IL BEATO AGOSTINO NOVELLO.

Dipinto di Tito Troya (1849-1916) nella serie dei Priori Generali che si conserva presso la Curia Generalizia dell'Ordine a Roma.

 

 

DA ACTA SANCTORUM

 

 

DE BEATO AUGUSTINO NOVELLO

PRIORE GENERALI

FRATRUM EREMITARUM S. AUGUSTINI

 

(prossima traduzione in lingua italiana)

***

COMMENTARIUS PRAEVIUS

De Vita a coaevo scripta, aetate, patria, familia, reliquiis.

1. Eximium Ordinis Eremitarum S. Augustini sidus efflusit, seculo Christi decimo tertio, proptr doctrinae et sanctitatis excellentiam B. Augustinus, addistinctionem primi illius ac magni Doctris, Hipponensis in Africa Episcopi, Novellus cognominatus: qui cum Summorum Pontificum Poenitentiarius, et totius Ordinis sui Prior Generali fuisset; elegit seculo Christi decimo quarto in quodam eremitorio sibi Deoque vivere; et sic miraculorum gloria celebris, meruit ab hac mortali vita ad aeternam atque immortalem migrare hoc die XIX Maji, feria secunda Pentecostes. Annuis is erat MCCCIX, quo cyclo Lunae XVIII Solis II, et littera Domenical E. Pascha celebratum fuit die XXX Martii, ac festum Pentecostes die XVIII Maji, ut mirum sit in re tam clara varios auctores, qui ejus meminerunt, potuisse aberrare. Sacrum ejus corpus adservatur in urbe Hetruriae Senensi in Ecclesia Patrum Augustinianorum, ampla valde, multisque vetustis altaribus exornata: quam nos adenntes anno MDCLXI die X Octobris, venerati fuimus corpus B. Augustini Novelli, inclusum marmoreae arcae, parieti insertaesupra aliquod laterale altare. Ibidem etiam vidimus ntiquissimom ejusdem Beati picturam, et quatuor insignium miraculorum historiam: deinde allocuti R. P. Marcellinum Senensem, accepimus oblatam nobis Vitam, describendam ex duplici MS. codice, altero membraneo, altero cartaceo, in quorum alternutro salter notabatur, illam desputam fuisset ex antiquo MS. conventus Pisani, ejusdem Ordinis Eremitarum S. Augustini. Cum dein XI Octobris mane occuparemur in describenda Vita dicti B. Augustini aliisque monumentis quae pridie inveneramus; ultro attualit dictus R. P. Marcellinus instrumentum authenticum, de cultu ejusdem B. Augustini, prout infra ipsi Vitae subjungimus. Auctor Vitae plane coaevus fiut, elusdemque Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui de ejus conversatione, vita, morte et miraculis se tractare praefatur, secundum quod a fide dignis audivit: atque ita num. 4 dum tractatea quae sunt a B. Augustino praestita cum Ciriae Manfredi Regis esset Praefectus, assetrit se quae narrat didicisse a Fratre Augustino de Forteguerris, qui tunc aderatinter assistentes dicto B. Augustino: et num. 14 innuit se scribere, cum regbo Neapolitano praeesset Robertus Rex, qui patri sui Carolo II anno MCCCIX mortuo ( quo jam ostendimus B. Augustinum etiam e vita decessisse) subrogatus , vixit usque ad annum MCCCXLIII.

2. Hanc Vitam hactenus ineditam varii viderunt et inde sua descripserunt: inter quos primus marito censendus est Jordanus de Saxonia, qui saepe munus Vicarii generalis obivit, et in lbro, quem Vitam Fratrum inscripsit, plurimaallegat servatis verbis ipsins; librum autem eum composuit circa annum MCCCLX. Octavius Cajetanus tomo 2 de Sanctis Siculis edidit Vitam, a se ordine temporis digestam, ex iis quae Jordanus de eo sparsim tradidit in libris quas Vitas. Fratrum insripsit, ut ita dicta Vita, in unum corpus coagmentata, unicuique ante oculos interque manus nullo labore esset: cui laborri supersedere potuisset, si quam damus Vitam obtinuisset. Breviarium vitae ejusdem scripserunt varii, inter quos Jacobus Philippus Bergomensis in supplemento chronicarum, sed preparam obitum ejus retulit ad annum MCCCIII: Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, qui asserit e vita abrisse anno MCCCX, et seculus eum est Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano. Jacobus Pamphilius Episcopus Signinus, in Chronico Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, recte statuit obiisse anno MCCCIX, et describit quae repereratapud Bergomensem atque Jordanum de Saxonia. Cornelius Dielman ejusdem Ordinis Religiosus Gandensis, edidit Vitae monasticae normam, in aliquot viris Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini, scientia et vitae santimonia illustribus, delineatam; ubi primus profertur B. Augustinus Novellus, ejusque Vita latisime deducitur. Sed ea pars nobis certissima apparet , quae cum Vita hic danda congruit. Extant praeterea in nostro societatis Jesu Panormitano Collegio duo volumina manuscripta de origine Haeresum, anctore D. Bernardo Riera V. I. D. Siculo Depranensi: in quorum secundo, ubi agitur de Regno Siciliae, qualiter sempre fidem Catholicam servavit, et specialius de Religione Sub Carolo Andegavensi Gallo, legitur Vita B. Augustini Novelli; extracta (sicut praefatur auctor) partim ex libro qui inscribitur Vitae Fratrum Eremitarum S. Augustini, quas scripsit Jordanus Saxo vicinus illis temporibus; et novissime ex Josepho Pamphilio, Episcopo Signino ejusdem instituti; et aliis. Inter hos alios etiam Jacobus Bergomensis fuit qui anno MCCCCXXXV opus suum absolvit Brixiae et vulgavit: Pamphilius, uno post seculo et anno Christi MDLXXXI, librum suum praelo Romano suljecit: scripsit ergo Bernardus ante finem seculi XVI; atque hoc sensu Vicentius Auria, ipsam Vitam, cum suis Annotationibusimpressam Panormi anno MDCLXIV, dedicans Senatui Panormitano, ex Vetusto codice acceptam dixit in praefatione ad Lectorem. Nos praeteritis rivulis istis omnibus, puriorem ex fonte aquam porrigimus; neque gravitier ferimus ad manus nostras non pervenisset vitam, quam (eodem Vincentio teste) Jacobus Cascio Thermitanus Panormi edidit anno MDCXI.

3. In Annotationibus praedictis duo praesertim assumit Vincentius Auria, discutenda et explananda. Primum quo tempore vixerit seu floruerit; secundum qua in urbenatus sit Augustinus. Circa primum invehitur auctor in Philippum Ferrarium, quod is in Martyrologio generali annoteteum, claruisse sub Federico II Imperatore, circa annum MCCXC. Agnoscimus hic aliquod s j a l m a , Ferrarii: nam Fredericus II Imperator, anno MCCL die XVIII Octobris, in Apulia e vita excessit: sed s j a l m a istud correctum fuerit, si dicatur Augustinus claruisse sub Federico II, Rege Siciliae: hic enim ex Aragonensibus natus, anno MCCXCVI Panormi VII Kalendas Aprilis Coronam suscepit, et ad annum usque MCCCXXXVI regnavit. Floruit ergo revera tempore Friderici Augustinus, jam senior, et morti anno MCCCIX obeundae propinquus; dum autem adhuc in seculo Matthaeus vocabatur, Regem ac Dominum agnovit Manfredum, cujus Curiae ipse praeerat, cum titulo Consiliarii et Judicis perpetui: quemadmodum apparet ex hoc praedicti Regis instrumento, quod exhibet Vincentius praefatus, anno MDCLXIII authentice transcriptum ex originali Registro, quod conservatur in archivio magnae Regiae Curiae Siculae Neapoli, estque tenoris hujusmodi. Manfridus Dei gratia Siciliae et Hierusalem Rex ac Taranti Princeps, omnibus et singulis (seriem) praesentis privilegii visuris et quomodolibet inpecturis. Quare sit notum (quod...) claritatis sanguinis, inveterata magnificentia, et servitia propriis impensis, sanguinis effusione in rebus gestis contra Barbaros, aliisque importantissimis occasionibus Christianae fidem, tam in servitio Serenissimorum Regum Aragonum et Castellae, quam nostro nostrique Serenissimi Patris, praestita per strenuam et claram familiam de Thermes, Provinciae Cataluniae Hispaniarum, quam ex antiquorum Regum Gothorum prosapia originem traxisse ejus antiqua privilegia aiunt; atque Comitibus Narbonensibus et Vicecomitibus Thermensibus, quorum Regiem toti familiae nomen dedit. Considerantes non merita multorum aliorum servitiorum, per te nobilem Matthaeum de Termes, Consiliarum nostrum nostraque Regiae Curiae Judicem perpetuum, ac nobilium Olivieri et Joannis de Termes, avi et patris tui, nostro Serenissimo Patri Federico Imperatori Consiliariorum, quomodolibetpraestitorum , quibus et tibi debitum esse remunerandi, ne nostra regia lrgitas suo debito careat, visum est. Pro modo, in computum dictorum servitiorum, libenter damus et concedimus tibi, nobili consiliario nostro Matthaeo de Termes, prout per praesentem seriem hujus praesentis nostri regii privilegii concessionis conceditur; feudum et castrum Campi-Martini in Bitonto, cum juribus et pertinentiis suis omnibus: sicut ample tenebat et possidebat Jacobus de Montecavioso, proditor noster, ac eodem modo et forma, nihil addendo neque dimiminuendo, cum confirmatione potius eorum regiorum privilegiorum, illis per praedecessores nostros quomodolibet concessorum. Ideo mandamus omnibus de nostro regio dominio, et praesertimnostrae Civitatis Bitoni, quod statim et incontinenti accepto praesente, vacuam, liberam, et naturale possessionem praesentis feudi et castri Campi Martini, cum juribus et pertinentiis suis omnibus, in manibus propriis praesentis nobilis Matthaei de Termes Consiliarii nostri, vel ejus legitimi procuratoris tradere debent, et in ea continue manutenere, obediendo eum, uti verum Dominum et Baronem praesentis feudi et castri, sicut esset nostra ragia persone, cum ipsismet auctoritatibus, potestatibus, jurisdicionibus, domimis, praeeminentiis, lucri et introitibus, quomodocumque ad dictam Baronem praesentis feudi et castri Campi-Martini spectantibus et pertinentibus. Sic exequimini, sub poena nostrae regiae indignationis. Datum gaetae VIII Julii MCCLIX.

De mandato Serenissimi Regis Manfredi.

Vidit Gualterius de Ocrea, magnus cancellarius.

4. Hactenus privilegium istud, cujus exordium, haud satis feliciter fideliterque transcriptum, nonnihil placuit laevigare, interpositione ac transpositione paucularum vocum; suspicamur tamen etiam sic non haberi integrum, sed in principio totam unam lineam, a qua pendeat sanus sensus, omissam fuisse. Annum data 1259 Arabicis zyfris notat Vncentius pag. 39: pro quo deinde pag.55 obrepsit typothrtico errore nota anni 1254, facili duarum zyfrarum 9 et 4 commutatione: cui corrigendae certam rationem suggerti annus MCCLVIII, quo primum Rex coronatus Manfredus est; junctus cum anno MCCLXVI, quo periit, praelio victus a Carolo Andegavensi, fratre S. Ludovici Regis Franciae. Tunc enim B. Augudtinus, seculo renuntians, habitum monasticum Fratrum Eremitarum S. Augustini assumpsit in Sicilia; cumque in hac insula non multo tempore cum suis Fratribus fuisset conversatus, uti num. 11 dicitur, venit in provinciam Senensem; ibidemque pro idiota habitus, vilissima quaeque munia in variis Conventibus peregit; dum tandem quis esset fuissetque ab aliis scitum est. Tunc scilicet Sacerdos creatus, et ab Ordinis universi Generali B. Clemente de Anquio in Socium assumptus, cum hoc Constitutiones Ordinis composuit. Dedimus Vitam B. Clementis die VIII Aprilis, diximusque prima vice Ordini praefuisse ab anno dicti seculi LXX, usque ad annum LXXIV; et posteam iterum assumptum anno LXXXIV, et anno LXXVII fuisse stabilitum. Videtur autem a B. Clementeelectus Augustinus cum prima vice Generalis esset; eumque potuit postea in Constitutionibus componendis adjuvisse, cum esset Nicolai IV Summi Ponteficis Poenitentiarius creatus, anno MCLXXVII aut sequenti. Hoc porro munus sustinuit usque ad annum MCCXCVIII, quo creatus est Ordinis unversi Generalis; dignitatem autem ultro deposuit anno MCCC, ac deinceps in eremitorio S. Leonardi privatus feria secunda Pentecostes (ut diximus) ad coelestem patriam migravit.

