A. VIRI ET FOEMINAE SANCTITATE ILLUSTRES

[I, p. 1] S. P. Aurelius Augustinus, anno 391 et 430

S. P. Aurelius Augustinus, Thagaste in Africa natus Idibus Novembris, hoc est, die 13 Anno 354, ex Patritio, et Monica honestis parentibus, Mediolani in Italia a S. Ambrosio Episcopo, die 24 Aprilis in Sabbatho Paschae, anno 387 Christo per Baptismum fuit regeneratus. Ab illo duae emanarunt Religiosorum classes, una Canonicorum regularium, altera Eremitarum. Illa potius restituta, quam instituta, quippe, quae ab Apostolis antiquam repetebat originem. Haec instituta, plantata, et fundata ab Augustino. Illius restitutor, et restaurator Augustinus iam Episcopus Hipponensis, quando, ut ipse ait, secum habere voluit in domo Episcopi Monasterium Clericorum. Huius vero incoeptor, efformator, et perfector ante Episcopatum. Incoepit Mediolani, efformavit Thagaste, et Hipponae Regio perfecit. Incoeptio fuit, cum opera S. S. Ambrosii, et Simpliciani monasticam cucullam induit, cinguloque Religioso se cinxit, et ex intimis cordis medullis ad Deum conversus, spem omnem, quam habebat in saeculo, dereliquit. Efformatio fuit, cum in propriis agris Thagastensibus extructo Monasterio, constitutus ferme triennio, et a se iam alienatis curis saecularibus, cum iis, qui eidem adhaerebant, Deo vivebat, ieiuniis, orationibus, bonis operibus vacans, in lege Domini meditans die, ac nocte. Perfectio vero fuit, cum factus Presbyter Hipponensis, in horto a Valerio Episcopo donato monasterium iuxta Ecclesiam constituit, de licentia et approbatione Diocesani, Anno 391, et cum Dei servis vivere coepit, secundum modum, et regulam sub Sanctis Apostolis constitutam. Factus deinde in Episcopatu Hipponensi coaccessor, et successor Valerii praeliatus bella Domini cum haereticis, eosque felici Marte [I, p. 2] triumphans, vitam sanctissimam agens, sagittis amoris divini dulciter ad salutem vulneratus, ne sui populi videret excidium, tandem ann. 430, aetatis suae 76, die 28 Augusti, in bona senectute spiritum reddidit Creatori. Errat Sabellicus lib. I Exemplorum, cap. 7, col. 20, dum ait: Aurelius Augustinus, cum iam nonagenarius esset, etc. Duplex ergo ab Augustino tanquam a mari, vel flumine inhexausto fons limpidissimus efluxit, et ab utroque plurium rivulorum puritas emanavit. Ab illo, Summi Pontifices, et alii Ecclesiastici, Reges et Principes, Martyres et Confessores prodiere, qui Ecclesiae lucem, et decorem, et Augustino gloriam pepererunt; de quibus alii latius sermonem instituunt. Ab hoc vero Eremitarum fonte non parvi, nec ignobiles rivuli effluxerunt; sed forte minus in urbibus noti Eremitae, quia in eremis nati. Breve illorum Alphabetum in pignus longiorum Annalium, quos meditor, nunc publici iuris facio, ut Dei, Augustini, et Eremitarum gloria aliquantulum notior fiat.

Adeodatus, 390

Adeodatus, Augustini ex illegitimo toro filius, in baptismo, et monachatu socius, cuius admirabile ingenium horrori erat etiam Augustino; e vivis excessit adolescens circiter annorum septemdecim, ad ann. 390, in Monasterio Thagastensi in flore adolescentiae succisus, et raptus vel ne malitia mutaret intellectum eius, nec fictio deciperet anima illius, vel ne vivus paternae incontinentiae manifestus testis existeret, et de honestari hac lepra Augustinum Episcopum non oportuit: Adolescens ille, ait Philippus de Eleemosyna Abbas Bonae spei, c. 14 vitae Augustini, cum flagraret tam desiderio, quam studio, cito de medio sublatus est; et ad terminum, qui praeteriri non potest, deveniens, ad patres suos assuptus est: quem divinae beneficio gratiae, et suae merito sanctitatis, et innocentiae apprehendisse credo illud, quod tantopere desideravit, in aeternum vivente, regnantem in Christo, cum Christo in aeternum. Eum credit Castilionaeus libro de Antiquitatibus Mediolanensibus esse B. Adeodatum, cuius corpus Mediolani in Ecclesia Vicentina requiescit, et alicubi festum illius agitur die 23 Iunii, fuitque eius nomini in praefato Templo Sacellum consecratum. Fallitur tamen hic author, quia noster Adeodatus, neque obiit Mediolani, neque fuit initiatus Sacerdotio, quae duo Adeodato Mediolanensi in antiquo Martyrologio Coenobii patrum Franciscanorum, et in epitaphiis ab eodem Castilionaeo adductis tribuuntur.

S. Alipius, 411, 429

S. Alipius, civis, et Episcopus Thagastensis, Augustini in Rethorica, et monachismo discipulus, in baptismo comes; vivebat anno 411, tunc enim interfuit Collationi Carthaginensi; fuitque unus ex Episcopis Catholicis ad disputationem cum haereticis habendam, et omnia Collationis munera obeunda deputatis. Quo anno obierit, incertum. Constat tamen supervixisse, usque ad annum 419 et ultra; eo enim anno, ut in Annalibus tradit Cardinalis Baronius, legationem in Italiam egit, et inde ad Augustinum misit Octo Iuliani Pelagiani, Episcopi Capuani libros Floro dicatos, quibus ille sex Augustini libris respondere conatus est. At Augustinus in octo Iuliani volumina invehens, opusque inchoans, quod morte praeventus consummare non potuit, saepe Alipii, tunc etiam circa ann. 429, inter vivos agentis meminit. Libro enim I, cap. 6, refert haec de libro de Nuptiis, et concupiscentia ad Valerium comitem Iuliani verba: Quae ad Valerium comite Vernula peccatorum eius Alipius nuper detulit, et cap. 42 ipse Augustinus ait: Quae loca terra marique transeuntem, seu venientem collegam meum Alipium susciperent, et cap. 83 ex Iuliano haec refert: In his libris, quos nunc per Alipium ad Bonifacium misisti. Dies mortis Alipii in Martyrologio Romano, die 15 Augusti assignatur, in haec verba: Thagaste in Africa S. Alipii Episcopi, qui B. Augustini olim discipulus, postea in conversione socius, in munere pastorali collega, et in certaminibus adversus haereticos commilito strenuus, ac demum in coelesti gloria consors fuit.

S. Antoninus, 449

S. Antoninus, martyr, filius Fredelasii Regis Pamiae, sive Appameae in Gallia, gloriosa, victricique morte occubuit ann. 449, die 2 Septembris, quo eius obitus in Martyrologio notatur his verbis: Pamiae in Gallia S. Antonini Martyris, cuius reliquiae [I, p. 3] in Ecclesia Palentina magna veneratione asservantur. Fit de eo omciu ritu Ecclesiastico in nostra Provincia Tolosana tamquam Augustiniano monacho a tempore immemoriali, et eius dies natalis solemniter agitur in Ecclesia Palentina. Benedictus Gononus Brugensis, monachus Coelestinus, in vitis Patrum Occidentis editis Lugduni, an. 1625, lib. 4, pag. 256, haec adiecit: Bonis omnibus ad Christum sequendum relictis, iisque fratribus ordinis Eremitarum B. Augustini traditis, ut iuxta consilia Evangelica vitam viveret, eorum suscepit habitum. Et infra: Perrexit in Italiam, et ad Salerum secedens una cum fratribus, ac multis Orientalibus decem et octo annos Eremitarum vitam duxit. Ad ripam fluminis Aresiae 4. Non. Sept. Martyrium consummavit. Haec ille ex Breviario Ordinis Erem. S. Augustini.

Andraeas, 456

Vener. Andraeas, Monasterii Trabaceni in Africa Abbas, ut praeter alios, pag. 389, vitae D. Augustini tradit Cornelius Lancellotus, circa annum 456 floruit, et Ordinem Augustinianum meritis, et virtutibus illustravit.

S. Arthuagus, 593

S. Arthuagus Gothus Hispanus, monachus, et Prior Abbas Monasterii Sislae Toletanae, diem supremum clausit prima Maii, anno 593, vel 584, ut quidam ferunt; vel prima Ianuarii, anno 633, vel 659, ut alii tradunt. Fuit tamen omnibus vir doctus, et sanctus, et D. Isidoro Hispalensi notus, et familiaris, in summaque ab Hispanis veneratione habitus iuxta Eutrandum, et Iulianum Petri. Verba Eutrandi haec sunt: Aera 631 (id est, anno 593) prima die Maii moritur sancte compositeque Arthuagus monachus Augustinianus vir apprime fervens zelo fidei. Sic apud quosdam. At in eius opusculis praelo datis opera D. Thomae Tamaio de Vargas, pag 49, sic legitur: Era 671, Christi 633, prima die Maii moritur sancte compositeque Toleti Arthuagus monachus Augustinianus Sislae Toletanae. Iulianus vero Petri sic habet sub an. 569, alias 659: Hoc tempore prima Ianuarii moritur Toleti Arthuagus monachus Augustinianus, vir apprime fervens zelo fidei. Epistolam Arthuagus ad S. Isidorum in exilio constitutum scripsit de qua Hieronymus Roman de la Higuera in notis ad Chronicum Luiprandi, sive Eutrandi, n. 24, pag. 301, sic habet: Idque confirmatur ex epistola Gothica manuscripta quam habent Patres Augustiniani Salmanticenses, Arthuagi Gothi, Toletani monachi Augustiniani ad eundem Isidorum. Forte erat inter schedas F. Hieronymi Roman. Nunc latet. Extat tamen transcriptum apud me. Luitprandus in editione D. Laurentii Ramirez de Prado, pag. 310, sub nu. 46, sic ait: Aera 670 an. 632 prima die Maii moritur sancte compositeque Toleti Arthuagus monachus Augustinianus Sislae Toletanae. Ad quae verba D. Laurentius addidit testimonium M. Maximi, qui sub an. 584 sic ait: Arthuagus Gothus ex Ordine S. Augustini monachus, Sislae Toleti floret sanctitate. Illius est monachatus Augustiniani meminere Ambrosius de Morales, lib. 12, c. 18, Rodericus Carus in notis ad Maximum, an. 584, pag. 202, quibus subcribit D. Laurentius Ramirez, et alii ex recentioribus, etiam praeter citatos.

S. Agnellus, 596

S. Agnellus, Abbas Monasterii Neapolitani, quod B. Gaudiosus, cognomento Septimus Coelius, Sanctae Bitinensis Ecclesiae in Africa Pontifex, condidit eo tempore, quo ex Africae partibus advenit cum S. Quod vult Deo, et aliis Praesulibus, fugiens circa anno 440 immanes Wandalorum persecutiones vitam cum morte felici commercio commutavit, die 14 Decembris, an. 596, coliturque religiosissime in Ecclesia Neapolitana, eiusque dies natalis in tabulis Ecclesiasticis, hoc elogio consecratur: Neapoli in Campania S. Agnelli Abbatis gratia miraculorum illustris, qui obsessam urbem saepe visus est Crucis vexillo ab hostibus liberare. Fuisse autem Agnellum Augustinianum Eremitam non inaniter ex eius actis suadetur. Fuit quippe Abbas monasterii a S. Gaudioso erecti, de quo credendum est ex monachis illius professionis, quae tunc in Africa mirabiliter effulgebat, Coenobium extruxisse. Ea autem erat Augustiniana recens ab Augustino fundata.

S. Agricolus, 700

S. Agricolus, primo monachus Lerinensis, an. 644, deinde an. 660 Episcopus Avenionensis, die 2 Septembris, anno septingentesimo, vitae finem beatissimo exitu imposuit. [I, p. 4] Inter Augustinianos, ex eo non sine probabilitate recensetur, quod Monasterium Lerinense nondum sub Benedictina regula militabat; et non parum probabile est Lermenses monachos a tempore Augustini sub eius regula monasticam vitam professos usque ad tempora S. Abbatis Aigulphi.

S. Aigulphus, 660

S. Aigulphus, Abbas Lerinensis, et eiusdem coenobii monachi, circa annum 651, vel 660, vel 664, die 3 Septembris, praecisis linguis, oculisque effossis, gladio obtruncati, illustre martyrum compleverunt. Eorum festivitas, 3 Septembris in Romano Martyrologio annotatur, his verbis: Eodem die, natalis Sanctorum Martyrum Aigulphi Abbatis Lerinensis, et sociorum monachorum, qui praecisis linguis, oculisque effossis, gladio obtruncati sunt. Impia quippe tyranni crudelitas, amputatis linguis, martyres tacituros, erutisque oculis non visuros coelestis Numinis claritatem sibi frustra persuaserat. Silentium enim linguarum; abscisarum, velut hymnus suavissimus decet Deum in Sion; eique oculi effossi gratissime reddunt votum in Hierusalem; nec unquam melius loquitur Deo hominis lingua, vel humani oculi Deum clarius vident, quam ubi illa pro Deo abscissa hominibus loqui non potest, et hi a tyrannis pro Fide Chatolica effossi solem corporalem non valent intueri. Censent nonnulli Aigulphum, et socios, utpote Lerinenses, fuisse Augustinianos. Ego potius existimaverim Aigulphum monachum Floriacensem, Ordinis Benedictini alumnum, non reliquisse sui ordinis professionem, sed potius illam paternalibus consiliis, et Abbatiali authoritate, in Lerinense Monasterium invexisse. Eo enim tempore complura in occidente Monasteria, relictis antiquis institutis Benedicto nomen dabant; et acta huius Sancti Abbatis satis indicant, eum, et sodales tempore martirii fuisse Benedictinos. Caeterum licet Augustiniana eremus Aigulphum inter suos numerare non possit; iure tamen optimo, si domus Lerinensis fuit Augustiniana, ut non improbabiliter a quibusdam astruitur, suis eremitis adnumerabit Aigulphi socios, qui ex Augustini monachatu ad Benedicti castra transmigraverint.

S. Anastasius, 657

S. Anastasius, martyr, et monachus (aliquibus Augustinianus; id tamen mihi valde dubium) Discipulus S. Maximi monachi, et martyris, passus dicitur cum Magistro suo Idibus Augusti, anno 657. At Martyrologium Romanum eo die de matyrio nihil; de tormentis tantum, et exilijs verba facit in hunc modum: Tunc etiam duo Anastasii eius discipuli, alijque plures diversa tormenta, et dura exilia sunt experti.

S. Adrianus, 690

S. Adrianus, Afer, et monachus, (quibusdam eremita noster mihi minus certum. Quia licet sit Afer, et monachus, non constat fuisse in Africa monachum, nec aliunde ostenduntur fundamenta, quae id persuadere possint) mittitur in Angliam, anno 668 et 669, et post varios pro Fide Chatolica exantlatos labores ad coelos abijt die 9 Ianuarij, anno 690. Eius acta apud Surium tom. I, quinti Idus Ianuar. referuntur.

S. Artongata,

S. Artongata, Regis Angliae filia, de qua scribit vener. Beda lib. 3 historiae Anglicanae, c. 8, a Ludovico de Angelis in Viridario Lusitano, c. 52, pag. 139 inter Sanctimoniales Ordinis nostri numeratur. Quo id fundamento tradat, non exprimit. Res antiquae, nec temere negandae, neque leviter asserendae.

S. Anciradus, 850

S. Anciradus, Eremita, ex Germania in Lusitaniam ingressus, ab aliquibus creditur fundator Conventus S. Laurentij in Valle Bolardi, et B. Mariae de Penafirme in Lusitania, quorum ultimus perseverat in Religione eremitarum S. Augustini. Reversus autem ad Alpes, ut ait Eutrandus, non procul a lacu Tugurino vulneribus latronum confossus, Aera 888 (id est, anno 850) martyrio coronatur. Agitur eius dies natalis 4 Februarij. Caeterum licet Anciradum fuisse Eremitam Augustinianum aliqualiter deducatur, difficile persuadetur.

B. F. Alvarus et Andraeas, 1123

BB. FF. Alvarus et Andraeas, circa an. 1123 ex Eremitis Augustinianis Conventus S. Christophori de Foes in Episcopatu Visensi in Regno Lusitaniae, hortatu B. F. Ioannis de Cirita, sui antea coeremitae, iam Cistertiensis, in monachos Cistertienses transierunt, antiquo Monasterio in abbatiam erecto, in quo sancto fine quieverunt. De eis agunt Hieronymus Roman, [I, p. 5] lib. 6 historiae Ecclesiasticae generalis Hispaniae, cap. 44, et Bernardus Brito Cistertiensis apud M. Marquez, cap. 15, § 9, pag. 294.

B. Albertus, 1158

B. Albertus Gallus, protodiscipulus S. Guillelmi in nova congregatione Eremitarum Augustinianorum, quae ab eo Guillelmitarum nomen sortita est; eiusdem congregationis educator fuit; et quasi defuncto Mathathia, lib. I Machab. cap. 2: Surrexit Iudas, qui vocabatur Machabaeus, filius eius pro eo; et adiuvabant eum omnes fratres eius, et universi, qui se coniunxerant patri eius, et praeliabatur praelium Israel cum laetitia, et dilatavit gloriam populo suo, ita et Albertus velut novus Mathathias defuncto Guillelmo, pro Guillelmo surrexit, et sui sodalitii gloriam dilatavit. Is ergo ad ordinem admissus a Guillelmo, die 6 Ianuarii, anno 1155 admisit et ipse B. Reginaldum, post Guillelmi obitum, anno 1156 et brevi tempore Guillelmitarum instituto per orbem diffuso in coelum abiit, die 10 Aprilis, anno 1158, ut in vita S. Guillelmi, cap. 36, fol. 80, Guillelmus Cavalcantinus asseruit.

B. Albertinus de Verona, 1256

B. Albertinus de Verona (quem Pamphilus, et alii circa annum 1256 fulsisse putant, et in Angliam post unionem generalem profectum, ut coenobia illius insulae visitaret, et regeret) in Conventu Veronensi dedit Augustino nomen, mundo et eius fallaciis renuntians, et post varios pro Deo, et Religione labores toleratos, beato fine obdormivit in Domino. Eius imago, capite radiis Beatorum coruscante, extat a tempore antiquo in Conventu S. Euphemiae de Verona ad altare S. Nicolai, cum hac inscriptione: B. Albertinus de Verona. De eo Raphael Bugata de S. Episcopis Veronensibus, fol. 17, breviter egit.

B. Angelus de Fulgineo, 1286

B. Angelus de Fulgineo (quem Hieronymus Roman Centuria II, fol. 79, circa annum 1425 sanctitate et miraculis claruisse asserit; sed in eius aevo turpiter errat) anno 1226 orbi natus, in congregatione Eremitarum B. Ioannis Boni, anno 1246, regulam, et ordinem Augustinianum professus est. In sua patria Monasterium S. Augustini, anno 1248, construi curavit, et in eo post plures annos, die 27 Augusti, anno 1286 foelici morte extremum spiritum egit. Ab eo tempore, Beatorum titulo, et radiis eius icones illustrantur. Beatum, et patientia insignem Vener. Alfonsus ab Orozco, et Ambrosius Coriolanus in suis Chronicis hunc Angelum appellarunt. Eius corpus, ut Ludovicus Iacobillus de Sanctis Fulginatensibus, pag. 275 tradit, honorifice, et magno populi concursu veneratum, in Ecclesia S. Augustini sepultum fuit; locus tamen sepulcri nostris temporibus ignoratur.

B. Angelus a Burgo S. Sepulcri, 1249

B. Angelus a Burgo S. Sepulcri, quibusdam anno 1242, aliis 1254, et aliis 1294, inter Augustinianae arboris germina foeliciter floruit. Durat in Monasterio Perusino statua illius antiqua, cum hoc elogio: B. Angelus a Burgo S. Sepulcri floruit tempore S. Nicolai de Tolentino, et virgo moritur. Sanctam animam clarus miraculis exhalavit; eiusque corpus integrum, et odoriferum in Ecclesia nostra Burgi S. Sepulcri conservatur. Scripsit Angeli vitam vener. F. Ioannes de S. Guillelmo, et Alfonsus ab Orozco in Chronica titulum Beati Angelo apposuit, et coevum B. Nicolao, paupertate et humilitate fulsisse testatur. Haec maiori ex parte a Coriolano Orozcus accepit.

B. F. Augustinus de Vincentia, 1302

B. F. Augustinus de Vincentia, in Conventu Ratisponensi, et Patavino sacrae Theologiae Lector, a B. Iordano de Saxonia, lib. 2, c. 30, pag. 201, tanquam vir venerabilis, et devotus, zelator disciplinae, et Religionis, et adeo castus celebratur, quod illibato virginitatis flore decesisse crederetur. Haec sunt verba Iordani: Similiter exemplum de F. Augustino de Vincentia, olim Lectore in Padua, viro utique venerabili, ut ab antiquis Patribus meis audivi. Hic cum esset Lector in Ratispona, et visitaret cum aliis fratribus quamdam sanctam Matronam infirmam, et morti vicinam porrectum sibi ab ea brachium eius nudum tangeret noluit, sed manica cappae mediante, manu sua tetigit brachium illius. Cui quidam ex fratribus praesentibus quasi indignans dixit: Non perderetis per hoc virginitatem, si nuda manu tangeretis brachium huius vetulae. De hoc venerabili viro [I, p. 6] multa bona predicata audivi; quod videlicet continuus erat in libris, raro in otioso sermone, raro sine Missa; devotus in horis, et orationibus suis, zelator disciplinae, et Religionis, castus totus, ita quod creditur virgo decessisse. Hinc est, quod Ambrosius Coriolanus commento 37, in tertiam regulam Augustini, sic inquit: Duo quoque nostrae Sacrae Religionis viri castissimi, quorum alter Augustinus Vincentius; alter, Hermandus Germanus appellatus, physici doctissimi, et expertissimi, pulsum mulierum ad quamcunque earum instantiam ob eorum conservandam pudicitiam, et tangere, et iudicare voluerunt nunquam. Coruscavit Augustinus, ut coniicere est, circa annum 1302 quandoquidem Iordanus ea, quae de illo refert, ab antiquis Patribus se audivisse testatur.

B. Augustinus Novellus de Terano, 1310

B. Augustinus Novellus de Terano, dictus etiam de Senis, nobili genere ortus, utriusque juris professor famosus, et in curia Manfredi Regis Siciliae valde potens; post infoelicem eius a Carolo Andegavensi superati necem, in Siciliae insula habitum Eremitarum, claritate scientiae, et generis nobilitate occultata, ut humilior, et securior inter humiles viveret, miraculose suscepit. Inde ad eremos Thusciae, solitudinis, et perfectionis avidus, veniens, et quis esset agnitus, a B. Clemente Auximano in socium adsciscitur a Nicolao IV circa annum 1288 Poenitentiarius Apostolicus, non Pontificii sacrarii praefectus, ut quidam ex levi fundamento deduxerunt, instituitur; et a Capitulo generali, anno 1298 absens in Generalem ordinis Priorem eligitur. At qui in humili tutus esse desiderabat, ne in alto periclitaretur, anno 1300 ante statutum comitiorum tempus congregata patrum universali Synodo, invitis, ac reclamantibus cunctis munus Generalis proiecit potius quam dimisit. Dicere quidem potuit, quod in inscriptionibus Polycarpi de la Riviere, Iacobus de Viviaco Delphinus, Cartusiae Vicarius ab anno 1331 ad annum 1332: Ambitione carens vix patria fraena capesse; / Ad coellae requiem sors mea me revocat. Inde renuntiato magistratu clarior, quam oblato, in Eremum S. Leonardi prope Senas, ubi, ut Coriolanus in Chronica ait et miraculis, et doctrina plurimum claruit, celeriter advolans: pennas sicut columbae habens, volavit, et requievit, et mansit in solitudine, donec die 19 Maij, an. 1309 vel 1310 Deo spiritum reddidit. De eo Coriolanus, in chronica, sed ut existimo, sine fundamento, sic habet: Huic in octavo loco successit B. Augujstinus Novellus de Terano, Provinciae tunc Sabinensis, nunc vero Vallispoleti, sed ratione Religionis Senensis. At Coriolano repugnat author antiquior, et veracior B. Iordanus de Saxonia, qui Augustinum in Sicilia Augustiniano habitu indutum affirmat. Claruit Augustinus post mortem multis miraculis: Unde Dominus Episcopus Senarum, ait Iordanus, lib. 2, cap. 13, pag. 109, venerandum corpus suum non permisit in terra sepeliri, quasi nollet terra illum obrui, qui calcabat sidera, sed potius in quadam tumba decenti ipsum fecit reponi, et in Ecclesia fratrum honorifice collocari, ubi etiam annis singulis in die depositionis suae solemne festum fit per Commune civitatis ad laudem Dei, et iugem memoriam viri sancti. Eum inter vivos coelitum cathalogo adscriptos enumerat Renatus Choppinus, lib. I Monasticon, fol. 112, sed manifeste decipitur. Dignus plane vir, qui Sanctorum numero insereretur; sed honorem ex meritis debitum aufert, potius quam differt incuria, et paupertas religionis. Verum quamvis illum Ecclesiastico officio, nec dum veneremur, adhuc tamen magno civitatis concursu Augustiniani Senenses, cultu annuo, eius memoriam renovant, processionaliterque ad altare eius nomini, et sacris exuviis consecratum accedentes cum cereis accensis, et divite apparatu, die primo, et secundo Penthecostes, finitis vesperis, religiose illi canunt hymnum: Iste confessor, cum versiculo: Ora pro nobis B. Augustine, et Antiphona: Similabo eum. Et hac oratione: Creator omnium, et distributor omnipotens, et misericors Deus, qui B. Augustinum novum confessorem tuum eremiticam vitam ducere, et miraculis coruscare fecisti, tribue [I, p. 7] quaesumus, nobis famulis tuis sic eius vitam imitari, et mores, ut cum eo consortes simus gloriae Beatorum. Die vero secundo Penthecostes cantatur Missa solemnis in eius altari, nulla tamen de eo facta commemoratione. Iacet eius corpus in arca marmorea supra altare ipsi dicatum, ardetque perenniter lampas ad eius honorem, et hinc inde ex uno, et alio latere depicta sunt viri sancti miracula, eiusque effigies ad aram collocata ostendit Angelum illi loquentem ad aurem, quasi qui illi arcanum coeleste ad aurem diceret, quod super tecta praedicaret. Eum ordinis Hospitalis S. Mariae de Scala Senensis authorem fuisse testatur Coriolanus in Apologia, veritate I, cap. 5, in responsione ad quartum et veritate 2, in responsione ad secundum, quod etiam alii plures historici tradiderunt. Non immerito Augustino nostro Novello, primo, in Curia Manfredi, Regis Siciliae potenti, deinde gregis Augustinani pastori, epitaphium S. Gregorii Episcopi Lingonensis 16, quod illi lib. 4, c. 2, cecinit Fortunatus, aptabimus: Postquam sidereus disrupit tartara Princeps, / Sub pedibus iusti mors inimica iaces. / Hoc veneranda sacri testatur vita Novelli, / Qui modo post tumulos intrat honore polos. / Nobilis antiqua decurrens prole parentum, / Nobilior gestis nunc super astra manet. / Arbiter ante ferox, ex hinc pius ille sacerdos, / Quos domuit iudex fovit amore Pater. / Aureli geminos direxit ovile per annos, / Et grege de Christi gaudia pastor habet. / Si quaeras meritum, produnt miracula rerum, / Per quem debilibus fertur amica salus.

B. Aegidius Romanus, 1316

B. Aegidius Romanus, arboris Columnensis familiae, (ut ex Iordano de Saxonia authore fere coaevo, et Iacobo Grasolario Veneto in epistola praeliminari ad Comentaria Aegidii in lib. 2 sentent. Romae edita, anno 1482, et aliis pluribus constat) illustrissimum, et felicissimum germen; divitiis huius mundi, et saeculi vanitatibus contemptis, in primo adolescentiae flore in antiqua domo S. Mariae de Populo de Urbe eremitica Augustini instituta suscepit. Inde Lutetia Parisiorum missus, sic sacris litteris operam navavit, ut non solum magistralem lauream suis disputationibus, sed etiam scriptis compluribus editis Doctoris Fundamentalis nomenclaturam meruerit obtinere; et adolescentis Principis Philippi pulchri, quarti postea Galliarum Regis, Ioanne Chenu Bituricensi teste in Chronologica historia Archiepiscoporum Bituricensium, fieri praeceptor, et institutor. Electus deinde in comitiis Romanis, anno 1292, Prior Generalis Sodalitatis Augustinianae; et a Bonifacio VIII doctrinae, et sanctitatis commendatione II Kal. Iunii, anno 1295, ad Archiepiscopatum Bituricensem, et Primatum Aquitaniae evectus. Ex humanis excessit Parisiis die 22 Decembris anno 1316 et in Parisiensi coenobio futuram immutationem expectat, hocque eius tumulo inscriptum elogium: Hic iacet aula morum, vitae munditia, archiphilosophiae Aristotelis perspicacissimus commentator, clavis, et Doctor Theologiae, lux in lucem reducens dubia, F. Aegidius de Roma ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, Archiepiscopus Bituricensis, qui obijt anno Domini 1316, die 22 mensis Decembris. Quadrat illi Epitaphium Alberici 63 Archiepiscopi Bituricensis in Monasterio Loci Regii tumulati: Hic pater Aegidius requiescit Bituricensis Primas magnficus,, modo maior in arcepolorum. Sane, ut ex Bzovio in Annalibus anno Christi 1297 habet Claudius Robertus in Gallia Christiana, pag. 47: Aegidius Magni magnum ordinis incrementum / Romanus, culmen virtutis nobile libris, / Doctrina grandis, vigilique labore parentem / Insequitur, mitraeque pares sortitur honores. Cardineam illi togam Ambrosius Coriolanus, Additiones Ciaconii, et alii authores tribuunt; sed a quo Pontifice, vel quando, certo assignari non potest. Ingentia viri merita id illi debitum effecere, at non semper quis obtinet purpuram, quam meretur. Credibile quidem propter authorum consensum fuisse nostrum Aegidium [I, p. 8] more antiquo inter purpuratos patres in consistorio privato cooptatum; sed certum non fuisse in publico notitiae cunctorum expositum. Neque enim antiqua sepulcri inscriptio hanc illi publicam gloriam invideret, vel Iordanus de Saxonia vetus Author Archiepiscopatum refert, et reprehensibili silentio Cardinalatum occultaret. Maior eius gloria, quod tam miraculis, quam sanctis operibus, exemplarique vita tantum apud homines nomen comparavit, quod ab Authoribus communiter titulo Beati decoretur, eiusque effigies beatifico etiam diademate insigniantur. Eum Vener. Alfonsus ab Orozco, et Philippus Bergomensis Beatum, et miraculis clarum. Ambrosius vero Coriolanus in Sanctimonia, et in doctrina singularissimum, et Beatum appellarunt.

B. Athuagus de Gocia, 1316

B. Arthuagus de Gocia, distinctus a B. Erthinodo, sive Arthmodo de Gociata Vener. Alfonso de Orozco in Chronica Augustiniana inter Beatos connumeratur, et miraculis clarus asseritur. De eo Coriolanus in Chronica haec habet: B. Arthuagus de Gocia totam illam patriam miraculis illustravit. Qua autem tempestate floruerit, nullus expressit. Fortassis circa annum 1316, si verum est illius in libro vitas fratrum Iordanum de Saxonia meminisse.

B. Agnes de Monte Politiano, 1317

B. Agnes de Monte Politiano, in Religione Saccitarum, sive Fratrum de Penitentia Iesu Christi Regulam Augustinianam professa, ex coelestis visionis impulsu, Augustini, et Francisci institutis omissis, vel non admissis, a B. Dominico rapta potius quam invitata, Ordinem Praedicatorum reddidit illustriorem. Ad Sponsi amplexum migravit in Conventu sanctae Mariae Novellae ad Montem Policianum, die 20 Aprilis, anno 1317, coliturque officio Ecclesiastico ex Pontificia concessione. Ex Agnetis gloria quidam Augustiniano nomini inde gloriam captant, quod ea prius dederit nomen Ordini Saccitarum, qui in unione generali, anno 1256 Ordini Eremitarum S. Augustini fuit unitus. Verum haec lis, adhuc est sub iudice, et sunt ex nostris, qui non sine fundamento mordicus tenent Saccitas non fuisse in unione comprehensos. Et sane valde est difficile unionis litteras ad Saccitas extendi. Neque enim tam inglorium erat Saccitarum nomen, ut non digni essent specialiter nominari quando aliae inferioris notae sodalitates peculiari, et proprio vocabulo exprimebantur. Sed demus aliis ex apposito non omnino improbabiliter stantibus unionem ad Saccitas extensam: adhuc certum esse debet illos statim ab unione resiliisse, cum permanserit eorum ordo distinctus, usque ad Concilium Lugdunense, in quo longo mortis genere extinctus est. Unde ex huius virginis excellentia id tantum nobis decus accrescet, quod familia, quae tam gloriosum palmitem tulit, nobis praecepta fuit uniti.

