Home | L'Italia agostiniana | Personaggi illustri

www.ghirardacci.it - La storia degli Agostiniani in Italia



Insediamento: MILANO, Monasterium Volae, sive prope Volam, S. Marie, Provinciae

MILANO, Monasterium Volae, sive prope Volam, S. Marie, Provinciae Lombardiae

 

“Ab huius Monasterii fratribus aedificatum coenobium S. Marci Mediolanense circa an. 1040 tradit Ludovicus de Angelis fol. 95, De vita et laudibus Augustini. Sane, domus S. Marci satis est antiqua, extantque in eius claustro hae geminaeinscriptiones: "Anno milleno deno Dominique triceno/ Nona dies mensis dat gaudia mense novembris" Et alia: "Reliquiae Bocalini de Vicomercato, qui die 5 februarii 1137 obiit". Nihilominus dubia est mihi tanta antiquitatas, sive S. Marci de Mediolano, sive S. Mariae de Vola, aut Volate, dum certiori fundamento non innititur. Sepulcrum enim primum, annum decies tricenum supra millesimum, hoc est 1300, sive annum millesimum trecentesimus decimum, potius quam millesimum quadragesimum, videtur indicare; neque in rebus pristinis quid temere affirmandum. Utcumque tamen sit, Volae Monasterium venerabili gaudet antiquitate; eius extat memoria in registris die 7 decemb. an. 1473, sub tit. S. Mariae prope Volate" - P. Th. de Herrera, Alphab. Augustin. II, pag. 508-509. (1) En textus ab Herrera citatus. At animadvertendum est ipsum errasse circa diem, quae est nona et non septima: "Romae - Die 9 decembris 1473 - Confirmavimus in priores Conventuum sive locorum Ste. Marie de Cusago et Ste. Marie prope Bolate, propter augumentationem (sic) illorum locorum, ut informati fuimus a patribus conventus Mediolani, Venerabiles fres. Angelum de Busti et Petrum de Terchate, volentes quod possint accipere socios prout eis placuerit, corrigere et, si rebelles fuerint, brachhium seculare impetrare". - Reg. Dd. 7, Rmi. P. Iabi de Aquila, fol. 9°.



Bibliografia
Fonti consultabili
Nessun documento presente in archivio
Studi consultabili
Nessun documento presente in archivio
Immagini
Nessun documento presente in archivio
Contatti

(c) 2007 www.ghirardacci.it - Per informazioni: mmattei@agostiniani.it