5. Alterum, quod Vincentinus Auria dicutiendam assumpserat, est , quia in urbe natus fuerit B. Augustinus; atque resolvit ipse Panormitanus, in sua urbe Panormitana illum natum fuisse. Probationem primam ac ferme omnem assumit ex Vita a Bernardo Riera composita, ubi ista leguntur: Ortus fuit hic sanctus Pater in urbe Panormitana, ex nobili familia de Thermes dicta, usque hodie clarissima. Sed quis ante Bernardum Rieram meminit Panormi, ut patriae? Auctori antiquae Vitae num; 3 dicitur B. Augustinus ex quodam castro , Teranum vocato, quod a Panormitana urbe fere XXX milliaribus distat, sumpsisse originem: et num. 11 antiquo nomine appelatur Augustinos de Terano. Et Jordano de Vitis Fratrum (quem Bernardus Riera praecipue laudat) appellatur Augustinus de Terano, aut priori nomine Mattheus de terano. Ita legitur lib. 2 cap. 4, 5, 7, 13, 14, 18 lib. 3 cap. 11, lib. 4 cap. 10, 11, 14. Hinc posteris etiam appellatur Augustinus de Iterano, et Interamno, Generalis Ordinis nostri Prior, natione Siculus , olim Juris utrisque consultissimus et Theologus insignitus, hoc ipso anno haud procul a Senensi Hetruriae urbe, locello Divo Leonardo dicato, multis clarus miraculis, bono fine quievit etc. Quod ejus elogium in editione Parisiensi anni 1585 plane omissum est. Ast in Chronico Josephi Pamphili videtur Bergomensis, et alii eum seculi, vicini plane niminis ambiguitate decepti, Interamnum seu Interamnam, Umbriae civitatem respexisse, quae vulgo Terani, et contractius Terni dicitur: ex ipsomet tamen eorum errore manifestum fit, eos non aliud nomen, quam quod in antiqua Vita legitur, expressum reperisse.

6. Sed difficultas alia hinc exurgit, quomodo ita constanter scribatur ab antiquioribus castrum Teranum, quod nusquam nunc invenitur; cum in eadem XXX miliarium distantia ab urbe Panormitana situm sit oppidum,, Thermae dictum ; et hoc cognomine, tam ipse Augustinus sen Matthaeus in seculo, quam alii ex eadem familia ante et post eum nati, inveniantur appellati: de quibus in Dedicatoria sua Vincentius: Familia ea repetit originem sua ab Oliviero de Thermes, inter Proceres Catalanuos praecipuo viro; cui adnectit Fr. Jonannem de Thermes, Archiepiscopum Panormitanum: Hieronymum; Episcopum Mazarensem electumque Panormi Antistitem; Matthaeum, qui B; Augustinum patruum habuit, Regni Siciliae Magistrum Justitiarium; Franciscum, Equitem Hierosolymitanum; aliosque viros, qui Panormitanam urbem, cum Capitanei ac Praetoris, nec non senatrum dignitate rexerunt, aut arcis Praefecturam gesserunt. Addit etiam Vincentius pag. 45, hujus familiae viros vulgo omnes dicit de Termini et da Termini, quod etiam exemplis probat; estque mirum satis, cum Thermes et Termini vicina quidem ejusdem tractus, sed tamen diversa loca sint. Accedit ad difficultatem augendam, quod Thermitani praetendam, quam antiqua Panormi est familia a Terminis nuncupata, tam esse veiustam apud se familiam de Terano, licet ea modo extincta sit. Nam in scrutinio Magistratus Thermitani, facto sub Rege Martino anno MCCCXCVIII, legitur inter alios Petrus de Terano, hoc ordin: Thomas de Palma, Simeon de li Pulielli, Simeon de la Sentina, Antonius de Basto, Thomas de S. Marco, N. de Salvo, Petrus de Terano, Agathinus de lu Cavano, Petrus Solito, Philippus de lo Masello.

7. Quod autem ad Castrum Teranum pertinet, putat Octavius Cajetanus noster in Annotatis, corruptam esse vocem, et Thermes legendum. Josephus pamphili, verbis a Riera descriptis, sic exorditus: Augustinus de therma, nostri Ordinis Generalis Prior, natione Siculus. Sed complete suspicionem purgat Scrutinium Thermitanum praedictum; et probat, vere Teranum aliquod fuisse, a Thermis aeque ac a Terminis diversum.. Conciliari tamen differentia posset, si praesumere liceat ipsuis Thermitanae civitatis castrum, quod Augustini pater pro rege gubernator tenebat, proprio nomine Teranum appelatum fuisse.. Ceterum sicut non sequitur, Augustinum, quia de Thermes cognominatus fuit, Thermis quoque natum esset; culm hoc familae ipsius nomen fuerit, traductum ad posteros ab Olivierio, istius oppidi quondam Domino seu Toparcha: sic nec ex eo quod eadem famila Panormi nunc Sedem suam habeat, occasione munerum praenotatorem , quae tam ipse Augustinus quam alii post eum ibi gesserunt , minime consequitur, ibidem, et non in Thermitana suae familiaedomo ad lucem venisse Sanctum..

Quare, si Teranum castrum et Thermae oppidum diversa non sint sed ad has illud pertineat; justior praesumptio et antiquiori auctoritate nixa, contra simplicem Rierae et Auriae conjecturam, stabit pro Thermitanis, veterem apud se traditionem praetendentibus. Propter hanc autem officii sui esse crediderunt, post acceptas Senis Reliquios aliquos B. Augustini, anno MDCXX, ad Serenissimo Magne Hetririae Duce Cosmo II, in cultum ac venerationeni ipsius solicitius inquirere, pront constabit ex duplici Appendice addenda post Vitam. Sufficienter autem informati et certificati de omnibus, a Ferdinando Archiepiscopo Penormitano impetrarunt anno MDCXLV facultatem, ipsas Reliquias in majori ecclesia publice exponendi, ac processionaliter quotannis circumducendi in die suae Transtationis; quam fuisse Dominicam primam Augusti, docuit nos R. P. Vincentius Galeanti collegii nostri Netini in Sicilia Rector anno MDCLXIXI

 

 

VITA

auctore coaevo Ordinis Eremitani ex MSS. Senensi et Pisano

PROLOGUS

1. Licet omnipotens et bonus Deus donas et gratias unicuique secundum suum beneplacitum largiatur: alii tamen majora, alii minora partitur (Hoc est enim quod per Apostolum dicitur: Alii dabur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae; alteri fidem alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum alii prophetia, alii discreto spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult) sacram tamen ac venerandam religionem Fratrum Eremitarum Doctoris eximii Augustini donis praecipuis et gratiis uberrimis cumulavit. Nam sanctis Apostolis, quiete mortis accepta, suscitavit Deus filios, scilicet Sanctos Eremitas, verbi Dei semine in utero matris Ecclesiae generatos: qui tamquam legitimi filii, priorum Patrum, scilicet Sanctorum Apostolorum, vitam imitarentur et mores: et in quos et super quos ipsorum Apostolorum, sicut Eliae super Elisaeum, spiritus requiesceret, et pallio sanctae conversationis fluenta carnalitatis dividerent: qui non solum mortem minime temerent: sed prae dulcedine Dei ipsam inhianter appeterent: qui velut alter. Abraham ad praeceptum Domini, cognationem et patriam relinquerent: qui velut alter Moyses, se filios filiae Pharaonis, id est ipsius carnis et mundi, vocari abhorrerent, et improperia Crucis magnas divitias aestimarent: qui velut alter Joseph, frumenta Aegyptiis et pabula verbi Dei hominibs carnalibus, Aegiptorum tenebris involutis, solicite ministrarent: qui velut alii Machabaei; pro ipsis sanctis Dei legibus cuncta sua relinquerent, et mori minime formidarent; de cunctisque hostibus, videlicet mundo, carne et daemone, viriliter dimicantes triumpharent. Hi sunt Seraphim, zelo Dei ferventes: hi Cherubim, pleni scentia, Dominum contemplantes, et ad ipsum cognoscendum alios educentes: hi Throni, in solo Dei quiescentes, et nullam nisi in Deo quietem esse monstrantes: hi Dominationes, aliis vita et moribus praesidentes, et alios ad cuncta.Dei osequi dirigentes: hi Virtutes, miraculis coruscantes, et de Deo conscii nihil impossibile pene putantes: hi Potestates, daemones coercentes, et sua virtute Dei populum pritegentes: hi Principatus, Archangeli, et Angeli, curia aliorum habentes, et nunc majora, nunc minora, scilicet quod hominum saluti congruit, nintiantes, populumque Dei orationibus, vita ex exemplo solicite custodientes et defensantes: hi Sol mundum illuminantes, et ignorantiae et peccatorum tenebras effugantes: hi Sidera coeli, in nocte adversitatis moestos dirigentes, et suo exemplo eos roborantes: hi lapides pretiosi in vestimento Aaron, et ipsius veri Sacerdotis Christi mirabili fulgore lucentes: hi aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum firmissima sunt stabilitate durantes. Gaudeat ergo sancta Mater Ecclesia, tot ac talibus filiis foecundata: gaudeat Eremitarum Religio, cujus caput est Augustinus, Doctor Egregius, a suo Sponso tot ac tantis muneribus decorata; gaudeat plebis fidelium tot militibus defensata; gaudeat et Senarum civitas, tanti patris, scilicet S. Augustini, novi Confessoris, Reliquiis praedotata. Sed jam ad B. Agustinum Novum, qui nostris temporibus in sancta Ecclesia et nostra Religione, velut quodam coeleste sidus emicuit, et in quem omnia supra dicta convenerunt, redeam: cujus conversationem, vitam, mortem, sed et quibus claruit miraculis, secundum quod a fide dignis audivi, tractare intendi, ipsius Sancti devotione permotus, ad sanctae conversationis exemplum et animarum salutem.

 

CAPUT. 1

Augustini Vita ante et post suspectum habitum in Sicilia

2. Fuit autem B. Augustinus duplice nomine appellatus; videlicet Matthaeus et Augustinus: MATTHEUS in seculo, AUGUSTINUS in ordine: quod divina providentia, non casualiter actum est, ut videlicet ex duplicis nominis (a) appellatione multiplex perfectio innotesceret. Interpretatur enim MATTHAEUS (b), Donum festinationis: quod bene competit sibi propter festinam ejus conversionem. Statim enim postmortem Domini sui, scilicet Regis Manfredi, cujus Curiaeipse praeerat; ut vocem interius pulsantis audivit, de lectulo corporis et negligentiae surgens, pulsanti aperuit; ipsumque introrsum inducens, coenam ei exhibuit et ab eo recepit. Veel dictus est AUGUSTINUS ab AUGUSTO, qui est mensis caldissimus, ut in eo denotetur fervor caritatis; vel dictus est AUGUSTINUS ab AUGUSTO Imperatore, qui principabatur in orbe, ut ex hoc denoteturintelligi, quod ipse erat principaturus in Ordine: vel dictus est AUGUSTINUS ab AUGEO, quia suo tempore Ordo Eremitarum, multipliciter exaltus est, et multis privilegiis et gratiis a sancta Matre Ecclesia praemunitus.