B. Augustinus de Ancona, 1328

B. Augustinus de Ancona, ex nobili, et antiqua Triumphorum sobole, quem scientia, et Sanctitate clarissimum, totum catholicum, totum in amore Dei succensum Coriolanus in Chronica Augustiniana vocavit: circa annum 1243 natus, a primis annis Augustinianum ordinem ingressus est; eaque fuit illius virtus, et scientia, ut doctrinae magnitudo divulgatis scriptis numero pluribus, et merito magnis eum, tam illustrem reddiderit, quod in locum praeceptoris sui Angelici Thomae in itinere ad coelos rapti, ad Concilium Lugdunense, adhuc iuvenis, a Gregorio X feratur evocatus; sanctitatis autem existimatio effecerit, ut a morte, titulo, et radiis Beatorum honestetur; et ab Ambrosio Coriolano, et Vener. Alfonso de Orozco Beatus dicatur; et a Renato Choppino, quamvis decepto lib. I Monasticon, fol. 114, inter viros Sanctorum Cathalogo adscriptos computetur. Roberto Regi Neapolitano carissimus, et a Consiliis, ut tradit Possevinus tom. I Appar. pag. 137 eiusque ad diversos Principes fertur legatus extitisse. In Comitiis Neapolitanis, anno 1300 celebratis, simul cum Augustino Bergomensi, viro doctissimo Lutetiam [I, p. 9] Parisiorum missus, ut Magistrum sententiarum interpretaretur in Schola Parisiensi. Rebus humanis exemptus est Neapoli, die 2 Aprilis, anno 1328, et in Conventu S. Augustini quiescit, et hoc elogio decoratur: Anno Domini 1328, die 2 Aprilis, indictione I, obiit B. Augustinus Triumphus de Ancona, Mag. in sacra Pag. Ord. Erem. S. Augustini, qui vixit ann. 88, edidit suo Angelico ingenio, 36 volumina librorum. Sanctus in vita, et clarus in scientia, unde omnes debent sequi talem virum, qui fuit Religionis Speculum, et pro eo rogare Dominum.

B. Antonius de Monte Ciano, 1330

B. Antonius de Monte Ciano, in Conventu S. Petri Montis Ciani requiescit. Corpus eius integrum in altari, et Sacello eius nomini dedicato sub duplicis clavis tuta custodia incorruptum asservatur. Ostenduntur Sancti viri sacra pignora populo bis in anno, nempe in die S. Petri, a quo nomine accepit nostri Conventus Ecclesia: et in Dominica ultima Aprilis, quae Beati viri festivitas nuncupatur, et a fratribus ante exuviarum Antonii ostensionem cantatur Hymnus, versiculus, Antiphona, et oratio in eius laudem. Ea ad immortalem memoriam nostro huic operi annectimus: Alme Confessor supplices Antoni / Laudes, et preces humiles canentes / Tuum ante corpus humiles astantes / Adiuva illos. / Suscipe preces huius tuae plebis, / Et Iesum Christum supplica pro eis, / Ut eos servet, simul et defendat / Ab omni malo. / Qui te locavit hic miraculose, / Ut apud ipsum esses intercessor, / Sic esto custos huius tui castri / Montis Ciani. / Simul cum patre celebri Augustino / Iungito tecum illum Nicolaum, / Qui Tolentini semper est defensor, / Nos custodire. / Tecum coniunge omnes coeli cives, / Prophetas, Vates, Martyres Antoni, / Omnes Doctores, Sanctos Eremitas, / Supplicent tecum. / Virgines quoque, ut virgo permansisti, / Duc in favorem tuae sanctae catervae; / Sic ante Christum pro nobis orantes / Dicite omnes. / Gloria Patri, Genitoque semper, / Qui procedit Deus ex utroque, / Trinitas sancta respice dicentes / Hunc sacrum hymnum. Amen. Antiphona: Almum diem recolimus celebritate annua Antonii, quem credimus intronizatum gloria; qui nobis velut cupimus patrocinetur. Grandia patravit, ut iam vidimus, patrat nunc, et miracula, suis mente supplicibus praebendo mira munera. Alleluya. / Ora pro nobis B. Antoni, / Ut digni, etc. Oratio: Deus cuius maiestatem per universum mundum creaturae tuae undique mirabilem protestantur, largire supplicibus tuis, ut meritis, et intercesione Beatissimi Antonii Confessoris tui de praesenti miseria ad aeternae Beatitudinis gaudia feliciter transeamus: Per Christum, etc. Ecce Hymni carmina virginitatem illius intactam, et miraculosam in eum locum corporis delationem celebrant. Creditur circa annum 1330 claruisse, certi tamen nihil habetur.

B. Agathon indus, 1375

B. Agathon indus, circa annum 1375 vir sanctissimus meritis, et virtutibus claruit, ut Hyeronimus Roman Centuria 10, fol. 72, et Iosephus Pamphilus in indice Beatorum, sed non assignato aevo, tradiderut. Nullum aliud nobis superest Agathonis vestigium.

B. F. Antonius de Nizza, 1378

B. F. Antonius de Nizza, arbori Ilicetanae circa annum 1378 celebris, et D. Catherinae Senensi in epistolis familiaris satisque commendatus, in Monasterio Ilicetano inter ilices vitam coelestem agens, Urbani VI, et D. Catherinae litteris, nuntiisque Romam accersitur, ut in tanto Ecclesiae discrimine Summo Pastori [I, p. 10] collaborator assisteret. Quid ille egerit, quidve responderit, ignoramus,eius tamen memoria ex tantae virginis commendatione gloriose perennat. Ad eum scripsit B. Catherina, fol. 157, pag. 2, et fol. 59, dum Iliceti degeret, in qua dolet, et hunc, et Fr. Guillelmum, ab Urbano VI, pro utilitate Ecclesiae vocatos, nolle e solitudine egredi; gaudetque egressos fuisse Fr. Andraeam de Luca, et Fr. Paulinum, adeo magnos Dei servos, licet antiquos, et aegros. Et fol. 160, aliam ad eundem epistolam dedit.

Andraeas de Luca, 1380

Vener. Andraeas de Luca, quem B. Catherina de Senis in quadam epistola, fol. 159, magnum Dei servum appellavit. Is ab Urbano VI, pro Ecclesiae necessitatibus vocatus, Iliceto egressus, humiliter obtemperavit. Ad eum, et Fr. Landum, et Fr. Baldum, Spoleti degentes, et ab Urbano VI vocatos B. Catherina scripsit, fol. 165.

B. Andraeas de Fabriano, 1379

B. Andraeas de Fabriano, ex familia Sanutia, floruit in coenobio B. Augustini de Fabriano, in quo eius ossa supra altare, hinc inde depictis miraculis illustre, recondita cum veneratione asservantur. Ferunt e vivis excessisse circa annum 1379, et in vita, et post mortem signis, et prodigiis coruscasse. Ab antiquis temporibus, Beati nomine, et diademate gaudet.

B. Antonius de Ravenna, 1391

B. Antonius de Ravenna, cuius effigies titulo, et radiis Beatorum ornata, prothotypi indicat sanctitatem; Conventus Ravennatensis filius, summa semper castimonia, et abstinentia vixit. Dum in Religione Eremitica militavit, vinum et siceram non bibisse, nec carnes unquam gustasse, Ambrosium Coriolanum et Alfonsum ab Orozco, et Hyeronimum Roman Centuria 10, fol. 73, sub an. 1383 testes habemus. Eum sub anno 1256 claruisse quidam tradunt; verum, ut alii probabilius asserunt, anno 1391 animam egit, multis relictis eximiae sanctitatis indiciis.

B. Antonius de Cora, 1399

B. Antonius de Cora, Conventus Corani Prior, miraculis clarus, a Hieronymo Roman, Centuria II, fol. 76, sub anno 1399 dicitur floruisse. At videtur Antonio de Cora tribuere, quae alii F. Sancto de Cora adscripserunt.

B. Angelus de Furcis, 1409 vel 1291

B. Angelus de Furcis, oppidulo in Aprutio, in Diocesi Theatina, ubi eius nomini Sacellum dedicatum esse, et reliquias asservari testis est Philippus Ferrarius in suo Martyrologio. Neapoli effulsit; quo tamen anno, incertum. Alii eum faciunt Augustinianum sub anno 1256, alii sub anno 1409. Neapolis vero sacrae author illum reiicit in annum circiter 1300. Testatur enim Angelum excellentissimum Theologum a B. Clemente Auximano, qui anno 1290, vel 1291, obiit, Lectorem maiorem Scholae nostrae Neapolitanae fuisse constitutum. Vitam hanc mortalem, et miseram cum felici, et aeterna commutavit, die 5, vel 6, Februarii, illustris miraculis, et vitae sanctitate. Eius exuviae feruntur iacere in Conventu Neapolitano sub arca capellae Praesepii. At marmor eius sepulcri effractum durat in altari iuxta ostiolum ad claustrum cum hac veteri inscriptione: Hic iacet B. Angelus de Furcis Ordinis S. Augustini, Lector. Angelum miraculis Neapolim illustrasse, idem author asserit, et Beatum appellat; eiusque vestigia sequens Alfonsus ab Orozco Beatum illum, et clarum miraculis nuncupavit. Consensit Orozco Hieronymus Roman, Centuria II, fol. 77, et anno 1409 eius aevo assignat.

B. Antonius de Corneto, 1419

B. Antonius de Corneto, circa annum 1419, ait Pamphilus, pie sancteque degens, evidentissimis miraculis claruit. Coriolanus B. Antonium in simplicitate cordis ambulantem plura miracula clarum fecisse, in chronica affirmavit; et Alfonsus ab Orozco illum Beati titulo honorat, asseritque miraculis coruscasse. Hieronymus Roman, Centuria II, fol. 78, circa annum 1413 meritis et miraculis tradidit effulsisse.

B. Antonius de Amandula, 1419

[I, p. 11] B. Antonius de Amandula floruit anno 1419, Iosepho Pamphilo, et eius vita, teste Coriolano, stupendae fuit sanctitatis, eumque Beati vocabulo illustrans, abstinentia, patientia, et humilitate emicuisse Orozcus in Chronica Augustiniana enarravit. Debitum naturae persolvit, si Zachono in compendio vitarum Sanctorum daremus fidem, die 21 Ianuarii, anno 1452. Sed verius arbitror circa annum 1430 illum sanctissimam animam efflasse, die 25 Ianuarii, qua populorum frequenti concursu, solemni processione, et publicis oblationibus devote colitur ab oppidanis, ut refert in thesauro devotionis ad B. Virginem Episcopus Gelsominius. Pluribus annis eius corpus, sub humo iacuit, donec ex peculiari revelatione a M. Hilario Amandulano, anno 1452 exhumatum, integrum, et illaesum, tunica tamen in cineres conversa, inventum est. Fulsit vivus, et mortuus crebris miraculis, quorum processus in Monasterio Amandulano conservatur. Donatus Smeraldus Amandulensis VI Doctor, et beato viro coaevus, vitam eius, quam in lingua Italicam versam typis dedit, anno 1550 Ioannes Picucius de Amandula, idiomate Latino conscripsit. Vidimus Romae in Bibliotheca Reverendissimi Fortunati Schati Fanensis, Pontificij Sacristae, patroni, et amici nostri, antiquam Antonij effigiem Splendoribus, et titulo Beatorum illustrem. Legimus etiam instrumentum a Prioribus terrae Amandulae, die 16 Aprilis, anno 1631 subscriptum, et signo communitatis munitum, in quo praeter populum, et Clerum Amandulanum, quindecim viri graves testantur se, aut fecisse sacrum, aut vidisse ab alijs celebrari, aut nosse celebratas esse a tempore immemoriali Missas de Beato Antonio de Amandula, tanquam de uno confessore non pontifice, tam ab indigenis, quam ab advenis Sacerdotibus in eius Sacello, et altari, supra quod eius corpus incorruptum, et illibatum perseverat. Dignus sane vir honore maiori, sed obstat praetextus paupertatis, ne dicam, indevota oscitantia Superiorum.

B. Antonius de Fano, 1432

B. F. Antonius de Fano, anno 1393 paulo magis, aut minus natus, in conventu Fanensi habitum D. Augustini suscepit. Ea in illo sanctitas vitae eluxit, ut vix iuventutem ingressus, solo Lectoris titulo insignis, ab Alfonso V Aragonum Rege sit in confessorem electus, et ad Martinum V mense Februario, anno 1430 legatione Regia decoratus. Eo tempore translationi sacrorum ossium matris Monicae interfuit; et pacem, et unionem inter Pontificem, et Regem de mense Iulio, anno 37 aetatis suae felici fine conclusit, non propter mundanam scientiam, ait F. Antonius de Rocca Contrata eius socius, astutiam, et sagacitatem, quia parum in his sentiebat, sed propter eius vitae laudabilem famam, et approbatam sanctitatem. Deus mirabilia fecit per eum. Tunc a generali Ordinis B. Augustino Romano, die 2 Ianuarij, anno 1431, in sacra Theologia Baccalaureus creatus et magistrari permissus. Demum anno 1432 et 1433 ab eodem Rege Alfonso, cum Matthaeo Pujades, viro illustri mittitur ad Eugenium IV Ambasiador. Quanto autem tempore supervixerit, aut ubi obierit, hucusque non novi. Fuit paulo ante huius beati viri ortum

alius F. Antonius de Fano, tempore antiquior, et vita longior; an meritis, et virtutibus fuerit inferior, affirmare non possum. Studebat hic in Conventu Patavino, anno 1389 erat Mantellatarum Florentiae confessor, et Prior Monasterij S. Mariae extra portam Gatolini, ut ibi induceret observantiam, anno 1421. Conventum Panhormitanum introducto regulariter vivendi modo, anno 1425 laudabiliter regebat; erat Lector Theologiae, et Vicarius generalis Calabriae, anno 1428 concessitque ei Martinus V in loco solitario cum uno, aut pluribus socijs vitam eremiticam ducere, Bulla data Romae Nonis Iulij, anno 1430. Vir quidem Religiosus, et observantiae cupidus; quem tamen exitum habuerit, et ubi decesserit, non agnovimus.

B. Ambrosius Florentinus, 1443

[I, p. 12] B. Ambrosius Florentinus, quibusdam authoribus, circa annum 1256 Sanctitate refulsit; quo tamen id asserant fundamento, omnino me fugit. Extat apud Pamphilum sub anno 1443 memoria Ambrosij Florentini, ab insigni pietate Hominis Dei cognominati, qui sermones quadragesimales dedit in lucem. Hic sine dubio est, quem alij Beatum vocant, et sub anno 1256 collocarunt; meminit Poggius Florentinus invectiva 2 in Franciscum Philelphum ubi sic ad Franciscum ait: Squebaris virum doctissimum, et vitae integritate praestantem Ambrosium Eremitam. Te ille monebat, atque erudiebat amice pro sua in omnes benevolentia, atque humanitate, quandoque molestus reijciebat insulsitatem tuam. Quid viri sanctissimi atque humanissimi animum a se reddidit abhorrentem? Et oratione 3 in funere Nicolai Nicoli: Sanctimonia morum, et doctrina vir conspicuus, Ambrosius Eremita.

B. Albertinus de Utino,

B. Antonius de Choceria,

B. Antonius Perusinus de quo fortassis Coriolanus in Chronica haec apposuit verba:

Trigesimus quintus fuit Beatus N. cuius corpus Perusij.

B. Angelus de Garfagnana,

B. Augustinus de Turiano, ab Episcopo Signino, in Chronica, et a Hieronymo Romano in Centurijs Ordinis in suis Beatorum indicibus recensentur. Quo tamen tempore floruerint, quidve egerint, et ubi in fata concesserint, explicat nemo.

B. Antonius de Florentia, 1411

B. Antonius de Florentia, ignoto etiam nobis aevo claruit. Abstinentia, et pietatae praestans a Vener. Alfonso de Orozco in Chronica asseritur, et ab Ambrosio Coriolano, Iosepho Pamphilo, et Hieronymo Romano Augustinianorum Beatorum Cathalogo adscribitur. Ex his Hieronymus Roman praedictum Antonium Centuria 11, fol. 78, sub anno 1411 collocavit.

B. Augustinus de Favaronibus Romanus, 1443

B. Augustinus de Favaronibus Romanus, erat in Registris Ordinis in sacra Theologia Baccalaureus, et Provinciae Romanae Vicarius generalis, anno 1389, Magister et Regens Bononiae, anno 1392. Fuit anno 1379 (ni velimus duplicem Augustinum Romanum, virum insignem utrumque, unum seniorem iuniorem alium, illis temporibus assignare; quod omnino inaniter, aut leviter non fiet, si annum, quo B. Augustinus Romanus obiit, velimus considerare; unde potius existimo fuisse diversos) unus ex deputatis ab Urbano VI ad examinandas revelationes S. Brigittae, ut in harum revelationum prologo tradidit Cardinalis Turrecremata. Agebat anno 1407 Provincialem Romanum, ut reperi in quodam instrumento Conventus Romani vendentis domum quamdam Petro Cerchi Rini nomine dominae Vannotiae eius uxoris. In generalem totius Ordinis fuit in comitiis Astensibus anno 1419 electus a Patribus; cumque duodecim annis Eremiticam D. Augustini familiam sanctissime gubernasset, a Summo Pontifice instituitur Episcopus Cesennas in commendam, et deinde (quod certum est) Archiepiscopus Nazarenus in Regno Neapolitano. Decessit Prati in Thuscia in bona senectute, anno 1443, et in Ordinis Ecclesia sepultus, piis ossibus templum ditavit. Eius pignora anno 1489 de more antiquo fidelibus ostendebantur. Eo enim anno die 6 Novembris, B. F. Anselmus de Monte Falcone generalis in registris per litteras patentes praecepit Priori, et Fratribus Conventus Pratensis in meritum sanctae obedientiae, ut nullus auderet ostendere reliquias Reverendissimi P. Augustini de Roma, sine expressa sua licentia, aut Prioris Provincialis. Et hoc, inquit, ut maiori desiderio dictae reliquiae venerentur. Edidit Augustinus varia opuscula, quorum aliqua in Synodo Basiliensi anno 1435 damnantur; sed illaesa Augustini persona, cuius devotio, et sanctitas universae innotescebat Ecclesiae, et doctrina semper ex animo fuerat Pontificiae correctioni submissa. Extant passim eius simulacra Diademate, et titulo Beatorum insignia; eumque Vener. Alfonsus ab Orozco Beatum in Chronica vocat; virumque [I, p. 13] maximae sanctitatis, et profundissimae scientiae Coriolanus appellat; et ab Eugenio IV creatum Episcopum Nazarenum, eique datum in commendam Episcopatum Caesennatensem affirmat; et rursus de eo sic ait: B. Augustinus de Roma, primo Generalis Ordinis, subinde Archiepiscopus. Hic, et nomine, et re alter fuit Augustinus. Sic enim Aurelii Augustini opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur. Sic copiosus, et profundus Theologus, ut flumen quoddam divinae sapientiae videretur. Et iterum haec adiecit: B. Augustinus de Roma, splendor fuit sanctitatis in vita, in morte miraculis clarissimus, in doctrina Dei ferventissimus. In Prato de Florentia in senectute bona virgo coelos ascendit. Gloriosa sane victoria, qua dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quae, ut Chrisostomus ait: Deiicit pueritiam, perdit iuventutem, illicit, et inquietat emortuam senectutem, inimici blandientis fallaces illecebras mens Deo unita reiicit, et triumphat illibato semper virginitatis flore, Angelica potius, quam humana felicitate, et puritate; ad cuius considerationem, contemplationis intuitu admirantes, merito universos homines provocemus, dicamusque cum Propheta, Ps. 46: venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferens bella osque ad finem terrae. Ut enim super ea verba ait Iordanus de Saxonia lib. 2 Vitas fratrum cap. 31, pag. 222: Quis non miretur opera Domini, qui illum ignem libidinis, quem prius naturalem, et velut inextinguibilem esse credebat, ita in se refriguisse senserit, ut nec quidem simplici motu corporis se sentiat incitari; et postquam Dominus sic abstulerit bella in carne nostra, arcum conteret, tela ignita contra nos iacientis, et confringet arma, quibus nos diabolus incessanter impugnat. Quis enim eam obtineat puritatem, nisi Dominus renes eius possederit? (Ps. 138). Sola enim divinae gratiae largitate, addit Iordanus, haec puritas castimoniae conceditur, nempe ut inter tot incentina vitiorum, longo belli tempore mens illibata persistat, et carnis puritas non marcescat.

Amedeus I, Sabaudiae Dux, 1450

Amedeus I, Sabaudiae Dux, defuncta uxore, Ducali cura Ludovico filio Principi Pedemontium relicta cun sex sociis in agrum Gebennensem seccessit. Ibi prope lacum Lemanum in solitudine Ripaliae extructo Coenobio, rerum divinarum studio, et coelestium contemplatione allectus, cum sex illis sui seccessus comitibus ordinem equitum S. Mauritii, et Militum Iesu Christi, Cruce aurea pro insigni vestibus Eremiticis addita, sub Augustini regula instituit die Dominica, Novembris septima, anno 1434, indictione 13. In eo seccessu vitam Angelicam agens, in Pseudo Pontificem Romanum a Conciliabulo Basiliensi electus 15 Cal. Decembris anno 1439. Errarunt quidem turpiter electores mittentes falcem in messem alienam, et primam sedem volentes iudicare; Amedeus tamen excusabilior, dum oblatum pontificatum acceptavit, et gloriosior, cum acceptum, et habitum reiecit, et Nicolao V, Eugenii successori nullis pulsatus precibus, anno 1449 humiliter cessit. Tunc a Nicolao creatus Episcopus Cardinalis Sabinensis, Collegii Decanus, et in nonnullis Provinciis Apostolicae Sedis Legatus, Vicarius perpetuus; et deposito onere potius, quam honore in locum pristinae humilitatis rediit, illustri sanctitatis exemplo effraenatas ambitiosorum cupiditates damnans. Non diu supervixit Cardinalis Amedeus. Nicolaus enim V Bulla data pridie Cal. Martii anno 4 Pontificatus, et Christi 1450 testatur eum iam naturae debitum persolvisse. Ut ut sit: Post obitum, ait Bergomensis, miraculis multis clarus effulsit. Amedeum nonnulli Eremitis Augustinianis adscribunt; dissentiunt alii, quibus ego assentio. Patet enim clare ex eius testamento, et aliis, quae Amedei pacifici author congessit, ordinem ab illo institutum fuisse militarem, et Monasterium S. Mauritii in solitudine Ripaliae erectum fuisse Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini; prope quod pro militibus novi Ordinis septem domos contiguas Dux Amedeus aedificavit, ut facilem [I, p. 14] plenum, et liberum accessum haberent ad Ecclesiam dicti Monasterij, dum divina ibidem celebrarentur officia die ac nocte, pro Missis, et horis Canonicis audiendis, suisque dicendis orationibus, et devotionibus exequendis: Ita quod Abbas, et Canonici ipsius Monasterij (ait in suo testamento idem Amedeus) sint in spiritualibus Ministri et servitores Militum praedictorum. Fundationem huius domus aliquibus ante annis Religiosus hic Princeps excogitarat, et a Ioanne XXIII Bulla data Bononiae 3 Nonas Iunij anno I Pontificatus, et Christi 1410, facultatem obtitinuerat erigendi, et dotandi Conventum S. Mariae, et S. Mauritij Ordinis S. Augustini prope Thononum in Diocesi Gebennensi. Tam altas radices, iam pridem egerat in corde Amedei desiderium vitae Religiosae.

Vener. Andraeas de Florentia, 1454

Vener. Andraeas de Florentia, a Seniore Antonio de Fano in socium eremiticae habitationis, die 4 Novembris anno 1431 acceptus est. Quia de eius bonitate, (ut ait ipse Antonius in authentico instrumento, quod habeo) Religiositate et bona fama fidem habebat. Is postea eremo relicta, in Provincia Pisana anno 1454 florebat, ab Archiepiscopis, et Episcopis, propter eius virtutes valde expetitus in socium, ut in registris Ordinis, die 9 Februarij, Iulianus de Salem generalis affirmat. Eius haec sunt verba: Vidimus Vener. F. Andraeam de Florentia magnopere desiderari a singularissimis Episcopis, et Archiepiscopis, propter virtutes suas, laudabilemque vitam suam, et Religiosam, qui nobis scripserant, ut sibi concederemus licentiam posse cum eis habitare. Coepimus autem medium, et posuimus ipsum in suo libero arbitrio, ut non contradiceremus utrique parti, dando sibi licentiam extra gremium Ordinis vitam suam ducere, sine impedimento alicuius nostri inferioris, ut ducat illam vitam, quam tanto tempore in Religione nostra honestam, ac Religiosam semper est consuetus ducere. Magna Andraeae laus, quod magni Ecclesiae Principes tantopere eius obsequium, et societatem ambirent, et quasi indicto bello de habendo fratre pauperculo, sed Religioso certarent.

B. Alexander de Oliva de Saxoferrato, 1463

B. Alexander de Oliva de Saxoferrato, ex patre Alerentio et matre Ioanna, honestis parentibus nascitur anno 1407 in oppido Saxoferratensi. Vir, ut ait in Chronica Coriolanus, Sanctimonia, et doctrina clarus, in agendis circumspectus, in disputando acutus, in praedicando elegantissimus. Ob miraculosam a morte ereptionem Deiparae ope, in Conventu B. Mariae de Saxoferrato adhuc puer, ex matris voto anno 1413 Augustiniana instituta suscepit. Rem hanc Ioannes Antonius Campanus, homo eruditus, Alexandri iam Cardinalis familiaris domesticus, postea Episcopus Aprutinus, lib. 3 Epigrammatum his versibus celebravit: Fons erat hic lato defossus gurgite, qui nunc / Vix tenuis limum dat chara signa vadi. / Parvus Alexander, nondum tribus editus annis; / Dum cupit ad flores lubricus ire, cadit. / Exululat Soror, et stagnum non ausa subire. / Concitat horrenti proxima tecta sono. / Matrona accurrentes puerum disquirit in unda; / Extulerat laevum plantula summa pedem. / Arripit haec mersumque diu fatalibus undis / In caput erectis crinibus alta tenet; / Scilicet ut curvo suspensus pectore in ora / Penderet, bibitas evomiturus aquas. / Sed tamen extincto praecordia livido statu / Ex animis pueri tristia signa dabant. / Viguibus in sparsos mater Ioanna capillos / Irruit, eunt tristes sidera ad alta voces. / Cumque novem ad aram iacuisset mortuus horis / Funereaeque irent, horrida pompa facies / Sic ut erat sparsis mater miseranda capillis, / Ad coelum sancto sustulit orbe manus. / Inde sacram aspiciens intactae virginis oram / Pro nato sanctae dat pia vota Deae. / Et subito amplexus notae simulacra figurae, / Exclamat, tulit haec, haec mihi mater ope. / Gratus uterque parens, lustro cumcurreret uno, / Infantem sacris ritibus initiant. / Crevit, et huic Divae teneris devotus ab annis / Qua vitam hanc, tantum culmen adeptus ope est. Alexandro itaque miraculose, Maria auspice, a portis mortis erepto aperta est porta iustitiae, et Augustino praelucente facem, [I, p. 15] ingressus in eam, confessus est Domino, votumque vovit altissimo, solemniter Deo promittens in eremitico Augustini coetu perpetuam, sed liberam servitutem. In castris igitur Domini mulitans, etiam ipso tyrocinij tempore, futurae sanctitatis non leve specimen dedit. Non multo post professionem emissam, vitae sanctimoniae adiungendam sacrarum litterarum cognitionem ratus, Dialecticis, Philosophicis, et Theologicis studijs operam, nec sine magno fructu navare incoepit, ut homo supra candelabrum constituendus, esset simul Pastor, et Doctor, faciensque et docens, in regno coelorum magnus vocaretur. In suorum ergo studiorum cursu, fit in registris Ordinis cursor Bononiae anno 1431, et lector Perusij anno 1433, et iam Bacalaureus, ad Magisterium Perusij recipiendum anno 1437 Licenciatus. Erat anno 1439 Marchiae Anconitanae Provincialis. Interfuit congregationi omnium observantiarum Italiae anno 1449, et in Conventum Fabriani anno 1451 observantiam regularem induxit. Fuit anno 1453 Vicarius generalis Congregationis Perusinae, et totius Italiae anno 1456 et 1458, et tandem anno 1459 Tolentini in comitijs Ordinis in Priorem generalem electus. Noverat hominem Pius II et ad maiora natum, maioribusque dignum agnoscens, ad maiora promovit. Eum absentem, ut quidam aiunt, et nihil tale cogitantem inter purpuratos Patres adscribens, S. Susannae Presbyterum Cardinalem 3 Nonarum Martij anno 1460 creavit. Unde merito de Alexandro dicemus, quae Claudianus cecinit de quarto Honorij consulatu: Haec tamen innumeris per se quaesita trophaeis, / Non generis dono, non ambitione potitus: / Digna legi virtus, ultro se purpura supplex / Obtulit, et solus meruit regnare rogatus. Fuit, dum Cardinalis esset, Commendatarius Monasterij S. Blasij Diocesis Perusinae, et ab anno 1460 Episcopus Camerinas. Non peperit in Alexandro dignitas inexpectata superbiam, quia futurae mortis quotidiana recordatio tumentes spiritus, antequam nascerentur, ne erumperent, praefocabat, et coelestium bonorum iugis meditatio eo fructuosius animum iliabat, quo clarius agnoscebat terrenam felicitatem supernae felicitati comparatam subsidium non esse, sed pondus. Unde potius eo humilior, quo excelsior; et devotior, quo grandior; et adeptus magna, iudicabatur ab omnibus maiora mereri. Vita functus est Tibure 21 (alij 21 Augusti 1473 sed falso) Iulij anno 1463 anno aetatis suae 55, vel potius quinquagesimo sexto. Inde cadaver translatum iacet Romae in aede S. Augustini supra Ecclesiae portam ad dexteram ingredentium. Olim tamen conditum iuxta sacellum S. Nicolai in sepulcro marmoreo refert Iosephus Pamphilus fol. 84 suae Chronicae, additque hoc illi Epitaphium, et tetrastichum fuisse appositum: Alexandro Oliva Saxoferratensi Theologo clarissimo, Eremitarum B. Augustini ab infantia spei maximae alumno. Qui cum esset sui Ordinis Generalis, ob singularem doctrinam, et vitae sanctimoniam Cardinalis a Pio II ignorans creatus est. Vixit an. LV. Obiit anno salutis M.CCCC.LXIII. Ut tibi sola dedit probitas, non gratia, soli Digno Cardineum nomine reque decus: Sic eadem indignis raptum dum tollit ad astra, Felix hoc, inquit, Principe Roma foret. In Alexandri exequijs Ioannes Antonius Campanus orationem funebrem habuit, in qua Cardinalis heri sui doctrinam, eruditionem, probitatem, et sanctimoniam in coelum affert; additque Alexandrum, dum Marchiae Anconitanae Provincialem ageret, fuisse ab Eugenio IV Procuratorem generalem totius Ordinis institutum, licet invitum, et reclamantem; eoque tempore observantiae strictioris vitam inijsse, dehortante Cardinale Tarentino Ordinis protectore, et Eugenio Summo Pontifice, qui hominem ad curam Religionis, et pristinam vitam revocabant; pacis et concordiae authorem, tam Senensibus, quam Perusinis, et Florentinis [I, p. 16] civibus fuisse, missumque in Picenos ad bellum inter Anconitanos et Aesinos componendum; pluraque bona ex suis reditibus distribuisse pauperibus, et sacris aedificijs extruendis donavisse. Beatus quidem Alexander, quia intellexit super egenum, et pauperem, in die mala eum Dominus liberavit. Addidit etiam Philippus Bergomensis lib. 15 supplementi, fol. 280, haec de Alexandro verba, quae in responsione pacifica fol. 358, transcripsimus: Eius vitae integritas adeo ubique sanctitatis speculum fuit et omnifariam virtutem refragavit, ut omnes ipsum futurum maximum Pontificem sperarent, nisi immatura morte praeventus fuisset. Adiecit quoque Pamphilus in Chronica Augustiniana fol. 84. Ex Ioanne Campano Episcopo Interamnensi, Alexandrum Romae in Sacello, quod domi aedificaverat Sepulcrum erigi clam iussisse in scrinij speciem, ita ut aperiri facile posset; intusque imaginem inesse depictam Cardinalis mortui, iacentis eo habitu oris et vestium, his lineamentis quibus ipse erat; inscriptumque in interiori latere sepulcri: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et non delinques in aeternum. Sic ille vivens moriebatur, ut defunctus Deo viveret; et saepius discens mori, aliquando bene moreretur. Merito ad Alexandrum dicere potuissemus, quod olim Petrus Damiani opusculo 39, cap. I, pag. 675, ad Archiepiscopum Bisuntinum: Illud, fateor, mihi prae omnibus placuit, quia sepulcrum tuum mihi tunc ostendisti, a te velut hodie suscipiendum accuratissime praeparatum. Tu venerabilis puer sapientis mihi videris usus esse consilio, cum sepulturam tibi adhuc vivens, et valens fieri decrevisti. Nam si quando deceptrix haec vita blanditur, si forte mens lenocinante fastigio cuiuslibet dignitatis extollitur, mox ut ad expectantem se talem domum suos oculos dirigit, pulverem se, sicut est, ceneremque perpendit. Nec illices titillationum motus praevalent carnes in luxuriae fluxa resolvere, dum mens cogitur scaturientes vermes, ac profluentem ex eisdem carnibus saniem cogitare.

B. Augustinus de Teramo

B. Augustinus de Teramo, ab Ambrosio Coriolano diversus ab Augustino Novello constituitur in suorum Beatorum cathalogo; ille tertio loco, hic nono enumeratur. An bene, vel male? Crediderim perperam hos Beatos distingui. Adhuc tamen nihil certi possumus affirmare.

Soror Agatha de Besano, 1465

Soror Agatha de Besano, Vicentiae nata, anno 1443 habitum Ordinis D. Augustini, vel Eremiticum, vel Canonicum anno 18 aetatis suscepit in Conventu Vicentino S. Thomae, ubi magna sanctitatis opinione resplenduit. Mors illi a Deipara fertur praenunciata, quae contigit die 24 Decembris anno 1465. Eam nonnulli Eremitico ordini adscribunt; Canonico vero Gabriel Pennotus lib. 3, cap. 49, pag. 768, et in hac parte Pennoto potius assentiendum arbitrarer.

