DOCUMENTO anno 1295
Una “questione” tra il
Precettore della S. Casa della SS. Trinità (la Magione) ed il priore del
convento di S. Agostino di Palermo risolta amichevolmente nel 1295.
De
protestacione frumenti salmarum septem facta contra fratres sancti Augustini
pro quibusdam terris sitis prope Rasalayn. In nomine Domini amen. Anno a
nativitate eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense Iulii vigesimo
nono eiusdem octave inditionis. Regnante serenissimo domino nostro domino rege
Iacobo gloriosissimo aragonum Sicilie maioricarum et valencie rege ac comite
Barchalonis regnorum eius aragonum maioricarum valencie et comitatus
Barchalonis anno quinto Sicilie vero anno decimo feliciter amen. Nos Iohannes
de Campo Iudex civitatis Panormi Franciscus de notario Robberto regius publicus
eiusdem civitatis notarius et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et
rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamur quod frater Lyboctus
preceptor Sacre Domus Sancte Trinitatis de panormo ad nostram accedens
presenciam nostrum qui supra judicis et notarii officium imploravit ut una
secum deberemus presencialiter nos conferre ad ecclesiam sancti Augustini de
panormo audituri qualiter predictus preceptor intendit dare tradere et
assignare priori et conventui sancti augustini de panormo salmas frumenti
septem quas eidem priori et conventui dare non tenetur pro eo quod dictus prior
et conventus commentatori predicte ecclesie Sancte Trinitatis vendiderunt omne
jus, quod habebant in predictis salmis frumenti septem quas debebant habere de
quodam tenimento terrarum sito iuxta casale rasalayni pro unciis auri novem
ponderis generalis et ob hoc dictus preceptor solvere intendit predictas
(salmas) frumenti sub ista protestacione quod ipsas vult solvere si solvere
tenetur alioquin quod possit indebitum tamquam repetere et habere predictas
salmas frumenti septem a predictis Priori et conventu cuius peticionibus justis
utpote annuentibus ad predictam ecclesiam nos contulimus presenciales et nobis
ibidem presentibus dictus preceptor predicte ecclesie Sancte Trinitatis in
nostri presencia sub protestacione infrascripta assignavit predicto priori et
conventui predicte ecclesie salmas frumenti septem videlicet quod ipsas
frumenti obtulit recipiendas per predictos priorem et conventum si eis tenetur
et debet alioquin possit tamquam indebitum conducere et habere raccione
predicta qui prior et conventus facta oblacione predicta responderunt non
teneri recipere predictas salmas frumenti pro eo quod jus quod habebant in
predictis permutaverunt cum dicto domino philippo de trayna et propterea
predictas salmas frumenti si voluerit offerre offerat predicto domino philippo
de Trayna quibus sic gestis coram nobis predictus preceptor nostrum officium
imploravit ut ad cautelam predicte ecclesie scriptum publicum facere deberemus
cuius precibus justis et juris consonis annuentes predictam protestacionem
nostri qui supra judicis judiciaria auctoritate interposita ipsam in forma
publica redigi fecimus et transcribi. Unde ad huius rei memoriam et predicti
preceptoris certitudinem et cautelam presens publicum instrumentum de predicta
assignacione factum est per manus mei predicti notarii meo signo mei qui supra
judicis et subscriptorum testium subscripcionibus et testimonio roboratum.
Actum panormi anno mense die et inditione premissis.
Ego
Iohannes de Campo qui supra judex me subscripsi.
Ego
paganus de macarone testis sum
Ego
simon barata testis sum
Ego Bartholomeus de adam testis sum *
E go Iacobus catteranus testis sum *
Ego Iohannes de monte testis sum *
Ego
vinchius de calatabuturo testis sum *
qui
nescientes scribere nos per manus predicti notarii scribi fecimus et testamur.
Ego
Franciscus de notario roberto regius publicus notarius rogatus predictis
interfui scripsi predicta et meo sigillo signavi. Testes paganus de maccarono symon
baracta bartholomeus de adam jacobus catteranus johannes de monte vinchius de
calatabuturo paganus de alfano.
(Archivio di Stato di
Palermo. Monumenta Historica Sacrae Domus Mansionis, n. 277 (270). anno 1295:
“de Rasalayna panormi utilitate. Panormi 1295”.
A. Mongitore, Monumenta
Historica S. Domus Mansionis. Panormi 1719, pp. 61 s.)