3. Igitur B. augustinus ex quodam castro Teranum (c) vocato, quod a Panormitana urbe fere XXX miliaribus distat, sumpsit originem: et licet nomen (d) patris vel matris ignoretur, constat tamenipsum nobilibus ortum natalibus, sicut prgenies sua usque in hodiernum diem declarat, quae ibidem et pluribus aliis castris dominatur. Ab ipsa autem pueritia sua et litteris traditus, et quantum illa aetas patitur sufficienterinstrucus est. Volentem autem eum pergere Bononiam ad studendum, prohibuit eum mater,quae eum tenerrime diligens retrahebat: videns autem firmum animum ejus, eum usque Romam secuta est. Coepit autem ipsa ab adolescentia ejus praedestinationis donum in ipso lucere, et qualis esset futurus indiciis manifestissimis apparere. Nam multa vita, quibus ipsa adolescentia et modus vivendi scholarium ex sua quasi implicatur natur, coepit abhorrere; miluerum et lasciviorum juvenium consortia spernere, inania verba et dissoluta cachinnia devitare, ecclesiam adire, praedicationi intentus esse et (quantum aetas illas patitur) quae audiebat opere adimplere. Perveniens autem Bononiam, ita in non multis annis profecit, ut posset meritointer Doctorum numerum computari. Utriusque ergo Juris factus Professor, ad propria rediit.coeptique fama ejus crebrescere, et undique diffundi; in tantum, ut Rex Manfredus (e), qui tunc in regno praeerat, universae Curiae suae eum accersitum praefecerit, et ad ejus imperium omnia agebantur.

4. Et quia quodammodo impossibile est, ut quis in medio carnalium positus, maneat a vitiis, illibtus; protexit eum Deus gratia et misericordia sua, ut saltem non iis implicaretur vitiis, quae in interitum animum mergunt, et ad Deum minime redire permittunt, et quae ejus futuram vocationem maxime impedire valerent. Nam licet, ut diximus, in medio carnalium positus, facerat tamen sibi perpetuae virginitatis propositum, quod usque ad mortem tenuit et servavit; prout (innotuit) ex verbis ejus, non ex jactantia, sed ex caritate dictis, sicut Apostolus, caritate discipulorum devictus, se aliquando comendabat. Adsistebat autem viro Dei quidam Frater Uguitio, vir bonus, nobilis et sensatus: qui cum ex quodam casu abesset, ait vir sanctus quibusdam ex sibi assistentibus tunc Fratribus, inter quos erat tunc Frater Augustinus de Forteguerris, a quo quae narro didici; ait autem: Ego ita diligo istam uguitionem, sicut filium, licet numquam id egerim unde filium possem habere; ipse autememper a me recedit. Et statim subticuit, quasi poenitens ejus quod dixerat. Ex quo verbo datur intelligi, quod non olum in Ordine, sed etiam secularis existens, votum virginitatis tenuit et servavit. Quod verbum voluit Deus ex ore suo prolabi, ut ex hoc detur intelligi, qualis ac quantus esset, cujus vita ponenda esset aliis in exemplum.In eadem etiam Curia maneus retraxit se, ut dixi, divina protectus gratia, ne esset vir sanguinis, quae aedificaturus erat domum nomini Domini, Pater et Pastor futurus in ipsa Reigione Eremitarum. Nam numquam interfuit judicio sanguinis, nec in coniliis ubi de fundendo sanguine tractaretur. Ab illicitis etiam lucris et munusculis, in quibus talium hominum genus implicari consuevit, erat totaliter alienus; ut non Judex, sed Pater quasi ab omnibus haberetur. Juramenta et verba duplicia et inania, et extorsiones quae saepe in Curiis fiunt, omnino abhorrebat in tantum, ut jam rekuceret in eo, quod futurum eum gratia Dei praeviderat.

5. Cum autem esset idem Venerabilis Pater in Curia supradicta, conigit supradictum Regem Manfredum a Rege Carolo (f) debellari: in quo conflicta dum esset Augustinus, Deo desponente, timore mortis ductus, fugit in Siciliae insulam: in qua insula incurrit aegritudinem validam, jam suo judicio descensurusad inferos, portans secum peccata. Timensque ante conspectum aeterni Judicis cum multis peccatis, quae ipse in se ex humilitate esse agnoscebat, et sine ullis meritis comparere, petivit a Deo spatium poenitentiae, promittens se ingressurum Ordinem religiosum, statim cum fueritliberatus. Respexit autem illum Deus et restituit pristinae sanitati: qui non immemor verbi Salomonis dicentis, si qui vovisti Deo non tardes reddere, quia displicet sibi stulta et indicreta promissio: disposuit intrare Ordinem S. Dominici. Et missis duobus ex familia sua, obviaverunt eis duo ex Fratribus Eremitis S. Augustini: quos ad Dominum suumdomi manentem adducunt: quos ipse videns venerabatur ut Patres; propositum tamen suum minime eis aperiens, remisit eos. Indignatus autem contra famulos missos quos doucerat, qualiter erant Fratres, quos quaerebat, induti, et de vocabulo eorum, et ubi morabantur, ait; Cum non implestis quod dixi? It, adducite quos dixi. Qui euntes, duos alios ex iisdem Eremitarum Fratribus adduxerunt: quos similiter remisit et amplius contra famulos indignatus, tertio eos ad locum-Praedicatorum remisit. Qui Angelo duce, non cognoscentes locum vel Fratres, iverunt recto itinere ad locum Fratrum eremitarum, et acceptos Priorem simul cum alio Fratre duxerunt ad Dominum suum. Ex quo facto pater manifeste, ipsum a Deo singulariter praeelectum, ut esset Dux et Pater Fratrum Eremitarum. Cognovit autem vir sanctis, se divina gratia ad locum Fratrum Eremitarum vocatum: et divinam misericordiam et bonitatem in seipso considerans, aestuabat igne divini amoris: et jam de praemio aeternaebeatitudinis factus sertus, seque prae dulcedine Dei non capiens, illis Fratribus propositum suum patefecit: funditusque seculo et pompis ejus renuntians, in virum alterum penitus est mutatus, et habitum sanctae Religionis, videlicet Fratrum Eremitarum S. Augustini, assumpsit.

6. Et quia soli ruinae crescit quod aedificatur, nisi fundamentum humilitatis ante molem fabricae procuretur; voluit vir Dei, in ipso suae conversionis initio, humilitatis jacere fundamenta, ut omus animae suae (fundata) in illo qui dicit. Discite a me quia mitis sum et humilis corde, nullis posset diuri (ruinis); scilicet quia in Evangelium scribitur, Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundta enim erat supra firmam petram. Ideoque vir Dei divinitus inspiratus, non solum in affectu, sed in exteriori effectu, studuit virtutem humilitates habere. Quaepropter ad Ordinem veniens , et habitum sanctae Religionis assumens, occultavit suae scientiae claritatem, generis nobilitatem, et priori status sublimitatem: nequis ex aliquo praedictorum eum considerans veneraretur, et ne ex hoc posset aliqua superbia irrepere in cor ejus. Factus est igitur inter Fratres stultus, ut a Deo instrueretur; factus est pauper, ut divitiis coelestibus ditaretur; factus est ignotus hominibus, ut a Deo cognosceretur; factus vilis mundo, ut apud Deum exaltaretur. Conversabaturigitur inter Fratres cunctis vilior et despectior, sciens se tanto esse majoris meriti apud Deum, quanto amore ejus magis despiceretur in mundo. Humilis erat in effectu, sed plus in affectu: jactantia aut verbum aliquod prioris status numquam audiebatur ex eo (g): quaestas et humilia servitia domus quaecumque viliora, incognitus manens, devotione et humilitate nimia adimplebat. In ipsa vero sua humilitate gaudens, plorabat quia tantum distulerat Deus gaudium animae suae. Liqueflebat anima ejus amore supernae patriae, propter cujus amorem quaecumque hic ageret pro nihilo reputabat. Si quod verbum aliquando detestatione mali et fraterna caritate solitus erat facere, statim se ipsum condemnans, ad pedes Fratris prostratus veniam postulabat.

7. Habuit et perfectionem altissimae paupertatis, sicut patere potest omnibus, vitam ejus et mortem considerantibus: nam cum primo in seculo multis divitiis abunderat, in Ordine breviter nihil sibi ex iis, praeter humiles pannos et paucos voluit retinere, sive in Sicilia manens, sive ad Senensem provinciam veniens. Et cum stetisset in Curia Confessor Summi Pontificis, abundanter abundare; numquam tamen voluit aliquod adunare: in tantum quod ad mortem veniens, nihil haberet breviter quod oporteret eum relinquere; imitatus Patrem suum B. Augustinum Doctorem, cujus nomen et habitum tam ferventi devotione acceperat, qui ad mortem veniens testamentum non fecit, quia unde faceret pauper Christi non habuit.

8. Fuit et valde austerus sibi in cibo et potu, quamquam in seculo fuerit cibis nobilibus et delicatis nutritus. Nam in sua juventute, quando venit ad Ordinem, numquam aliquid quaerebat, nisi illa cibaria villa, quibus tunc Fratres communiter utebantur, hoc superaddito, quod semper solitum ei erat comedere semel in die. Postquam autem stetit in Curia, Prior Generalis Ordinis factus, et postquam ad desideratam solitudinem est reversus; licet aliquando ratione infirmitatis aliis cibis eum uti oporteret, semper tamen comedebat, semel in die, ponderans panem quem comedebat, videlicet quindecim unica omini die; in hoc non voluptati, sed necessitati condescendes.

9. Fuit hospitalitatis sectator: nam licet occupationibus quam pluribus, quas dimittere ex ipsa conscientianullatenus poterat, esset implicitus; erat tamen hospitalitatis consultor, et fautor eorum qui hospitalitatem amabant. Quod maxime (patuit) in Domino Restauro, quem ipse suo consilio induxit, ut esset Pater Hospitalitis S. Mariae de Senis (h). Nam cum idem D. Restaurus multis divitiis abundaret, posuit se totaliter in manibus suis, facturus per omnia prout sibi consuleret. Et cum potuisset ad subveniendum Ordini eum inducere, quod et fecisset; judicavit malius esse, ut ipse D. restaurus omnia sua bona Hospitali commiteret: quod et factum est. Et ex tunc, tam ex bonitate D. Restauri, qui multum laudabiliter supradicto praefuit Hospitali, quam ex divitiis quas ibidem dimisit, incepit Hospitale augmentari et crescere, cum prius modicum esset. Insuper et omnia bona privilegia, quae habet dictum Hospitale, et quod possent vocari Fratres, et de eorum exemptione a sancta Matre Ecclesia, ipse cum esset magnae reputationis in Curia, acquisivit. Ipsi etiam Fratribus Hospitalis modum vivendi et ordinem tradidit: sed et ipsi Domino Hospitalis, qualiter deberet indui (i), ordinavit: quod usque ad tempus venerabilis memoriae Domini Joannis, servatum fuit.