B. Andraeas de Monte Regali, 1480

B. Andraeas de Monte Regali in sacra Theologia Magister, natus Masciuni, oppido Montis Regalis anno 1397, habitu Augustiniano induitur in Coenobio Montis Regalis anno 1411. Fungebatur munere Provincialis Provinciae Spoletanae anno 1444, 1453, 1471 et 1472. Regens et Prior Senarum anno 1459, et Vicarius generalis Conventus Nursini anno 1452 et 1455. Hic in beatum virum orta tempestas anno 1461 et 1462, et a civibus, et a consodalibus. Sic miscet Deus huic mundo male dulci nescio quas amaritudines, et qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur. Sed qui fluctus procellosi maris permiserat intumescere, imperavit ventis, et mari, et orta est tranquillitas. Supremum diem octogenario maior obijt in suo Conventu die 23 Aprilis anno 1480,vel potius, ut alij volunt, an. 1479 et pie colitur populorum concursu Dominica in octava Paschae, et miraculorum gloria coruscat. Venerabilis Alfonsus de Orozco Andraeam patientia, charitate, praedicatione, et miraculis resplenduisse in sua Chronica expressit, et Beatum pronuntiavit; Coriolanus autem haec addit: Trigesimus sextus fuit B. Andraeas de Monte Regali, qui nostris temporibus anno Domini M.CCCC.LXXIX multis signis et miraculis evidentissimis claruit. [I, p. 17] Hic in iure Canonico, in Philosophia et Theologia doctissimus; hic in monendo, in consulendo pauperibus, in sufferendis iniurijs, et in omni patientia maximum ostendit exemplum sanctitatis. Eius vitam scripsit an. 1641 R. P. Simplicianus de San Martin, pag. 404, vitarum sanctorum Ordinis, ubi eius sepulcrum ad aram maiorem hoc epitaphio refert decorari: B. Andraeae Ord. Erem. S. Aug. de Monte Regali, magnis, et innumeris indies miraculis integrum hic quiescit corpus. Qui vitae sanctitate, corporis asperitate, doctrina Catholica, et melliflua praedicatione, in totius Italiae, Galliarumque finibus fulgendo, dilectus Deo et hominibus, Religioni honori, patriae ornamento, proximo utilitati, et saeculo per 50 annos continuos Verbum Dei praedicans, magno fuit, estque iuvamento. Obijt anno D. 1480, aetatis vero suae LXXXIII.

B. Antonius de Aquila, 1482

B. Antonius de Aquila, olim medicus, et chyrurgus excellens, mundo valedicens Religionem Augustinianam professus est. In ea varijs virtutibus, et patientia praecipue, ut Vener. Alfonsus ab Orozco tradidit, mirabiliter praestitit, et gratia curationum effulsit, divino cultui, et pietatis operibus vacavit. Moniales Conventus S. Luciae de Aquila, quarum Superior fuit, per decem, et octo annos sanctissime rexit, donec die 4, alijs 24 Iulij, anno 1480, iam septuagenarius, plenus annis, et meritis spiritum reddidit Creatori. Eius corpus Aquilae in Monasterio S. Augustini integrum adhuc, et incorruptum conservatur, et tam vivus, quam mortuus miraculis clarus pie colitur magna populorum frequentia in die eius felicissimi transitus. Hunc, ut existimo, Antonium de Agila Siculum Iosephus Pamphilus in Beatorum indice appellavit. De eo agunt, Claudius Eugenius Aquilanus in tractatu de Beatis et Sanctis civitatis Aquilae; et Andraeas Gelsominius in Thesauro devotionis ad B. Virginem Venetijs edito, anno 1625, cap. 14, pag. 152.

B. Antonius de Senis, 1456

B. Antonius de Senis, charitate, erga infirmos paesertim, quasi igne coelesti ardens, a Venerabili Alfonso de Orozco in Chronica celebratur, et inter Beatos reponitur, sed tempus, quo effulsit, nondum aperuit. Hieronymus Roman Centuria 11, fol. 87, illum sub anno 1456 reponendum autumavit.

B. Augustinus Turrianus Mediolanensis, 1482

B. Augustinus Turrianus Mediolanensis, a Paulo Morigia Iesuato inter Beatos Augustinianos recensetur. Forte is est, quem Pamphilus in indice vocat B. Augustinum Turrianum, et suspicor esse eundem cum Augustino Mediolanensi, qui in Congregatione Lombardiae Diffinitoris munere an. 1482, et 1490 functus est.

B. Adrianus Berzetus de Burontio, 1490

B. Adrianus Berzetus de Burontio, Congregationis Lombardiae, dum insigniter florebat, alumnus; Priorem egit in Conventu Avilianae, ubi B. Cherubinum Testa ad Ordinem dicitur admisisse, anno 1485, et Sanctae Mariae Misericordiarum extra muros Vercellenses anno 1487 et S. Petri de Bugella, anno 1488, et huic Prioratui renunciavit annno 1489, et in humanis agebat die 6 Ianuarij anno 1490. Annus et dies obitus ignorantur; constat tamen claruisse vitae austeritate, et mirabilium operum patratione, et ab antiquo eius imagines radijs, et illum titulo Beatis concesso fuit decoratum.

B. Antonius Alexandrini, 1495

B. Antonius Alexandrini, dictus de Montechio a diuturno loci incolatu, ex nobili Cerretanorum Senensium familia, anno 1440 Conventui Ilicetano se addixit. Fertur fuisse Vicarius Congregationis Ilicetanae, vel Coenobij Ilicetani Prior ad triginta annos, et lustrasse Monasteria cum socio, et baculo, ut plurimum psalmos, vel alia divina recitando. Numquam carnem manducasse traditur, sed panem, fructus, et legumina, et raro vinum bibisse, et vigiliis, disciplinis, et abstinentiijs [I, p. 18] carne macerata virginem permansisse. Hominem exuit, an. 72 aetatis, die 10 vel 13 Augusti an. 1495, in Conventu Ilicetano, dum esset Vicarius Conventus S. Leonardi de Silvalacus. Eius ossa ab Athanasio Fullonicensi, dum esset Prior Iliceti, mirabili in somnis visione commonito, translata sunt die 19 Iunij an. 1577 ad murum, in quo latet depositum B. F. Anselmi de Monte Falcone. Gaudet ab antiquo tempore titulo, et diademate Beatorum.

B. F. Anselmus de Monte Falcone, 1496

B. F. Anselmus de Monte Falcone, Conventus Perusini filius, deinde Ilicetani alumnus, die 19 Maij an. 1447, et Cardinalis Spoletani Theologus, an. 1468 doctrina, et sanctitate excelluit. Eum adhuc viventem, et nondum generalem Coriolanus in Chronica hominem sanctimonia, et scientia clarum, et in legendo, et disputando cautum appellat. Congregationis Ilicetanae Vicarium generalem egit an. 1481, Apostolicum vero totius Religionis Innocentij VIII Decreto, an. 1485, mortuo vel amoto Ambrosio Coriolano. Postmodum an. 1486, in capitulo Senensi, die 4 Maij, ut in diffinitionibus Synodi generalis Firmanae traditur, Praeside D. Ioanne Lopez Decano Segobriciensi, et Prothonotario Apostolico, postea anno 1496 S. R. E. Cardinali, electus Generalis, magno Religioni Augustinianae honori, et adiumento fuit, donec senectute gravatus a Summo Pontifice impetravit onus illud ad humeros Mariani Genestanensis, anno 1495 transferri. Vitam cum morte commutavit in Conventu S. Mariae de Populo de Urbe, die 7 Septembris anno 1497, ut habet Hieronymus Roman in Chronica Man. Scrip. vel potius Ianuarij anno 1496, cum mundo vixisset annos 74, et Religioni 50. Corpus vero ad Coenobium Ilicetanum translatum, opera Aegidij Viterbiensis, et Pij III, tunc Cardinalis Senensis, conditum fuit in muro ad dexteram arae maioris. Diademate et titulo Beatorum decoratus, et a plerisque authoribus Beatus asseritur. Non immerito illi adaptabimus epitaphium, quod Philippus Abbas Bonae Spei Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo destinavit, et Claudius Robertus in Gallia Christiana, pag. 339, tumulo Anselmi Decani Laudunensis, anno 1117 defuncto, et in aede Vincentiana sepulto refert inscriptum: Dormit in hoc tumulo celeberrimus ille Magister / Anselmus, cui per diffusi clymata mundi / Sana fides, doctrina frequens, reverentia morum / Undique notitiam contraxit; et undique laudem / Splendida vita, manus diffundens, actio cauta, / Sermo placens, censura vigens, correctio dulcis / Consilium sapiens, mens provida, sobria, clemens. / Sed quas larga Dei concessit gratia dotes, / Idibus invisis dissolvit Iulius alter, / Qui vivens viguit, comitetur gratia functum.

Vener. Andromachus Ilicinus, Comensis 1500

Vener. Andromachus Ilicinus, Comensis, Congregationis Ilicetanae Eremita; obijt Romae circiter annum 1500, at quo anno, et die, non assignatur. Eum arbor Ilicetana inter viros suos sanctitate praestantes enumerat.

B. F. Augustinus Facioni Interamnensis, 1506

B. F. Augustinus Facioni Interamnensis, nobiliorum Scholarum Ordinis Augustiniani in Italia non unius anni regens; Provincialis Spoletanus, anno 1477 in Hispaniam mittitur, anno 1491 Apostolicus Visitator; et anno 1504 totius Ordinis Vicarius generalis declaratur. Anno 1505 a patribus in Synodo eligitur Generalis, et anno 1506 a Deo in coelum transfertur, magno inter homines relicto odore sanctitatis. Eum Ilicetana arbor vocabulo, et splendoribus Beatorum honestat.

B. Arnaldus Gallus Neracensis, 1507

B. Arnaldus Gallus Neracensis, sive Arnaldus Raimundi de Nerach Gallus, ex Doctore Parisiensi Discipulus Ilicetanus, tantum profecit, ut in ipso mortis articulo recitata Nona, Breviarium infirmario restituens dixerit: accipe frater Venerabilis, vesperas enim in coelis cum Angelis recitabo. An. 1502 dicitur fato sublatus, et communiter Beati titulo, et diademate illustratur. In claustro veteri, ut in codicibus MSS. Hieronymus Roman fidus est testis, [I, p. 19] hoc habebat elogium: Hoc in sepulcro iacet Fr. Arnaldus Bachis, qui obijt 20 Maij anno M.DXII.

Vener. Antonius de Fontibus, 1515

Vener. Antonius de Fontibus, Hispanus, qui in libro antiquo professionum Coenobij Salmaticensis, in quo 15 Cal. Septemb. an. 1477, dum B. Ioannes de S. Facundo Prioris munere fungererur, professionem emisit, Beatus indigitatur. Parentes habuit Fernandum de Fontibus, et Ioannam Garcia de Victoria eius coniugem. Primus Coenobij Toletani Praesul post inducta in eo regularem observantiam erat, an. 1494, ut ex libro professorum tradidit Hieronymus Roman in schedis manuscriptis: Vir doctrina et sanctitate clarus, ait sub an. 1504 Episcopus Signinus in Chronica, cuius suasionibus Sarraceni Hispali commorantes Christianam Religionem amplexi sunt; collapsa quaedam Monasteria Regni Castellae in frugalitatem, observantiamque pristinam reduxit. Caeterum in registris Generalium fuit Vicarius generalis Congregationis Hispaniae an. 1493, et conceditur illi an. 1515 in Eremo S. Mariae de Rosario, vel alia quavis degere ad vitam solitariam agendam. Tandem plenus annis et bonis operibus in quadam Eremo prope oppidum de Arenas sancte, et pie discessit e vita, ut nonnuli tradunt; caeterum, ut verius refert Orozcus, qui eum inter viros sanctitate insignes enumerat, in ipso Conventu de Arenis, in quo iacet, tempore capituli Provincialis, (atque adeo anno 1517 in quo ea domus ultimam Synodum Provincialem illis temporibus vidit) morte praescita, et praedicta, Eremo ad preces patrum paucissimis ante diebus dimissa, ad coeleste praemium advolavit. Fuisse in Sacra Theologia Magistrum, et Hispaniae Provincialem (electus fuit die 22 Maij an. 1503 in Conventu de Arenas) et poenitentijs, vigilijs, et orationibus coelestem vitam egisse Alfonsus adiecit, et Signinus Episcopus illum in Beatorum Augustinensium numero reponendum iudicavit.

B. Archangela de Panigarola, 1525

B. Archangela de Panigarola, Mediolani Gotardo Panigarola et Constantia de S. Petro nobilibus parentibus orta an. 1468; perfectionis cupida, annum agens decimum quintum, an. 1483 die Dominica, Iulij 27, dum Benedicta de Vimercato, sanctissima faemina, Priorissam ageret, Augustini institutum in Monasterio Mediolanensi S. Marthae, Sanctarum virginum feracissimo, Margaritae nomine in Archangelae nomen mutato suscepit. Magistram in tyrocinio habuit Thadaeam de Ferraria, sub qua iam Priorissa professionem emisit; eamque tunc a Christo in sponsam acceptari, Monica, antiqua laude virtutis ornata, eiusdem Coenobij Sanctimonialis, divinitus vidit. Ibi coelestibus favoribus accensa, sponsique amoribus ardens, sub umbra eius, quem desideravit, sedit. In coelum abijt die 17 Ianuarij an. 1525. Sic misericors Deus, inquit Chrisostomus homilia 8 in Matheum, maestis rebus quaedam iucunda permiscuit. Quod certe in sanctis omnibus facit, quos neque tribulationes, neque iucunditates sinit habere perpetuas; sed tum de adversis, tum ex prosperis iustorum vita, quasi admirabili varietate contexit. Viderat ea tempestate Augustinianus ordo immanis illius monstri Germanici casum, quod infelix, quamvis in Congregatione a reliquo ordinis corpore avulsa, aluerat; et prae animi dolore in conturbationem incidit maximam, sed ecce adest repente Archangela, quae mortua mundo, et Deo vivens, felicitate sua maerorem, licet non extinxerit, mitigavit. Mira sanctitate floruit Archangela, coelestibus saepe delitijs, et visionibus assueta, ter Coenobij sui Priorissae munere functa. Magistra etiam fuit Novitiarum. Eius vitam scripsit M. D. Ioannes Antonius Bellosi, Commendatarius Abbatiae S. Antonij Granobolensis, quae asservatur in Coenobio S. Marthae, simul cum libro Revelationum Archangelae, in quo plures epistolae, sermones, et expositiones rerum divinarum leguntur.

Vener. Alfonsus de Borgia, 1542

Vener. Alfonsus de Borgia, (quem inter Beatos Augustinianos Episcopus Signinus enumerat) ex oppido Arandae; nobilium patentum, Petri de Borja et eius coniugis Constantiae de Quemada, [I, p. 20] et felicissimi Salmaticensis Monasterij, dum Beatus Thomas de Villanova, Prioratus munere, et B. F. Ludovicus de Montoya Magisterio novitiorum fungeretur, die 28 Februarij, an. 1534 faustissima proles fuit; et in elogiis libri professionum vir sanctissimus nuncupatur. Is igitur propagandi Evangelij desiderio accensus ad Indos abiit, ibique Indis Provinciae Sanctae Fidei lingua Otomita primus Evangelium annuntiavit. Carnis insidias domesticas vigiliis et poenitentiis colestis fultus auxilio tam gloriose superavit, ut a viris sanctitate praestantibus Ioanne de Moya, Georgio de Avila, et Augustino de Coruña, creditus sit illibato virginitatis flore, ad dilecti Sponsi Regales nuptias pervenisse. Tantorum virorum iudicium Prior Mexicanus, qui paulo ante obitum sancti viri, eius per totam vitam deffectus sacramentaliter audierat, asserta veritate confirmavit. Fato sublatus est, anno 1542, et eius ossa iacent in Coenobio Mexicano.

Vener. Antonius de Padilla, 1545

Vener. Antonius de Padilla, Cardinalis Seripandi praeceptor, et institutor in Monasterio S. Ioannis de Carbonaria; unus fuit ex ijs, qui primo in Provinciam Sardiniae regularem observantiam invexerunt. Erat Provincialis Sardiniae an. 1542 et vivebat Valentiae an. 1545, non minus pius et devotus, quam senex; eoque anno, die 30 Septembris, Capituli Sardiniae Praeses primo loco deputatur; asseritque Generalis Antonium Provinciae illius prima fundamenta iecisse. Eius virtutes et merita Iosephus Pamphilus in Chronica, et alij ex nostris authoribus celebrarunt. Eum saepe numero in registris Hieronymus Seripandus repetitis laudibus essert, die 28 Novembris anno 1544, sic illi scribit: Te patris loco semper habuimus, a quo honestae vitae exempla illustria, dum tyrones essemus, accepisse nos, numquam erimus immemores. Quare perge quod facis, qui maximam partem propositi tibi spatij sancte et feliciter cucurristi, ad metam parato animo properare; qui bonum certamen certasti, coronam iustitiae expectare; qui fidem servasti, ad fidei praemium in finem perseverando contendere etc. Magna quidem haec Antonij laus, sed a Seripando maxima. Crescit enim laus ex dignitate laudantis.

Vener. Ambrosius Testai, 1547

Vener. Ambrosius Testai, Fundator Monasterij Recalbutensium Sanctimonialium S. Mariae Magdalenae in Siciliae Insula, illius Provinciae fausta proles, magna virtutum et Sanctimoniae gloria resplenduit. Vitae fabulam, an. 1547, gloriose peregit, et in eodem virginum Coenobio tumulatus, magna colitur veneratione fidelium, qui eius opem implorant et auxilium agnoscunt.

Augustinus de Trinitate, 1551

Augustinus de Trinitate per haec tempora floruit. Is (teste Antonio de la Calancha, lib. I, historiae Provinciae Peruntinae, c. 12 et 20, pag. 80 et 132) Primus ex Augustinianis in Regnum Peruntinum devenit, an. 1547 vel 1548, in quo et Patres Franciscani venerunt. Fuit hic virtutis speculum, poenitens, reclusus, avaritiae expers, charitate ardens, sermone efficax. Non multo post videtur e vivis excessisse, quia nulla ultra illius mentio.

Ven. Andraes de Salazar

Ven. Andraes de Salazar, alias de Iesu, ex nobili Salazariorum familia in valle Somorostri in Montanis Burgensibus; in Coenobio Burgensi, dum B. Thomas Villanovanus secundo Priorem ageret, die 12 Augusti an. 1537, professionem emisit. An. 1551 in Peruntem venit Vicarius Provincialis sociorum; et eodem anno in comitijs electus Limae Prior, et ab an. 1552 in locum Ioannis Estacij absentis, totius Provinciae Rector. In capitulo Limae an. 1554, Sabbatho ante Dominicam 4 post Pascha, praeside F. Hieronymo Melendez iubente, Provincialatum invitus acceptavit. In sedandis tumultibus post mortem Francisci Hernandez Giron multum et multo cum fructu laboravit. Finito Provincialatu vir sanctus, oratione, paupertate, ieiunijs et poenitentia clarus, discretor spirituum, erga nomen dulcissimi Iesu tenerrime affectus, et ab omni labe ambitionis immunis; fit anno 1557 Limae Supprior, et Magister novitiorum. Eo in munere meritis plenior quam annis [I, p. 21] sanctissime in Domino obdormivit.

B. F. Alvarus Monterus, 1554

B. F. Alvarus Monterus, Lusitanus Lixbonensis, laicus, vitam caelestem egit in terris, ut dicere cum Paulo posset: conversatio nostra in coelis est. A Iosepho Pamphilo in indice beatorum recensetur. Splendorem sanctitatis eius, fulgor super ipsius caput apparens, revelavit; et ipse mortis suae diem, quo felicius Deo victurus erat, ex divina, ut credere est, revelatione praedixit. Finem vitae mortalis fecit in die Nativitatis Domini an. 1551, vel 1554, in Conventu Lixbonensi in Lusitania. Felix, qui eo die natus est coelo, quo Christus ortus est mundo, ut tunc Iesum in coelis regnantem intueretur, quando eum dulciter et amanter in praesepio vagientem pastores ex intimo cordis affectu venerati sunt. Eum in peculiari sepulcro in Coenobio Lixbonensi requiescere affirmat Hieronymus Roman, Centuria 12, sub anno 1534. Addit Author Theatri triumphalis Alvarum fuisse clarum natalibus, eiusque sepulcrum, quod cum veteri Ecclesia perijt, cultum olim a populo Lixbonensi.

Antonius de Elvas et eius socius Innocentius, Lusitani, 1561

Antonius de Elvas, et eius socius Innocentius, Lusitani, a Calvinistis in Gallia an. 1561, die 17 Martij, pro Christi fide dicuntur occisi. Sic floribus Augustianis nec lilia desunt, nec rosae; Virgines scilicet Agni Sponsae et Martires amici Sponsi, omnes coronis redimiti, vel de virginitate candidis, vel de passione purpureis. Eorum meminit Hieronymus Roman, Centuria 12, sub anno 1561. Simplicianus de S. Martino, pag. 679, in vitis SS. Ordinis, et Author Theatri triumphalis, ubi haec addit: Illustre eorum martyrium publice comprobatum fuit, et multis annis celebratum fidelibus ad eorum sepulcrum devote convenientibus.

Antonius Escrozailles, 1576

Antonius Escrozailles, in Conventu villae Figeaci Provinciae Tolosae an. 1576 ab haereticis confossus vulneribus, ex quibus paulo post obijt, ut ex testibus valde senibus refert Simplicianus ubi supra, pag.704.

B. F. Antonius de Roa, 1563

B. F. Antonius de Roa, Ferdinando Alvarez de la Puebla, et Agnete Lopez nobilibus parentibus in oppido Roae in Hispania natus; cum esset Collegiatae Roensis Canonicus, in Conventu Burgensi circa an. 1524 Augustinianae militiae adscriptus est. Inde fidei zelo, et salutis animarum desiderio accensus, ad infidelium conversionem an. 1536 velut Angelus velox ad gentem convulsam et dilaceratam profectus, plurimos Christo filios per Evangelium genuit. Abstinentia, poenitentia, obedientia, humilitate et oratione supra modum effulsit; et miraculorum gloria clarus obijt in Monasterio Mexicano die 14 Septembris an. 1563, estque inter primos Indiarum Apostolicos convertores Ordinum Mendicantium alumnos, unus ex his, quos per Antonomasiam vocamus: Los nueve de la fama. Eum Episcopus Signinus inter Beatos Augustiniani Ordinis computavit. Quadrat illi elogium, quod monumenta Benigniana apud Claudium Robertum in Appendice Galliae Christianae, pag. 68; Halynardo 44 Abbati S. Benigni Divionensis tribuerunt: Factus Apostolici consors, et compar honoris, Duxit Apostolicam factis et nomine vitam.

Vener. Andraeas Quatiebras et eius sodalis, 1567

Vener. Andraeas Quatiebras et eius sodalis; apud Neumasium in Gallia ab haereticis, an. 1567, occisi pro Catholicae Religionis defensione, felicissimo mortis genere occubuerunt. Communiter ab authoribus inter martyres recensentur, passimque extant Andraeae effigies cum titulo, et splendoribus Martyris et Beati. Insignem fuisse praedicatorem, Episcopi coadiutorem in disseminatione verbi Dei, et domus Nemausensis, an. 1567 Priorem, testatur Simplicianus de S. Martino pag. 686, ubi addit Andraeam, cum in urbe Arelatensi moras ageret, audito ovium periculo Nemausum redijsse, ibique pro fide Christi cum duobus alijs Fratribus Augustinianis occubuisse.

Augustinus Mareschalchus et Guillelmus Lugdunensis, cum alijs octo, 1557

Augustinus Mareschalchus, et Guillelmus Lugdunensis cum alijs octo Religiosis in Monte Pessulo in Gallijs pro fide Christi passi sunt, si vera tradit Crusenius, pag. 206, sui Monastici, eodem anno 1567. At Gregorius Maigretius in Surculis sacris an. 1620 editis, ut eos inter [I, p. 22] martyres computaret, pleniorem rei informationem expectabat. Expectemus etiam et nos, ne in re tam gravi citius, aut levius, qum par est, fidem praebeamus. Vide littera N. in Conv. Montis Pessulani.

Vener. Andraeas de Urdaneta, 1568

Vener. Andraeas de Urdaneta, Cosmographus et Astrologus excellens, et in saeculo terreni Regis Dux gloriosus, et in Religione Augustiniana Conventus Mexicani alumnus, et Christi miles invictus; Augustinianum nomen in Insulas Philippinas primus intulit, Prior designatus eorum, qui ad illlorum infidelium spiritualem expugnationem transfretabant. Debitum naturae iam septuagenarius Mexici persolvit die 13 Iunij an. 1568 cum pro Deo, pro Rege, et Religione infatigabiliter laborasset, et paupertate, humilitate, et obedientia insigniter claruisset.

Vener. Augustinus de Balmaseda, 1518

Vener. Augustinus de Balmaseda, filius Bernalis de Balmaseda, et Franciscae Rodriguez eius uxoris, in domo Salmantina die 10 Augusti an. 1518 ad Augustinianae Religionis castra transivit. In vetusto professionum libro hoc honestatur elogio: Sanctissimus vir, qui obijt in India.

Vener. Alexius de Penafirma, 1567

Vener. Alexius de Penafirma, Lusitanus, vir magnarum virtutum, Petro Calvo Dominicano teste in defensione lacrymarum iustorum, obijt circa annum 1567 in Conventu Penafirmae.

Soror Anna Maria de Vitrioli de Ferraria, 1567

Soror Anna Maria de Vitrioli de Ferraria, poenitentia, et mortificatione supra faemineam debilitatem insignis; quam coelestibus Christi Domini, et sanctorum apparitionibus amanter fruitam refert in historia Mantuana Donesmundus, in Conventu Mantuano D. Augustini die 21 Septembris anno 1567 sponso suo spiritum dulcissime reddidit.

Ven. Andraeas de Ortega, 1567

Ven. Andraeas de Ortega, alias de S. Maria, Provinciae Castellanae filius; sed cuius Coenobij, aut patriae, incompertum, ut bene observavit Calancha lib. 2, c. 42 in fine, licet in principio Salmantinae domus prolem fuisse tradiderit. Fuit unus ex duodecim primis Provinciae Peruntinae an. 1551 fundatoribus. Electus an. 1554 Diffinitor, et simul Magister Novitiorum Conventus Limensis, et Lector Grammaticae; et in capitulo anni 1557 iterum Diffinitor, et Prior Limae, et an. 1559 cum in Hispaniam navigasset M. Ioannes de S. Petro Provincialis, usque ad capitulum Rector Provinciae, et in capitulo an. 1560 Praeses, et Provincialis. Dum Provinciam regeret, Limense Monasterium Incarnationis pro Christi sponsis erexit, quod postea dimisit, an. 1563 fit Prior Chuquiagi; et an. 1566 iterum Provincialis acclamatur, et reluctans, et invitus, iubente P. F. Antonio Lozano comitiorum Praeside acceptavit. Dum campestria Truxilli visitaturus egreditur, in morbum incidit, et susceptis Sacramentis mense Iunio an. 1567 hominem exuit, et in Ecclesia Parochiali Laxamarcae apud Seraphici Ordinis Patres sepulturam accepit. Postea eius exuviae, dum Provincialis esset F. Luisius Lopez, ad Conventum D. N. de Guadalupe translatae. Floruit Andraeas paupertate ditissima, humilitate excelsa, silentio clamante; et corpus spiritui subdidit ieiunijs, poenitentia, cilicijs, et mortificationibus. Magnae fuit omnibus venerationi et aestimationi, adeo ut Philippus II, Rex prudentissimus, ipsum in rebus gravissimis consuli iusserit.

Vener. Augustinus Guarinus, 1568

Vener. Augustinus Guarinus, Coenobij Montis Pessulani Prior, et quibusdam etiam illius Universitatis Rector, pro Christo ab haeretico pretiosa in conspectu Domini morte interijt an. 1568, ut Crusenius, et Maigretius tradidere. Cum eo decem alij Fratres passi sunt. Vide in Conv. Montis Pessulani littera M.

Vener. Alfonsus de Valle, 1568

Vener. Alfonsus de Valle, Conventus Guezixae in Bethica incola, patria Astigitanus, munere Sacerdos, a Mauris Christo, et Regi rebellibus interficitur, in odium Religionis anno 1568, in die Nativitatis Dominice, ut sic dulcissimo Iesu nascenti redderet mortem, quam olim ille pro ipso in cruce pertulerat.

Alfonsus Silvente, 1568

Alfonsus Silvente, Petri Silvente de Meires, et eius coniugis D. Catherinae de Valenzuela Civium Granatentium filius, 8 Idus Octobris, anno 1565, in Monasterio Salmaticensi vitam [I, p. 23] Religiasam professus est. In actis capituli Provincialis anno 1566, die 11 Maij celebrati sic habetur: Mittimus F. Alfonsum de Silvente in Conventum nostrum de Guezixa studentem. Unde non immmerito possumus suspicari Alfonsum hunc fuisse Fratrem illum eius aedis habitatore, cuius ignoratur nomem, qui primo rabiem hostium fugit, postea vero glorioso martyrij certamine feliciter superato, immarcescibilem palmam adeptus est.

Soror Augustina de Angelis, 1569

Soror Augustina de Angelis, Mantellata, Coenobij Mantillae in Bethica alumna, quae in processu Canonizationis Vener. P. Ioannis de Avila, mulier sancta et magnarum virtutum appellatur; vivebat anno 1569 in magna apud oppida nos opinione sanctitatis.

Agnes Velasquez

Agnes Velasquez, in Monasterio Limensi Incarnationis primo Eremiticum, deinde Canonicum D. Augustini institutum professa, summis virtutibus fulsit. Simul cum Antonia de Velasco institutrix fuit Monasterij Limensis sanctissimae Trinitatis Ordinis Cistertiensis, quod D. Lucretia de Sansoles, prima Loci Abbatissa, die 2 Februar. an. 1579 fundavit.

Antonius Bonis

Antonius Bonis, Prior Conventus Montis Flanchini in Diocesi Agenuensi, olim magnifici, ex lapide polito, et triginta Religiosos alentis in Provincia Tolosana, anno 1569, dum pro fide loquitur, pro fide occiditur ab haereticis; a quibus etiam P. Nicolaus Nautonier, eius conventualis. Antonij martyrium refert noster Simplicianus a S. Martino, pag. 694, ex testimonio 22 testium deponentium ante M. Arnaldum Nauravisse, iudicem Regium die 5 Maij an. 1614.

Andraeas de Mata, 1574

Andraeas de Mata, insignis exemplo, et virtutibus, an. 1574 decessit, ut M. Grixalua in historia Provinciae Mexicanae cessatur.

Alfonsus de Allosvedros, 1576

Alfonsus de Allosvedros, Laicus, plenus annorum et virtutum in Conventu Ulyssipponensi an. 1576 diem egit extremum.

Antonius de Sancto Stephano, 1577

Antonius de Sancto Stephano, in eadem domo magnorum virorum foecunda altrice, anno 1577 ad coeles abijt.

B. Ambrosius de Monte Melone, 1584

B. Ambrosius de Monte Melone, Provinciae S. Nicolai, a Hieronymo Roman in Chronica Man. Sc. solo nomine apposito inter Beatos Augustinianos recenserur.

Agnes de Angelis

Agnes de Angelis, Helenae de Paradiso Sodalis, nobilibus parentibus orta, Villaevitiosae Coenobium sanctitate et meritis decoravit. Magna in Deiparam exarsit devotione, sibique a vita excessum vontingere in aliqua illius festivitate vehementer optavit. Praestitum illi ut in Assumptionis vigilia, die 14 Augusti an. 1578 ad coelos ex hac valle lacrymarum abiret. Id ipsa, statim per mortem apparens eximia claritate splendens, devoto cuidam nostri Coenobij Religioso oranti aeterno gaudio exultans aperuit. Haec nobs in suo Viridario Lusitano cap. 125 et 126, a pag. 390, Ludovicus ab Angelis enarravit.

Agnes ab Assumptione

Agnes ab Assumptione, Eborensis, parentes pauperes, sed honestos habuit. In Conventu S. Monicae ut esset conversa, recepta, suis virtutibus meruit, ut Margarita de Iesu, quae illam secum Villamvitiosam attulerat, optaret, et obtulerit illi habitum, et professionem Monialium, ut eam in domus regimine successuram relinqueret, vel videret. Id illa humiliter, sed fortiter restitit, malens in humili salvari, quam in alto periclitari. Fuit comes et sectatrix Margaritae in poenitentijs et mortificationibus; illique erat a secretis in exercitijs spiritualibus; et non semel ei post mortem Margarita dicitur apparuisse, ut in suo Viridario Lusitano, cap. 121, a pag. 369, Ludovicus ab Angelis attestatur. Sanctissimam Agnetis vitam felicissima mors sequuta est, sed quo anno, aut die acciderit, non exprimit Ludovicus.

Vener. Alfonsus a Veracruce, 1584

Vener. Alfonsus a Veracruce, in saeculo Alfonsus Gutierrez vocatus, in oppido Caspueñas in Regno Toletano, Francisco et Eleonora Gutierrez honestis parentibus genitus; vir, si quis alius suorum temporum, doctrinae claritate, et splendore, et probitate morum insignis; in academia Complutensi olim Artium Regens, et filiorum Ducis Infantatus instructor; in portu Veraecrucis, [I, p. 24] a qua gloriosum fideli nomen accepit, anno 1536 Eremitico Augustini instituto se addixit. Fuit Mexicanae Provinciae Praesul annis 1548, 1557 et 1575; et Vicarius generalis insularum Philippinarum anno 1571; et Provinciae Novae Hispaniae visitator generalis anno 1573; et Legatus Ordinum Mendicantium in Provincijs Indiarum Christo fructuose militantium ad Philippum Regem Catholicum circa annum 1566. Fuit etiam Prior Coenobij Matritensis in Provincia Castellae anno 1571 et eo tempore Episcopatus Mechoacanensem, et Thlascallensem in Regnis Indiarum ultro oblatos gloriosius, quam acceptasset, repudiavit. Anno 1573 quasi post liminio redijt Mexicum impetrato Pij V privilegio felix, et ligni Dominicae crucis particula dives, et posthabitis potius, quam habitis Praesularibus insignis. Novae Scholae Mexicanae splendor, et lux extitit, sacrorum librorum interpres, et deinde Theologiae Scholasticae professor primarius. Rebus humanis exemptus est mense Iulio anno 1584, et in medio Sacelli maioris Coenobij Mexicani, glorioso sepulcro donatus, iacet; sed vivit adhuc religiosissimi, et observantissimi viri pia memoria, et non peritura devotio.