10. Tanta etiam devotione afficiebatur cor ejus ad Dominum ut cuncta sibi amarescerent, et solus Deus dulcesceret animae suae. Taedium erat ei cogitare nisi de Deo vel loqui: quod manifeste potest patere, cogitanti qualis fuerit in vita ejus: nam usque ad decrepitam aetatem, quando homo defectus senio cogitur a labore cessare, hic videbatur in Dei servitio omni die viribus convalescere. Nam semper in nocte erat prior ad Matutinas, diu semper in oratione manebat, semper, aliis occupationibus penitus dimissis, magis solicitus ad omnes Horas. Missam omni die infallibiliter, nisi infirmitate detentus, devotione fervida celebrabat: nec, postquam dixerat, ad communia verba redibat; sed in cella se claudens, usque ad Tertiam in oratione manebat. Juvens, quos ad Ordinem venire cernebat, quia eorum innocentiam et puritatem considerabat, et quia Deum in ipsis venerabatur, tenerrimo amore et paterno affectu amabat; et quando ad S. leonardum de Silvalacus ad eum videndum adibant, suis manibus serviebat, et pabulo verbi Dei eos pascebat. Et si aliquando aliquem vel exire Ordinem, vel non plene agere quod debet, cerneret; pius pater pias lacrymas emittebat. Sed jam ad ordinem vitae ejus, unde aliquantulum digressi sumus

NOTE

a) Ignoscendum Auctori, quod more sui aevi futiles nominum interpretationes praeponat. Ita norunt omnes et explodunt actum in Historia Longobardica sive Aurea Legenda Jacobi de Voragine, qui eodem cum B. Augustino Novello vixit seculo, aliquot ante eum annis vita functus. De quo eiusque interpretationibus nominum, in Praefatione Generali ante Acta Sanctorum januarii dictum est cap. 1 4.

b) Hebraice Matan est donum. Sed quidni a Graeco idiomate sumpserit originem, in quo "màtaios", idem est quod nobis homo vanus et demens, ut qui a vanitate et stultitia mundi fuerit ad meliorem vivendi rationem conversus? Quidni idem quod sub aliis punctis Matathias?

c) De castro Terano supra actum.

d) Pater ejus Joannes de Termes, et avus Olyverus, Frederici Consiliarii, indicantur in Privilegio Manfredi Regis.

e) Manfredus, Frederici Imperatoris filius nothus; pro fratre Conrado administravit regnum Siciliae ab anno 1251; et hoc anno 1253, die 21 maji extincto, paulatim Siculos in suam fidem attraxit; ac postea, anno 1258 die 10 augusti, Rex Panormi coronatus est.

f) Hic est Carolus Andegavensis, frater S. Ludovici Regis Francorum: a quo debellatus est Manfredus in conflictu ante civitatem Beneventanam, anno 1266 die veneris 26 februarii, et occisus.

g) Quaesta, eleemosynae corrogatio. S. Petrus Thomasius Ordinis Carmelitarum unam quaestam fecit, apportando mille florenos de quaesta unius diei. Ita Philippus Mazzerius in ejus Vita 29 januarii num. 12.

h) Hospitale illud, sive (ut Ughellus tomo 3 Italiae sacrae acturus de Senensibus Episcopis colum. 619) appellat, famosum xenodochium de Scala, a B. Sororio fundatum: opus sane memoria dignum, coeptum ab sutore, auctumque lapsu temporis variorum collatione et liberalitate, et ipsius redditus ad octoginta ducatorum millia exurgere est fama. Nos ibidem fuimus anno MDCLXI, et die VIII octobris totam hoc aedificium lustravimus, alia occasione latius de eo acturi. Quid autem huic Hospitali contulerit B. Augustinus, ex hac ejus Vita lector cognoscet.

Est ibidem pictura ab anno 1442 facta, in qua B. Augustinus confert relato Restauro habitum Rectoris Hospitalis, cum hisce verbis italice subscriptis: Quomodo S. Augustinus Novellus det habitum Rectori Hospitalis.

 

CAPUT II

Acta Augustini in Italia usque ad obitum

11. Postquam autem in eadem insula Siciliae, de qua supra fecimus mentionem, fuit idem venerabilis Pater habitu sanctae Religionis indutus, et ibidem non multo tempore cum suis Fratribus conversatus; contigit quemdam Fratrem de Senis, nomine Bindum Nenni, ex obedientia Ordinis ad insulam eamdem accedere. Quem videns vir Dei, interrogabat de locis Senensis provinciae: didicitque ibidem esse locum ab hominum habitatione semota (a), et ad vacandum Deo plurimum apta: et licentia a majori obtenta, venit ad Senensem provinciam, paucis et vilibus pannis indutus, Fratribus illius provinciae penitus ignotus, Deo autem notus et approbatus. Et positus in quodam eremitorio, quod S. Barbrae (dicatum) conditum fuerat prope castrum de S. Flora, soli Deo vacabat: tantumque delectabatur quod videretur Beatorum (b) agminibus interesse, et beatae quietis praemium degustare. Quia autem non cognoscebatur qualis et quantus esset, imponebantur sibi humilia servitia domus; quae ipse humilitate sedula et caritate fervida adimplebat. Faciebat quaestas, purgabat domum, paropsides et alia domus supellectilia abluebat; sed et omnia alia, prioris vitae fastu omnino deposito, voluntarie exercebat. Quamquam esset humilis et abjectus in oculis suis, considerabant tamen Fratres perfectam conversationem ejus, et morium gravitatem, et verba vitae quae semper ab eo prodibant, et libenter eum audiebant. Erat autem ibidem Prior Frater quidam de Senis, Fr. Bonus (c) vocatus, Frater satis venerabilis et sufficiens, qui diu postea fuit Vicarius D. Rainaldi (d) Senensis Episcopi: qui considerans ejus bonitatem et consilia saluberrima, ultra quam videret de eo existimabat, delectabaturque de ejus humilitate, morum gravitatem, et eloquiorum suorum suavitate. Cum igitur idem Fr. Bonus a Conventu S. Barbarae transferretur ad locum S. Antonii (e), secum eum adduxit: et alio sequenti anno factus Prior Rosiae (f) etiam secum retinuit; et quamvis eum non agnosceret, venerabatur ut patrem: in quo loco B. Augustinus manens, licet invitus, factus est notus et manifestus.

12. Cum Fratres conventus Rosiae quamdam in Curia haberent quaestionem, in qua jam Fratres succumberent; et de hoc nimium tristarentur, cum ex hoc quamdam passionem perderent, ex qua conventus multum sostentabatur ; voluit Deus lucernam , quae diu sub modio fuerat, super candelabrum Sanctae Religionis imponere, ut luceret omnibus qui in ipsa erant. Videns igitur vir sanctus Fratrum animos perturbatos, et cognoscens Fratribus injuriam maximam fieri, Procuratorem adiit, petens sibi occulte aliquid ad acribendum. Procurator vero deridebat eum, ignorans quod legere sciret vel scribere: ipso tamen perseverante petere, porrexit sibi chartam, calamum , et atramentum, ut dixerat. Scripsit autem pauca verba, sed scientia multa: quam scripturam exhibuit, tradendam Procuratori adversario D. Jacobo, patri D. Neri de Pagliaresis. Quam scripturam cum legeret D. Jacobus, verborum brevitatem et scientiae virtutem considerans, ait: Diabolus, vel Angelus, vel D. Mathaeus de Therano, cum quo ego fuit studens Bononiae, qui ortuus est in conflictu D. Regis Manfredi, hanc scripturam condidit, alii: Non, inquam, ita est. Et statim descendes ad locum Fratrum Eremitarum de Seni, accersitos Priorem Fr. Placitum et plures alios Fratres rogavit, quis esset hujusmodi Frater, et cujus patriae, et qualiter accesserit huc. Et ex respousione Fratrum suis conditionibus cognitis, suspicatus est esse qui erat: et statim accedens Rosiam, et videns quem mortuum existimabat, admirans ejus humilitatem, ruit in amplexus et oscula ejus, lacrymas devotionis continere non valens. Et cum rogaret eum idem venerabilis Pater, non perturbare pacem suam eum manifestando; nullatenus acquievit, sed ait Fratribus: Fratres, habetis thesaurum occultum; hic enim est melior homo mundi; teneatis ergo eum ut decet: sed et quaesitovestra est terminata pro vobis. Coeperunt ergo Fratres eum venerari, et sibi reverentiam exhibere. Ipse autem vera humilitate fundatus, honores et homnem reverentiam respuebat; operaque servilia non dimittens, omnino sic permanebat.

13. Contigit autem, B. Augustino in eremo manente, venerabilem Patrem Fr. Clementem (g), tunc Ordinis Generalem, ad Senesem conventum acedere: qui audiens celeberrimama famam ejus, accersitum eum in Socium suum assumpsit: ducensque eum ad Curiam, licet invitum, Presbyterum ordinavit. Conversantes itaque ambo simul, composuerunt. Constitutiones et modum vivendi Ordinis, multa ordinatione et sanctitate lucentes; ubi de cultu Dei, de caritate mutua, quam Fratrum unusquisque ad Fratrem habere debet; de officio Clericorum et laicorum, de receptione et nutritione Novitiorum, de electione Officialium Ordinis, de poenis imponendis pro culpis,et de ceteris aliis, quae ad modum vivendi Fratrum pertinent, tam sapienter et discrete tractatur, ut nihil posset judicari addendum vel minuendum.

14. Commorantibus itaque ambobus Venerabilibus viris per aliquod tempus in Curia, petivit Papa Nicolaus (h) a Generali dari sibi unum Confessorem in Curia sua, sufficientem atque idoneum: qui existente Summo Pontefice simul cum Cardinalibus in consistorio, adduxit B. Augustinum, virum idoneum et probatum. Et videntes Cardinales despectum in habitu, in facie austerum et rigidum, Generali decebant: Ex qua silva adduxistis eum? Ductus itaque B. Augustinus ad pedes Summi Pontificis,et ignorans ad quid duceretur: cum Papa imponeret et manus, auctoritatem spam tribuens: ita acerrimeplorare coepit, ut Papam et Cardinales provocaret at planctum. Inerat ei appetitus, ad eremum, ubi prius coaversatus fuerat, revertendi, ut soli Deo prout solitus erat vacaret. Summus autem Pontifex et Dominis Cardinales, cognoscentes ejus humilitatem, et sanctam conversationem, et scientiae ipsius facunditatem, amplius quam credit possit venerabantur. Quamquam pius Pater cogeretur manere in Curia corpore, animo tamen morabatur in eremo, sicut post tempus apparuit manifeste. Mansit autem Venerabilis Pater in curia supradicta Poenitentiarius Summi Ponteficis (i) annis viginti duobus, summo Pontifici et Dominis Cardinalibus ultra quam credi possit acceptus et gratiosus. In tantum enim gratia Dei exuberabat in eo, ut ipse Summus Pontifex et Domini Cardinales pio eum venerarentur affectu. Et cum quandoque, justitiae zelo fulcitus, non solum obscerando sed increpando argueret, patientissime audiebant, deo in suo famulo venerantes: tantim enim judicii et ita celeberrimi consilii erat, ut viderentur e coelo sonuisse verba et consilia, quae saepe ab eo prodibant.

15. Eo autem tempore quo pius Pater in curia morabatur Romana, contigit Generale Capitulum Mediolani celebrari: in quo Capitulo idem Vener. Pater unanimiter et concorditer in Generalem Ordinis, licet absens, ab omnibus de Capitulo est electus (k). Quam electionem nullatenus acceptavit: nec acceptasset, nisi per Summum Pontificem D. Bonifacium (l) fuisset ad acceptandum coactus. Praefuit autem Ordini annis duobus, multa caritate, humilitate, ac justitiae zelo fulcitus. Humilis in exhortando, severos in corripiendo: omnibus benignus, licet sibi austerus: et quia gravissimum erat ei solitam pacem et dulcedinem devotionis ac contemplationis relinquere, et aliorum curae intendere; festinavit regiminis onus deponere. Nam cum ex more Ordinis Capitulum de triennio in triennium celebrari consueverit, ipse pius pater devictus regimini taedio, anno secundo sui regiminis, Capitulum Naepoli (m) fieri instituit; ubi licet ab Ordine urgeretur ad regendum, nullatenus acquivite. In que etiam Capitulo devotus Rex, scilicet, Carolus (n) pater Regis Roberti (o), tam Ordinis quam sancti viri devotioni affectus, caput (p) B. Lucae Evangelistae Ordini tradidit, instituens, omni anno ut B. Lucae festum solenniter celebrari ibidem deberet (quod usque in hodiernam diem servatur) ubi tam Rex quam Regina et alii Regales, tam ipsius S. Lucae devotione, quam supradicti Regi institutione, convehire consueverunt.

16. Deposito itaque regiminis onore, ad Curiam minime rediit; sed statim, omnibus aliis omissis, ad desideratam solitudinem: et in quodam Eremitorio, quod in honorem S. Leonardi (q) conditum fuerat, cum paucis sibi adjunctis Fratribus, quiescebat ad umbram divinae contemplationis ac spiritualis dulcedinis; dimissisque omnibus aliis curis, soli Deo vacabat. Jamque beatae quieti sibi videbatur adesse: nec poterat tamen lumen, quin manifestaretur, latere. Nam alii hominis de Senis longe manentes, audientes fama sanctitatis ejus eum adibant: quos ipse verbo vitae et sanctitatis exemplo omnes refliciebat: nec erat aliquis tam passionatus tamque afflictus, qui non consolatusab eo discederet et qui Deum non veneraretur in eo. Nam et quidam nobilis vir D. [Joannes] (r) Praepositus, de Salibenis vocatus, cum ex monte matris esset tam afflictus ut taederet eum eetiam vivere; consilio suorum amicorum ad eum accessit: et auidens dulcis exhortationes ejusn amplius quam cedit posset admirans, ait: Ergo nollem matrem meam vivere, nam ego tantum consolationem minime percepissem.

17. Cum autem stetisset idem Venerabilis Pater in eadem eremo anno ferme decem (s), postquam regimen Ordinis dimiserat, voluit eum Deus a mundi exilio et carnis suae sarcina liberare; coeptique, ultra modum consuetum suae infirmitatis, molestatis alias corporis sustinere. Et vocem Dei se vocantis intelligens, pluribus Fratribus dixit, et rogavit ut suo obitui interessent: ex quo manifestum est suam mortem spiritu cognovisse. Perveniens autem ad ipsum vitae extremum, ita sana mente et sensu semper permansit, ac si nullam alterationem haberet in corpore. Et cum adessent obtui suo multi Nobiles de Senis, ipsis et Fratribus omnibus patefiebat ex gestu, ipso ad aeternas epulas accedere invitatum: sicque adstantibus sibi Fratribus et orantibus, spiritum Deo reddidit (t).

18. Fuit autem obitus ejus revelatus cuidam magno et probato longo tempore, qui vocabatur Fr. Petrus de Camerata (u), qui circa viginti annos manens in quadam eremo, ubi erat unus locus Ordinis relictus, ex licentia Ordinis in magna austeritate et sanctitate vitae permansit. Hic etiam B. Augustino magno afticiebatur amore. Cum itaque Fratres vellent B. Augustinum in extremis ferme positum recreare, miserunt duos Fratres, Fr. scilicet Bonaventuram de Monte-Puliciano, et Michaelum de podio Bonizi, ad dictum Fr. Petrum de Camerata; cujus mansio manebat a civitate fere miliaribus XIV, ut dignaretur venire et visitare tantum Patrem. Qui Fr. Petrus, egressus aliquantulum sibi suum propositum panderent, ait quadam lacrymabili voce; Fratres, non est necesse, ut ego veniam: Pater enime noster Augustinus migravit ad celum, et ego recommendavi animam modo Deo. Revertentes autem fratres missi, cognoverunt eadem hora, qua venerant et tali verba audierant, B. Augustinum Deo spiritum tradidisse. Ex quo manifeste patet, quod idem B. Petrus, in cella sua corporaliter tam longe manens, erat spiritu praesens, prout patuit in effectu.

 

NOTE

a) Famosa in primis est sacra Lecitana silva, quam praeclare descripsit Ambrosius Landuccius, libro Romae excuso anno 1675; ubi Beatis hujus loci annumeratur Augustinus Novellus. Fuimus nos anno 1661, die 12 Octobris in Lecitano S. Salvatoris monasterio, a R. P. Bartholomaeo Moronti Priore benignissime excepti, descripsimusque quae ad nostra spectabant studia: distat Senis vix sesquihorae itinere.

b) In Montanis, vulgo la Montagnata dictis, versus ditiones Pontificias, spectatur oppidum vulgo S. Fiore dictum, Comitatus titulo insigne, ad caput cognominis sibi fluvii. Orlandus Malavoltus part. 2 Historiae Senensis lib. 5 ad annum 1331, describit controversiam Comitum S. Florae cum urbe Senensi, et quibus conditionibus fuerit pax composita. In Lecitana historia pag. 68 appellatur conventus S. Barnabae in Sancta Flora, et pag. 61 solum S. Florae.

c) Aliquod elogium Boni habent dictus Landuccius pag. 98, et Beatum appellat: Herrera in Alphabeto Augustiniano par. I pag. 92, Venerabilem nuncupat.

d) Rainaldus ordinatus est Episcopus anno 1282, vita functus anno 1307.

e) Conventus S. Antonii in Valle-Aspera in Ardinghesca, subjectus Congragationi Lecitanae, ab urbe Senensi dissitus est XVIII M. P. Plurima de hoc Conventu leguntur apud Landucium pag. 57 et seqq.

f) Conventus S. Luciae in Valle-Rosia, 9 m. p. distat Senis, ut dicitur in Appendice: pluribus de eo agit Herrera parte 2 fol. 257.

g) Clemens de Auximo, de quo supra egimus, mortuus anno 1291 die 5 Aprilis, miraculis clarus, uti ad illum diem in ejus Vita diximus.

h) Nicolaus IV Papa electus est 25 Nov. Anni 1277.

i) Hi anni sunt valde incompleti. Nam esto adhuc anno 1277 fuerit assumptus, istius anni pauci menses, et pauci menses anni 1298, pro completis annis sumendi sunt, ut requisiti anni 22 habeantur.

k) Electus est 25 Maji anni 1298.

l) Hic est Bonifacius VIII, qui successerat anno 1294 cum se Pontificatu abdicasset S. Coelestinus V, uti jam retulimus in hujus Vita.

m) Anno 1300 Kalendis Maji.

n) Hic est Carolus II, filius et successor in regno Caroli primi patris sui, ab an. 1285.

o) Hic est Robertus, dictus Sapiens et Bonus, successit patri anno 1309, mortuus anno 1343; quo regnante haec Vita est conscripta.

p) Joseph Pamphilius in Chronico appellat Reliquias capitis D. Lucae, quae hodie multa cum veneratione in ecclesia S. Augustini Neapoli custodiuntur.

q) Conventus S. Leonardi distat 4 m. p. Senis; et unico a monasterio Licetano: cognominatur della Silva de Lago: de eo latius infra agitur, nec non apud Herreram parte 2 fol. 33, qui ait, an. 1251 unitum fuisse ipsi Lecitano conventui.

r) Octavio Cajetano, ex Jordano, dicitur Joannes cognomento Salimbenius.

s) Imo annus decimus solum inceperat cum initio Maji.

t) Anno 1309 feria secunda Pentecostes, 19 Maji, uti infra confirmatur.

u) Herrera tom. 2 pag. 241 elogium ejus habet hoc exordio: B. Petrus Florentinus, a loco Cameratensis, ubi vitam beatam duxit, a Camerata cognominatus, spiritu praphetiae, et multis miraculis fulgens, discessit e Vita.

 

CAPUT III

Miracula post obitum

Quidam juvenis de Massa (a), laborando in quadam fovea, standi in fovea, terra cecidit super eum in tanta quantitate, quod mortuus inde extractus fuit. Soror autem, videns fratrem suum mortuum, recommendavit ipsum, B. Augustino, ut si eum a mortuis resurgeret, quod venieret ad monumentum ejus pedibus discalceatis, et unam imaginem pulchramet magnam, sicut erat ipse, faceret: et facta oratione devote, ipse oculos aperuit, et aliquid comestibile sumpsit. Stetit autem mortuus per diem et noctem, et precibus B. Augustini ad Deum liberatus est. Quaedam puella, filia cujusdam Mezaioli (b) D. Ugonis, cecidit in quamdam foevam plenam aqua, et soffocata est. Pater ejus et mater quaesierunt eam per diem unam, et die sequenti in tertiis reinvenerunt eam. Capientes autem eam et extrahentes de fovea illa, reportaverunt ad domum: et voverunt eam B. Augustino, ut si illam juvenem resuscitaret, quod facerent sibi quamdam magnam reverantiam.

19. Quidam de comitatu Senensi dormiebat in quodam suo argo, et dormiendo quidam serpens intravit per os ejus in corpos, ejusdem. Venit autem Senas, et nullum medicum iuvenit, qui eum ab illo serpente liberare posset. Recedendo autem de Senis quasi desperatus, quidam qui erat ad portam civitatis dixit sibi. Quare non facis votum B. Augustino fratrum Ordnis S. Augustini, et liberaberis? Qui statim recommendavit se B. Augustino devotissime: et coram multis astantibus serpens ille exivit, per os illius qui passus fuerat, et liberatus est.

20. Quidam juvenis de Senis passus fuerat magnam infirmitatem in parte inferiori, scilicet quod fractus fuerat (c): stetit autem in illa infirmitate per magnum tempus: vovit autem se B. Augustino, et facta orationeliberatus est. Votum autem quod promisit B. Augustino facere, non fecit: et statim illud malum, quod primo habebat, itarum habuit, et passus fuit postmodum illam infirmitatem sex mensibus: et iterum vovit se B; Augustino devote, et facto voto liberatus fuit ab illa infirmitate: et quod sibi promisit obtulit B. Augustino.

21. Quaedam femina de Senis peperit unam pullam, et ista juvenis non habebat lac, unde posset nutire filiam suam: erat autem paupercula juvenis, unde non poterat dare nutrici propter paupertatem nimiam. Mater autem illius juvenis, quae peperit illam puellam, erat vidua, et magno tempore steterat quod non habuit lac. Vovit vero se B. Augustino, ut si de lacte habere posset, ut filiam suae filiae nutriret, quod faceret sibi illam revereniam quam sua paupertas poterat satisfacere: et facta oratione statim lac habuit, et filiam suae filiae nutrivit, et votum quod sibi promisit fecit.

22. Quidam puerulus filius D. Monae Margaritae (d) Uxoris Miguccii D. Juoannis Paganelli de Senis, erat in cuna: et nutrix ejus ducendo cunam ut pausaret, accidit quod funiculus cunae fractus est, et puer percussit caput in murum; unde ex percussione capitis in murum, factum est caput ejus sicut una guastella (e): erat autem puer fere sex mensium. Unde mater ejus plorabat fortier, et calmabat acriter, quia videbat filium suum sicmale peractum. Unde Mona Nera D. Joannis Paganelli coepit caput pueri reaptare, quasi esset cera: et sic reaptando vovit puerum B. Augustino, ut si illum ab illo malo liberaret, ipsum offeret super altarem suum, vestitum ad modum sicuti esset Frater; et facto voto devotissime, statim puer coepit plorare, et mamillam sugere, et liberatus fuit. At eum mater sua portans ad locum, ei fecit sicut promisit.