Antonius de Baeza, Granatensis, 1590

Antonius de Baeza, Granatensis, sed originem trahens ab urbe Ubeta, ubi familia Baezarum antiqua nobilitate gaudet. Fuit Coenobij Limensis proles. Missus ut Evangelizaret oppido de Pachacamac, plurimum pro Domino laboravit, et idola destruxit, et fidem plantavit triennij spatio. Ivit de virtute in virtutem, ut videret Deum deorum in Sion. Decessit, ut conijcere ex Calancha lib. 2, cap. 19, pag. 406, possumus, circa an. 1590.

B. Frater Augustinus de Coruña, 1590

B. Frater Augustinus de Coruña, alias de Gormaz, Ferdinandi de Gormaz, et Catherinae de Velasco eius uxoris, oppidi Cluniae in Castella veteri incolarum filius, die 24 Iunij anno 1524 Thoma Villanovano Priore, et Ludovico de Montoia Magistro novitiorum in Salmantina domo, saecunda Sanctorum virorum altrice, militiae Augustinianae vexillum secutus est. De eo vetera libri professionum elogia sic habent: Ipse est Sanctus vir, Episcopus Popaianensis in India, qui dedit nobis dona ad aedificandum Collegium Salmanticae. Is ergo desiderio Evangelicae praedicationis accensus anno 1534 ad Indos nivigavit; anno 1560 Provinciae Mexicanae Praesul eligitur; et cum pro gravibus Religionum negotijs in Hispaniam rediijsset, reperit se a prudentissimo Rege Philippo Episcopum Popaianensem electum. Non renuit mitram, quam nec prece extorserat, nec pretio emerat, nec ambitione solicitaverat, se totum Dei ordinationi, et dispositioni submittens. Nec maioris fortassis humilitatis est honorem oblatum recusare, quam non quae situm obedienter acceptare. Consecratus est in curia Regia eodem an. 1561, et ad oves regressus, veri et boni Pastoris munus implevit, donec circa annum 1590 sanctam efflavit animam, vitae sanctitate, et ut ferunt, miraculis clarus. Iterum de illo inter Episcopos sermo erit.

B. F. Alfonsus de Orozco, 1592

B. F. Alfonsus de Orozco an. 1500, die 17 Octobris, Fernando de Orozco et Maria de Mena eius coniuge, civibus Talabricensibus, nobilibus parentibus ortus, et in stabulo natus, Christi ab ortu aemulator; in Conventu Salmaticensi die 9 Iunij anno 1523, dum B. Thomas de Villanova Priorem, et B. F. Ludovicus de Montoia Magistrum novitiorum ageret, nomen dedit Eremo Augustinianae. Varijs postea muneribus in Religione functus, Caroli V et Philippi II Hispaniae Regum fuit Regius praedicator (non Confessor, ut Possevinus tomo I, pag. 45, deceptus asserit) et Ioannae Austriacae, Principis Lusitaniae testamenti executor designatus. In Collegio Matritensi Annuntiationis Marianae, vulgo de D. Maria de Aragon, quae fuit illius domus erectrix, primum Rectorem egit, et primum Deo in eius Ecclesia sacrificium obtulit die 11 Aprilis anno 1590. Ibi gloriosa, victricique morte occubuit die 19 Septembris anno 1592 [I, p. 25] et corpus sub ara Sacelli maioris, concurrente et venerante populo, populique Principibus, conditum fuit, donec nostris temporibus authoritate Ferdinandi Austriaci Cardinalis Hispaniarum Infantis in sublimiori et decentiori loco collocatum est. Agitur apud sedem Apostolicam de eius canonizatione, et recentior obitus honorem dissert, quem iam merita et miracula impetrassent. Olim Alfonsi tumulus hoc decorabatur elogio: D. O. M. S. Fr. Alfonsus Orozco Augustinianus, Caroli V Augusti et et Philippi II Concionator eximius, virginitate, humilitate, scriptis, poenitentia, misericordia in pauperes, et oratione celebris; aetatis suae 91 dormivit in Domino. Spiritus inter Divos relatus. Vere dives, vere vivens. Corpus a suis veluti sanctum sub altari, non lacrymis, sed cantu reconditum. Obijt XIX Septembris, anno M.D.LXXXXI. Nunc vero hoeccine inscriptio apposita: Fr. Alfonsus Orozco, cui vix natus mundus, cum ignotus; magni Patris verus Eremita; Caroli Augusti, et prudentissimi Philippi igneus Ecclesiastes; virtutum omnium, maxime humilitatis, poenitentiae, orationis, mansuetudinis, misericordiae, spirans columna: coelestibus libris mortuus, adhuc expugnans vitia. Vates, coeli homo, hominibus Deus. Liliata spolia, meliore sui parte vere vivens, in hac ade dereliquit, aetatis 91, Sept. 19, anno 1591. A Primate sub altari primo velut sancta, non lacrymis, sed cantu deposita; post triginta tres annos integra, huc legitime translata, anno 1624, Iulij die 7.

Andraeas Diaz, 1593

Andraeas Diaz, Hispanus, qui a Petro Martyre Felini titulo Magni servi Dei decoratur, congregationem excalciatorum, circa annum 1589 vel 1594 in Italia dicitur incoepisse. Fuerat anno 1593, die 28 Aprilis, Vicarius Generalis congregationis Eremitarum Siciliae. Eo enim die et anno in registris Generalium Andraeas de Fivizano donationem locorum S. Mariae Salvatoris, et S. Mariae de Gratia extra moenia urbis Neapolitanae existentium libere a F. Andraea de Sicignano factam, congregationi Eremitarum Siciliae, F. Andraea Diaz eiusdem congregationis Vicario existente, confirmavit. Die autem 2 Iulij eiusdem anni Vicario Generali Neapolitano iniunxit, ut F. Andraeam Diaz mitteret in Siciliam, et nullo pacto in Hispaniam redire permitteret; et die 19 Novembris, M. Melchori a Recalbuto scripsit, ut Fr. Andraeam Diaz Hispanum, quem primo loco Patres elegerant, sed eo absente alium substituerant, congregationis Eremitarum Siciliae Praesulem declararet. Quid post ea ille egerit, vel ubi decesserit, non inveni.

Augustinus del Rosario, 1598

B. P. F. Augustinus del Rosario, Lusitanus, ex oppido Gontias; qui a Mauris Regni Cunhalensis in Orientalibus Indijs captus, (ut refert in expeditione Goensi Archiepiscopi Fr. Alexij de Meneses ad Insulas Malavaricas, lib. I, cap. 9, pag. 26 Fr. Antonius de Govea) dum Christi honorem defendit, et exprobrat Machumeto, gladijs vulneratus et lanceis confossus, pro Christo mortem feliciter subijt, ut Christo in aeternum viveret, sexto Nonas Octobris, die scilicet decima eius mensis, anno 1598. Eius meminit Vascontelus in descriptione Lusitaniae, num. 11, pag. 493.

Adeodata de S. Nicolao

Adeodata de S. Nicolao, felix Coenobij villae Vitiosae proles (cuius, et Agnetis de Angelis Monasterij Eborensis alumnae meminit Petrus Calvus Dominicanus in defensione lacrymarum iustorum, lib. 2, cap. 12, pag. 321) Cum parentibus orba esset, [I, p. 26] ut refert in suo Viridario Lusitaniae, cap. 123 a pagin. 379 Ludovicus de Angelis, casu venit ad ostium Monasterij S. Crucis eleemosynam petitura, cum accederet Margarita de Iesu, loci Priorissa; quae illam, ut credere est, divino spiritu acta, domum introduxit, et sanctissime educavit, ut officium textricis exerceret. Vitam ibi dum sanctissimam ageret; rei fama permotus Vener. Ludovicus de Montoia proprijs illam manibus Augustiniano habitu induit, et reiecto proprio Miciae nomine, Adeodatam de S. Nicolao iussit appellari. Aegrotabat ad mortem, seu potius ad vitam Adeodata praecipientique Priorissae, quae ad Matutinum pergebat, ut quiesceret et dormiret, laetabunda respondit: Ita faciam, dormiam, et requiescam in aeternum. Vix Priorissa fuerat egressa, et mox sine ullo motu, die 23 Octobris, anno 1598, sanctissimam animam exhalavit. Revocatae ad cellam Adeodatae Moniales ad Matutinum euntes fragrantia odoris insueti, eamque expirasse invenientes, odoris causam repererunt.

B. Fr. Ascensius Barnabae Balestrieri de Senis, 1599

B. Fr. Ascensius Barnabae Balestrieri de Senis, olim dictus Antonius Maria, in eremo Ilicetana cucullam Augustinianam induit die 25 Maij an. 1538. Fuit in ea congregatione Magister novitiorum, Prior Montis speculi, Visitator, et Diffinitor; ediditque nonnulla coelesti spiritu fragrantia carmina pro Christi et sanctorum festivitatibus. Vitae finem imposuit, die 4 Octobris, anno 1599, et postea eius ossa a communi sepultura, Camilli Burghesij, Archiepiscopi Senensis authoritate, in capsula crystallis ornata, et clave munita recondita, in Sacristia decenter collocata sunt. Eum arbor Ilicetana B. Ascensium vocat, virtuteque innocentiae admirabilis refulsisse, et in oratione spiritum Domino tradidit reddidisse.

Augustinus de Gratia, Castellanus, 1600

Augustinus de Gratia, Castellanus, laicus, in Conventu Ulyssiponensi, anno 1600 sancte et feliciter obijt, ut in defensione lacrymarum iustorum Petrus Calvus Dominicanus enarrat.

B. Angela de Brixia, 1572

B. Angela de Brixia, Ordinis S. Augustini, ut habet Iacobillus de Sanctis et Beatis Fulginatensibus, meritis et virtutibus claruit; sed non inveni quo anno, nisi apud Claudium Robertum, qui in Gallia Christiana pag. 65 haec adiecit: Fuit S. Ursulae sodalitas muliebris instituta a B. Angela Brixiana, probante Gregorio XIII 1572, 24 Novembris, petentibus Card. Borromaeo et Paulo Leone, Eposcopo Ferrariensi, sub patrocinio S. Ursulae Primiceriae undecim millium virginum. Variae huius institutionis coloniae per universam Galliam erectae. Non tamen omnino mihi constat, an haec sodalitas sit novi ordinis faetus, vel potius nostrae Religionis proles novitia.

Alfonsus a Spiritu Sancto, 1603

Alfonsus a Spiritu Sancto, laicus, excalciatus congregationis Hispaniae, testimonio Vincentij Blasci in Annalibus Aragoniae, floruit circa annum 1603. Caesaraugustae, et demum in deserto Vitiosae ad Extrema Dorij in Hispania, diem supremum obijt, cum magna opinione sanctitatis.

Vener. Augustinus de Iusu, 1609

Vener. Augustinus de Iusu, et Castro, Lusitanus, D. Fernandi de Castro, Gubernatoris Ulyssiponensis filius, nobilissimis natalibus illustris, sed illustrior meritis et virtutibus; Coenobij Ulyssiponensis filius, Proviciae Lusitanae Praesul electus, anno 1569, et eiusdem anno 1572 et 1586, Vicarius Generalis institutus. Romam venit studio et ardenti zelo percussus fidei in Germania restituendae, et Religionis reformandae. Illuc missus anno 1577 agebat in registris Vicarium Generalem, anno 1578 Provincialem Germaniae Superioris, anno 1580 et Regium Mariae Austriacae, Imperatricis Concionatorem, anno 1581 quo etiam fuit deputatus censor constitutionum Ordinis Augustiniani. Ex Germania regressus, Visitator Generalis utriusque Castellae, anno 1582 designatur, et Bethicam Provinciam a Castellana, felicius olim unitam, [I, p. 27] quam divisam, anno 1582 separavit. Ea erat Augustini apud Catholicum Regem opinio, ut saltu quodam se tetenderit eius prosperitas, nec illi servandus fuerit ordo, qui alijs, et ex paupere Eremita, electus a Philippo II Archiepiscopus Braccarensis, et in Regno Lusitaniae Primas Hispaniarum, prudens Regis iudicium, et monachi ingentia merita Orbi propalaverit. Hominem exuit Braccarae, die 25 Novembris, anno 1609 cum magno sanctitatis odore, et in collegio Augustinianorum, quod a fundamentis extruxerat, sepultus iacet. Author Theatri triumphalis addit Augustinum, tam viceregnatum Lusitaniae, quam plura alia munera a Philippo Rege oblata, prudenter et sancte recusasse, eumque, cum esset Provincialis Lusitaniae, primum ad Orientem pro Regionibus Indiae, Arabiae, Persiae, Chinae et Ormuzij; et ad Meridiem pro Regno Congo, et Angolla, Evangelicos operarios ex nostris misisse, anno 1572, et cum esset Archiepiscopus Primas, condidisse Braccarae duo Monasteria, unum Monialium Benedictinarum; et alterum Augustiniensium Eremitarum; distribuisseque tempore 22 annorum, quibus in Pontificatu vixit, 346000 ducatos in pauperes et egenos ut dici de de eo possit: Dispersit, dedit pauperibus, justitia eius manet in saeculum saeculi. Vere enim: Beatus vir, qui intelligit super aegenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Reliquit praeterea 1750 ducatos annuos pro puellis orphanis maritandis, infirmis curandis, et alijs pijs operibus exercendis; Concilium etam Diocesanum habuit, et constitutiones Braccarenses reformavit. Non immerito ad Augustinum dixerimus, quod olim ad S. Bernardum Nicolaus Rievallis Abbas in Anglia, his versibus cecinit: Religionis apex, et nostri gloria saeculi / Et decus Ecclesiae, totius purpura mundi; / Sol sine nube micans, per te clarissimus ordo / Fulget ut Aurora, totoque relucet in Orbe. Sed de Augustino ex D. Roderico de Cunha in historia Ecclesistica Braccarensi, parte 2, cap. 92, a pag. 400, nonnulla addere placuit. Natus fuit Augustinus Ulixbonae, die 16 Octob. anno 1557 ex Fernando, et D. Maria de Ayala, Comitis Montis Sancti filia. In baptismo, Petrus; in Religione, Augustinus nuncupatus est a Vener. F. Ludovico de Montoya, qui eum Conimbricae, ubi litteris operam dabat, Augustiniano habitu induit. Inde Ulixbonam adductus, et ibi professus Augustinianam Religionem. Post peracta sacrarum litterarum studia, anno 27 aetatis Villaevitiosae Prior, et anno 29 Conimbricae Rector, postea Provincialis. Postmodum Prior Ulixbonensis, et Visitator; et Diffinitor Capituli Generalis, in quo fuit deputatus ad revisendas constitutiones. Missus tunc a Gregorio XIII in Germaniam Superiorem Provincialis et Vicarius Generalis. Inde post sex annos ab Imperatrice in Hispaniam adductus, Provincias Castellae et Aragoniae, ex Regio ordine visitavit. A Philippo II die 31 Decembris, an. 1597, Archiepiscopus Braccarensis electus, et in Conventu Ulixbonensi a D. Michaele de Castro, eius urbis Archiepiscopo, die 3 Ianuarij, anno 1589 consecratus. Electus Lusitaniae Prorex, munus recusavit. Obijt Braccarae, die 25 Novemb. an. 1609, anno aetatis 71. Sepultus in Ecclesia Veteri sui Collegij, postea ad novam translatus ad latus Evangelij, hoc elogio decoratur: Illustrissimo D. D. Fr. Augustino de Castro, Augustinensi, Archiepiscopo, ac Domino Braccarensi, Hispaniarum Primati, olim in Superiori Germania iussu Caesaris Rodulphi II Eremiticae familiae Reformatori, huius Monasterij Fundatori et dotatori, viro pietate, [I, p. 28] et prudentia insigni, Magistratus Braccarae August. Pastori suo clementissimo, ob innumera beneficia libenti animo fieri curavit anno D. 1628. Illustrissimo et R. D. D. Roderico de Acuña, Archipraesule. Obijt Braccarae die 25 Novemb. 1609 annos natus 72.

Andraeas Castri Ioannis, Siculus, 1610

Andraeas Castri Ioannis, Siculus, congregationis Eremitarum Siciliae, anno 1591 Vicarius, eiusdemque congregationis Centorbij in Sicilia erector, de cuius vita, et miraculis extat processus authoritate Ordinarij efformatus; circa annum 1610, ut audio, suavem sactissimae vitae odorem spirans obijsse dicitur Rechalbuti.

Andraeas de Villarreal, 1583

Andraeas de Villarreal, in Sacra Theologia Praesentatus, in Regnum Peruanum venit anno 1557, vir fuit poenitens et observans a tyrocinio. Somnum capiebat super tabulam cubans. Angelus pacis erat. Floruit silentio, patientia, paupertate, oratione, contemplatione. Propter exemplarem vitam magisterio novitiorum praefectus, triennio perfectissimos palmites Deo, et ordini tulit. Prior fuit Cuzqui, et Visitator Provinciae Superioris, et Prior Guadalupi, et anno 1582 in Comitijs Limensibus, quibus Ioannes de S. Petro praerat, Provincialis electus. Dum Provinciam lustrat, Truxillum venit, ubi ad finem anni 1583 santissime obijt, et iacet.

Antonius Loçano, 1584

Antonius Loçano, cuius gesta lib. 3, cap. 43, 44, et 45, a pag. 762, refert Calancha, fuit Coenobij Salmaticensis proles, et unus ex primis duodecim Provinciae Peruntinae erectoribus, anno 1551 vir sane litterarum scholasticarum et expositivarum peritus, Daemonum triumphator gloriosus; corpore parvus, animo maximus, castitate integer, prudes in regimine, eleemosynarius; magni spiritus in praedicatione, rarae poenitentiae, orationis, contemplationis, et observantiae. Fuit anno 1551 electus Diffinitor Provinciae, Sicrista Coenobij Limensis; et anno 1554 eiusdern Coenobij Praesul. Missus anno 1557 ad Provinciam Guamachuci cum Fr. Ioanne del Canto et Fr. Ioanne Ramirez, mirabilia operatus est in conversione Indorum, et idolorum extirpatione. Adiuncti postea huius vineae cooperarij Fr. Balthasar Mexia et Nicolaus de Tolentino, Coenobij Burgensis, et B. Thomae Villanovani alumnus. Anno 1560 reelectus eiusdem Provinciae Prior, et anno 1563 iterum Diffinitor, et Pprior Guamachuci, ubi a Prorege, et Senatoribus Regijs commissae illi reductiones, et populorum erectiones in illis Provincijs, et tractibus; quod ille prudenter, et absque omni avaritiae labe perfecit. Capituli anni 1566 Praeses fuit, ut antiquior Diffinitor, et in eo Limae Superior designatus, humilitate magnam celsitudinis fabricam erigente. In Capitulo anni 1567 Prior Guamachuci designatus, usque ad an. 1571, in quo Diffinitor et Prior Cotabambarum et Omasaiorum, et in Capitulo anni 1575 Praeses et Prior Guamachuci iam quintum. A Christo, ut ferunt, diem et horam obitus sui meruit audire, in quo devotissime susceptis Sacramentis, exhilaratus gaudio, se hora quinta vespertina obiturum esse praedixit, et in coelum ea hora prospiciens, Christi Crucifixi imaginem in manibus habens, et suavissimis colloquijs tenere illum alloquens expiravit, Limae mense Ianuario, anno 1584 iam octogenarius. Plura Antonij miracula referuntur a quibus nos recensendis supersedemus. Memoriam illius Summa cum laude agit Fr. Bonaventura de Salinas Franciscanus in Memoriali historiarum Peruntinarum.

Alfonsus ab Anunciatione, 1606

Alfonsus ab Anunciatione, Deffinitor, et

Alfonsus de Castro, 1610

Alfonsus de Castro, Ocaniensis, qui ab observantibus ad Hispaniae excalciatos vitae strictioris cupidi transmigrarunt; [I, p. 29] ille Portilli in Castella, die 28 Novembris anno 1606, hic vero Vallisoleti anno 1610 magnis relictis indicijs sanctitatis devotissime in Domino obdormierunt.

Alfonsus Hispanus, 1610

Alfonsus Hispanus, apud Manilam in Philippinis Insulis ab haereticis Hollandis pro Fide Christi tormenta passus, die 8 Kal. Maij, anno 1610 ut Crusenius, et Maigretius referunt, feliciter animam egit.

Andraeas de Sancto Iacobo, Neapolitanus, 1611

Andraeas de Sancto Iacobo, Neapolitanus, (cui simul cum Vener. Andraea Diaz Hispano P. Arsenius de Ascentione, olim Prior Conventus Romani S. Nicolai de Tolentino, et Diffinitor Generalis congregationis excalciatorum Italiae, in vita P. Ioannis de Sancto Guillermo, lib. I, cap. 10, institutionem tribuit congregationis excalciatorum Italiae, anno 1599 Clemente VIII Summo Pontifice approbante) non tam incaeptor, quam conservator fuit huius sodalitati. Ijs enim, a quibus huic militiae fuerat adscriptus, ad priora castra regressis, ipse adhuc Religione novitius, sed aetate maturus, patientia, perseverantia, et prudentia novum foetum periclitantem quasi noviter parturivit. Romam venit, ubi vitae sanctimonia, austeritate habitus et morum reformatione Augustinum Mariam Savonensem, charismata meliora aemulantem, Deo lucratus eest; et suae congregationis primordia ea constantia tutatus est, ut a plerisque congregationis fundator reputetur. Demum post multos labores pro sua sodalitate perpessos, cum in Conventu Neapolitano S. Mariae de Veritate Priorem ageret, die 17 Octobris, anno 1611 animam exhalavit.

Alipius Siculus, 1611

Alipius Siculus, clericus professus, adhuc iuvenis, et in saeculo degens, igne charitatis accensus, de Dei amore dulciter loquebatur; et solitudinis amans, ut a saeculo segregaretur, per deserta Geracelli, quod est Trinacriae insulae castellum, tanquam passer solitarius agebat. Morabantur ibi eo tempore quidam fratres Congregationis excalciatorum Italiae Coenobium erecturi, postea anno 1611 dimissum. Horum consuetudine et sanctis colloquijs allectus, Augustino in eo coetu nomen dedit, et in eo non sine sanctitatis signis, anno 1611 ex humanis excessit. Eius corpus, cum Geracelli non esset Conventus sui Ordinis, ad urbem Casonensem delatum, in Ecclesia Patrum Dominicanorum in peculiari tumulo reconditum fuit. Addit P. Fr. Ioannes de Assumptione in sua relatione Manuscripta, Alipij corrigiam plura patrasse miracula, sive potius Deum ob Alipij merita ad corrigiae contactum mirabilia fuisse operatum. Ei etiam tribuit, quod alij Alipio alteri Siculo Panhormitano, eiusdem congregationis alumno. Deambulabat Alipius hora solita recreationis in Viridario cum alijs sodalibus, et casu passercuelum manu coepit. Vidit Magister novitiorum passerem in manu Alipij, et, ut tyronis obedientiam et humilitatem probaret, simulque instrueret nihil omnino sine Superioris facultate capiendum, severe iuvenem obiurgavit. In genua ille provolutus Magistro arguente, ut in eo sodalitio moris est, os humi defixit. Abijt Magister, abierunt et socijs; neque ille iussit Alipio, ut erigeretur; neque hi Magistro , vel oblito, vel ut forte videbatur, irato aliquid sugesserunt; citoque omnibus ex memoria abijt Alipij mortificatio. Caeterum, finito silentio, cum iretur ad Vesperas, Alipij absentia notatur, quaeritur in cella, non invenitur, inspicitur an in horto manserit, et reperitur iacens ore adhuc humo defixo; sicque mansit donec Magister expresse iussit, ut surgeret. Non est huic dissimile, quod B. Iordanus, lib. 2, cap. 3, refert de quodam monacho Antoniano, cui B. Antonius: blando nutu silere, et abire iussit; et ille accedens ad cellulam suam per multos dies silentium tenuit, donec sanctus praeciperet sibi loqui; et tamen B. Antonius inadvertenter illud verbum siibi dixerat. Mira iuvenis Alipij obedientia, quae sane sine alijs virtutibus difficile invenitur.

Augustinus Niño, 1591

[I, p. 30] Augustinus Niño, ut quaedam relationes ferunt, anno 1591 a Zambalibus in Philippinis Insulis pro Fide Christi minutus in capite crevit in gloria.

Alfonsus, 1610

Alfonsus, (sic illum nominat Simplicianus a S. Martino, pag. 715, quia ignoratur eius nomen, et navigavit in navi dicta S. Alfonsus, cum captus fuit) ab haereticis Hollandis in mari in captivitatem redactus, et dire vexatus; ac demum dum contra Hispanos, a quibus vincebantur, pugnarent, orans extinctus est ictu tormenti bellici, die 24 Aprilis, anno 1610.

Alfonsus de Guadalupe, 1612

Alfonsus de Guadalupe, laicus, oppidi del Toboso, et congregationis excalciatorum Hispaniae alumnus, vir devotus et sanctus, in deserto S. Ioannis Baptistae Vallisvitiosae, cum magna inter suos existimatione, anno 1612 vitam cum morte commutavit. Fertur miraculis coruscasse.

Augustinus a S. Iosepho, 1613

Augustinus a S. Iosepho, eiusdem sodalitatis germen, anno 1613, feria 5, in Coena Domini cum Christo coenaturus e vivis excessit.

Augustinus a Matre Dei, 1616

Augustinus a Matre Dei, eiusdem congregationis filius, circa annum 1616 in humanis agebat. Eum praefato tempore in Anglia miraculis claruisse, simulque quendam eorundem Patrum excalciatorum conversum non multo ante obijsse in Sicilia operibus miraculosis illustrem, Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, 3 p, cap. 48, pag. 247, affirmavit. At vocabatur Fr. Thomas a Matre Dei.

Vener. Alexius de Iesu, 1617

Vener. Alexius de Iesu, et Meneses, illustrissimo genere in Lusitania ortus, Conventus Ulyssiponensis proles, et Regius in curia Lusitana Ecclesiastes; Rector Academiae Conimbricensis designatus a Philippo Rege, et tanti muneris humilis potius reiector, quam contemptor superbus; Archiepiscopus Goensis, et Indiarum Orientalium Primas die 13 Februarij anno 1595 a Summo Pontifice confirmatur. Ibi non semel Orientis Proregem egit; et ardens zelo conversionis animarum, ut plures Christo lucrifaceret, misit in Aethiopiam Michaelem Silvium Iesuitam, et in Persidem Eremitas Augustinianos; et ipse anno 1598 iter suscepit in Insulas Malabares, ut antiquos illos, sed Schismaticos, Christianos, ad veram fidem reductos, Romanae Ecclesiae obedientiae submitteret; dicere ut de Alexio possimus, quod de Pantano viro Apostolico, et omni sapientia adornato canit Ecclesia: Ei tantum studij et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium gentibus, quae in ultimis Orientis seccessibus reconduntur, fidei, et devotionis calore succensus, profectis sit. Pia desideria felicem exitum sortita sunt, Deo operante, et sermonem confirmante sequentibus signis; et anno 1599 de mense Iunio Synodum pro reformatione illius Ecclesiae Anguemallij, vel potius Anguemallae celebravit. Felix et fortunata domus Ulyssiponensium Augustinianorum, quae eodem tempore duo magna luminaria Orbi protulit. Augustinum, ut Primas Occidenti praeesset; et Alexium, ut Orienti. Sed angusta haec Alexio gloria, et qui Orienti quasi mane illuxerat, Occidentem quasi in meridie illustravit, ut non inepte Alexio accommodemus, quod Honorio iam quartum Consuli cecinit Claudianus: Hesperio de limine surgit origo, Sed nutrix Aurora tibi, pro pignore tanto Certatur. Geminus civente vendicat axis. Ab Oriente igitur Alexius a Philippo III vocatus, ut Augustino in Braccarensi sede succederet, a Paulo V, die 19 Martij anno 1612, confirmatur. Fit deinde anno 1614 Prorex Lusitaniae; et anno 1615 Praeses Supremi Consilij Lusitanici in curia Regia; eodem anno egit de missione Augustinianorum in Iberniam. Beatissimo exitu Matriti vitae finem imposuit die 2 (non 3 ut quidam perperam aiunt) Maij, anno1617 cum magna Sanctitatis existimatione. Ei non inepte accommodabimus Epitaphium, [I, p. 31] quod Petrus de Castra 63 Archiepiscopus Bituricensis in Choro maioris Basilicae habet sub Lamina aenaea, sed parum per immutatum: Clauditur hic Primas stans, nomine, menteque Alexius, / Quem laudis fama facta latere negant. / Maior honore suo, fortuna fortis in omni, / Pertulit intrepidus damna, pericla, minas. / Oppida, templa, domus, quorum structura superbit, / Authorem facient inveterata novum. / Redituum duplicans numerum, via iuris, asylum / Pauperis, exemplar Religionis erat. / Primati Maij lux fausta secunda prioris. / Vitae meta fuit, principiumque novae. Tunc in Sacristia D. Philippi depositum illius cadaver, posstea anno 1621 vel 1627 Braccaram translatum, magna ubique Augustiniani nominis gloria. Eius corpus Braccarae in nostro Conventu incorruptum servari Author Theatri triumphalis affirmat. Unum reliquit studiorum suorum in gloriam Augustiniani nominis partum, quo memoriam quorundam patrum nostrorum devote et fideliter celebravit. Diocesanam Synodum Goae et Anguemallae, ubi 40 Parrochias de novo erexit, sedulo congregavit. Sex Episcopos schismaticos, et David Patriarcham Armeniae ad Romani Pontificis obedientiam revocavit. Gentes Malabaricas ad fidem reduxit. Regem Mogor, cum tribus nepotibus ad Christianam Religionem convertit, et proprijs manibus baptizavit. Goae condidit duo Monasteria nostri Ordinis, aliud fratrum, aliud sororum; unum Seminarium puerorum, et duo Reclusoria, alterum pro foeminis conversis, alterum pro viduis, et egenis virginibus. De novo etiam creavit in dioecesi Goana 70 Parochias. Item cum esset Indiae Prorex, Mossambiquium semel a Barbarorum, et Malaccam iterum ab Hollandorum obsidione felicicer liberavit. Reginam Piperis, et Patriarcham Babiloniae debellavit. Cunhalensem tyrannum usque ad internecionem gloriosissime expugnavit. Haec omnia in suo Theatro Antonius a Purificatione congessit. Sed ex D. Roderico de Acunha in historia Ecclesiastica Braccarensi, parte 2, a cap. 96, et pag. 400, haec placet adijcere. Alexius Ulixbonae natus die 25 Ianuarij, an. 1556 ex D. Alexio de Meneses, filio Comitis de Cantanheda, et Sebastiani Regis Paedagogo et D. Luisa de Noronha. Annos 15 natus habitum Ulixbonae suscepit a F. Sebastiano Toscano Provinciali, die 24 an. 1574, et professionem emisit die 27 Februar. an. 1575. Fuit Prior Coenobij Turrium Veterum, Sanctarenensis, Ulixbonensis, et Provinciae diffinitor. A Philippo II oblatum Rectoratum Academiae Conimbricensis recusavit; sed munus Regij Concionatoris suadentibus amicis admisit. Ab eodem Rege die 21 Novemb. an. 1594 Archiepiscopus Goensis electus, et consecratus die 26 Martij, an. 1595 et die 29 pallium accepit a D. Michaele de Castro, Archiepiscopo Ulixbonensi in Conventu D. N. de Gratia, et eodem anno in Indiam navigavit. Synodum ibi Provincialem congregavit, et in omnibus veri Pastoris munera exercuit. Duo reclusoria instituit Goae, unum foeminarum olim perditarum, et aliud pauperum virginum sub habitu Augustiniano, et doctrina confessorum Augustinianorum. Monasterium S. Monicae erexit sub obedientia Ordinarij, sed sub administratione Sacramentorum ab Augustinianis praestanda. Indiam Prorex gubernavit, primo dum Aires de Saldanha Cochini immoratus est. Secundo, dum idem Nortis partes visitavit. Et tertio, cum Prorex D. Martinus Alfonsus de Castro Malaccam perrexit; et eo defuncto per quatuor annos gubernavit. Renunciante Fr. Augustino de Castro, designatus fuit Archiepiscopus Braccarensis, [I, p. 32] et pallium accepit in Monasterio Ulixbonensi a Fr. Georgio Quemado, Augustiniano, Episcopo titulari Dominica 3 Iulij, anno 16112. Paulo post Lusitaniae Prorex electus, et inde in Curiam Regiam vocatus, ut Supremo Lusitaniae Senatui praeesset. Ibi designatus eiusdem ctn Regni Maior Regum Sacellanus, Prior Guimaranensis, et Prioratus de Castro Gubernator. Ex Coenobio S. Philippi, ubi Matriti iacebat, translatum eius corpus, an. 1621, in quo die 10 Martij inventae fuerant eius exuviae incorruptae; et in Collegio Braccarensi ad latus Epistolae hac inscriptione honestantur: Illustrissimo et Reverendissimo D. D. Fr. Alexio de Meneses, Augustiniensi Archiepiscopo, ac Domino Braccarensi, Indiarum olim, postea Hispaniarum Primati, Orientis Gubernatori, Lusitaniae Proregi, Supremi Consilij Praesidi, Catholicae Maiestatis Archicapellano, Christianorum D. Thomae apud Malavaricos ad Romanae Ecclesiae obedientiam reductori, viro Religione, ac fidei zelo illustri, grati clientes memoriam posuere, anno D. 1628 Illustrissimo ac Reverendissimo D. D. Roderico de Acunha Praeside. Obijt Matriti 3 Maij 1617, annum agens 58.

Alipius de S. Francisco, 1618

Alipius de S. Francisco, ex gente Ursina Panhormitana, congregationis excalciatorum Italiae flos illibatus; dum vixit, pro Sancto habitus; post mortem, sanctissimus reputatus, magnum suae congregationi nomen comparavit. Fere semper, dum inter Fratres vitam duxit, pane solo, eoque in modica trium unciarum quantitate vescebatur. Plura de eius miraculis, et sanctitate feruntur; nos ab his referendis super se demus modo, quandoque latius acturi. At omittere in praesenti non possumus a plerisque, et inter alios a D. Antonio Ferrara, magno Cancellario Mediolanensi, illi valde addicto, asseri eum prophetiae spiritu claruisse. Publica tulit fama, Alipium, anno 1616 in vigilia Visitationis Marianae in balneis Insulae Ischiae coram pluribus praedixisse, die crastino recuperaturos sanitatem, quicunque sacra communione reficerentur, et fidem haberent, seque etiam liberandum a calculi morbo, quo laborabat. Rem exitus comprobavit. Cum enim devote sacram sumpsisset Eucharistiam, vix ingressus est balneum, cum lapidem ovo gallinae aequalem in pulveres redactum foras emisit. In Conventu Neapolitano S. Mariae de Veritate, die 16 Februarij, anno 1618, feliciter in Domino obdormivit. Eius corpus per tres dies et amplius, concurrente, et venerante populo insepultum mansit; verum ita tractabile, et mobile, ut Alipius somno potius correptus, quam morte videretur oppressus. Reconditum fuit in peculiari Sepulcro aliquantulum supra terram elevato. Convenere ad tumulum tabellae, et vota eorum, qui se propter Alipij merita mirabiles a Domino gratias impetrasse fatebantur. Depictae plures eius imagines; instante fidelium devotione, quae id extorquebat potius, quam petebat.

Ambrosius de Sancto Antonio, Siculus, 1619

Ambrosius de Sancto Antonio, Siculus, laicus, congregationis excalciatorum Italiae, vir sanctae vitae, mortem suam fertur praenuntiasse; et in obitu, coelesti Deiparae, et parentis Augustini visione dulciter recreatus. In Coenobio Castilionis die 10 Augusti, anno 1619, sancte decessisse testantur traditae mihi relationes.

Vener. Antonius de Molina, 1619

Vener. Antonius de Molina, Antonij de Molina, et eius coniugis Franciscae de Herrera Villaenovae de los Infantes incolarum filius, in domo Salmanticensi, die 17 Martij anno 1575, ad Augustini castra solemni professione confugit. Cum in Provincia Castellae Lector esset et Prior Collegij Numantini, ex valle eremi Augustinianae, maioris perfectionis desiderio, ad montem Carthusiae velociter transmigravit. [I, p. 33] Ibi ut passer solitarius in tecto, totus lectioni, orationi et contemplationi deditus, varios tractatus edidit, qui ignitum Authoris Spiritum exhalant, et odorem sanctitatis emittunt. Circa annum 1619 debitum fatis persolvit feliciter, et ex monte Carthusiae ad terram viventium felicius evolavit.

Antonius de Monte Arroyo, 1620

Antonius de Monte Arroyo, Tabirae in Algarbijs Lusitaniae natus, habitum Augustinianum in Conventu Limensi, 18 Ianuarij anno 1580, suscepit. A primo tyrocinio eximium dedit futurae specimen sanctitatis. Missus primo ad Sanctuarium Beatae Mariae de Guadalupe, et adhuc iuvenis a M. Ioanne de Sancto Petro, tunc Provinciali anno 1588, Coenobij Limensis Sacrista fuit designatus. Id munus per 32 annos fidelissime et devotissime exercuit. Precibus a Deo, et industria, et gratia apud homines obtinuit ex Hispania afferri Sanctissimi Crucifixi Burgensis trasumptum in Coenobium Limense, ubi continuis et stupendis miraculis coruscat. Humilitate, obedentia, laborum patientia, constantia, poenitentia et mansuetudine floruit, et castitate adeo excelluit, ut constans omnium existimatio fuerit, etiam testimonio confessorum innixa, Antonium ab hoc saeculo ad aeternum Virginem advolasse. Dignitates Ordinis homo vere humilis semper recusavit, ne dum in loco superiori, in maiori periculo versaretur. Tandem plenus bonis operibus Limae obijt die Iovis, hora II noctis, Aprilis 22, an. 1620, et die Veneris tumulatus est in Sacello S. Crucifixi a latere Evangelij inter crates ferreas.

Alfonsus Navarro et

Antonius Muñoz, 1621

Alfonsus Navarro et Antonius Muñoz, Congregationis excalciatorum Hispaniae, magnae inter suos existimationis, ut audio; ille Matriti obijt mense Augusto, hic Panamae in Indijs, et uterque anno 1621.

Alipius de Sancto Francisco et

Ambrosius de Sancto Augustino, 1624

Ambrosius de Sancto Augustino, Panhormitanus, uterque clericus professus inter excalciatos Italiae, anno 1624 grassante lue in Siciliae Insula, se in urbe Trapanensi, ut aegrotis ministrarent, morti viriliter exposuerunt, maiorem non habentes charitatem, quam, ut animam suam ponerent pro civibus et fratribus suis. Eo in ministerio, ille anno aetatis 26, hic vero 22, brevi vitae cursu explentes tempora multa, in Domino obdormierunt.

Antonius de S. Ianuario, 1625

Antonius de S. Ianuario, in saeculo Leonardus Donatus Antonius Grandinetus nuncupatus, ex oppido Patierno Diocesis Cosentinae in Calabria, Clericus professus in Congregatione excalciatorum Italiae, cum annum vigesimum primum ageret, Romae habitum Augustinianum induit, hac excitatus occasione. In Monasterio Neapolitano S. Mariae de Veritate nonnulli iuvenes, mundo valedicentes, et relinquentes omnia, anno 1622 secuti sunt Christum. Erat ex horum numero quidam Antonio amicitiae familiaritate coniunctus. Puduit amicum in saeculo amasse, et in domo Dei viventem deserere, praesertim, cum ipse diu antea desiderasset in aliqua sodalitate strictioris observantiae se, et omnia sua Domino consecrare. Augustiniano igitur instituto Romae suscepto, mirum in modum meritis, et virtutibus fulsit. In Deiparam devotissimus; communium obedientiarum, et officiorum observantissimus, chori etiam ad nocturnas preces valde amans, a quo, quamvis aeger, per obedientiam tristis aberat; in aegritudine, quae biennio illum, et torsit, et purgavit, patientissimus; in Praelati voluntatem humillime et obedientissime resignatus. His virtutibus dives ad mortem, imo potius ad vitam aegrotavit. Paulo ante obitum cupivit, antequam decederet, videre et alloqui P. Bonaventuram de S. Guillelmo, sub cuius disciplina tyrocinium egerat, qui tunc Prioratus Coenobij Resinensis, munere fungebatur, et ab urbe Neapolitana quinque milliaribus aberat. Aperiebat socio suo Antonius desiderium suum, et ecce Bonaventura cellam aegrotantis ingreditur. [I, p. 34] Venerat is, ut discipulum, quem tenere affecta paterno diligebat, in extremis laborantem, et videret, et adiuvaret. Sic Deus servo suo optatum solamem dedit, et quantum ab ipso diligeretur, ostendit. Post haec receptis Ecclesiae Sacramentis, in hoc ultimo verbo: Domine, fiat voluntas tua, die Veneris II Iulij ante Auroram, anno 1625 sanctam animam Deo reddidit. Non multo post obitum cuidam patri apparuit, quasi in flumine mersus, et dicens: Salvum me fac, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam; tacite innuens; ut pro eo sacram Domino hostiam immolaret, quod et ille fecit. Post dies paucos quidam optimae vitae Religiosus, post Matutinum dormiens, vidit Antonium pulchrum aspectu, et gloriae splendoribus refulgentem. Alius etiam Frater, cum circa auroram de Antonij morte doleret, et illum videre desideraret, somno correptus vidit Antonium gloria, et honore coronatum, capillis quasi aureis radiantem, et quasi Solis radios Splendentem; cumque ad eius pedes se proijcere vellet exclamans: Frater Antoni ora pro me; evigilavit ille, et visio disparuit, magna tamen Fratri consolatione relicta, ita ut in lacrymas gaudij abundanter eruperit. Se id ab eo accepisse, licet in alterius persona relatum, Ioannes ab Assumptione enarrat. Non levia haec sanctitatis indicia, vel quia repetita, vel quia viris perfectis contigerunt, vel quia supponunt, quam illi de Antonio aestimationem haberent.

Vener. P. Augustinus Antolinez, 1626

Vener. P. Augustinus Antolinez, Vallisoleti in Hispania nobilibus parentibus, Galeacio Antolinez de Burgos, et D. Catherina Alfonso de Saavedra, natus die sexto Decembris anno 1554, et emissa professione die 28 Maij anno 1571. Coenobij Augustiniani gloriosus alumnus, in Schola Vallisoletana Primariae Cathedrae Substitutus, et in Salmanticensi Sacrorum Librorum interpres, et Sacrae Theologiae, primarius Professor emeritus, semel, bis atque iterum Catstellae Provinciam gubernavit. Electus a Philippo Quarto Regius Praedicator, anno 1621 renuit; deinde per obitum Francisci de Rivas, electus Episcopus Civitatensis ad finem anni 1622 annuit, et a Gregorio XV confirmatus fuit die 10 Maij anno 1623 et eodem anno a Rege promovetur ad Archiepiscopatum Tarraconensem in Catalonia, quem nolens extra Castellam proficisci recusavit. Demum anno 1624 Archiepiscopus Compostellanus designatur, et Pontifex eius nominationem ratam habuit. Ibi rebus humanis exemptus est, dum Diocesim visitaret, maior Septuagenario, die 19 Iunij anno 1626, in Octava B. Ioannis de Sancto Facundo, cui ex corde devotissimus fuerat. Corpus, quod ipse in paupere suorum Eremitarum Domo iusserat sepeliri, Canonici Metropolitani, cedentibus praeignavia, et cordis angustia fratribus, in Apostolica D. Iacobi Ecclesia condiderunt, concurrente populo, et Archiepiscopi Sanctimoniam praedicante. Vir sane, cuius memoria in benedictione erit, cum quo ab infantia crevit miseratio, et qui quasi prodiga liberalitate dives in pauperes, pius in domesticos, et misericors in extraneos, non audiet, ut spero, in extremo iudicio: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; Nudus eram, et non cooperuisti me. Noverat enim ipse non semel a cibis abstinere, ut egenos reficeret; et nudare se, ut pauperes cooperiret. Merito illi ultima carmina Epitaphij Guillelmi Boistratensis 85 Archiepiscopi Bituricensis accomodabimus: Regis amans, inopumque pater, fideique Sacerdos, / Carne subactus humo, sidera mente rapit. Quadrant et illi plura, quae ex Epitaphijs Petri Cadoveri 88 Archiepiscopi Bituricensis [I, p. 35] in Ecclesia Salensi, in eius gloriam adiungimus: Ecce Augustinus Praesul, qui pavit egentes / Consilio, nummis, hospite, veste, cibis. / Ergo eius nomen ad coelos usque feramus. / Corpore si moritur, nomine semper erit. / Conditur hac petra Praesul fortissima petra. / Firmus quippe fide fuit, affluus et petate. / Hospitium pacis, maestis solamen et aegris / Nudorum vestis, quorum est plebs, turba vetestis. / Paucis contentus, isdem cum paupere factus, / Pluria pauperibus, quam divitibus hylaratus. / O qui pauper ades, dum transis, quae tibi clades! / Ergo pro se ores pastor iam postulat o grex, / Doctrina clarus, omnis iuris bene gnarus, / Omni poscenti lucrum aptans lege talenti, / Villicus in coelis prudens, servusque fidelis, / Namque alter Paulus fuit omnibus omnia factus.

Andraeas de S. Augustino, 1628

Andraeas de S. Augustino, circa an. 1628, die 5 Ianuarij, in Conventu Hispalensi; in quo ante fere quinquaginta tres annos Agustinianum habitum induerat, cum magna sanctitatis opinione, e vivis excessit.

Alfonsus de S. Iosepho, 1630

Alfonsus de S. Iosepho, ex oppido de Villacañas in Marchia Aragoniae, filius Conven. Valentini, Congregationis excalciatorum Hispaniae; una cum P. Fr. Ioanne de S. Thoma, Prior Conventus Tandae, cuius socius erat, ab Indis, Ecclesias, et Monasteria Provinciae Caraghae in Philippinis Insulis anno 1631 depraedantibus, et devastantibus, in Catholicae Religionis odium lancea transfixus, volavit ad Coelum.

Augustinus de Iesu Maria, 1630

Augustinus de Iesu Maria, laicus, et

Antonius Magosque, 1630

Antonius Magosque, ex oppido de Coie in Regno Vomurae, tertiarius, sive Mantellatus; uterque Congregationis excalciatorum Hispaniae, et Iaponicae nationis gloria; ille Nangasaquij die 28 Octobris an. 1630 capitis absisione; hic Vomurae die 28 Septembris, eiusdem anni per ignem probatus, Catholicam veritatem purpuratis testimonijs illustrarunt.

Alfonsus de Cruze, 1633

Alfonsus de Cruze, eiusdem Sodalitatis proles, quem Sacra Congregatio de propaganda fide die 7 Augusti, an. 1629, cum duodecim socijs ad Provinciam Urabam prope Carthaginem Indicam, et alias convicinas Provincias Indiarum Occidentalium destinavit, ut gentes illas fidem Catolicam docerent, et ministerium suum implerent etiam cum sanguinis effusione, ac morte ipsa; ob reprehensum, et punitum divitem Neophytum, qui contra leges Ecclesiasticas matrimonium inierat, anno 1630, feria 4 Cinerum die 13 Februarij, simul cum P. Fr. Bartholomeo ab Angelis consodali suo lancea, et sagittis transfixus obdormivit in Domino.

Andraeas de Canovas, 1606

Andraeas de Canovas, alias de S. Nicolao, litteris et virtutibus clarus, anno 1605 ad Philippinas navigavit, et in itinere in mari in conspectu Philippinarum, anno 1606, magnis relictis sanctitatis indicijs migravit in coelum.

Andraeas Lapponius, 1628

Andraeas Lapponius, ex oppido Xenoxima, Mantellatus Excalciaturum Hispaniae, die 15 Septembris an. 1628, pro Fide Christi igne consumptus migravit ad coelos. Eius piae exuviae in Coenobio Matritensi S. Augustini asservantur.

Antonius 1631 et

Antonius 1631

uterque Lusitaniae Provinciae felix soboles, Mombassae, ut iuridice constare testatur author Theatri triumphalis anno 1631, die 21 Augusti, pro Christo occisi in gaudium Domini triumphantes intraverunt. Inter venerabiles Provinciae Lusitaniae personas Antonius a Purificatione in suo Theatro triumphali edito, anno 1634 nullius aevo assignato, enumeravit Alexium, Alexium laicum, Alexium laicum, Alfonsum laicum, Adeodatam; Agnetem triplicem, Anselmum, duplicem Antonium, Augustinum Pontificem, Augustinum, et Augustinum laicum Castellanum. Confunduntur sine dubio plures ex his, cum illis, quos proprijs in locis singillatim recensuimus.

B. F. Abundius et alij

[I, Pag. 36] B. F. Abundius de Cumis, de Provincia Provinciae, laicus, et

B. F. Antonius de Cochera, aut Nucera; de quo supra, et

B. F. Alexander Volaterranus, Provinciae Pisanae;

B. F. Amandus de Perpiniano, Provinciae Cathaloniae, inter Beatos Augustinianos, quos solo ex nomine noverat, Fr. Hieronymus Romam in Codicibus Manuscriptis computavit. Liceat cum Claudio Roberto in Gallia Christiana, pag. 361, in questus non iniustos prorumpere: Quo tot facta virum toties cecidere, nec usquam. / Aeternis famae monumentis inclyta florent? Sed in tanta nostra iactura potest esse solatio, quod, ut ait homil. 35 parens Augustinus: Nibil obest si ex humanis tabulis eos delevit alìorum ignorantia, quos ex libris viventium non delevit iniqua conscentia. Verum pro B. Fr. Amando de Perpiniano placuit hic inserere pulcherrima carmina, quae de Amando Episcopo II Vormatiensi adducit Claudius Robertus, pag. 515 suae Galliae Christianiae: Praesul amavit oves proprias, et pavit Amandus; / Idcirco Superis semper amandus erit. / Ille Deum docuit ardenter Amandus: amandum, / Et nobis igitur amandus erit.

Anna de Vega, 1632

Anna de Vega, in Regio Monialium Matricalensium Domicilio, his temporibus Augustinianum Ordinem, ut audio, sanctitate et meritis excinavit.

Alfonsus de S. Augustino, 1637

Alfonsus de S. Augustino, Gaditanus, Conventus Manilenis S. Nicolai Excalciatorum Hispaniae proles; in Insulis de Calamianes fructuose praedicavit, donec an. 1636, a Mauris Insulae de Mindanao captus, et Mindanaum adductus a tyranno Corralat iussus occidi, viginti sex vulneribus lethalibus, et penetrantibus confossus est; et a rupe praecipitatus, in cuius quodam latere stetit. Ibi ab Hispanis praehantibus vivus inventus, et medicaminum capax, ad miraculum, et stuporem Medicorum chirurgorum. Ducitur ad Superiora montis, Deo gratias agens et omnes ad fidem, et poenitentiam exhortans. Sacramentaliter nonnulli ad eius pedes crimina confessi sunt; et miles, cuius tempora lethaliter pilula ferrea erant transverberata, peracta confessione, benedictione accepta, et imposita manu, brevi tempore non sine omnium stupore convalvit. Deinde Alfonsus ad inferiora deducitur, medicinae applicantur; vixit biduo laetus et hilaris, quia dignus habitus est pro nomine Iesu mortem pati; et Ecclesiae Sacramentis susceptis, Deum laudans, spiritum reddidit Creatori. Mortales corporis exuviae, ob impossibilitatem decentis sepulturae in mare proiectae. Reliqua pignora, etiam in frusta discerpta, a fidelibus, tanquam reliquiae Martyris, asservata. Accidit mors Alfonsi an. 1637, die 20 Martij, feria sexta.

 

A. VIRI PRAELATURA INSIGNES

[I, p. 36] Inter Viros sanctitate praestantes recensuimus tres Cardinales, tres Primates, quinque Archiepiscopos, octo Episcopos, et sex Augustinianis Ordinis Generales, addemus nunc alios, qui in Ecclesia Catholica functi sunt Ecclesiastica praelatura.

Antonius Afer, 424

[I, p. 37] Antonius, Afer, Augustini discipulus, quibusdam Eremita Augustinianus mihi vel Canonicus Regularis, vel potius ex Eremita Canonicus; a pueritia in Monasterio ab Augustino educatus, et ab eodem intra diocesim Hipponensem Episcopus Fussalensis in Numidia, adhuc iuvenis consecratus. Indignus tanto Magistro discipulus, ab Episcopis Proviciae depositus, Bonifacium Papam appellavit, et causam prosecutus est coram Coelestino, ad quem Augustinus iam senex dedit epistola 261, circa an. 424, in qua insolentis iuvenis prophanos refert excessus, et humani iudicij incertidinem, et fallibitatem agnoscit.

Aegidius de Cortona, 1172

Aegidius de Cortona, filius Conventus Cortonensis, et temporibus Friderici Barbarosae, circa ann. 1172 Episcopus Vicentinus, et S. R. E. Cardinalis fuisse asseritur a Hieronymo Roman, Ordinis Augultini Chronographo in epistola M. S. ad Generalem Gregorium Petrochinum. Unde id hauserit, ignoramus. Forte fuit erroris occasio, quod in eodem Coenobio floruit circa annum 1848 Fr. Aegidius Blasij de Cortona, Episcopus Vicentinus. Nulla enim apud Panvinium, aut Ciaconium mentio Aegidij Cardinalis.

Avitus de Grafano, 1228

Avitus de Grafano, circa an. 1228, Ordinis Eremitarum S. Augustini Generalis, ut tradidit anno 1334 B. Henricus de Urimaria.

Andreas, 1240

Andreas, Generalis Eremitarum Brittinensium Ordinis S. Augustini, ann. 1240, ut constat ex varijs Gregorij Noni rescriptis.

Ancherus Pantaleo, 1261

Ancherus Pantaleo, Trecensis, Gallus, Urbani IV nepos ex fratre, ex Archidiacono Londonensi in Gallia, ut ait Ciaconius, creatus a patruo Presbyter Card. tituli S. Praxedis, an. 1261. Coronavit Carolum Siciliae Regem, Clementis IV nomine, et in Siciliam Legatum Apostolicum egit. Romae Kal. Novemb. ann. 1286, naturae fatoque concessit, et in tutulo suo sepultus est. Eum fuisse Eremitam Augustinianum primus tradidit Petrus Rodulphius Franciscanus in historia Seraphica, et Custodia Urbevetana. Unde id ille habuerit, non exposuit; neque ego novi. Ab illo hausere hoc assertum omnes Authores posteriores. Petrum enim praefatum Hieronymus Roman in epistola praeallegata citavit, ut Ancherum inter Cardinales Augustinianos recenseret.

Anselmus, 1285

Anselmus, quondam Baro de Potlitz, in Episcopatu Budensi, in Hungaria successit Incelerio Augustiniano, iuxta Milensium anno 1285, iuxta Crusenium vero an. 1293. Credendum tamen potius Milensio, saltem, quia loquitur cum originalis Diplomatis fundamento. Quando e vivis excesserit, nemo retulit.

Angelus de Camerino, 1259

Angelus de Camerino, vir doctissimus, Alexandri de S. Elpidio praeceptor, variorum opusculorum editor, anno 1295 (ut ex Registro Vaticano, et alijs monumentis certissimum est, quamvis usque modo id omnes nostri Chronographi ignoraverint, ut et alia plurima) Callensis Episcopus in Umbria instituitur. Inde 1298, ad Ecclesiam Fesulanam in Thuscia transfertur, et anno 1301 Episcopali muneri renuntiavit. Quantum supervixerit, quidve egerit, nobis incertum. De eo agit Scipio Ammiratus, quem nobis adhuc videre non licuit, in opere de Ecclesia Fesulana, et Volaterrana; et Agnellum vocat, additque eum anno 1298 Magistro Corso Donati locasse Castrum Ferrioli; et anno 1299, die 29 Novembris, simul cum Episcopis Florentino et Pistoriensi novis tertijs muris urbis Florentinae primum lapidem apposuisse.

Alexader de S. Elpidio, 1325

Alexader de S. Elpidio, Scriptis celebris, quem Coriolanus in Chronica Magistrum luculentissimum, et Ecclesiasticae dignitatis defensorem accerrimum vocat, anno 1312, Augustinianae Religionis Generalis eligitur. Eo munere dum spatio tredecim annorum fungitur, varias Summi Pontificis Joannis XXII ad varios Principes fertur obijsse legationes. [I, p. 38] Anno 1325 si nonnullis Authoribus assentimur, Archiepiscopus Ravennas instituitur; at hoc valde difficile. Verius, ut Roman in notis M. SS. affirmat, fuisse electum primo Archiepiscopum Cretensem, et deinde Amalphitanum. Quanto tempore Ecclesiam suam rexerit nemo, quem viderim, tradidit; praeter Hieronymum Roman, qui loco citato affirmavit Alexandrum, ut in Registris Ordinis habebatur, paucis mensibus supervixisse.

Andreas de Recaneto, 1327

Andreas de Recaneto, a Nicolao V Pseudo Pontifice in schismate factus Antiepiscopus Recanatensis in Marchia Anconitana, circa annum 1327, ut habet Commentarium rerum ordinis editum iussu Cardinalis Seripandi.

Aegidius Blasij de Cortona, 1348

Aegidius Blasij de Cortona, in Registro Pontificio 7 idus Ianuarij, anno 1348, fit Episcopus Vicentinus.

Alfonsus de Vargas Toletanus, 1350

Alfonsus de Vargas Toletanus, conventus Toletani filius, nobilitate illustris, doctrina insignis, Doctor Parisiensis circa annum 1345, ubi tot illustres viros doctrinae pabulo aluit, ut dicere de illo possimus, quod Ausonius de Minervio: Mille foro iuvenes dedit hic, bit mille Senatus / Adiecit numero, purpureisque togis.Non multo post Episcopus primo Oxomenis, deinde Pacensis in Hispania. Dum huic Ecclesiae praesset, Cardinali Aegidio Alvari de Albornoz, consilio ut Doctor, et opera ut Dux, in recuperatione Italiae magno fuit adiumento. Tandem ad Ecclesiam Archiepiscopalem Hispalensem translatus, decessit quibusdam an. 1359, alijs 1363, (sed vere die 26 Decembris an. 1366) die 13 Octobris, et iacet in sua Ecclesia Metropolitana hoc elogio decoratus: Aqui yace Don Fr. Alfonso, por la gracia de Dios Arçobispo de la santa Iglesia de la mui noble ciudad de Sevilla, e Maestro en santa Teologia. Espirò a xxvj dias de Diziembre era de mil e CCCC III años. Hoc est, an. 1366. Natus quidem Toleti, decessit Hispali, ut et nos dicere possumus quod de Hermolao Barbaro Patriarcha Aquilegiensi, Venetijs nato, et sepulto Romae ad S. Mariam de Populo cecinit alter: Toletum vitam, mortem dedit Hispalis alma; / Non potuit nasci, nobilius ve mori.

Augustinus Bellus, 1350

Augustinus Bellus, Philofophiae, et Theologiae in Academia Lixbonensi professor, eiusdemque sub Alfonso IV Lusitaniae Rege circa an. 1350 Rector, Portucalensem mitram ab eodem Principe oblatam recusavit. Author est Fr. Antonius a Purificatione in suo Theatro triumphali, qui ab illo quatuor edita volumina praedictis adiecit.

Augustinus Finaccius de Alto Pascio, 1357

Augustinum Finaccius de Alto Pascio, Florentinus, iuxta Villanum in sua Chronica; alijs vero de Monte S. Sabini, Aegidij Albornotij Cardinalis in subsidijs Ecclesiasticis colligendis praecipuus minister, et Episcopus Narniensis, an. 1357 nomine Legati Apostolici Urbem Florentinam vinculo excommunicationis irretitam absolvit. Successit in Episcopatu Lino, 12 Kal. Aprilis anno 1343, in Reg. Vatic. epist. 100, an. I, Clementis VI. Fuit vir doctissimus, celebrisque Concionator, et ob id an. 1356 a Pontifice iussus Cruciatam contra Infideles miro pietatis ardore Florentiae evulgavit.

Augustinus Episcopus Salobriensis, 1363

Augustinus Episcopus Salobriensis, et Suffraganeus Tridentinus vivebat an. 1363.

Aicardus, 1366

Aicardus fit in Registro Pontificio Episcopus Chisimensis VI idus Iunij anno 1366.

Andreas, 1369

Andreas, in eodem Registro instituitur Episcopus Archadiensis in Cretensi insula 10 Kal. Augusti an. 1369, et in Registris Generalium an. 1391, adhuc in humanis agebat.

Augustinus Calliensis, 1379

Augustinus Calliensis, ut in Cathalogo Episcopatuum Status Urbinatensis asserit Hippolytus Innocentius, fuit ab an. 1379 usque ad 1395 Episcopus Calliensis. Inde a Bonifacio IX translatus ad Ecclesiam Caietanam 2 idus Novemb. an. 1396, simulque Episcopatus Calliensis Administrator adscitus. Fato cessit an. 1397.

Andraeas de Gerazonibus, 1381

[I, p. 39] Andreas de Gerazonibus, alias Serazonis, et Segazonis, de Mediolano, in Sacra Theologia Magister, factus est ab Urbano VI Episcopus Placentinus in Italia die 3 Novembris anno 1381. Extat Bulla Pontificia in archivo Coenobij Sancti Marci Mediolanensis. Inde translatus ad Ecclesiam Brixiensem, obijt die 17 Iunij anno 1383 ut ex M. S. defunctorum antiquo Calendario in eodem Conventu asservato constat. Caeterum index Episcoporum Brixiensium praelo datus tradit, Andraeam ad Ecclesiam Brixiensem ex Placentina promotum, anno 1383 et ibidem anno 1386 spiritum exhalasse.

Augustinus, 1389

Augustinus, erat Episcopus Concordiensis ad Seciam fluvium sub Patriarcha Aquilegiensi anno 1389, et fato sublatus est anno 1392 Brunae in Moravia in Conventu Augustinianorum, ut ex registris ordinis patet.

Antonius de Macerata, 1391

Antonius de Macerata, a Bonifacio IX Ecclesiae Olonensi praeficitur 3 idus Augusti anno 1391 in Regesto Vaticano.

Antonius de Sancto Cantiano, 1336

Antonius de Sancto Cantiano, in eodem Regesto fit Episcopus Varmensis 3 Nonas Octobris anno 1396.

Augustinus de Plumbino, 1396

Augustinus de Plumbino, in eodem Regesto, 11 Kalendas Aprilis, anno 1396 Episcopus Andraevillensis eligitur.

Antonius Lusitanus, 1402

Antonius Lusitanus, tempore schismatis sub obedientia Benedicti XIII, anno 1402 fit Episcopus Tudensis in ea Diocesis parte, quae ad Regem Lusitanum spectabat. Illius meminit index Episcoporum Tudensium editus ab Episcopo D. Fr. Prudencio Sandovalio.

Angelus Erasmi, 1406

Angelus Erasmi, ab Innocentio VII Episcopus Equilinus in Istria supra mare, 8 idus Martij anno 1406, in Registro Pontificum designatur.

Aymo de Romagnano, 1411

Aymo de Romagnano, in eodem Registro anno 1411, die 15 Iulij, a Ioanne 23 fit Episcopus Taurinensis. Illius meminit Claudius Robertus in appendice Galliae Christianae, pag. 49, sed suppresso titulo Ordinis Augustiniani, sub an. 1420 eique successisse tradit Ludovicum de Romagnano claris ortum parentibus, et scientia iuris eminentem.

Andreas Nacci, 1412

Andreas Nacci, in Theologia Magister, erat anno 1412 Episcopus Amerinus in Umbria, ut habent quaedam mihi traditae Conventus Amerini relationes.

Adam Paym de Ibernia, 1413

Adam Paym de Ibernia, in registris Generalium, anno 1392 Lector Oxoniensis, in Registro Pontificum, 7 Kal. Augusti, alias Kal. Augusti, anno 1413 et in actibus Consistorialibus, die 26 anno 1414 per obitum D. Gerardi, datur Ecclesiae Clovensi, sive Clonensi in Ibernia Praesul et Pastor; et an. 1431, ut habent quaedam relationes Ibernicae typis mandatae, interfuit Parlamento Dublinensi.

Angelus Scardeonius Viterbiensis, 1420

Angelus Scardeonius Viterbiensis, an. 1388 Lector Oxoniae, et an. 1420, 1421, 1425 in registris Generalium erat Episcopus Tudertinus in Umbria. Hinc corrigendus index quidam M. S. Praesulum Tudertinorum per aliquot annos differens Angeli Episcopatum.

Antonius, sive Antoninus de Termulis, 1422

Antonius, sive Antoninus de Termulis, per obitum D. Pauli praeficitur in actis Consistorialibus, die 22 Novembris anno 1422 Episcopus Ecclesiae Termularum. Hic forte est ille, quem in registris Ordinis die 3 Octobris, anno 1422, Prior Generalis Lectorem Antonellum de Termulis appellavit, et Capituli Provincialis Provinciae Appuliae Praesidem primo loco futurum instituit.

Augustinus de Gonessa, 1435

Augustinus de Gonessa, in Sacra Theologia Baccalaureus, et Biblicus, Prior Perusinus anno 1422, et Neapolitanus anno 1423, et deinde Episcopus Bovensis in Lombardia, vita functus est die 22 Augusti anno 1435, eiusque ossa Romae ad ingressum Templi Sancti Augustini sub effigiato lapide requiescunt, et hoc elogio decorantur: [I, p. 40] Hic iacet corpus Reverendissimi in Christo Patris, et D. D. Augustini de Gonessa, Ord. Erem. Episcopi Boven. Qui obijt M.CCCC.XXXV die XXII Augusti, cuius anima requiescat in pace.

Alvarus, an. 1434

Alvarus, an. 1434 in actis Consistorialibus Episcopus Vallisabrae titularis designatur.

Augustinus Claraporul, an. 1435

Augustinus Claraporul, an. 1435 per obitum Philippi Episcopus Bovensis, in eisdem actis instituitur.

Arnoldus de Carcassona, 1439

Arnoldus de Carcassona, per obitum Arnoldi Episcopus Bodoviensis, anno 1439 in eisdem actis declaratur.

Amatus de Perusio, 1436

Amatus de Perusio, a Gerardo Ariminensi generali in registris an. 1436 ad assumendam Ecclesiasticam dignitatem licentiatur. An aliquam obtinuerit mihi non constat.

Antonius de Metis, 1459

Antonius de Metis, Theologiae Lector, Elisabethae Siciliae Reginae Confessor, et Visitator Generalis Conventus Neapolitani S. Ioannis de Carbonaria, est in Registris generalium; an. 1439 Episcopus Agathensis in Gallia. Cito obijsse videtur, vel ad aliam sedem translatus est. Ad Ecclesiam enim Agathensem, ut Claudius Robertus in Gallia Christiana pag. 217 testatur, Ioannes de Montemosino, Legum Doctor, anno 1441 ex Priore S. Aegidij Surgeriarum promotus est.

Alfonsus Toletanus, 1439

Alfonsus Toletanus, Provinciae Hispaniae alumnus, in Academia Montis Pessuli Doctor Theologus, in registris generalium post annum 1434 factus est Episcopus; sed cuius Ecclesiae non explicatur. Die 8 Iunij anno 1439 iam in fata concesserat et quaedam bona Coenobio Montis Pessulani legaverat.