23. Uxor Bindi de Maladerata de Senis, una de ceidit in terram, et cadendo sic posuit manum suam ad terram, ut sibi non faceret magnum malum; sed una acus erat ibi ubi ceciderat, et intravit in manum ejus: unde illa Domina suscpecit maximum dolorem, et non exivit sanguis propter hoc, ita quod non poterat illa perpendere quid esset in manu: at ipsa faciens multa argumenta, et vadens ad balnea, nihil proficiebat. Et stetit illa acus in manu ejus par annum: unde quod illa veniens ad festum B. Augustini, stando ante altare, vovit se sibi, quod si de illo malo ilam liberaret, magnam reverentiam sibi faceret. Et facta oratione coepit ipsa cum alia manu illam partem, in qua erat acus, confricare: et statim apparuit puncta acus (f): et videndo acum, coram multis adstantibus extrahit acum de manu, et liberta fuit, et reverentiam quam sibi promisit adimplevit.

 

NOTE

a) Massa, urbs Episcopalis sub Metropoli Senarum, a qua distat 35 p. m. versus Populonium, 18 p. m. inde dissitum.

b) Mezajolus seu Mezariolus, dicitur colonus, medietatem fructuum cum domino dividens, quales apud nos ad Mosae tractum plurimi, Teutonice Halvenaers: est autem Italis Mezo seu Mezzo, medietas.

c) Jordanus, utpote qui ruptus erat. Dein sequentia miracula omittit. Sed sub finem apud Cajetanum ista adduntur: Ceterum B. Augustini corpus in oratorio S. Leonardi sepulcro marmoreo servatur, ubi singulis annis proximo post solennia die, memoriae ejus ac nomini solennes publicique honores habentur, ad Dei gloriam in Sanctis suis. Haec ibi: quibus in Animadversionibus suis addit Cajetanus: dictum sepulcrum marmoreum servari super aram a dextra altaris majoris, et se anno 1597 Senas devenisse, et edoctum de sancti viri sepulcro, oratorium S. Leonardi adivisse, et sacras B. Augustini Reliquias veneratum fuisse. Sed haec de Reliquiis nonnullis: nam corpus ad monasterium S. Augustini in urbe Senensi olim delatum fuit.

d) Mona, videtur honoris causa praeponi nomini alicujus Matronae, quasi contractum ex Madona, Domina mea.

e) Guastella videtur accipi pro Phiala seu vasculo vitreo: sic enim invenio quod dicatur Guastada: alias Guastellus et Wastellus placentam significat, sive libum ex ovis, lacte ac polline temperatum.

f) Punta Italis, Gallis Pointe, id est Cuspis.

 

APPENDIX I

Examen ad probationem antiqui cultus anno MDCXXXVIII.

1. In Dei nomine. Amen. Cum Admoumn Reverendus Pater Magister Aegidius Mediolanensis, Syndicus et Prior Generalis Augustinianae Religionis, diebus proxime elapsis scripserit litteras Adm. Reverendo Patri Magistro Aurelio de Salvenienis de Castiglione Florentino, ad praesens Conventus Religionis Augustinianae Senis Priori: aliasque litteras scripserit R. P. Othoni Petruccio Senensi ejusdem Religionis, curaturis, ut dixerunt, authenticari facere memorias, miracula et alia quae hisce in locis B. Augustini Novelli reperirentur; in praedictarum litterarum executionem convocato Capitulo, in supradicto Venerabili monasterio, a dicto Adm. R. P. Priore suorum Confratrum, fuerunt pro hujusmodi effectu duo electi et deputati Patres ejusdem Conventus, videlicet R. P. Otho Petruccius Senensis praedictus, et R. P. Jacobus Orlandinus pariter Senensis et Syndicus ejusdem Conventus, uti tam ipsi quam dictus Adm. R. P. Prior dixerunt apparere in libro deliberationum ejusdem Conventus. Hinc est propterea, quod anno a salutifera D. N. J. C. Incarnatione MDCXXXVIII, Indictione septima stylo Senarum (a), die vero XXII Decembris, Urbano VIII summo Pontifice sedente, Ferdinando Austriae III Romanorum Imperatore electo regnante, et Sereniss. D. Don Ferdinando Magno Hetruriae Duce V Domino nostro feliciter dominante.

2. Ego Notarius, stante electione de me facta ab iisdem pro eorum Notario ad effectum praedictum, cum viderim quam pluries in eorum Ecclesia Senis adesse altare ejusdem Beati, in tabula picta stantis in medio arborum, induti Augustiniano habitu, et habentis Angelum ad aures, et librum rubeum in manibus; in eademque tabula aliqua miracula ejusdem Beati, et quod in altari est capsa marmorea cum hac inscriptione particulari, HIC JACET CORPUS B. AUGUSTINI NOV. SENEN. ORD. EREM. et cui stat ante continuo lampada accensa; ivi simul cum dictis RR. Patribus in primis ad locum nuncupatum Val di Rosia, distantem a civitate Senarum per milliaria IX circiter, ubi adest quaedam ecclesia in medio nemorum, nuncupata S. Lucia in Val di Rosia dictoum RR. Patrum, ubi continuo morantur duo Patres ejusdem Religionis, alter Sacerdos, alter vero laicus: et celebratur saltem omni die festo Missa, et bis in anno duo solennia, in festo videlicet S. Luciae ac in festo dedicationis dictae Ecclesiae, magno populorum convinciorum concursu. Et aspicientes diversa, tam intus quam extra muros dictae ecclesiae, inter alias imagines Sanctorum diversorum in lodia dictae ecclesiae (b), vidimus imaginem in pariete picta, similem illi supradicti altaris in eorum ecclesia principali Senis; videlicet in medio duarum arborum, habentem ad alteram aurem Angelum. Et quia non recte cognoscebatur Angelus, prae humiditate et tumescientia cum salenitro, et distantia ab humo, ideo accepimus scalas; et acsendentes ad eam, vidimus et cognovimus recte esse Angelum. Ac in charta pecundia, supra tabellam posita in sacro adyto, antiquo charactre scripta vidimus haec formalia veba, videlicet Anno Domini MCCLXXVI (c), Clementis Papae Quarti III, opera B. Reinerii restaurata fuit ecclesia haec, et hornata picturis, paramentis atque Reliquiis. Deinde Reverendissimus Episcopus Volaterrarum, motus bonitate et sanctitati Patrum hujus loci, consecravit praedictam ecclesiam, ad honorem Dei et sanctissimae Matris ejus, nec non gloriosi PatrisS. Augustini et S. Luciae Virginis ac Martyris: et ita attestor pro veritate, ego notarius supradictus.

3. Discendentes illic postea eadem die, et facients iter ad conventum sub titulo et devotione D. Leonardi, procul Senas per milliaria quatuor circiter, ingressi ecclesiam cum Adm. RR. Patribus ejusdem conventus, postquam genibus flexis aliquantum oravimus, simul etiam cum aliquot rusticis ejusdem loci S. Leonardi, et Adm. Rev. D. Angelo, Curato ecclesiae Communitatis S. Columbae, loci contigui, et animarum et etiam popouli S. Leonardi; vidimus picturam integram, apud pulpitum et altare dictae ecclesiae, similem supradictis et optim conservatam: et ab omnibus et publice, absque interrogatione a dicto Adm. R. D. Angelo, postea vero ab aliis infrascriptis sed interrogatis, fuit dictum et affirmatum, audivisse publice, eamdem imaginem esse B. Augustini Novelli. Et descendentes de dicta ecclesia per scalam duodecim graduum, aliquantulum augustam, fuimus quoddam oratorium sivesacellumingressi; vidimusque altare cum infrascriptis picturis, sive imaginibus antiquis in tabula, id est, B. Vergine Maria in medio, deinde S. Joanne Baptista, S. Augustino, S. Leonardo (d) induto formali habitu nigro dictae Religionis D. Augustini (etenim intus capuccium nigrum videtur delineatum album, in medio praecincto corrigia, et in manibus librum rubeum habente) ac B. Augustino Novello, cum Angelo ad aurem ut supra, et cum his verbis, S. AUGUSTINUS. Quo in oratorio intus murum vidimus locum arcuatum, latitudinis brachiorum trium circiter, ubi adest similitudo Domini nostri Jesu Christi orantis in horto pieta, et adest intus sedile, hujusmodi arcuatum circumdans: et ante versus altare, ubi adstabat Deo faciens dictus B. Augustinus Novellus est proportionatum genuflectile longitudinis arcuati praedicti: quem ad locum concurrunt populi, sedituri et se prostraturi secunda die Pentecostes die sui obitus, partim devotionis gratia, partim vero ut ab aliqua aegritudine convalescant, sicut praedicta et infrascripta respective sponte testatus est Adm. R. D. Angelus, Presbyter Curartus ecclesiae S. Columbae praedictus, aetatis annorum sexaginta: quid dixit etiam in sua supradicta ecclesia habere in sirica pictum dictum Beatum, cum stemmate Nobilium Azzolinorum (e) Senensium, tacto pectore more Sacerdotali: Sanctesque Augustini de Pepis annorum sexaginta quinque, Dominicusque Antonii de Gazzeis annorum esxaginta quinque, Dominicusque Joannis de Joris annorum quinquaginta quator, Joannesque Baptista Antonii de Gagliardis annorum quadraginta quinque, tactis sacris, ad meam Notarii infrascripti delationem jurarunt, coram infrasciptis testibus, esse ejusdem B. Augustni Novelli, et devotionis gratia illius confecta, et ita audivisse, tamquam talia venerata fuisse; semetipsos quoque et alios omnes veratos fuisse, et adhuc in eadem veneratione permanere. In parietibus dicti oratorii, habentis in voltis (f) diversas diversorum Sanctorum picturas, cum Evangelistis pariter pictis, adsunt picata, videlicet dicti Beati admirabilis ingressus in Augustinianam Religionem; ejus mala valetudo jacentis in lecto, ubi videturmittens vocandos Religiosos,quod bis reiteratum duobus aliis subsequentibus in locis videtur; quamdo dictae Religionis coepit habitum ab uno dictae [Religionis] Augustinianae Fratre, videtur genibus flexis, [reverentiam] faciens Crucifixo, inditus habitu Religionis praedictae; videntur [etiam] multi pauperes et claudi, recurrentes ad ipsum, eleemosynam et gratiam reportaturi: videntur alia particularia, sed non recte pependuntur ob temporis vetustatem, quae propterea praetermittunutr: sed bene et recte videtur ejusdem Beati caput cum splendoribus, et aliquae aliae pesonae orationem aperte habenetes cum uno religioso; videtur ipse Beatus librum tenens, et secus sive a parte videtur stans bubulcus: item cum splendoribus videtur orans ante Crucem etc.

4 . Ego Dominicus Julii qu. Joannis de Boschis, Notarius publicus et civis Senensis, quia haec vidi et audivi, ideo requisitus in notam sumpsi, et in hanc publicamformam redegi, meoque solito signo munivi, ad laudem Dei, Beatissimae Virginis matris mariae, D. Dominici, S. Luciae, et B. Augustini Novelli. Acta praedicta fuere dictis in locis, et (quoad ea quae visa et audita) in ecclesia S. Leonardi Conventus S. Leonardi, coram et praesentibus Bartholomeo qu. Hieronymi del Banda, et Sebastiano qu. Hieronymi de Senis, rusticis in praedicto communi S. Columbae, die XXIII dicti mensis.

5. Regressi Senas, simul una cum D. R. P. Mag. Othone, contuli me ad Hospitale magnum S. Mariae Scalarum: et praevia licentia Illustriss. Rectoris illius loci D. Laurentii de Daccis Nobilis Senensis, ivi in locum nuncupatum il Pellegrinario, sive Infirmaria vecchia, ubi adsunt quam plurimae picturae diversorum Sanctorum, beatorum, Evangelistarum, Prophetarum, et similium: inter quas de anno millesio quadrigentsimo quadragesimo secundo, optima manu pictas et optime conservatas, pictum B. Augustinum Novellum vidi, induentem habitu Rectoris Rectorem Hospitalis, cum his infra verbis praecisis (g). Quomodo S. Augustinus Novellus dedit habitum Rectori Hospitalis.