Antonius de Rechaneto, 1447

Antonius de Rechaneto, ex nobili familia Columbella, Doctor Theologus Parisiensis; erat in registris generalium an. 1433 Viceprocurator Generalis Ordinis in Synodo Basiliensi. In Registro Pontificio 18 Kal Iunij, anno 1447, fit in Ducatu Urbini Episcopus Senogalliensis; et anno 1459 in registris ordinis adhuc vivebat.

Augustinus, 1449

Augustinus, electus Episcopus Balneoregiensis 16 Kal. Novembris anno 1449, decessit anno 1459 ut habent Acta Consistorialia. Hunc esse credo M. Augustinum de Balneoregio, Procuratorem Ordinis Generalem, de quo infra agemus inter Scriptores, et personas illustres.

Andraeas Bondinerius, 1461

Andraeas Bondinerius, Marini filius, nobilis Venetus, praedicationibus Gabrielis de Garofolis Spoletani ad perfectionis viam conversus, in antiquo Venetiarum Conventu S. Mariae de Nazareth Augustiniano instituto nomen dedit, et in registris Generalium die 31 Augusti anno 1422 novitium agebat. Non multo post professionem, novum Ordinem Canonicorum Regularium S. Spiritus cum alijs sodalibus inchoavit, et ipse primus dicitur in eo sodalitio professus die 15 Augusti, an. 1424. Cum autem novellam suae Congregationis plantationem per plures annos laudabiliter educasset et gubernasset, a Pio II in Registro Pontificum, 7 Aprilis anno 1461 Patriarcha Venetiarum eligitur, et die 6 Augusti anno 1465 debitum naturae persolvit.

Andraeas Falentij de Scala, 1461

Andraeas Falentij de Scala, in Registro Vaticano 5 idus Aprilis, an. 1461 fit Abbas S. Petri a Pariete, Ordinis S. Benedicti Vulturanensis Diocesis.

Albertus Guidobonus de Terdona, 1477

Albertus Guidobonus de Terdona, ex Augustiniano monacho Abbas SS. Gervasij et Protasij, anno 1477, et Belli Montis anno 1478. Degebatque in Curia Ducis Mediolanensis, ut ex registris Generalum accepi.

Antonius, 1479

Antonius, erat in registro Ordinis, anno 1479 Episcopus Firminiensis; et quantum conijci potest, ex ordine Eremitarum assumptus.

Andraeas Bysman de Bruna, 1482

Andraeas Bysman de Bruna, Cardinalis Petri de Fuxo, filij Regis Navarrae, Theologus et familiaris, an. 1461 publicus Theologiae professor in Universitate Tolosana; erat in registris Ordinis an. 1476 Regens Viennensi; [I, p. 41] et anno 1474 et 1479 Bavariae Provincialis; et anno 1481 Reni et Svaeviae Praesul. Fuit electus a Summo Pontifice die 7 Iulij anno 1482. Episcopus Nicopolensis sub Patriarchatu Constantinopolitano, et suffraganeus Olomucensis. Anno 1501 vitae peregit fabulam, et in Conventu Brunensium Augustinianorum futuram resurrectionem expectat.

Ambrosius de Massarijs de Cora, 1485

Ambrosius de Massarijs de Cora, comuniter nuncupatus Coriolanus, vir doctus, celebris praedicator, et libris editis notus, erat in registris generalium Regens Perusinus anno 1463, et Neapolitanus anno 1465, et Provincialis Romanus anno 1466 et 1470, et Procurator Generalis anno 1470, et ex Procuratore Vicarius Generalis Apostolicus die 28 Martij anno 1476, et anno 1478 in festo Penthecostes in comitijs Romanis, Praeside Synodi Cardinale Rothomagensi, protectore totius Augustinianae familiae electus est Generalis. At invidia, et pravirate aemulorum circumventus, anno 1485 in mole Adriani per mensem detentus, et Monasterio pro carcere assignato dimissus, a spe honoris, quo dignus erat, nequiter deturbatus, dolore consumptus, non post multos dies eodem anno animam exhalavit. Livor et odium Gasparis Urbevetani, (vere, an false, Deus novit) quaedam illi crimina obiecit, et ad insultandum lapso procaces forensium animos provocavit. Cum autem huic tantum ab eis vituperium irrogatur, ut Philippus Bonae Spei Abbas epistola 12 ad Eugenium III in causa sua, et quidem simili, prudenter ait: toti profecto eorum Ordini derogatur. Et ob hoc et si ei excrescente odio deferre noluissent, sibi saltem ipsis parcere debuissent. Caeterum Ambrosius quantumvis lacessitus iniurijs, apud viros probos et timoratos bene audit. Horam orationis hic ante somnium in universo ordine temporis diuturnitate collapsam restituit, ut ipse in expositione regulae secundae D. Augustini, mandato 2 testatur his verbis: Hora ante somnium erat, quando iam facta coena imminebat tempus eundi dormitum. Tunc etiam iusserat ut ab omnibus in unum congregatis certi psalmi cum quibusdam orationibus solverentur. Hanc horam praeter lapsam resuscitavimus et nos in eadem B. Augustini Religione. Mandavimus enim ubique in Ordine, antequam eatur dormitum, ut in unum Fratres conveniant; et pro vivis et defunctis in primis faciant suffragia cum psalmis et orationibus institutis; deinde faciant confessionem; tertio, qui praest, absolvat confitentes; quarto, aqua benedicta fiat aspersio; postremo, benedictionem recipiant a Praesidente; et sic in nomine Domini unusquisque intret suam cellam, vel ad orandum, vel ad dormiendum cum debito silentio. Eum Vener. Alfonsus ab Orozco inter Scriptores Augustinianos celebrat, et Sixti IV Poenitentiarium appellat.

Andronicus Milanus, 1494

Andronicus Milanus, in registris generalium anno 1494 Episcopus nominatur cum ijs circumstantiis, quae satis indicant Andronicum fuisse Augustinianum Eremitam.

Alfonsus Galeghus, 1494

Alfonsus Galeghus, Magister Theologus, per translationem D. Antonij ad Ecclesiam Avellin. fit in actis consistorialibus, die 18 Martij anno 1494, Episcopus Castellanetensis in Regno Neapolitano sub Archipraesule Tarentino.

Augustinus de la Magdalena, 1496

Augustinus, vulgo dictus de la Magdalena, erat Episcopus anno 1479 et, ut existimo, conincidit cum Augustino, qui in registris Ordinis anno 1496 erat Episcopus Argivus, et anno 1502 Episcopus Argolicensis nuncupatur.

Alvarus de Salas, 1500

Alvarus de Salas, Burgensis domus proles, ut suspicor, Episcopus Idumaeae, anno 1500 naturae satisfecit, et in claustro Conventus Burgensis in Provincia Castellae tumulatus est, et hac inscriptione decoratur:

Hic iacet Dominus Fr. Alvarus de Salas, Episcopus Idumaeae, Ordinis Eremitarum S. Augustini. Obijt die XIII Octobris anno M. D.

Ambrosius Neapolitanus, 1517

[I, p. 42] Ambrosius Neapolitanus, Doctor Theologus, egregius Praedicator, Lector Comitum Placentinorum de Landi anno 1503 et Regens Florentinus anno 1509 Provincialis, et Regens Neapolitanus anno 1514, vacante Ecclesia Lamosensi per obitum D. Nicolai Graffesi, ad eam promotus est die 1 Aprilis anno 1517, simulque suffraganeus Mantuanus deputatus, ut acta Consistorialia illius temporis tradunt.

Augustinus Marius, 1517

Augustinus Marius, erat anno 1517 Episcopus Saloniensis, et suffraganeus Herbipolensis.

Aegidius Canisius, 1517

Aegidius Canisius (ut habet Italia sacra) Viterbiensis, scriptis celebris, eloquentissimus suorum temporum Ecclesistes, Regens Florentinus anno 1497, inter Ilicetanos anno 1500 vitam degebat. Dum in Conventu Suriani ad Sylvam Ciminiam anno 1506 lateret, a Iulio 2 Vicarius generalis Apostolicus totius Ordinis declaratur; et an. 1507 Neapoli in Synodo universali patrum Generalis eligitur. Fuit Paulo III ante Pontificatum a sacris confessionibus; et in prima sessione Concilij Lateranensis, die 7 Maij anno 1512, coram Iulio II et patribus verba fecit. A Iulio II ad Venetos, et ad Regem Neapolitanum; a Leone X Nuncius ad Caesarem missus est anno 1515 et ad Ducem Urbinatem anno 1517; et eodem anno Cal. Iulij creatus Presbyter Cardinalis S. Bartholomaei in insula, deinde S. Mathaei, et tandem S. Marcelli, et Patriarcha Constantinopolitanus; et Ecclesiarum Castrensis, deinde Lancianensis (nunc Archiepiscopalis) et Sutrinae et Nepesinae Episcopus, sive Administrator; destinatus, aptatusque, ut ait Iovius, ad Pontificatum. Ab eodem Pontifice rursus legatus a latere mandatur in Hispaniam ad Carolum V Caesarem, anno 1518 et anno 1521 protector Ordinis Augustiniani designatur. Vide quae de illo diximus in Responsione pacifica pag. 359. Eam apud homines Aegidius suo tempore opinionem comparavit, ut Pontificem Summum, vel Chronographum, vel laudatorem habere meruerit. Is fuit Clemens VII ex familia Medicea, qui Aegidium, (quem anno 1523 die 2 Decembris, in Octaviani Ricarij de mortui locum, Viterbiensem Episcopum, ut patriae suae filius esset et pater, instituit) aliqua laborum monumenta in publicam utilitatem in lucem dare, ut Pontifex compulit, ut amicus suasit et petijt, litteris datis, quas ad aeternam Aegidij gloriam, ex Archivo Romano Ordinis, ubi eas originales vidi, volens libensque subijcio:

Dilecto filio nostro Aegidio tit. S. Mathaei S. R. E. Prespytero Cardinali Clemens Papa VII

Dilecte fili noster, Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum nuper apud nos doctis quibusdam astantibus serno de tua circumspectione incidisset, ille quidem pro nostra in te benevolentia, tuis qua praeclaris meritis, semper iucundus et gratus; in quo cum multis commemoratis nostri seaculi praestantibus in dictrina viris, illam singularem laudem circumspectioni tuae tribuyissent, quod veterum doctorum exemplo ad doctrinam, etiam elequentiam; ad Latinas , etiam Graecas, et praeterea Haebreas, Chaldaeasque litteras adiecisses? Quasque alij facultates tum scientiarum tum linguarum, singuli singulas tu unus omnes admirabiliter comprehendisses; tum fuere ex his nonnulli qui quo magis tuam virtutem admirabantur, eo plus dolerent magnam in tua modestia fieri studiorum iacturam, quod multorum annorum pios et sanctos labores in studijs sacrarum litterarum insumptos nec scriptis mandare, nec mandatos edere audes, interiori atque abdito contentus fructu, qui ex studijs decerpitur, publicum, et communem haud satis magni faciens. Quod, fili noster, si ad gloriam yuam referres, non ad divinam; aut si in eo non publicae utilitati, [I, p. 43] sed proriae tantum laudi consuleres, esset quod indulgeremus huic cessationi tuae. Verum iuvente passim Domino oves pascendas, docendos impios, salutem annuntiandam, talentum non abscondendum, sed in luce dicendum, Evangelizandum, praedicandum; ubi illud praedicationis, et sacrarum concionum munus, praeter caetera legationum cuius sanctae sedis munera tam praeclare absoluisti; restat alterum, ut voci eloquentissimae paria scripta succedant; et delectatis huius saeculi auribus, posteritatis oculos atque animos sacra lectione obiectes, ut habeant posteri Aegidii scripta, qui voce caruerunt. Quamobrem nos, qui erga te ob haec tanta animi tui ornamenta, quibus nos, nostraque tempora exornas, singulari ac debito sumus amore incensi, cum tui saepius fruendi, et coram alloquendi copiam nobis tua vel senectus, vel valetudo interdicat, statuimus his litteris id exequi tecum officium, quod nobis Pastoralis persona imponit, ut divino honori, ut animarum saluti, ut publicae utilitati in te ad scribendum adhortando consulamus. Quod si esses in doctrina tantus quantus certe es, careres autem styli ornatu, quem non adeo multi cum doctrina coniunxerunt; aut si sacrosanctas scripturas ex Latinorum tantum rivis, non etiam ex Graecorum, et Hebraeorum fontibus hausisses, vigna esset cum res ipsa, tum persona tua, quae pios stimulos nostrae adhortationis exciperet. Nunc autem cum Dei eximio munere tot ignes coelestis doni in te unum, et doctrinae, et eloquentiae, et humanarum et divinarum litterarum, et multiplicum prtaeterea linguarum coierint, quid dubitas fili deo te gratum reddere in his, quae ab illo accepisti? Et tamquam terra optima non solum sexagesimo, sed etiam centesimo fructu in dei laudem exuberare? Scimus nos quidem te, si ad unius hominis munus te metiaris, ita in agro Domini,m et laboriose, et laudabiliter hactenus esse versatum, ut praeteritorum conscientia, et recordatione facile contentus esse possis; sed tamen maiorem commovisti de te expectationem quam ut tibi liceat in praeteritis conquiescere, cum quo magis per hos annos siliusti, et maior speretur ex tuis abditis studijs lux eructura, qua sacrae litterae illustrentur. Proinde fili, dum suppetit vita, actum eius ultimum pari, qua anteriores cursus, lauda concludas; serasque scribendo semen bonum, quad alteri etiam saeculo prosit, nostrumque pariter iuvet, et obiectet; praesertim cum id facile tibi factu sit, decursis tamdiu a te scripturarum campis, Graecorumque et Haebreorum haustis fontibus, animum longa lectione, meditationeque expletum ad scribendum converte, et quasi pro Agricolae semen scripturarum animo obrutum ad fructum perducere; idque nunc magis canescente iam, et matura, si quando unquam fuit, tua eloquentia, et doctrina. Quanquam sperare nobis licet, idque etiam ad nos erat perlatum, in animo te habere suscipere ad ipsum, quod cupimus; sed veremur tibi obstare modestiam tuam; ac ne quos veterum, si qua illi aut Graece parum periti aut aliorum ingenijs non ita adiuti, aut Haebraeae linguae omnino expertes, aliter forte ac tu nunc inveneris, scriptum tradiderunt, offendere; aut iis et sanctitate, et doctrina insignibus contradicere videaris, cum tamen multa liceat vel disputare, vel scribere, quae non alij sentiant, dummodo aliena a veritate, et sanctae Ecclesiae universali traditione prave non sentiantur, atque e scripturis sacris sensus potius fuerit relatus, quam ablatus. Nec enim respectus ullus humanus a navando Deo operam debet avocare. Quia quod quis studiose indagavit, pie ac sincere proferat, dum prolatum non contumaciter asserat, sed Ecclesiae iudicio semper subijciat: Quamobrem cum ea facultate sis, ut poissis, pietate autem, ut velle debeas, plurimis ad animarum salutem proficere; idque a te Cardinalatus dignitas, Religionis professio, continens litterarum studium, vitaeque tuae perpetua consuetudo exigant; adijcies etiam fili his tot rationibus stimulum charitatis nostrae, quem te speramus pro nostra in te benevolentia non posteremum esse habiturum; expectavimusque cupide nostro hoc in te amore, tuaque in nos observantia freti, ut in Dei, qui tibi in hoc aderit, et in nostram gratiam communi fidelium utilitati scribendo prosis, santaque Ecclesiam tuarum prolatione vigiliarum illustres. A quovis enim rem sacram excoli nobis iucundum; a te vero huius sanctae Sedis honorificentissimo membro, nobisque in amore [I, p. 44] praecipuo, etiam laetissimum erit. Dat. Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 22 Iulij 1530, Pontificatus nostri anno 7. Blosius. Haec ad Aegidium Clemens, Summus Ecclesiae Pastor, quibus ingentem de Aegidio existimationem propalavit; et pioseni, qui nonnulla ingenij monumenta, licet nondum praelo data, posteritati reliquerat, stimulos addidit, ut adijceret et maiora. Misit illi an. 1532 M. Gabriel Venetus Generalis insignem eruditione, doctrina, et linguarum cognitione virum M. Nicolaum Tridentinum, qui sibi erat a secretis, ut Cardinali grandia meditanti, in Graecis traductionibus obsequeretur. Nunc Romam destinamus (ait de Nicolao praefato pridie idus Septembris anno 1532 in suo Registro) ad communem Dominum Reverendissimum, columen Reipublicae Augustinianae, decus, praesidiumque; quod Deus Opt. Max. tamdiu incolume faxit et servet, quamdiu nos exoptamus, etc. De quo quidem Principe aptissime et meritissime eadem possumus dicere, quae Regina Saba Salomoni Regi inclamavit: Vicisti famam virtutibus tuis. Beati viri tui, et Beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. Sed vix Nicolaus Aegidium salutarat, cum grandis ille Ecclesiae splendor, et Augustinianae Sobolis maius luminare, communi obitus eclipsi obscuratus, obijt Romae pridie idus Novembris, anno 1532 et in Romano S. Augustini Coenobio ossa Aegidiana minori srepulcro, sed glorioso asservantur. Vir sane, si quis alius, suo tempore celebris, praecipue in concionibus habendis ad populum, et audientium animis quocumque vellet flectendis, ut non incongrue ad Aegidium dixerimus, quod ad Calpurnium Pisonem Lucanus: Tu quoque Pison / Iudicis affectum, possessaque pectora ducis. / Victor sponte sua sequitur quocunque vocasti. / Flet, sistere iubes, gaudet, gaudere coactus; / Et te dante capit iudex, quam non habet, iram. Aegidio Ianus vitalis Panhormitanus hoc epitaphium post eius mortem cecinit: Ante sacrosanctos cineres bona verba viator / Dicito, divinus hic iacet Aegidius. / Qui potuit lingua humanas inflectere mentes, / Et trahere haerentes fervidus ad se animos. / Quidquid pandit Arabs, divinum quidquid Eremhus / Dives Arameis occulit in tabulis; / Explicuit populis; et siquid spiritus ultra / Sentit, adhuc sanctum quod meditetur habet.Dicavit Paulus de Genezano sacrae Theologiae Baccalaureus anno 1502 Aegidio nostro commentaria nostri Gregorij Ariminensis in primum et secundum sententiarum; cui postea Ecclesiae Romanae Purpurato Principi iure optimo aptasset carmina, quae ad Michaelem Boudet Episcopum 88 Lingonensem olim cecinit anno 1526 qui opera Hugonis de S. Victore sub eius tutela in lucem prodire curaverat: Prodigus aeris / Es proprij, et fratrum semper sincerus amator / Aurelianorum, quorum quia plurima debet / Sancta domus, nec habet quod digne exsolvere possit, / Gregorium ipsa suum tibi dedicat, accipe donum, / Quo nihil ipsa potest maius praestare, nec ipse / Plurima cum dederis, plura, aut maiora reposcas. Aegidio etiam Ambrosius Calepinus suum Dictionarium voluit esse sacrum, ad eumque inter alia haec adiecit: Quis enim quaeso vel unicam odem tuam [I, p. 45] Aegidij Romani laudes continentem legere potuit, ut te summum in poetica non agnosceret? Quis librum de Ecclesiae incremento a te conscriptum, et divina Pontificis maximi voce laudatum non admiratur? Quis vero eloquentiae tuae fulmina aequiverit? Quis ad populos te concionantem audivit, qui non voces tuas Pauli esse tonitrua existimaverit? Quis tuae illius dialecticae subtilitates Cerasinas, et Soritas, effugerit? Quem porro lateat quantum in his, quae phisica, quaeque item Metaphisica nominantur, quantum denique in Sacrarum litterarum studijs semper excellueris.Haec Calepinus.

Arnaldus de Arceto, 1517

Arnaldus de Arceto, cuius frequens sit mentio anno 1519 et 1520 in Registris Generalium, ad instantiam Episcopi Adurensis, in actis consistorialibus die 20 Aprilis anno 1517, declaratur Episcopus Cirinensis, et Adurensis suffraganeus.

Ambrosius, 1520

Ambrosius, Lusitaniae Provincialis, quem Acta Consistorialia die 23 Decembris anno 1520 Ambrosium Ulixbonensem vocant, et ad Episcopum Russionensem, in Albania promovent; erat eodem anno Decanus Capellae Regiae, et suffraganeus Infantis Alfonsi Cardinalis, et Praesulis Ulixbonensis, Regis Emanuelis filij; et anno 1532 inter vivos agebat. Hic forte est Ambrosius Brandon, (Brandanum appellat author Theatri triumphalis) qui in Registris Ordinis anno 1519 erat Vicarius Provinciae Lusitaniae; et die 20 Octobris anno 1520 haec de illo habentur: Scribimus ad Reverendissimum Episcopum Russionensem D. Ambrosium, qui Provinciae Portugalliae fuit Provincialis, ut statim unum Vicarium ponat, et decernat in tota Provincia. Memoriae e Lusitania missae hunc vocant Fr. Ambrosium Brandon, Portuensem, Decanum Capellae Regiae sub Emanuele, et Ioanne III Lusitaniae Regibus; ultimumque Commendatarium Ordinis S. Antonij in eo Regno; et Don Priorem Commendatarium Monasterij S. Mariae de Corquera, tunc Canonicorum Regularium, nunc Patrum Iesuitarum Conimbricensium; in quo pluribus vixit annis, donec anno 1559 die 15 Ianuarij, valde senex animam egit; eiusque mortales exuviae in Capitulo eiusdem Coenobij requiescunt.

Antonius Zerra, 1525

Antonius Zerra, insignis Praedicator, anno 1508 Provincialis Senensis, verbum Dei Romae, anno 1510 gloriose disseminavit, et ut Registra Generalium habent, anno 1525 ex Eremita Augustiniano factus est Ordinis Guillelmitarum Generalis.

Alfonsus de Oliva, 1535

Alfonsus de Oliva, Aquapendentanus, Doctor Theologus, datur anno 1529 Pontificio Sacristae coadiutor; eique anno 1534 in munere praefato successit. Fuit, ut habent diaria illius temporis, electus Episcopus Bonivensis in Appulia die 10 Augusti, anno 1535 et die 25 Augusti a D. Martino de Portugal, Archiepiscopo Funcalensi, et Indiarum Primate consecratus. Caeterum in Actis Consistorialibus die 20 Aprilis dicitur promotus per obitum Reverendissimi Cardinalis Giennensis. Is erat Stephanus Gabriel Merinus Card. tit. Pammachii, quem Romae mense Augusto an. 1535 decessisse refert Ciaconius in vitis Pontificum, et Cardinalium. Unde verius videtur Alfonsum die 20 Augusti ad Episcopalem dignitatem assumptum, et Scriptoris vitio pro mense Augusto Aprilem appositum. Postea anno 1541 die 13 Maij translatus fuit ad Archiepiscopatum Amalphitanum in Regno Neapolitano; et non multo post die 23 Octobris anno 1544 fato functus est.

Aegidius de Valentibus Pisaurensis, 1564

Aegidius de Valentibus Pisaurensis, in Sacra Theologia Magister, anno 1545 Provincialis Anconitanus, anno 1561 Procurator Generalis; et anno 1562 Sicristae Apostolici Coadiutor designatus; et illius successor mense Octobri anno 1564, nec non et Scholae Cantorum Capellae Pontificiae Magister; et Nepesinus, et Sutrinus Episcopus die 25 Octobris anno 1566 et mense Maio, an. 1588 extremum spiritum egit.

Antonius Acquapendentanus, 1572

[I, p. 46] Antonius Acquapendentanus, anno 1548 Vicesacrista; et anno 1550 Familiaris Cardinalis Lotharingici; erat anno 1572 et 1583 in Registris Ordinis Abbas S. Martini Laudunensis, Ordinis Praemonstratensis.

Angelus Patavinus, anno 1573

Angelus Patavinus, anno 1545 missus a Generali Seripando in Aragoniam, ut Regens esset studij Valentini, erat an. 1557 Prior Conventus Oriolani; et anno 1561 Aragoniae Provincialis; anno 1564 publicus Theologiae professor in Academia Caesaraugustana; et anno 1568 Vicarius Generalis Aragoniae; et anno 1569 Prior Caesaraugustanus; et anno 1573 adhuc vivebat in Registris Generalium. Hunc ferunt nonnulli, (e quibus est Vincentius Blascus tom. I historiarum Ecclesisticarum et saecularium Aragoniae, lib. 3, cap. 18, pag. 296, et Franciscus Didacus de Ainsa, in historia Oscensi, lib. 4, cap. 14, pag. 574) fuisse Archiepiscopum Caralitanum in Sardinia; fortassis ad id munus electus, e vivis excessit.

Augustinus de Molaria Fivizanensis, 1574

Augustinus de Molaria Fivizanensis, Magister et Regens Romanus, anno 1562 et anno 1572 Gregorio XIII Summo Pontifici a sacris confessionibus, anno 1574 Apostolico Sacrario praeficitur. Fuit Vicarius Apostolicus totius Ordinis anno 1581 et 1592 et Clementis VIII confessor, praeceptorque Hospitalis S. Spiritus in Saxia. Homo inculpatae vitae, qui oblatos Praesulatus non semel dicitur recusasse. Naturae concessit Romae 3 Kalend. Februarij anno 1595, et in Hospitali S. Spiritus sepulturam accepit. De eo Marianus Mancinus Pisaurensis in oratione pro commendatione defunctorum habita Recineti in comitijs generalibus anno 1602 loquitur in hunc modum: Revocabo in memoriam Reverendissimum Augustinum Romanum, de Fivizanio, Domini Papae Sacristam dignissimum, ac S. Spiritus in Saxia magnum Commendatorem, seu Commendatarium meritissimum; qui, si vixisset, sine dubio a Clemente VIII Summo Pontifice regnante, qui eum summo prosequebatur amore, ob eius sanctitatem in Cardinalium Collegium cooptatus fuisset?

Alexius Stradella, 1575

Alexius Stradella, Fivizanensis, dictus Genuensis, Praedicator egregius, anno 1560, die I Ianuarij, Regens Mediolani sermonem habuit in Cathedrali de electione Pij IV anno 1563 Cardinalis Vitellij Theologus; anno 1565 et 1567 Regens Bononiensis; anno 1570 Procurator Generalis; et anno 1572 in tota Italia Generalis Vicarius; anno 1573 a GregorioXIII in causa fidei contra Bartholomaeum de Carança, Archiepiscopum Toletanum, cum alijs viris gravibus deputatur; et die 20 Iulij anno 1575 Episcopus Nepesinus, et Sutrinus eligitur. Nuncius deinde Apostolicus ad Carolum Archiducem Austriae destinatus, dum proficisci disponit, die 27 Augusti an. 1580, infecto itinere communem omnium hominum viam ingressus est.

Augustinus de Coruña, 1590

Augustinus de Coruña, de quo supra egimus inter viros sanctitate praestantes, ut Calancha, lib. 3, cap. 31, pag. 690 refert, vixit in Mexicana Provincia 25 annis, in Peruntina iam Episcopus 20. Iuvenis venit Mexicum, unus ex primis septem, qui cum vener. P. Fr. Francisco de Cruce illuc navigarunt, Mexicumque appulerunt die 7 Junii an. 1534. Claruit virtutibus, et miraculis. Innumeros ab impietate ad pietatem, ab infidelitate ad fidem reduxit in Provincijs Tlapae et Chilapae. Anno 1560 in Provincialem electus Oculmae; venit in Hispaniam cum Provincialibus SS. Dominici et Francisci in protectionem Indorum, et Religionum anno 1561. Hispali cognovit se Episcopum Popaianensem electum, et onus Matriti, licet invitus, acceptavit. Venit Limam, ubi hospitio exceptus ut Monachus, omni officio diurno et nocturno aderat, et alia officia humilia implebat. Interfuit Limae Concilio 2 Provinciali, an. 1567 socium habens Fr. Hieronymum de Escobar. Eius abstinentia fuit admirabilis, ieiunia assidua, [I, p. 47] poenitentiae constantes, castitas Angelica, humilitas altissima, paupertas Apostolica, et patientia in adversitatibus Evangelica. In omnibus primitivae Ecclesiae Episcopus videbatur. Interfuit capitulo anni 1566 in quo Andraeas de Ortega Provincialis evasit. Simul cum Prorege D. Francisco de Toledo decrevit ordinationes, quibus regitur Regnum Peruntinum. Cum non posset a Prorege veniam impetrare Tupac Amaro Ingae Peruntis Regi praetenso, oratione et precibus salutem illi spiritualem a Deo obtinuit, qui rebellem voluntatem propitius intrare compulit; et baptismum, quem accipere respuerat, anxie exposcere; et a sancto Episcopo aqua baptismali in Christo regeneratus est, et D. Philippus appellatus, et feliciter obijt. Redijt Augustinus Popaianum, ubi omnibus Episcopis exemplum bonorum operum se praebuit, praecipue in erogandis eleemosynis. Augustinianis Coenobium Popaiani extruxit, in quo mortuus est, et aliud S. Nicolao Tolentinati sacrum Monialibus nostris. Tandem plenus annorum, et virtutum heroicarum, post 20 annos in Perunte exactos, et 60 et amplius in Religione, praemium accepturus a Deo ad superos evolavit, circa an. 1590. Plura de illo, dum viveret, et post mortem miracula referuntur.

Alfonsus a Castro, 1596

Alfonsus a Castro, Provinciae Castellae alumnus, Episcopus Cacerensis in insulis Philippinis electus, circa annum 1596. Vitam cum morte commutavit.

Alexander Mancinius Senensis, 1600

Alexander Mancinius Senensis, anno 1575 in academia Senensi publicus professor, et anno 1580 in Coenobio suorurn Eremitarum Regens; anno 1598 in comitijs Romanis Cardinale Saulio praeside, Augustiniani Ordinis Prior generalis acclamatus; 5 idus Ianuarij anno 1600 immatura morte praereptus est.

Andraeas Securanus Fivizanensis, 1600

Andraeas Securanus Fivizanensis, vir probitate insignis, anno 1592, Familiae Augustinianae Magister generalis in capitulo Romano a patribus designatur; et circa annum 1600 moriens, Abbatiam, quam vivus possederat, ex concessione Apostolica Augustinianis Fivizanensibus in perpetuum possidendam reliquit.

Angelus Rocca de Camerino, 1620

Angelus Rocca de Camerino, Doctor Theologus, Prioris generalis socius, plurium opusculorum editor; erat anno 1595 Summi Pontificis familiaris, et eodem anno per obitum Augustini Fivizani Apostolici Sacrarij Praefectus. Demum die 31 Ianuarij, anno 1605 institutus Episcopus Thagastensis cum retentione Abbatiae S. Mariae de Piano Castilionis, Diocesis Senogalliensis. Occubuit Romae die 8 Aprilis, anno 1620 septuagenario maior, anno 68 ab ingressu in Religionem Augustinianam; et in Ecclesia S. Augustini, cui insignem bibliotecam Angelicam ex Pontificia dispensatione legavit, lapide tectus requiescit.

Ambrosius Frigerius de Bassiano, 1598

Ambrosius Frigerius de Bassiano, obijt circa an. 1598 electus, ut ferunt, Archiepiscopus Sebenicensis. Vide infra inter Scriptores, et personas illustres.

Augustinus Rodriguez de Silva, 1609

Augustinus Rodriguez de Silva, Provinciae Quiti in Indijs Peruntinis anno 1601 Provincialis, in Registris Generalium anno 1609 die 12 Novembris ad suscipiendam Episcopalem dignitatem licenciatur. Cui tamen Ecclesiae praefectus fuerit, non exprimitur.

Alfonsus Pacheco, 1609

Alfonsus Pacheco, Provinciae Peruntinae anno 1581 Provincialis, eandem a Priore generali anno 1609 facultatem obtinuit. In eum anno 1575 cum de electione Provincialis discors esset sententia, plures patres inclinabant. Anno 1579, die 27 Iulij, in capitulo Limensi, praeside F. Ioanne de Pineda, Provincialis evasit, cum loco Luisij Prosperi Tinti aliquandiu Provinciam gubernasset. In registris anno 1581 die I Martij a Generali inter Magistros computatur. Iterum post obitum M. Ioannis de Almaraz, et M. Ioannis de S. Petro, a principio anni 1594 usque ad capitulum Provinciam rexit, et comitijs praefuit die 21 Iulij anno 1594 [I, p. 48] et iterum electus est Provincialis, quando decesserit, non expressit Calancha tomo I suae historiae.

Augustinus de Caruaxal, 1612

Augustinus de Caruaxal, an. 1595 Assistens Generalis; ex Priore Vallisoletano ad Ecclesiam Panamensem in Indiis Occidentalibus anno 1605 promotus est; et die 7 Martij, anno 1612 ad Guamangensem in Regno Peruntino translatus. Diem supremum clausit circa annum 1620.

Antonius de S. Maria, 1616

Antonius de S. Maria, Ioannis II Lusitaniae Regis ex filio, licet illegitimo, nepos; anno 1598 Portugalliae Provincialis; a Paulo V die 8 Februarij, anno 1616 Episcopus Leiriensis in Lusitania institutus est. Obijt anno 1623 mense Maio, annis et meritis plenus, ut ait D. Rodericus de Acuña 2, p. Cathalogi Epis. Portuc. cap. 42, pag. 366.

Antonius Neto de Sanctis, 1616

Antonius Neto de Sanctis, Lusitanus, die 28 alias 29 Novembris, an. 1616 fit Episcopus Nicomediensis, et suffraganeus Braccarensis. Vivebat anno 1634 ut author Theatri triumphalis testatur.

Andraes Gelsominius Cortonensis, 1625

Andraes Gelsominius Cortonensis, celebriorum Scholarum in Italia Regens, qui et quibusdam scriptis nomen suum posteritati commendavit, anno 1623 Procurator Generalis suffectus est; et ab Urbano VIII per obitum Francisci de la Mana, die 9 Iunij, an. 1625 Episcopus Asculanus in Regno Neapolitano creatus. Die 8 Decembris, anno 1629 acerbo funere mersus, longiore vita dignus interijt.