6. Die sequenti, videlicet XXIV ejusdem mensis annique, simul cum dictis RR. Patribus, ivi ego Notarius supradictus in Archivium dicti Conventus S. Augustini Senis: et vidi duos libros in quatro folio, alterum in charta pecudina cum copertis ligneis (h) et suis fimbriis de ottune (i) in fine; et alterum in charta ordinaria, sine copertis,sed antiquo charactere scriptos et bene retentos, in quibus sunt descripta Vita et multa miracula dicti Sancti.

7. In ecclesia ejusdem Conventus vidi altare cum capsa lignea antiqua, in qua, ut asseruerunt dicti RR. Patres, jacebat corpus d. Beati, antequam missum fuisset in praedictam capsa marmoream: in qua capsa lignea sunt quatuor picturae antiquae, sed bona manu et bene conservatae, quas dixerunt esse in memoriam dici Beati: prima videlicet, quando aegrotus jacebat in lecto, et suos servos mittebat vocaturos religiosos Religionis praedictae, sed in actu discessionis eorum alter valde est humiliatus, alter respicit unde discedit. In secunda videntur duo Patres, simul cum dctis servis, et D. Augustinus in aere, qui manibus retrudit illos ad d. Beatum aegrotum. Tertia continet d. Beatum cum splendoribus aureis, indutam tunica, patientia (k) ac capuccio albis, et corrigia nigra, genuflexum ante altare, imo coram Religioso in ecclesia habitu Augustiniano induto, similante Superiorem d. Religionis; eumque recipientem ibi habitum nigrum multa cum humilitate, habentem retro suos servos, nunc aliis vestibus vestitos quam prius, quando ducebant Religiosos ad aegrotum. In quarta pictura apparet d. Beatus cum suis aureis splendoribus, vestibus sacris indutus, genuflexus ante Episcopum nigra veste vestitum, ponentem illi planetam: ex quibus apparet illius ad [Sacerdotium] ordinatio. Ibi adstantes videntur alii Fratres ejusdem Religionis. In sacristia in quadrata tabula picta, altitudinis unius brachii circiter et latitudinis similis, apparet quidam Religiosus, habitu Augustiniano cum splendoribus aureis, denotans Beatum sive Sanctum: cujus sinistrae pictus est Episcopus, habens pastorale, mitram ac pluviale, ac retro multos Religiosos habitu Augustiniano indutos ante portam ecclesiae, recipientes quoddam caput in baccino (l), cum splendoribus aureis, cum pompa porrectum a quodam Rege, habente secum multos variis vestibus vestitos et ornatos, cum vexillo Regis, medio nigri et medio albo in alto, cum magna Cruce aurea (m) cum aliis sex Crucibus parvis intermediis, et in parte nigra videntur aliqua lilia aurea, et in vertice pariter lilium aureum:quam effigiem dicti rr. patres dixerunt esse ejusdem Beati, recipientis Neapoli gratis D. Lucae Evangelistae caput. Et quia haec vidi, legi et audivi ego Notarius Sergardii Patricii Senensis, Generalis Vicarii Illustriss. Archiepiscopi et testium duorum.

8. In Dei nomine Amen. Anno Incarnationis praedicto, die XXVIII mensis praedicti...Vocatus ego Dominus Boschus, qui supra a praed. R. P. Mag. Othone Petruccio Senensi, iterum in praed. Senarum Ecclesiam, sub titulo et devotione S. Augustini alias (n) B. Augustini Novelli, inter aliquasparvulas picturas existentes in altaribus (altero videlicet sub nomine et devotione S. Stephani Protomartyris, Nobilium Dominorum de Pinis; et altero antiquissimae et nobilissimae familiae de Ghinuccis, vulgariter altare Dominae nostrae a partu) visurus imagines illic propterea collocatas in altaribus praedictis; inter parvulas imagines diversorum Sanctorum et Beatorum, vidi in illo Dominorum de Pinispictum Sanctum sive Beatum, cujus non adest illic scriptum neque sculptum nomen, habentem librum rubeum in manibus, et ad auremdextram columbam: quod dixit praed. P. Mag. Otho Petruccius esse in honorem hujus Beati. In illo autem nuncupato Dominae nostrae a partu....antiquissimae familiae de Ghinuccis, vidi picturam d. Beati , cum Angelo ad aurem, sed aliquantulum deleto vetustate, et infra antiquo charactere haec verba, SANCTUS AUGUSTINUS NOVELLUS: quae omnes picturae sunt eodem sive simili habitu Religionis Augustinianae; declarans ulterius, in manibus d. Beati in altari Dominae nostrae, esse pictum librum rubeum similem supradicto. In quorum fidem etc. (o)

 

NOTE

a) Erravi ad diem 16 Maij, in praevio ad Acta S. Francisci Senensis Commentario, deceptus ambiguitate responsi Senis ad me missi, cum creduli, stylum Notarialem Senensium, ex Pisanorum et plurium aliarum per Tusciam civitatum usu, communis anni initium praevenire novem mensibus; cum fuerit econtra statuendum, quod Senenses, aeque ac Florentini, annum protrahant tribus mensibus ultra Kalendas Januarii, usque ad XXV Martii. Sic autem optime conciliantur, primum Auctores omnes, qui B. Ambrosium Sansedonium, XX Martii defunctum, scribunt obisse anno MCCLXXXVI; licet a Januario inchoaantibus annum debeat dici mortuus MCCLXXXVII: deinde quomodo processus de B. Francisco Senensi, inchoatus anno MDCXXII mense Octobri, duraverit usque ad Febrarium eiusdem anni, qui nobis coeptus erat MDCXXIII a Januario numerari. Id autem necessarium esse probatur, tum ex instrumentis de B. Ambrosio, mensibus Aprilis et Mago factis, et XV Indictionem cum anno MCCLXXXVII componentibus, tum ex hoc instrumento, ubi Indictio VII, mense dumtaxat Septembri inchoata, componitur cum anno MDCXXVIII, meritoque additur Stylo Senarum; quia stylo vicinarum Pisarum debuisset scibi annus MDCXXXIX.

b) Lodia, sive Logia, porticum ecclesiae annexam significat.

c) Formalia verba Italiae sunt ista: L'anno 1276 del Signore, il 3 del Pontificato di Clemente IV, per opera del Beato Rinero, fu restaurata questa chiesa, et ornata di pittura, paramenti et reliquie: et fatto questo, Reverendiss. Vescovo di Volterra, mosso dalla bonta ed santita de, Padri de questo luogo, consogro la detta chiesa a honore di Dio, et della santissima sua Madre, del glorioso Padre S. Augostino, et di S. Lucia Virgine et Martyre. Quae maluimus Latine dare. Erat autem dicto anno 1276 Raynerius Episcopus Volaterranus, de quo console Ughellum tomo I Italiae sacrae, columna 366. Quis autem fuerit B. Reinerius, dictae restaurationis auctor, ignoramus; nec ullam eyus mentionem invenimus apud Herreram in Alphabeto, Torellum in Centuriis, vel alios Augustinianos scriptores.

d) Colitur S. Leonardus 6 Novembris, et passim pigitur in habitu Levitico, nec hactenus Augustinianorum scriptorum aliquis eum adscripsit Sanctis sui Ordinis.

e) Decius Card. Azzolinus. An. 1585 a Sisto V creatus, pro insignibus habet sex stellas aureas in campo caeruleo apud Ciacconium: sed is ex Azzolinis Firmanis est ; an autem hi communia insignia habeant cum Azzolinis Senensibus, nescio.

f) Volta, fornix, ex Chronico MS. Trudonensi de Reliquiis S. Eucherii Episcopi 20 Februarii num. 1 et alibi.

g) Italiae ita erat: Come S. Agostino Novelo die l'abito a Rettore de lo Ispedale.

h) Coperta, id est, Coperculum.

i) Ottone et Latone aurichalcum dicitur, et vox posterior etiam ad Hispanos, Gallos, Anglos, ac Belgas modice variata transiit.

k) Patientia, Scapulare, non solarum Monialum (uti credidi ad Vitam S. Catharinae Bonomensis 9 Martii num. 37) sed (ut hinc apparet) etiam virorum.

l) Baccinum, Bacile id est pelvis, a Teutonico Bac.

m) Crux illa major in campo albo, videtur Ducatum Calabriae notare, quamvis hodie illa non aurea, sed rubra effingatur; nec adsint senae cruculae, hic pariter expressae: Lilia aurea numero indefinito, pro more antiquiori Regum Francorum, etia hodie Neapolitanae urbi pro insigni sunt, sed in campo caeruleo: qui color, hic fortassis ab initio expressus, paulatim aiit in nigredinem.

n) Videtur hic dubitare Notarius, utri S. Augustino sacra ecclesia sit, et forte posterius restaurata ea est, etiam sub nomine Novelli, quae initio prioris dumtaxat nomen ferebat; uti patet ex instrumento anni 1201 apud Herreram parte 2 pag. 409, prius utique facto quam Novellus nasceretur.

o) Sequebatur Notula P. Jacobi Orlandini Senensis, absque anno Italice scripta, post Reliquiam, de qua infra, Thermensi civitati (quam ille Terni vocat) concessam; qua asseritur inter alia, per annorum trecentorum spatium celebrari solitas continuo Missas in eo altari, in quo est depositam corpus Beati; ipsamque marmoream arcam antiquissimam esse; tunc autem cum Notula illa scriberetur, vixisse ibidem aliquos Patres, qui asserebant a se vivas olim duas tabulas ex candido marmore vetustas, in quibus sculpta erant quedam Beati miracula: quod autem Notula sit scripta post annum 1620, intelligitur ex assinato Hymno, Iste Confessor, cum isto adhunc anno (ut mox apparebit) alius Hymus recitaretur.

APPENDIX II

Testimonia de cultu et Reliquiis Thermas in Siciliam missis, sub die XX Aprilis anno MDCXX.

9. Nos infrascripti fidem facimus, quomodo verum sit, quod in civitate Senarum in conventu S. Augustini Patrum ejusdem Ordinis, singulis annis celebretur festum B. Augustini Novelli Ordinis S. Augustini, secundo die Pentecostes, incipiendo a primis Vesperis, in quibus procssione instituta itur ad ejus altare, cantando hymnum, Magne pater Augustine: et dum Patres accesserunt ad altare, cantant Antiphonam: Augustine via morum, normaTu es monachorum, civibus junge Coelorum catervam, que te Doctorum profitetur csnonem. Dein Versus, ora pro nobis B. Augustine, ut digni efficiamur etc. Et additur Oratio: Creator omnium, ut infra. Ipso autem die festo cantatur Missa solennis de Spiritu Sancto occurens, et ad secundas Vesperas iteratur Processio, uti in primis Vespris.

Ita est Mag. Fr. Bartholomaeus de Ricciolinis Florentinus, Prior Conventus S. Augustini Senarum.

Ego Fr. Christophorus Senensis Secretarjus confirmo.

Atque haec, partem Italice, partim Latine, Vincentius Auria subjunxit Vitae a se editae, ut accepta ex Registro privilegiorum, ubi notantur privilegia et alia splendissimae civitatis Thermarum, fide facientem ac subscribente Antonio Mola Magistro Notario. Addit deinde ex eodem Registro sub ejusdemque Notarii fide, testimonium Archiepiscopale de corpore B. Augustini Novelli in civitate Senensi, ejusque adoratione ac miraculis, hujus tenoris.