Antonius Conderina, 1630

Antonius Conderina, Sanctae Inquisitionis in Hispania Qualificator, Provinciae Castellae, et Vallisoletani Coenobij filius, anno 1630 Episcopus S. Marthae, in Occidentalibus Indijs eligitur; an. 1641 ad Ecclesiam Guamangensem transfertur.

Alfonsus de Castro, 1632

Alfonsus de Castro, Provinciae Mexicanae alumnus, olim Assistens Generalis, anno 1632 Episcopus Chilensis in Regno Peruntino electus, dignitatem remisit. Vivit Matriti an. 1638 dimisso quam admisso Episcopatu gloriosior.

Antonius de Govea, 1631

Antonius de Govea, primarius Theologiae Lector in Conventu Goensi, et Regius in Lusitania Praedicator; a Prorege Indiae Orientalis Regis Catholici nomine anno 1602 ad Persarum Regem Legatus mittitur, et a Persa ad Paulum V, anno 1608. Creatus fuit anno 1612 Episcopus Cirenensis in Perside, et in Regnis Persarum Apostolicus Visitator. Eum author Theatri triumphalis Legatum a latete ex Romana curia ad Orientales Indias destinatum, et Regium in Lusitania concionatorem, et quatuor voluminum editorem appellat. In urbe Caesarea, vulgo Argel, anno 1621 captivus detinebatur. Inde ereptus, in Hispania anno 1631 e vivis excessit, et pluribus opusculis editis celebrem sui nominis memoriam posteritati reliquit. Edidit inter alia Relationem Bellorum, et triunphorum Regis Persarum contra Turcam an. 1611 et vitas trium Martyrum an. 1623, ut refert Antonius de Leon in sua Biblioteca Orientali, et Occidentali pag. 41.

Andraeas Aguado, 1641

M. Fr. Andraeas Aguado, Coenobij Vallisoletani proles, et Fr. Didaci de Herrera, charissimi fratris nostri discipulus, a Philippo IV Hispaniarum Rege, an. 1641 Ecclesiae Arianensis in Regno Neapolitano Episcopus designatur.

 

A . MINISTRI PONTIFICUM, REGUM ET PRINCIPUM

[I, Pag. 49] Inter homines sanctitate, aut praelatura insignes, plures diversorum Principum ministros enumeravimus, nempe praeceptores, et Confessores quatuor; Theologos et Praedicatores quinque; Legatos et Proreges octo, Sacristas et Poenitentiarios Pontificios quinque. His modo adiungemus alios, qui inter Praelatos, aut viros sanctos non meruerunt nominari.

Augustinus de Lixbona, 1260

Augustinus de Lixbona, Infantis Alphonsi, filij Alphonsi III, Lusitaniae Regis circa annum 1260 Confessorem egit; ut refert Author Theatri triumphalis.

Augustinus de Asculi, 1297

Augustinus de Asculi, anno 1297 a Bonifacio VIII constituitur Apostolicus in toto terrarum Orbe Confessor. Extat Papae rescriptum in archivo Conventus Asculani. Aliunde Augustinum hunccine non agnovi.

Andraeas a Pace, 1330

Andraeas a Pace, authore Theatri triumphalis teste, Alphonso IV Lusitaniae Regi circa annum 1330 a sacris confessionibus fuit.

Antonius Nicolai, 1345

Antonius Nicolai, vir doctissimus, Regis Maioricarum ad Regem Aragoniae Legatus erat circa annum 1345 eiusque Rex Aragoniae Petrus in sua Chronica summa cum laude mentionem fecit. Addidit Hieronymus Roman in brevi charta aperta, quam olim praelo dederat, fuisse anno 1290 missum a Summo Pontifice ad lites inter Aragoniae et Maioricarum Reges componendas. At in his aequivoca notitia deceptus erravit.

Augustinus a S. Monica, 1380

Augustinus a S. Monica, Anglus, Serenissimae Reginae Lusitaniae Philippae de Alencastro, atque adeo circa annum 1380 Confessarius fuit, ut author Theatri triumphalis praefati testatur.

Augelus Cionius de Assiano, 1388

Augelus Cionius de Assiano, erat in Regesto Vaticano anno 1388 Apostolicus Capellanus.

Andraeas de Heng, et

Andraeas Nicolai de Strigonia, et

Angelus Dominici de Monteciano, et

Augustinus de Monte Ilcino, a Bonifacio IX in Registro Pontificio anno 1390, 1391 et 1392 Capellani Apostolici designantur.

Alvarus Lusitanus, 1431

Alvarus Lusitanus, Ioannis I Lusitaniae Regis Confessor erat anno 1431 in Registris Generalium. Hunc esse credo illum, qui anno 1422 erat in sacra Theologia Baccalaureus, et Vicarius generalis in Regno Portugalliae sive Alvarum de Veiros, qui an. 1419 ad Magisterium licentiatur. Eratque eodem anno Hispaniae Provincialis, illique a Generali conceditur ut in Academia Lixbonensi Magistrum Sententiarum posset interpretari. Credendum tamen hunc esse fratrem Alvarum de Lixbona quem author Theatri triumphalis tradit fuisse Ioannis I Lusitaniae Regis Confessorem et concionatorem, eiusque in Concilio Basiliensi legatum, et Sacellanum maiorem, continuumque commensalem.

Antonius Maganti, 1434

Antonius Maganti in Registris Ordinis anno 1434 Regis Siciliae Capellanus.

Antonius Bettini, 1435

[I, Pag. 50] Antonius Bettini, alias de Laio erat in eisdem Registris anno 1435 Capellanus Ducum Barri, et Lotharingiae.

Albertus de Crispis de Papia, 1454

Albertus de Crispis de Papia, Sacrae Theologiae Magister, de quo infra inter Scriptores agimus, fuit Ambasiator Concilij Basiliensis anno 1433 ad Ioannem Palaeologum Imperatorem Constantinopolitanum, ut constat ex eius epistola data Constant. die 15 Octobris, anno 1433 quae habetur tom. 4 Conciliorum Severini pag. 231. In Registris Ordinis die 19 Februarij, anno 1424 iam Magister, fit Regens Coenobij Papiensis; et die 2 Iunij, anno 1425 pro capitulo Lombardiae celebrando Dominica 2 Octobris, anno 1426 cum MM. Nicolino de Cremona, et B. Fr. Ioanne Rocho Praeses tertio loco deputatur; et die 6 Februarij, anno 1431 fit Regens Coenobij Ianuensis, si in capitulo non eligatur in Provincialem, et eodem anno, die 2 Octobris, acceptata renunciatione M. Nicolini de Cremona fit a Generali Provincialis Lombardiae; et die 3 Novembris, anno 1433 cum esset Provincialis, et a sua Provincia abesset, Regens Conventus Ianuensis pro quarto anno designatur. Die 19 Iunij, anno 1438 conceditur illi quod possit tenere in Conventu S. Mustiolae unum Scriptorem; et die 12 Aprilis, anno 1454 fit illius mentio recens defuncti in Conventu Papinsi S. Mustiolae, cuius erat Vicarius Generalis.

Andraeas de Ferraria, 1455

Andraeas de Ferraria, Magister Theologus anno 1455 Procurator generalis; et anno 1457 et 1459 Provincialis Marchiae Tarvisinae; et circa annum 1472, Ducis Ferrariensis ad Summum Pontificem, et Galliarum Regem Legatus, in Conventum Ferrariensem observantiam regularem induxit; ut ex sepulcri elogio, et Generalium Registris habetur. Quo anno decesserit, a nemine assignatur.

Antonius Pucini de Pistorio, 1460

Antonius Pucini de Pistorio, Doctor Theologus, in causa fidei, et Cruciata praedicanda erat anno 1460 Apostolicus Commissarius, et anno 1470 et 1471 Pisanus Provincialis.

Adam Smoll de Suvebach, 1459

Adam Smoll de Suvebach, anno 1459 erat in Registro Pontificio Marchionis Brandemburgici Capellanus.

Ambrosius Ioannis, 1462

Ambrosius Ioannis, erat in eodem Registro anno 1462 Apostolicus Poenitentiarius.

Augustinus de Bagiano sive Baglano, 1471

Augustinus de Bagiano sive Baglano, Ducissae Mediolanensis Capellanus, et ipsius Ducis Capellanus et Familiaris erat anno 1471. Arbitror eo tempore Elisabetham Aragoniam Regis Neapolitani filiam fuisse Ducissam Mediolani.

Ambrosius de Valgliano, 1471

Ambrosius de Valgliano, fuit in Registris anno 1471 Ducis Mediolansis Capellanus; et anno 1481 erat in Theologia Magister, et Vicarius Observantiae Congregationis S. Marci.

Augustinus de Civitate Castelli, 1488

Augustinus de Civitate Castelli, Magister, et socius Prioris generalis anno 1477 Poenitentiarius Basilicae S. Petri in Vaticano anno 1488 et simul anno 1501 Alexandri VI Summi Pontificis Confessor; ad finem huius anni Pontificius Sacrista electus est, et pridie Cal. Maii anno 1503 diem clausit extremum.

Aegidius de Carpo, 1502

Aegidius de Carpo, anno 1502 erat Urbinatensis Ducissae Capellanus.

Augustinus de Raspona, 1515

Augustinus de Ratispona, Magister, et Bavariae Provincialis anno 1502 et 1504. Dominae N. Imperatoris Maximiliani neptis anno 1515 a sacris confessionibus inserviebat, ut Registra Ordinis annotarunt.

Andraeas Flechia Niciensis, 1534

Andraeas Flechia Niciensis, anno 1543 Summi Pontificis Poenitentiarius; et

Amator Correa, 1535

Amator Correa, anno 1535 Regis Portugalliae Capellanus, et

Andraeas Emporitanus, 1542

Andraeas Emporitanus, Magister Theologus, anno 1542 Pontificius Poenitentiarius; et

Alfonsus Hispanus, 1547

[I, Pag. 51] Alfonsus Hispanus, Prior Conventus S. Miniatis, et illustrissimae Ducissae Ethruriae Eleonorae de Toleto, a qua tor orbis Reges, et Principes originem trahunt, anno 1547 et 1554 Confessor: et

Alfonsus Rascon, 1547

Alfonsus Rascon, Lector et Praedicator excellentissimi Ducis Bragantiae, e Regio Lusitaniae sanguine Principis anno 1549 in Registris Ordinis nominatntur.

Antonius a S. Isidoro, 1561

Antonius a S. Isidoro, in Theologia Magister, nec infimae notae praedicator, Comes Palatinus, Prothonotarius, et Praedicator Apostolicus; Provinciae Mexicanae, in qua anno 1561 Priorem Mexicanum agebat, potius detrimento quam adiumento fuit. Contra eum Patres Provinciae Mexicanae in publico illius Conventu ad Generalem Christophorum Patavinum litteras dederunt, quas orignales, habemus, datas in Conventu S. P. N. Augustini de Totolapa in Neohispania apud Indiam occiduam, die 21 Ianuarij, anni 1563, in his inter alia sic aiunt: cum nullus ex eorum numero, quos tu ei muneri obeundo designaveras, commode mitti posset, quia Fr. Ioannes a Sancto Vincentio Provincialem ageret; Fr. Alfonsus de Orozco esset a Regijs concionibus; et Fr. Franciscus a Serrano tum aegritudine, tum senectute impediretur, maturo omnium consilio (scilicet Provincialis, et Diffinitorum Provinciae Hispaniae) ex commissione Regis horum loco suffectus est Fr. Petrus ab Herrera, morum candore, et egregjis litteris perornatus; tum ea aetate, et ea rerum nostrarum cognitione, ut ad ineundum hunc Magistratum omnibus visus sit omnium aptissimus. Et infra, de Provincia Mexicana: Congregatio omnium virtutum floribus, et ornamentis, tum virorum sanctissimorum exemplis, et pijissimis institutis adornata etc. Et infra: Scias praeterea nullo pacto Reipublicae nostrae, et Provinciae huius expedire; ut eam ab Hispania disiungas, nec cuipiam vices tuas committas, Vicariumve Generalem agas in his partibus, quem publicus noster Conventus Provincialis minime a te efflagitaverit. Subscripsere his litteris viri egregij, quos ad memoriam immortalem subijcimus, ut noverint omnes, quos patres eo tempore aleret Provincia Mexicana, vel potius a quibus Patribus aleretur, et pasceretur. Subscripsere autem hoc ordine et modo: Fr. Antonius de Roa, Diffinitor; Fr. Hieronimus de S. Estevan, Diffinitor; Fr. Ioannes de Sevilla, Diffinitor; Fr. Didacus de Vertavillo, Diffinitor; Fr. Ioannes Peñaranda, Prior; Fr. Stephanus de Salazar, Prior; Fr. Alfonsus de Alvarado, Prior; Fr. Andraeas Aguirre, Prior; Fr. Antonius de Aguilar, Prior; Fr. Didacus Rengifo, Prior; Fr. Nicolaus de Vuite; Fr. Nicolaus de Perea, Prior; Fr. Ioannes de la Magdalena, Prior de Izagiulpa; Fr. Ioannes de S. Cebrian, Prior; Fr. Ioannes Cather, Prior; Fr. Petrus de S. Hieronimo, Prior; Fr. Andraeas de Guevara, Prior; Fr. Didacus de S. Martin, Prior; Fr. Ioannes Perez, Prior; Fr. Ioannes Adriano, Prior; Fr. Franciscus de Villafuerte, Prior; Fr. Alfonsus Corona, Prior; Fr. Ioannes de la Peña, Prior de Meltitlan; Fr. Augustinus Vanegas Cecus; Fr. Franciscus de la Magdalena, Prior; Fr. Andraeas de Verdaneta, discretus; Fr. Petrus de Agarto, discretus; Fr. Didacus de Herrera; Fr. Ioannes de Tapia, Prior; Fr. Ioannes de Carrion, Prior; Fr. Petrus de Medellin; Fr. Alfonsus de S. Martin, Prior; Fr. Baltasar de Sevilla, Prior. Sunt omnes numero 38 et fere omnes vel sanctitate, vel litteris excelluerunt; fitque de illis a nobis mentio.

Augustinus Fosolus Venetus, 1580

Augustinus Fosolus Venetus, anno 1580 Ducis Bavariae in Registris dicitur Familiaris.

Alexander Genuensis, 1588

Alexander Genuensis, Doctor Theologus, [I, pag. 52] in eisdem Registris erat Confessor Ducissae Lotharingiae anno 1580 et Commendatarius Monasterij Varciensis anno 1582 et anno 1588. Christianae Reginae Danorum et Ducissae Lotharingiae appellatur.

Augustinus Stephanus Laciensis, 1598

Augustinus Stephanus Laciensis, in Registris Generalium anno 1598 Serenissimae Christianae Transilvaniae Principis Confessor videtur nominari, licet clare non exprimatur.

Alfonsus Zorita, 1580

Alfonsus Zorita, postquam Regij Senatus Mexicani, et Granatensis fuisset Auditor, spem, quam habebat in saeculo, derelinquens, et mundi sallacijs, valedicens, in Conventu Granatensi S. Augustini circa annum 1580 professionem emisit, ibique devote obdormivit in Domino.

Antonius de Castro, 1642

Antonius de Castro, Coenobij Vallisoletani filius, Provinciae Castellae Visitator et Diffinitor, fit anno 1642 Regius Philippi IV Praedicator.

Augustinus Osorio, 1642

Augustinus Osorio, Lusitanus, Provinciae Aragoniae et Cathaloniae Rector Provincialis, per varios rerum casus anno 1642 erat Regis Galliarum Praedicator, edideratque Quadragesimale.

 

A. SCRIPTORES ET PERSONAE ILLUSTRES

[I, pag. 52] Praeter Scriptores, et viros, et faeminas generis nobilitate, aut regimine illustres, quos tuibus supra positis classibus adduximus, alios nunc adiungimus, eosque praecipue, qui editis opusculis nomina sua posteritati commendarunt.

Albertus Mantuanus, 1204

Albertus Mantuanus, celebris Odinis Augustiniani Praedicator, floruit Cherubino Gerardacio in historia Bononiensi anno 1204 quo tempore fuit, ut quidam aiunt, pacis Angelus inter cives Bononienses et Mutinenses; et unius et alterius urbis rebelles animos penetrabili Dei verbo ad concordiam flexit.

Albertinus de Mantua

Albertinus de Mantua, doctissimus Theologus, qui inter alia edidit tractatum de Corpore Christi, a Philippo Bergomensi celebratur, dum an. 317 de origine urbis Mantuanae sermonem intexit. At non explicat quo tempore vixerit. Ideo nos Alberto Mantuano Albertinum etiam Mantuanum subiecimus.

Adiutus, 1255

Adiutus, Vititator Generalis Ordinis Eremitarum S. Augustini in Thuscia, univit Conventum S. Leonardi de Silva lacus illustri Coenobio Ilicetano, tunc S. Salvatoris de Fultignano nuncupato. Quam unionem Alexander IV Bulla data Anagniae 7 Cal. Iulij anno 1255 confirmavit.

Andraeas Senensis, 1260

Andraeas Senensis, in Germaniam post Guidonem Salanum circa annum 1260 mittitur pro reformatione, et regimine Ordinis iam uniti, si vera sunt quae Crusenius in hac parte tradit. Unde enim id babuerit; neque ipse aperuit, neque ego potui investigare, cum antiqua illius temporis Registra Generalium malo fato perierint, quae si extarent, in pluribus non hallucinaremur; aspitaret enim dies, et umbrae inclinarentur.

Augur Romanus, 1276

[I, pag. 53] Augur Romanus, acris vir ingenij, claruit Pamphilo in Chronica anno 1276 in quo refert a patribus ad Ciminum lacum in Monasterio S. Trinitatis convenientibus fuisse Augurem Romanae Provinciae declaratum Provincialem.

Augustinus Seneca, 1276

Augustinus, cognomento Seneca, in eodem capitulo anno 1276 Proviciae Romanae Diffinitor electus, a Pamphilo nominatur.

Arsenius de Senis, 1280

Arsenius de Senis, Prior Conventus S. Augustini de S. Geminiano, et quod illi gloriosius est, ab anno 1280 per plures annos Confessor et Familiaris B. Bartholi de S. Geminiano, tertij Ordinis B. Francisci fulgentissimi Sideris, cuius corpus anno 1300 ad Superos abeuntis in Ecclesia Augustini annorum tumulatum fuit.

Andraeas Ursinus, 1290

Andraeas Ursinus, Italus, sacrae paginae interpres, et Theologicae facultatis Decanus in academia Lixbonensi, cuius Rectoratum a Dionisio Lusitaniae Rege circa annum 1290 oblatum recusavit, ut refert author Theatri trium phalis.

Adam, 1300

Adam, Prior Conventus Castri S. Florae, a Comite S. Florae ad urbem Senensem anno 1300 missus est orator, ut in historia Senensi refert Malavolta.

Aegidius, 1310

Aegidius, unus fuit ex deputatis a Clemente V anno 1310 ad cognitionem, sive informationem causae, quae in Ordine Seraphico inter eos, qui Spirituales, et illos, qui de communitate vocabantur, prolixe et tenaciter vertebatur. Eius meminit in Annalibus Minorum vir eruditissimus P. Lucas Vuadingus, amicus noster, neque aliam huius Aegidij notitiam habemus. Constat tamen eum fuisse ab Aegidio Romano iam tunc Archiepiscopo Bituricensi diversum, quia in Bulla Pontificia Archiepiscopalis dignitas non explicatur, et Aegidio praeponitur Guillelmus de Godivo sacri Palatij Magister. Quod nullatenus fieret, si de Aegidio Archiepiscopo sermo esset.

Alanus de Tifedale, 1321

Alanus de Tifedale, Scotus, Romae Ordinem D. Augustini Eremiticum ingressus, patriam, et Religionem circa annum 1321 scriptis illustravit, ut Thomas Dempsterus in historia Ecclesiastica gentis Scotorum enarrat.

Albertus Patavinus, 1332

Albertus Patavinus, quem immerito Antonius Sabellicus Patribus Franciscanis attribuit; Doctor Parisiensis, aureum eloquentiae flumen, et dulcis Evangelij tuba, Patavij in Coenobio Eremitarum anno 1293, die 25 Aprilis, cucullam Augustinianam iuduit. Morte interceptus est Parisijs III Nonas Aprilis, anno 1328 vel, ut alij volunt, die 2 Aprilis, anno 1323. Ut ut sit, immature mortuus est in florentiori aetatis incremento; eaque fuit eius vitae sanctimonia, ut a Pamphilo inter Beatos Augustinianos recenseatur. Nos, salva eius sanctitate, inter clarissimos Doctores computamus. Ob eius singularem doctrinam, ac sanctimoniam, ait in Chronica Coriolanus, in Patavino Palatio marmoreum simulacrum aureis decoratum litteris habere meruit. Extat adhuc in Patavino praetorio super fores ad septentrionalem plagam; et super statuam hoc habet elogium: Alberto Eremitarum Patri singularissimo, vitae continentissimae, patria Patavino, studiorum alumno, et Reipublicae Christianae summo splendori. Sub statua vero haec habentur aureis etiam litteris exarata: Albertus, liberalium artium, ac urbis nostrae splendor, in Ordine Eremitarum regulam professus, continentissimae vitae fuit. Is claruit ingenio, sub celeberrimo Aegidio Romano eiusdem Ordinis sacris litteris apprime imbutus; sumpta Parisiis infula Magistrali tam clarus evasit, ut Paulum Apost., Moysem, Evangelica, ac librum sententiarum expositione splendidissima reservaverit; idemque ante omnes suae aetatis viros facundissimus praedicator immortali memoriae hic optimo iure datur. [I, pag. 54] Hunc in modum elogia Alberti a Iosepho Pamphilo referuntur, sed paulo aliter a nostro Angelo Portenario lib. 3, cap. 6, pag. 100, Felicitatis urbis Patavinae. Eius meminit Gregorius de Arimino in libro 2, sent., dist. 29.

Albertus de Saxonia, 1332

Albertus de Saxonia, scriptis notus, floruit Crusenio anno 1329 et Pamphilo 1332. Mihi nihil firmum; neque ausim dicere hac potius, vel illa vixisse tempestate. Certum tamen est non esse authorem recentem. Fuit et alius Albertus de Saxonia Ordinis Praedicatorum, ut in sui Ordinis Biblioteca anno 1585 edita Antonius Senensis observavit. Addo tamen me valde inclinari ut credam nostrum Albertum claruisse circa annum 1431, quia eo anno die 16 Februarij B. Augustinus Romanus F. Albertum Provinciae Saxoniae studentem in Conventu Senensi locavit.

Alexander, 1336

Alexander de Verg. scripsit in Magistrum Sententiarum; eiusque scripta citantur circa annum 1336 a Thoma de Argentina.

Alexander de Marchia, 1336

Alexander de Marchia, eodem fere tempore floruit. An diversus sit ab Alexandro de S. Elpidio affirmare non possum. Eius in librum I Magistri Sententiarum commentaria MSS. in Coenobio Ratisponensi olim custodiebantur, ut Hieronymus Roman in MSS. codicibus attestatur.

Augustinus de Florentia, 1340

Augustinus de Florentia, circa annum 1340 dicitur floruisse. Iacet in Conventu Florentino, et inscriptio sepulcrali lapidi adiecta viri huius doctrinam egregiam satis insinuat; et est in haec verba: Augustinus ego fueram, Florentia mater / Est mihi, sed Theologia sacra sub Ordine fecit / Professorem olim Augustini. En marmore claudor.

Angelus Florentinus,

Angelus Florentinus in eodem Coenobio requiescit, extatque ibidem eius elogium, sed aevum non assignatur.

Andraeas de Cassia, 1344

Andraeas ex Muccafore de Cassia, in Conventu Cassiano inter viros illustres depictus, ad Turcas dicitur in elogio ipsi apposito se contulisse praedicando, et eorum nonnullos anno 1344 in Christo regenerasse.

Alfonsus de Portugallia,

Alfonsus de Portugallia, interpretatus est Magistrum Sententiarum. Asserit noster Aegidius Lusitanus Alfonsum hunc tanquam Augustinianum allegari a nostro Alfonso Toletano in commentarijs ad lib. I Sententiarum editis circa annum 1345. Caeterum in codice M.S. quem ego legi in Bibliotheca S. Mariae de Populo de Urbe, non allegatur ut noster.

Augustinus de Brisaco, 1360

Augustinus de Brisaco, erat anno 1360 Procurator generalis, ut constat ex bulla Innocentij VI, data 4 idus Iulij, anno 8 Pontificatus, quae in Bullario Augustiniano pag. 188 continetur.

Apollinarius Placentinus, et

Ambrosius Placentinus, Theologi maximae doctrinae ab Umberto Locato in historia Placentina sub an. 1371 nuncupantur. At non exponit Locatus quo tempore fulserint, neque ego illud possum assignare.

Augustinus Romanus, 1379

Augustinus Romanus, circa annum 1379 ab Urbano VI eligitur ad exeminandas revelationes S. Birgittae, ut in earum prologo refert Cardinalis Turraecremata. An vero hic idem fit cum B. Augustino de Favaronibus Romano Archiepiscopo Nazareno, qui anno 1443 vita functus est, non facile dixerim. Inclinor ut arbitrer esse diversum, quia ad rem tam gravem non vocaretur a Papa iuvenis immaturus, qualis esse deberet Augustinus de Favaronibus, qui postea 64 annis super vixit, nisi velimus dicere illum obijsse plusquam centenarium, quod sicut nullo firmo fundamento possumus affirmare, ita neque negare. Tamen credibilius negatur, quam affirmatur.

Andraeas de Argentina, 1420 et 1385

Andraeas de Argentina, qui annales Boierum circa annum 1420 Ludovico Bavaro [I, pag. 55, ma nel libro è 53] dicavit, a Ioanne Aventino haeretico inter Aurelianos Mistas, et flamines Augustinianos numeratur. Crediderim tamen Aventino flamines Augustinianos potius esse Canonicos Regulares, quam nostros Eremitas.

Augustinus de Esculo, 1385

Augustinus de Esculo, Lector et Biblicus, quem sub anno 1385 inter Scriptores Pamphilus et Possevinus enumerant; est, ut existimo, ille qui in registris Generalium annis 1430, 1434 et 1436 capitulorum Provincialium Marchiae Anconitanae Praeses et Vicarius generalis deputatur. A Venerab. Alfonso de Orozco inter Scriptores Ordinis celebratur, et a Coriolano in Chronica dicitur Doctor in omni genere dicendi clarus, eiusque quaedam opuscula recensentur.

Aldebrandinus Cavalcantes, 1385

Aldebrandinus Cavalcantes, Florentinus, varijs editis sermonibus sub anno 1385 claruit, ut Pamphilus refert.

Augustinus de Cremona, 1431

Augustinus de Cremona, Possevino in Apparatu Sacro celebris est. Ego suspicor hunc esse Augustinum de Cautijs de Cremona, qui in registris Ordinis anno 1431 et 1432 erat Magister Theologus et Regens Genuensis; et anno 1434 Scriba, sive Secretarius Prioris generalis, et anno 1436 Vicarius et Officialis Episcopi Cremonensis.

Albertinus de Cremona, 1431

Albertinus de Cremona, inter Scriptores Augustinianos a Possevino collocatur. Quo anno vixerit, nec ille tradit, nec ego novi. Forte possumus suspicari hunc esse illum Albertinum de Cremona, qui anno 1256 ex Congregatione Pauperum Catholicorum ad Ordinem Augustinianum transmigravit.

Antonius Baccalarius, et

Antonius Perusinus, et

Ambrosius Gentilis, duo primi in Possevini Apparatu, et ultimus in Bibliotheca Angeli Roccae, inter Augustinianos Scriptores locum habent. Eorum tamen tempora ignota.

Angelus de Dolben, 1387

Angelus de Dolben, Erfordiensis, Anglus, Doctor Theologus, et Theologiae Lector in Ecclesia montis S. Mariae Civitatis Erfordiae erat anno 1387 in registris Generalium.

Antonius de Rampelogis, 1389

Antonius de Rampelogis de Genua, Lector Paduae et Bononiae, et plurium opusculorum editor, erat anno 1389 in registris; fitque anno 1390 Lector Genuae a M. Simone de Cremona. Affirmat Crusenius cum annno 1414 interfuisse concilio Constantiensi. Id quidem valde credibile, si viri doctrinam et authoritatem spectemus; tamen, quod non vidimus, nisi fundamentum habeamus, testari non possumus. Vidimus Genuae apud Venerab. M. Fulgentium Genuensem insigne opus casuum conscientiae et Quadragesimale ab Antonio hoccine edita, pulchris caracteribus manuscripta.

Arnoldus Santius, 1390

Arnoldus Santius Tolosanus (ut habet in Appendice tomi I Apparatus sacri Possevinus) Ordinis D. Augustini, scripsit super 4 lib. Magistri sententiarum; librum item de generibus usurae; alterum de praescriptionibus; alium de restitutione. Vivebat an. 1390. Nicolaus Bertiandus. Hic sine dubio est Arnaldus de Santio, de quo paulo infra agemus.

Antonius de S. Flora, 1402

Antonius de S. Flora, scripsit in Conventu Amerino Dominicale, et Quadragesimale, quae extant M. S. S. in Conventu Fulginatensi S. Augustini. Quantum conijcere potuimus, floruit circa annum Domini 1402.

Andraeas Angelinus, 1408

Andraeas Angelinus, unus ex primis initiatoribus Ordinis Canonicorum Regularium de Scopeto, sed eodem anno 1408 ad arcam ut columba redijt.

Antonius de Venetijs, 1410

Antonius de Venetijs, vir insignis et concionator excellens, Lector Theologiae antiquo ritu anno 1410 a Paulo Veneto creatus; de quo idem Paulus in oratione commendatoria illius testatur varias orbis partes peragrasse, et fortuna ductum ad mare, quod nemo praeter illum credebatur transfretasse; esseque apud homines tantae [I, pag. 56, nel libro è 54] existimationis, ut plures de eo dicerent: Ecce Sacerdos magnus, et membrum solidum urbis Venetiarum.

Antonius de Nomis, 1420

Antonius de Nomis de Marzalla, Tuscus, sub anno 1419 inter celebres scriptores ordinis a Pamphilo collocatur. Michael Pozantius Servita in Cathalogo scriptorum Florentinorum, et ex illo Antonius Possevinus tom. I Apparat. pag. 100 ad Summos Pontifices, et Principes Christianos a Republica Florentina saepe legationibus honestatum fuisse tradit. At in registris Ordinis fuit Provincialis Pisarum anno 1420 et Prior, et Regens Florentinus anno 1424, et iterum Provincialis an. 1431, sed renunciavit anno 1432. Fit Procurator generalis totius Ordinis anno 1434 et capituli Pisani anno 1438 Praeses designatur. Eodem an. die 28 Augusti ad coelos abijt. Membra in Coenobio Florentino sub marmore, et inscriptione hac honorifica asservantur: Divini eloquij custos, atque Magister / Antonius de Numis de Marcialla / Hoc gelido sub marmore membra reliquit, / Cuius in aethereo mens alma triumphat olimpo.

Angelus de Alexandria, 1426

Angelus de Alexandria, anno 1426 erat in registris Ordinis Vicarius generalis Ludovici Episcopi Chiensis.

Antonius de Rocca Contrata, 1431

Antonius de Rocca Contrata, an. 1431 Theologiae Lector, coaetaneus, socius, et comes individuus Venerab. Fr. Antonij de Fano Confessoris, et Legati Alfonsi V Regis Aragonum, brevem, sed compendiosam de Antonij meritis narratiunculam nobis reliquit.

Antonius de Montegranario, 1432

Antonius de Montegranario, in registris anno 1432 Doctor Theologus ex praecepto Prioris generalis interfuit concilio Basilensi.

Andraeas de Bilijs, 1435

Andraeas de Bilijs, nobilis Mediolanensis; vir, Philippi Bergomensis testimonio, scientia et opere divinus; et ut Coriolanus in Chronica affirmat: tam universalis homo ut Graecam, Haebraicam, Latinamque linguam haberet optime, erat in registris Generalium anno 1432 Regens Bononiae et Senarum, Vicarius Provinciae Senarum die 24 Septembris, anno 1435 et eodem anno florentis aetatis finem accepit; memoriam tamen suam pluribus opusculis, quae edidit, posteris commendavit. Iuvenis quippe, ut ait Coriolanus, e vita decessit, qui, si diu vixisset, aeternum posteris reliquisset nomen.

Antonius Basilij de Senis, 1436

Antonius Basilij de Senis, erat in in registris anno 1436 publicus in Academia Senensi professor.

Augustinus de Balneoregio, 1438

Augustinus de Balneoregio, in sacra Theologia Magister, in registris fit examinator conditionum, sub quibus quaedam piae, et devotae feminae cupiebant Romae anno 1425 sub habitu Augustiniano mantellari. Erat Provincialis Romanus, et totius Ordinis Procurator generalis anno 1431, sed anno 1432 procuratoris munus renunciavit. Deinde per renunciationem B. F. Mathaei de Introduco a Priore generali ad finem anni 1437, vel principium anni 1438. Vicarius observantiarum designatus; sed cum Summus Pontifex in his observantijs Religiosissimum virum Desiderium de Pedemontium Vicarium esse voluisset, Augustinus anno 1437, Cunventus Romani S. Augustini Vicarius generalis institutus est, et in Coenobia Corneti et Bracciani regularem observantiam invexit; et anno 1438 simul erat Praeses Romani capituli Provincialis deinde Romanus, et socius Prioris generalis. Ingentis sane meriti vir erat, quem tot honores sub Generali Gerardo Ariminensi pro conservatione Religiosae institutionis ambiebant.

Andraeas Piccininus de Pensauro, 1439

Andraeas Piccininus de Pensauro, erat anno 1439 Capellanus Dominae Victoriae de Malatestis de Pensauro sororis Cardinalis Columnae.