10. Ascanius Piccolomineus de Aragona, Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Senensis, universis et singulis...majoribus debitam reverentiam, ceteris vero salutem in Domino...Cum justa petenti non sit denegandus assensus, et veritatis testimonium sit libendi animo concedendum; cumque pro parte Splendidissimae Civitatis Thermarum, ad honorem omnipotentis Dei Sanctorumque suorum, ac nominatim B. Augustini Novelli, requisiti fuerimus, quod de infra contentis testimonium veritatis perhiberemus; ideo praecedente diligenti super infrascriptis nonnullorum fide dignorum, medio ipsorum Juramento habito, examinatione praevia, insuper personali visitationealtaris praedicti B. Augustini Novelli, in ecclesia Reverendorum Fratrum Ordinis Eremitarum S. Augustini in hac Senarum civitate, et sic super eisdem habita plena informatione; tenore nostrarum praesentium fide indubitatam facimus atque testarum, qualiter in hac civitate et ecclesia praesenti Ordinis S. Augustini, corpus et altare praedicti B. Augustini Novelli, praedicti Ordinis repetitur erectum cum sepulchro marmoreo, sub inscriptione, videlicet; HIC IACET CORPUS B. AUGUSTINI NOVELLI ORDINIS EREMITANI, ejusque imagine, et figura cum Angeload aurem dexteram collocato, et quatuor prodigiis depictis, videlicet; Puer a cane ad mortem laceratus, et per B. Augustinum Novellum sanitati restitutus. Item puer ad alta cadens fenestra, et in terra prostratus, ejusdem Beati voto surrexitillaesus. Item puer, trito capite, ad mortem deventus, ejusdem Beati voto illaesus apparuit. Et demum homo quidam a monte altissimo cadens, incolumis surrexit, Beati invocatione. Item testamur qualiter reperiuntur ad dictum altare et sepulchrum, dicti Beati corpus, et imago ac figura, anteque lampas die noctuque accensa: pradicta publice venerantur, et coluntur. In dicti Beati cultum et honorem Fratres dicti conventus, anno quolibet, die prima et secunda Pentecostes, simul cum Sacerdote, cappa serica induto thuribulum deferente, magna cum populi confluentia, devotione et veneratione, Hymnum de communi Confessorum, videlicet Iste Confessor, canentes, cum cereis faculis ad Beati ejusdem altare et accensis, ab antiquissima et numquam praescripta ac sine interruptione ullius temporis longitudine; processionaliter de immemorabili consuetudine accesserunt et accedun; completoque dicti Beati Hymno; ac corpore et altari incensatis, cantores alta voce decantant; Ora pro nobis B. Augustine Novelle, Chorus respondent; Ut digni efficiamur pomissionibus Christi: Sacerdos autem decantas dicit; Oremus, creator conditor, et distributor omnipotens et misericors Deus, qui Beatum Augustinum NovellumConfessorem tuumeremitican vitam ducere, et miraculis coruscare fecisti; tribue quaesumus nobis famulis tuis, sic ejus vitam et mores imitari, ut cum eo consortes simus gloriae Beatorum: per Dominum nostrum etc. Attestamur quoque, qualiter in dicto altari Beati Augustini Novelli quotidie Missa celebratur, nobis non repugnantibus, Sedeque Apostolica tolerante. Hunc publicum cultum pro dicto BeatoNovello, ab annis trecentis fuisse adhibitum, semper et continuatim, et ad praesens adhiberi et tribui, conpertum est: ut patet evidenter. In quorum omnium testimonium. Dat. In Palatio nostro, tenente die vigesimo Novembris 1632. Archiepiscopus Senarum. Bernardus Bartolinus Notarius, et cancellarius de mandato.

11. Hactenus ille. Sedis suae, anno tertio, quam deindediutissime tenuit, ab Ughello tom. 3 col. 665 taudatus, ut qui non minus doctrinaet virtute claruerit, quam frater ejus Dux Amalfitanus ducendis in Belgio Catholico exercitibus, ad provinciarum Regiarum defensionem. Idem, nescio qua occasione , rursum post triginta annos, sub die IX Januarii MDCLXIII, simile propemodum Testimonium scripsit, cujus originale apud R. P. M. Augustinum Trabucco, Panormitanum Ordinis Eremitani, reperit Vicentius ediditque, nec operae pretium videtur iterare: solum noto ex hoc specialius constare, quod Altare Beati sit numeroquintum, a manu laeva ingressus ecclesiae. Addit etiam hoc ipsum Testimonium, iconam, in quia picta est effigies ejusdem Beati, cum splendoribus, ad auremdextram Angelo obloquente, in manu librumrubrum tenentis, habitu Ordinis induti, inter duas arbores; habere ad dextram duo, aliaque duo miracula a sinistra; pimum, demonstrans infantem a lupo vorante; secundum, puellam ab altitudine domus praecipitem; tertium, quemdam ascendentemin rupe cum equo ad imum ruentem; quartum, infantem in cuna soporem capientem, dum a matre innaturaliter fracto fune, puer lapsus in terram, magnum vulnus patitur, ex beati intercessione liberatus. In quibus nonnulla diversitas apparet, a modo qua eadem miracula explicata fuerant ante annos triginta. Nempe lupum a cane: et puerum a puella, non eratfacile distinguere in marmore; proinde facile fuit post tot annos explicationem aliquatenus variari, manente eadem miraculi substantia. Dicit etiam hoc testimonium quod Plura vota fidelium ex reportatis gratiis adsunt appensa numero septemdecim: et assignatur Hymnus idem qui supra, Iste Confessor: unde intelligitur intra annum hujus seculi XX et XXX, mutationem factam, desitumque usurparii hymnum. Magne Pater Augustine; et merito, quia hic Hymnus, pro festivitatibus ipsiusmet sancti Doctoris compositus, non debebatalteri applicari, cum periculo confusionis inde aliquandoproventurae.

12. Sequitur deinque apud Vicentium Auriam Actus Illustriss. et Reverendiss. Don Ferdinandi de Andrada, Archiepiscopi Panormitani de reliquiis B. Augustini Novelli, in Civitate Thermarum (quae hic antiquo nomine Himera appellatur) ejusque adoratione permissa. Nos Ferdinandos de Andrada et Castro, Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Panormitanus de Consilio suae Catholicae Majestatis etc. universis et singulis has praesentes visuris, lecturis, pariterque audituris notum facimus et testarum, cum Reverendis Don Julius Regna, Protonotarius Apostolicus, olim Archipresbyter majorisHimerae civitatis ecclesiae, nostra Panormitanaediocesis, acceptaverit in Planitia maritimae et piscariae ejusdem civitatis, ibique adoraverit in praesentia quam plurium Sacerdotum et Clericorum, tam secularium quam regularium, et Spectabilium Juratorum Syndici et Secretarii et Magistri Procuratoris civitatis praedictae, infrascriptas reliquias B. Augustini Novelli Ordinis Eremitarum S. Augustini, scilicet duo ossium frusta brachii, vulgariter vocata sicili, super quibus adest in parte aliqua pellis et caro cum pilis affixis, ex corpore dicti B. Augustini,prout infra, capta ei in quadam scatulalignca posita, conducta, et appertata a quondam P. F. Joseph li Maistri S. T. D. Ordinis Minorum Convent. S. Francisci, praefatorum Spect Juratorum Procuratore; cui fuerunt in civitate Florentiae per Serenissimum Dominum Don Cosmum Medici secundum, Magnum Hetruriae ducem quartum, nomine Universitatis dictae civitatis consignata, et eidem Serenissimo Magno Duci dono data a Patre Magistro Priore Conventus dicti Ordinis Eremitarum S. Augustini civitatis Senarum, et per eumdem Patrem Priorem capta de corpore dicti B. Augustini Novelli, in ecclesia ejusdem conventus existente, in qua ecclesia praedictum corpus adoratur et veneratur: et hoc, stante licentia Eminentissimi DominiCardinalis ab Auria, olim Archiepiscopi Praedecessoris Nostri, praedictis Spect. Jurati concessa, ingrediendi in eadem civitatem thermarum Reliquias praedictas, quae fuerunt a dicto Reverendo Archipresbytero de regna receptae, ad effectum ut eas apportaret et conduceret in dictam majorem ecclesiam, ibiquo depositaret ad nomen dictorumSpect. Juratorum, nomine Universitatis populique praedicti; ut videre est ex serie Actus hujusmodi consignationis, celebrati apud notarium Hieronymum de Martino Himerensem, die vigesimo mensisJulii anni MDCXX. Et cum dicto Patre Magistro Joseph li Maistri vita subtracto, ante ejus mortem declaracerit, alterum frustrum carnis parvum, quod penes eum remansit, fuisse ex dictis Reliquiis dicti B. Augustini Novelli, per eum latis in dicta civitate Thermarum, et sibi consignatis a dicto Serenissimo Magno Hetruriae Duce; fuit de mandato dicti Eminentissimi Cardinalis Doria Archiepiscopi praedecessoris nostri provisum, dictum carnis frustrum servari cum dictis duobus praesentialibus Reliquiis, et venerari tamquam cum dictis propriis comprobatum, prout fuerunt dictae Reliquiae in dicta majore Thermensi ecclesia apportatae, et publico cutui expositae; prout etiam ex serie Actus hujusmodi mandati facti, apud acta Curiae spiritualis dictae civitatis die XX Octobris, XI Ind. MDCXXVII, et Fidei Rev. Don Francisci Anfuso, Vicarii foranei ejusdem civitatis factae, sub die XXX mensis Junii proxime praeteriti, XIII Indict. Instantis MDCXLV, viimus contineri, ad quem et quam in omnibus et per omnia habeatur relatio. Fuit igitur nobilis supplicatum per dictos Spect. Juratos et Syndicum praefatae Himerae civitatis, ut stantibus scripturis et actis praedictis B. Augustini Novelli, quae in dicta majori Himerae ecclesia conservantur, concedere dignaremur. Nos vero attendentes praedicti B. Augustini Novelli corporis venerationem, quae hactenus in dicta ecclesia dicti conventus Sancti Augustini civitatis Senarum servatur, et hujusmodi populi Himerae civitatis devotionem erga Beatum istum, dedimus Judicem in causa Reverendum Don Franciscum Salerno, vigore actus hujusmodi electionis facti in actis nostrae Archiepiscopalis, die XXVIII dicti mensis Junii MDCXLV, an reliquiae praedictae adorari et venerari possint. Et fuit per dictum de Salerno nobis relatum. Reliquias praedictas (attentis et bene consideratis scripturis praedictis) adorari posse et venerari. Ob id fuit, citati prius Promotore Fiscale nostrae Archiepiscopalis, sub die primo praesentis, per dicto de Salerno, de nostro mandato facta provisio in dorso dicti memorialis cum scripturis praedictis, dub die 4 etiam praesentis, quod habeant licentiam exponendi et adorandi reliquias Beati augustini Novelli, prout antea, et fiant litterae in forma, et juramentum stet penes acta. Iscirco tenore praesentium eamdem licentiam, et facultatem damus et concedimus, supradictas B. Augustini Novelli Reliquias in dicta majori Himerae ecclesia publice exponi posse, et ab omnibus Christi fidelibus rite ac pie prout ante coli et venerari, ac processionaliter per eadem civitatem quolibet anno circumduci in die suae Translationis, prout idem corpus B. Augustini Novelli in dicta ecclesia Conventus S. Augustini Senarum praedicti colitur, adoratur, et veneratur. In quorum fidem praesentem dedimus, nostra subscriptione et sigillo quo utimur obsignatas. Panormi die VIII Julii, XIII Ind. MDCLXV Fersinandus Archiepiscopus panormitanus. De mandato Illustriss et Reverend. Domini Archiepiscopi Panormitani. Antonius Camali Mag. Not. Hiernymi de Albno Act. In exprimendo per zyfras numero Indictionis, geminus typographi error orrigendus fuit; unus in fine, ubi notata erat Indict. 15 quae supra supra post meium recte notabatur 13: et alius ibidem postmedium paulo ante, ubi loco Indictionis 11, inchoatae cum Septembri anni 1627, perperam numerabatur Indictio 15.