Augustinus de Cumis,

Augustinus de Cumis, Mediolanensis, cuius tractatus de virtutibus Cardinalibus et varij Sermones extant in Bibliotheca Mediolanensi S. Marci, circa annum 1451 videtur [I, pag. 57, ma nel libro è 55] obijsse.

Arnaldus de Santio, 1463

Arnaldus de Santio, Tolosanus, fuit, ut testatur in Gestis Tolosanorum Nicolaus Beitrandus, Aegidianae disciplinae defensor invictissimus; et iuvenis obijt, cum esset Baccalaureus, et mortuus ob scientiam singularem fuit laureatus. Crederem ego Arnaldum non item iuvenem, neque tantum Baccalaureum decessisse. Forte enim hic est M. Fr. Arnaldus de Anissantio, qui in Registris Generalium in Provinciale Tolosanum die 11 Augusti anno 1453 et die 28 Septembris, an. 1455 (electus Avenione) et die 24 Augusti an. 1457 (electus Gratij) et 25 Martij, anno 1461 et 18 Iunij anno 1463 confirmatur.

Arnaldus Ruffi, 1431

Arnaldus Ruffi, Doctor Tolosanus, a Nicolao Bertrando in Gestis Tolosanorum commendatur, ubi inter alia sic habet:

Fuit vir magnae sanctitatis atque doctrinae.

Fit eius iam Magistri mentio die 2 Iulii anno 1431 in Registris Odinis, in quibus die 3 Martij anno 1427 fit Regens Montis Pessulani Provinciae Narbonae. Plenus dierum, addit Bertrandus, et sanctarum actionum migravit ad Dominum.

Albertus de Crispis de Papia, 1454

Albertus de Crispis de Papia, post B. Ioannem Rochum de Portijs, Regens Conventus Papiensis, anno 1424 et Provincialis Lombardiae, ann. 1431 et 1433 permittitur in Registris anno 1438 pro suorum operum editione unum scriptorem habere. Cesserat morti die 12 Aprilis anno 1454. Fuit anno 1433 Ambasiator Concilij Basilensis ad Imperatorem Costantinopolitanum.

Augustinus Fabri de Rothomago, 1455

Augustinus Fabri de Rothomago, Baccalarius, et celebris Praedicator, in Capitulo Avenionensi, anno 1455 insigniter claruit.

Alipius de Carmaniola, 1460

Alipius de Carmaniola Taurinensis, ut Pamphilus sub anno 1460 affirmat, fuit vir doctus, et inhabendis sermonibus ad populum alijs sui temporis non inferior.

Antonella Ioannis, 1468

Antonella Ioannis, de licentia Pauli II, data Nonis Novembris anno 1468, fundavit Monasterium S. Monicae in oppido Rametae Diocesis Messanensis, propter eximias illius virtutes prima Coenobij Priorissa constituitur.

Augustinus de Ancona, 1473

Augustinus de Ancona, cognomento iuvenis, orator, Philosophus et Theologus illustris, floruit Pamphilo sub anna 1497. At in Registris Ordinis fuit anno 1457 et 1473 Marchiae Anconitanae Provincialis.

Angelus de Cremona, 1479

Angelus de Cremona, anno 1479 scripsit quaedam opuscula in favorem Religionis.

Adam de Montaldo, 1479

Adam de Montaldo, sive Montalto, Genuensis, in secularibus litteris celeberrimus a Pamphilo sub anno 1470 celebratur. Vivebat anno 1479 in Registris Generalium. Dicavit Ioannis Aretini ottographiam D. Philippo de Leuiz, Archiepiscopo 79 Arelatensi, et S. R. E. Cardinali, ut Claudius Roberti in Gallia Christiana testatur.

Alexander de Ancona, 1480

Alexander de Ancona, praeco, ut Bergomensis ait, ac Concionator disertissimus, circa annum 1480 Patriae, et Religioni gloriam non exiguam comparavit.

Augustinus de Biella, 1491

Augustinus de Biella, insignis Theologus, sub anno 1491 Pamphilo recensetur.

Alexander Senensis, 1494

Alexander Senensis, erat in Registris anno 1494 Magister Theologus, et publicus in Senensi Universitate professor.

Albertus Patavinus, 1494

Albertus Patavinus, cognomento Novellus, ex Hebraeo malleus Hebraeorum, circa annum 1494 multa adversus eosdem de Messiae adventu conscripsit.

Augustinus de Cazulis de Crema, 1495

Augustinus de Cazulis de Crema, unus ex primis Patribus observantiae Congregationis Lombardiae, et fundator Conventus Cremensis, in quo plures Virgines florem pudoris dulcissimo Sponso consecrarunt; fuit in sua Congregatione ab anno 1451 non unius anni Consul. Eius quippe Vicarius Generalis electus quinquies, Diffinitor quatuordecies, Vititator octies, et Praeses Syno [manca la pagina 58]

[I, pag. 59, ma nel libro è 57] nomine Iovinianum, et asseclas dedit; ait Iosephus Rippamontius, lib. 4, historiae Ecclesiasticae Mediolanensis) et a maiorum veritate degeneres alumni ad suam, aliorumque pernitiem prodiere? Dicere iure optimo posset praefata sodalitas, quod Augustinus super illa verba, Ps. 68. Non erubescant in me, de Regio Psalte subiecit: Dicebat David, non sic affligar ab insurgentibus peccatoribus; non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis, qui a me exierunt, quia non erant ex me. Nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent. Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me, qui expectant te Domine virtutum. Stet ergo firmum, et inconcussum testimonium Ioannis Paltz Authoris coaevi, et Catholici, qui in sua Coelifodina ante ruinam Lutheri edita Andraeam Proles summis extollit laudibus, et eius observantiam, et pietatem commendat.

Ambrosius Calepinus, 1510

Ambrosius Calepinus, ex illustri Comitum Calepij genere, Trusardi Comitis filius; in saeculo dicus Comes Iacobus Calepius, inter Eremitas Ambrosius Calepinus, habitum Augustinianum induit anno 1451 et post varia ingenij monumenta typis tradita, anno 1510 valde Senex hominem exuit in Conventu Bergomensi. Vidimus antiquam editionem Dictionarij Calepini in oppido Tridini in ditione Marchionis Montis Ferrati die 10 Aprilis anno 1521 in qua extat epistola praeliminaris eiusdem Ambrosij de an. 1509 Kalend. Octobris Bergomensibus, sic ait: Et me decrepitum iam senex, atque oculis captum mira pietate complectuntur.

Ambrosius Senensis, 1511

M. Ambrosius Senensis, erat in Registris Ordinis an. 1478 Regens Coenobij Senensis, et anno 1483 totius Provinciae Praesul. Ei conceditur anno 1499 cum Patribus Guillelmitis morari. Edidit postea Venetijs an. 1511 vitam B. Nicolai Tolentinatis, quam caractere antiquo conscriptam Romae in Bibliotheca Angelica vidimus.

Antonius Dulciatus, 1512

Antonius Dulciatus Florentinus, Congregationis Lombardiae alumnus, anno 1511 et 1512 quaedam opuscula publici iuris fecit. Illius cum laude meminit Pamphilus in Chronica Augustiniana.

Anselmus Vicentinus, 1513

Anselmus Vicentinus, Marci Bocturnij ex Sorore nepos, vir doctissimus; erat anno 1513 Vicarius Generalis Coenobij Tarvisini. Haeresim Martinianam acerrime impugnavit, ut nuper exortum monstrum, antequam adolesceret, iugularet. A Pamphilo sub anno 1513 inter viros doctissimos collocatur.

Augustinus Lupss, 1514

Augustinus Lupss, Doctor Theologus; floruit, ut Crusenius refert, anno 1514 in Academia Heidelbergensi. In Registris Generalium anno 1514 reformatis Provinciae Reni Monasterijs incorporatur. Quem postea exitum habuerit, ignoro.

Augustinus Cappelmair, 1517

Augustinus Cappelmair, de Provincia Bavariae et

Augustinus Auripolitanus, 1518

M. Augustinus Auripolitanus; et

Achatius Claus, 1518

Achatius Claus, annis 1517 et 1518, teste Crusenio claruerunt. Qui aut quales fuerint, aliunde non habeo.

Andraeas Baurius, 1519

Andraeas Baurius Ferrariensis, Doctor Theologus insignis ad populum declamator, et calamo Pontificiae potestatis defensor anno 1519 in humanis agebat.

Albertus Bosteten, 1522

Albertus Bosteten, Theutonicus, vir praeclara eruditione, atque doctrina ornatus, sub an. 1522, Pamphilo teste, utriusque Pannoniae sive Austriae et Stiriae historiam Maximiliano Caesari dicatam evulgavit.

Albertus Roberetus

Albertus Roberetus, in Templo domus Genuensis lapide tegitur his versibus exornato: Albertus tantum studiosos claruit inter, / Quantum inter claros enituere Duces / Annibal, illiusque ausis contraria virtus / Scipiadae, assurgunt scilicet arma togae. / Perpetuo Alberti Robereti gloria vivet, / Donec honor studijs, dogmata donec erunt. [I, pag. 60, ma nel libro è 58 ed è doppia]

Angelus Mediolanensis, 1522

Angelus Mediolanensis, cognomento Bellabuccus, a Pamphilo sub anno 1522 inter Augustinianos Authores numeratur.

Augustinus de Claravallensibus Tuderti, dictus de Monte Falco, 1523

Augustinus de Claravallensibus Tuderti, dictus de Monte Falco, circa annum 1523 plura in lucem dederat, quibus nomen suum non sine gloria transmisit ad posteros. Inter alios ingenii sui labores, vitam B. Clarae Montis Falconiae, et Religionis Augustinianae clypeum praelo mandavit.

Antonius Melius Cremonensis, 1525

Antonius Melius Cremonensis, alias Cremensis, Doctor Parisiensis, et scriptor non ignobilis; fuit anno 1516 Congregationis Lombardiae Vicarius Generalis, anno 1518 Diffinitor, et anno 1523 Visitator. Circa annum 1525 quantum ex actis illius Congregationis potuimus coniectare, animam exhalavit.

Antonius de Villa Sandino, 1545

M. Antonius de Villa Sandino, Doctoris Gundisalvi Gomez, et eius uxoris Mariae Feors filius, in Salmaticensi domo die I Augusti anno 1501, militiae Augustinianae nomen dedit. In antiquo libro professionum Magnus vir nuncupatur. Anno 1545 . Salmaticensis Coenobij Praesul, et anno 1540 in Synodo Donnensi totius Provinciae Pastor electus. Erat anno 1521 Visitatror Generalis Provinciae Castellae; et anno 1545 in locum B. Thomae de Villanova electi Archiepiscopi Valentini, fuit in Registris Ordinis designatus, ut Constitutiones Ordinis revideret. De eo Hieronymus Roman, Centuria 12, anno 1540, in haec verba prorupit: Vir magnae religionis, et virginitatis corona decoratus. Qui eius intueretur vultum, facile agnosceret eius corpus, et animam omni puritate nitere. Numquam etiam in summa senectute, a sacro faciendo abstinuit, maxima semper cum devotione Missae sacrificium celebrans. Omne eius exercitium in recitando; illiusque conversatio sanctissima, omnique plena sinceritate; ut sic etiam essent mel et lac sub lingua eius, ut de Sponsa ait Sponsus, Cant. 4, Ecclesiae Doctores significans, explicat Theodoretus, lib. 3: quipiam tradunt disciplinam et quasi favos apum in labris gerunt, et mellis diffluunt sullis. Nec vero mel tantum habentes, sed etiam lac, cuique cibum promunt salutarem, et cum infantibus commodum, tum perfectis etiam congruentem. Vel, ut habet Psellus: doctrina, qua nutris filios tuos, favo et melle dulcior est. Neque enim eadem omnes ratione alis, sed pro sua quemque natura, atque aetate. Nam imbecilliores lacte pascis, melle autem perfectiores.

Augustinus Maria Perachinus de Taurino, 1527

Augustinus Maria Perachinus de Taurino, socius Vicarij Generalis Congregationis Lombardiae, anno 1527 et 1529. Dominicale et Quadragesimale Alberti Patavini e Bibliothecarum tenebris eruta in lucem protulit.

Augustinus de la Torre, 1531

Augustinus de la Torre, in Salmantina domo die 28 Augusti anno 1507 professus est, eamque postea an. 1531 gubernavit. De eo in antiquo libro professionum, sic habetur: Magnus Praedicator, Prior Salmantinus.

Augustinus Saturnius de Valle Camonica, 1533

Augustinus Saturnius de Valle Camonica, Brixiensis, celebris et peritus suo tempore Grammaticus, et institutionum grammaticalium editor, diem suum obijt in S. Barnabae Monasterio, et sub anno 1533 a Pamphilo commendatur.

Angelus de Genazano, 1537

Angelus de Genazano, in Thelogia Magister, Mariani Genazanensis ex sorore nepos, anno 1501 magna cum laude floruit in Capitulo Generali; et in Registris Ordinis anno 1514 Magnae vir authoritatis appellatur; eratque anno 1537 Provinciae Neapolitanae Generalis Visitator. Dignus memoria ex avunculo, sed ex propriis meritis, et virtutibus dignissimus immortali.

Augustinus Foliata, 1538

Augustinus Foliata, sive Fogliatus, Pamphilo Fogiadenus, Cremonensis, vir non minus vitae merito quam eruditione Scripturarum, et tractatibus editis clarus; erat anno 1538 Diffinitor Congregationis Lombardiae.

Andraeus Barbatus, 1540

Andraeus Barbatus, celeberrimus in urbe Mediolanensi, circa annum 1540 Concionator. Huius Oratio, ut tradit [I, pag. 61] Rippamontius: Plausibili concionum eloquentia, magna vitae authoritate, solidaque doctrina, et verborum vi, aspectu quoque venerando, et ob ieiunia toruo, inter ingentes urbis calamitates lenimen quasi coeleste miseriarum eo tempore habebatur.

Augustinus Musaeus Tarvisinus, 1540

Augustinus Musaeus Tarvisinus, egregius praedicator, aemulorum invidiam passus, ad sacrum Tribunal delatus, illaesus exijt anno 1538, et a Capitulo Generali mittitur, simul cum alijs orator ad Papam pro gravibus negotijs Religionis; et anno 1540 in Registris Generalium dicitur Consiliarius, et familiaris Ioannis Serenissimi Regis Ungariae. Eum celebrat Bartholomaeus Burchelarus Tarvisinus in Multiplici historia Tarvisina, pag. 44, ubi tradit Augustinum anno 1537 Paulo III Summo Pontifici Apologiam in sui defensionem typis editam dedicasse.

Alfonsus de Corduba, 1542

Alfonsus de Corduba, cum esset in Academia Complutensi publicus professor, Augustinianae militiae adscriptus, in Universitate Salmantina, anno 1538 Cathedram publicam moderabatur. Vener. Alfonsusus ab Orozco eum inter Scriptores Augustinianos praedicat, et anno 1504 (ut existimo, per errorem typographi, cum debuisset forsan dicere, anno 1540) tradit decessisse, alij vero ferunt eum anno 1542 Abulae vitam cum morte commutasse.

Alfonsus Garcia, 1554

Alfonsus Garcia, dictus de Madrid, Alfonsi Garrote, et Franciscae Sanchez legitima proles, anno 1517 Salmanticensem domum sua professione, et subsequenti tempore totam Provinciam Castellae iterato regimine, anno 1545 et 1554 illustravit. Is Coenobio Matritensi felix dedit initium, in quo nos anno 1600, die I Decembris sacrum Augustinianae Religionis habitum suscepimus, et die 21 Decembris anno sequenti professionem emisimus. In antiquo libro Alfonsus magni Praelati cognomento honestatur. Vir memoria dignus immortali, ait Calancha, lib. I historiae Provinciae Peruntinae, cap. 11, pag. 76, propter sanctam vitam, Religionis zelum, et erga viros doctos propensionem. Hic gratiam Philippi II (addit Calancha, nescio ex quo fonte) adeo promeruit, ut eius esset in rebus Consultor, et in favoribus amicus; qui ei extruxit Conventum Matritensem, ut sibi semper a latere esset; et ideo Conventus S. Philippi nuncupatus est. Sed de huius Coenobij erectione suo loco certiora initia proferemus. Dum Alfonsus Provinciam Castellanam regeret, primo actum de mittendis fratribus nostris in Regnum Peruntinum.

Antonius de Sosa, 1541

Antonius de Sosa, Didaci Alfonsi de Sosa, et eius uxoris Franciscae Alfonso filius, die 25 Martij anno 1541 in Salmanticensi Monasterio Augustinianae militiae nomen dedit; et in elogijs professionum Magnus Praedicator nuncupatur.

Aegidius Recanatensis, 1544

Aegidius Recanatensis, Magister, et Prior Recanatensis, in Registris Odinis anno 1534: Vir gravissimus, insignis Praedicator, et optimus Religiosus nuncupatur. Anno 1544 ex humanis excessit.

Ambrosius de Quistellius, 1549

Ambrosius de Quistellius, vel potius Patavinus, erat Regens Paduae anno 1542. Deinde eo munere dimisso, Cardinalis Ridolfij familiae Augustinianae Protectoris Praeceptor, et institutor, et plurium opusculorum compilator, die 8 Julij anno 1549 in Registris Generalium iam debitum naturae persolverat.

Augustinus, 1552

Augustinus, Eremita noster, circa annum 1552 scripsit tractatum de Praedestinatione contra curiosos. Extat Romae in Bibliotheca Angelica MS. cum hoc titulo: Tractatus de Praedestinatione contra curiosos Fr. Augustinus, Odinis Eremitarum S. Augustini, et incipit: Deus fecit hominem rectum.

Antonius Delgadillo, 1553

Antonius Delgadillo, erat, ut refert M. Grixalva in historia Provinciae Mexicanae, circa annum 1553 in Schola Mexicana primarius sacrorum librorum interpres.

Alfonsus Gudiel, 1559

Alfonsus Gudiel, circa annum 1559 [I, pag. 62] Oscensis Universitatis primarius Theologiae professor, deinde in Ossunensi sacrorum librorum interpres. Vir supra modum doctus, et immortali memoria dignus, ni ad sacros Fidei Quaesitores delatus diem extremum egisset, nondum causa discussa, verum post eius obitum non damnata. Vidi eruditissimos Alfonsi fere in totam Bibliam commentarios Salmanticae in Bibliotheca Magistri mei illustrissimi D. Augustini Antolinez, simul cum eleganti tractatu de Peccatis ad usum Concionatorum elaborato.

Augustinus Vicentinus, 1560

Augustinus Vicentinus, celebris Praedicator, a Gabriele Veneto Generali in Registris, anno 1536 valde laudatus; missus est anno 1512 in Ungariam Regens studiorum. Fuit anno 1537 praeceptor Iulij de Ruvere. Excessit e vivis Viterbij anno 1560, sed in antiquo Conventu Suriani, cuius rector, et moderator erat, fuit tumulatus.

Augustinus Moreschinus de Monte Ilcino, 1560

Augustinus Moreschinus de Monte Ilcino, interfuit Concilio Tridentino, et opusculis praelo datis sui memoriam reliquit. Mediolani anno 1560 dum Priorem ageret, mortuus in Coenobio S. Marci sepultus requiescit. Praelo dedit Neapoli tractatum, quem de Veneratione, et invocatione Sanctorum ad mentem Catholicorum, et Sanctorum Patrum praenotavit.

Adeodatus Senensis, 1563

Adeodatus Senensis, divinarum rerum peritissimus, quas multis annis in publico Senensium Gymnasio magno aplausu professus est; Praeceptor erat anno 1548 filij Marchionis Terrae Novae in domo Archiepiscopi Panhormitani Petri Taliavia de Aragonia, excelsa Aragoniae gentis stirpe geniti, postea S. R. E. Cardinalis, et praefati Marchionis fratris; et anno 1553 Rector Provinciae Siciliae, et anno 1555 Vicarius Generalis Provinciae Bavariae designatus; et anno 1563 interfuit Synodo Tridentinae. Eius sub an. 1568 meminit Pamphilus.

Adeodatus Beneventanus, 1563

Adeodatus Beneventanus, Magister et Praeceptor Monachorum Montis virginis anno 1563 et Athanasius Ghigiotti Fullonicensis, Ilicetanus, circa annum 1560 scripsit nonnulla de Patribus Coenobij Ilicetani; et Antonius Pistoriensis anno 1563 Doctor Theologus, et Cathedraticus Pistoriensis; et Aegidius Saxofferratensis, Praeceptor Monachorum montis Marsini, anno 1563 et in sacra Theologia Magister non infimi nominis.

Angelus Ferus, sive Ferrus, 1565

Angelus Ferus, sive Ferrus, Venetus, vir, ut ait Pamphilus, tam in saecularibus, quam in divinis litteris nobiliter doctus, singularique facundia praeditus, et in officio Evangelicae praedicationis egregie gratus, claruit in Concilio Tridentino. Fuit Regens Neapolitanus, et Lector Cruciferorum anno 1565 et cum esset Provincialis, decessit Barij in Apulia, insperata morte praeoccupatus.

Antonius de Passione, 1568

Antonius de Passione, Prior Ulysiponensis a B. F. Ludovico de Montoya anno 1568 institutus, observantiae amator fervidus, et Fidei Catholicae dilatandae cupidus, fuit ex primis, qui nomen Augustinianum Orientalibus Indijs intulerunt.

Adeodatus de S. Augustino, 1571

Adeodatus de S. Augustino, Lusitanus, in munere praedicandi excellens, anno 1568 et 1571 suam Provinciam illustrabat.

Angelus Patavinus, 1572

Angelus Patavinus, vocatus, ut in historia Patavina testatur Scardeonius, a Ioanne III Rege Lusitaniae, Theologiam publice docuit in Universitate Conimbricensi, et anno 1572, ut asserit in Patavina felicitate Angelus Portenarius, Paduae naturae debitum solvit. Si haec vera sunt, diversus hic est ab Angelo Patavino, qui eodem tempore per plurimos annos in Provincia Aragoniae non sine laude florebat, et anno 1563 Provincialis Aragoniae munere fungebarur, et anno 1569 publicus Theologiae professor erat in Schola Caesaraugustana; eumque nonnulli ferunt Archiepiscopum Calaritanum saltem electum, obijsse.

Aurelius Filiucius, 1574

Aurelius Filiucius, Pisaurensis, anno 1570 publicae utilitati quaedam scripta [I, pag. 63] edebat in lucem; eratque an. 1574 in Registris Magister, Theologus, et Ecclesiae Auximatis Concionator.

Augustinus de S. Severino, 1575

M. Augustinus de S. Severino, anno 1570 Apuliae Provincialis; et anno 1574 et 1575 Theologus Marci Antonij Columnae Cardinalis.

Antonius de Texeda, 1575

Antonius de Texeda, anno 1575 de rebus Provinciae Philippinarum narrationem, quae ut arbitror perijt, ad posterorum notitiam scribebat.

Aegidius Bonsius Florentinus, 1576

M. Aegidius Bonsius Florentinus, nonnulla anno 1550 typis dabat, et an. 1576 vivebat adhuc. Et M. Aegidius Romanus, circa annum 1550 et 1576 a Bernardo Taffo inter illustres illius aevi Concionatores celebratur.

M. Antonius Ilcinensis erat anno 1575 Lector Clarevallensium; et M. Antonius Florentinus, Camandulensium; et Angelus Sigillensis, Monachorum Villae Novae anno 1576 et M. Angelus Mediolanensis, Monachorum Abbatiae Bagiensis anno 1577 et M. Aegidius Gravatius Rochensis, Coenobij S. Mariae ab Horto, anno 1582 et hic in publicam utilitatem anno 1576 praelo tradidit Iacobi magni Sophologium; et Ambrosius Patavus, Humiliatorum anno 1578 et Patrum Montis Oliveti anno 1601 et M. Aurelius de Campo Sancto Perusinus, S. Salvatoris in Lauro Romae anno 1578 et Baccalarius Ambrosius Latizan, S. Sebastiani Venetiarum anno 1579 et M. Aurelius Fivizanensis, Camandulensium an. 1580 et Ambrosius Anconitanus, Monasterij Montis Morini, anno 1583 et M. Aurelius Plumbinensis, Benedictinorum propo Mediolanum anno 1588 et hic anno 1598 Figuras Bibliae olim ab Antonio de Rampelogis Genuensi editas rursus in lucem dari curavit; et M. Alexander Belinzonensis, Patrum S. Spiritus prope Venetias an. 1586. Tot Monasteria, tam variae Religiones uno eodemque tempore a Religione Augustiniana in Scholasticis studijs doctrinam, et institutionem accipiebant.

Andraes Merlus de Franicavilla, 1578

Andraes Merlus de Franicavilla, anno 1577 Siciliae Provincialis, et

Antonius Bernat, 1578

Antonius Bernat de Provincia Aragoniae anno 1578 quaedam opuscula ediderunt.

Antonius Mondulphensis, 1579

Antonius Mondulphensis, erat anno 1563 Marchiae Anconitanae Provincialis; et anno 1564 et 1570 Theologus illustrissimi Iulij de Ruvere, Archiepiscopi Ravennatensis, et S. Petri ad Vincula Diaconi Cardinalis, filij Francisci Mariae de Ruvere, et Eleonorae Gonzagae Urbini Ducum. Post obitum vero Iulij fuit an. 1579 publicus professor Maceratensis.

Adamantius Florentinus, 1581

Adamantius Florentinus, Prioris Generalis, et Ordinis scriba an. 1556 Concilio Tridentino adfuit an. 1563 et quorundam nobilium Florentinorum Lector erat anno 1567 et Provincialis Pisarum anno 1576 et tandem Romae anno 1581 spiritum exhalauit.

Augustinus de Vargas, 1581

Augustinus de Vargas, Pacensis, saeculi divitijs abundans, Deum oblitus, in varia praecipitia distractus est. Pulsante sponso ad ianuam, nec respondere dignabatur, quia sponsum pulsare non noverat. At dum huc, et illuc navigat mercaturam agens, felici dispendio, et fortunato naufragio, terribili exorta tempestate omnia temporalia amisit, et coelestia acquisivit, vita mirabiliter implorata Virgine obtenta. Habitum Limae suscepit anno 1564 et felicioribus divitijs in Religione profecit. Sacerdos effectus in Conventu, Chuquiabi, laboravit Capinotae in conversine Indorum Urorum. Redijt Limam anno 1575 ubi per sexennium, et amplius Deo servivit, cum magna eximiae virtutis existimatione, et officium Procuratoris exercuit. Circa annum 1581 e vivis excessit cum sanctitatis opinione.

Augustinus Linariensis, 1582

M. Augustinus Linariensis, an. 1551 Praeceptor Monachorum Vallis Umbrosae, et Criptae Ferratae anno 1579 et 1582 fuit vir doctus, et eruditus, linguarum notitia insignis, et libris editis non ignotas.

Antonius Merici Dertonansis, 1583

M. Antonius Merici Dertonansis, erat anno 1574 Theologus, et Praedicator [I, pag. 64] urbis Novariae, quaedamque ediderat anno 1583. Fuit praeterea Theologus Archiepiscopi Tarentasiensis; et observantia, et Sanctimonia clarus effulsit aevo suo, ut a R. A. P. M. Hieronymo Scaglioso Dertonensi, Generali Ordinis Assistente pro citramontanis Provincijs, et integerrimae fidei viro, non semel accepi.

Antonius de Azebedo, 1589

Antonius de Azebedo, Auriensis, maior meus avunculus, circa annum 1589 quaedam sui laboris monumenta praelo dedit.

Alfonsus de Mendoça, 1591

M. Alfonsus de Mendoça, Vesperarius Theologiae professor in Academia Salmantina, divulgatis Quodlibetis, et alijs tractatibus satis notus, anno 1591 florebat; nec multo post e vivis sublatus vix iuvenili aetate transacta, magnum sui desiderium omnibus dereliquit.

Augustinus Cornetanus, 1592

M. Augustinus Cornetanus, maximae expectationis vir, nec minus Religiosus, quam doctus; erat Regens Senarum anno 1566, et Mediolani anno 1569, et Romae anno 1572, Provincialis Romanus anno 1574. Theologus Francisci Sfortiae Cardinalis anno 1580, totius Ordinis Procurator Generalis anno 1582. Vicarius Generalis totius Italiae anno 1587, et renunciante Generalatus munus Gregorio Petrochino S. R. E. Cardinale, die 22 Februarij, anno 1591 a Summo Pontifice Vicarius Gcneralis toti Ordini Praefectus est. At paulo post, 15 kalend. Martij, anno 1592 morte interceptus est Romae. Sic mors quali ex insidijs hominum cogitationes intercipit, et expectationes succidit. Longiori quidem vita dignus erat Augustinus, et de quo magna sperari possent; sed siccine separat amara mors.

Augustinus de Gratia, 1593

M. Augustinus de Gratia, Lusitanus, publicus professor in Universitate Lourinan, ut asserit Petrus Calvus Dominicanus, antequam Ordini Augustiniano se traderet; tenere, et devote erga passionem Domini affectus, an. 1593 Ulyssipone naturae mortali satisfecit. Eum in Academia Lovaninsi Lectorem Theologiae fuisse, et Cathedram in Schola Conimbricensi a Philippo Rege oblatam recusasse, author Theatri triunphalis enarrat.

Ambrosius Staibanus Tarentinus, 1597

Ambrosius Staibanus Tarentinus, Templi Eremitani author, in Registris Generalium, anno 1597 Congregationis excalciatorum Regni Neapolitani Fundator, et Vicarius Generalis appellatur.

Ambrosius Frigerius de Bassiano, 1598

Ambrosius Frigerius de Bassiano, anno 1585 Vicarus Generalis Congregationis Lombardiae, vitam S. Nicolai de Tolentino, anno 1597 divulgavit; et anno 1598 ut quidam authores ferunt, Archiepiscopus Sebenici designatus vitam cum morte commutavit. Mors quidem certa, Episcopatus incertus.

Augustinus de Trinitate, 1598

Augustinus de Trinitate, vir doctissimus, Universitatis Conimbricensis Cathedraticus erat in Registris anno 1573 et 1576. Mortuo Sebastiano Rege Lusitaniae, e patria exul, et profugus, anno 1591 constituitur Regens studij Tolosani inter Augustinianos; et si Crusenio fidem damus, fuit etiam in Schola illius urbis publicus professor, et Rector. Addit author Theatri triumphalis fuisse Augustinum Academiae Tolosanae Rectorem, et sacrae Theologiae professorem Vesperarium; triaque suorum studiorum volumina edidisse.

Ambrosius Beltraminus, 1602

Ambrosius Beltraminus, sive Beltramini, Venetus, anno 1581 opus quoddam praelo dabat, et anno 1602 diem clausit extremum in Conventu S. Stephani Venetiarum, ut in Cathalogo scriptorum Venetorum tradit Iacobus de Albericis.

Angelus Amandulensis, 1604

Angelus Amandulensis, vitam B. Antonij de Amandula anno 1604 in publicum commodum curavit evulgare.

Amarus de Iesu Lusitanus, 1604

Amarus de Iesu Lusitanus, a Prorege Indiae Orientalis ad Acem Insulae Samatrae Regem legatus mittitur, ut Olandorum contagiosa commercia evitare procuraret. Invenit in oculis [I, pag. 65] Regis gratiam, quam et olim invenerat; et faedera cum illis iam icta, scissa sunt; et cum vi agendum esset illis repugnantibus, ad arma ventum est, et ab Acem suarum copiarum Imperator designatus Amarus, qui hostibus fidei bellum indixit, et triumphum reportavit.

Antonius Galvan, 1609

Antonius Galvan, anno 1589 erat in Universitate Conimbricensi primarius sacrorum librorum expositor, et paulo ante annum 1609 ex hac vita migravit, uno relicto laborum faetu in lucem edito, ut in Theatro triumphali Antonius a Purificatione testatur.

Antonius a Nativitate, 1638

M. Antonius a Nativitate, Lusitanus, unum, eodem authore teste, volumen de animabus Purgatorij posteritati reliquit.

Ambrosius Kerbekius Lovaniensis, 1620

Ambrosius Kerbekius Lovaniensis, quem Swretius, et Milensius collaudant, erat anno 1581 Bavariae Provincialis; et ex praeceptore, et institutore nepotum Cardinalis Madrucij fit an. 1598 Prior Herbipolensis in Franconia; et Vicarius Generalis Reni, circa annum 1620.

Anna de Austria, 1611

D. Anna de Austria, D. Ioannis de Austria filia, et Caroli V Imperatoris neptis, ex Priorissa Matricalensis, in quo Conventu Religionem Augustinianam a primae aetate professa fuerat, transfertur circa an. 1611 ad Ordinem Cisterciensem, ut in Regio Coenobio Burgensi, nuncupato las Huelgas, perpetuam ageret Abbatissam.

Antonius de S. Roman, et alij 1616

Antonius de S. Roman, an. 1583 et M. Aegidius Gothardus Ariminensis, ab authore historiae Ariminensis magnis laudibus commendatus, an. 1609 et M. Angelus Portenarius, Cathedraticus Patavinus, an. 1598 et Arcangelus Riccius, an. 1605 et M. Antonius de Azevedo an. 1607 Ordinis Chronicam; et M. Augustinus Cobellucius vitam B. Rittae de Cassia anno 1610 et M. Augustinus Ossorio Lusitanus, Rector Prouinciae Aragoniae, publicus professor Ilerdensis an. 1610 vitam B. Ioannis de S. Facundo, an. 1614 et M. Adeodatus Solera Cretensis an. 1616 communi utilitati diversa opuscula ediderunt.

Augustinus Theodori, 1616

Augustinus Theodori, ut habet Augustinus Ardinghelus in congeminata voce Turturis, Doctor Scholasticus, Lovaniensi Monasterio, et scholis plurimis annis cum laude praefuit, et ut Crusenius addit, fuit anno 1616 Coloniae Provincialis.

Aegidius de Praesentatione, 1618

M. Aegidius de Praesentatione, et Fonseca, Provinciae Lusitaniae felicissimum germen, scriptis in lucem editis (quinque scilicet voluminibus, et alijs quinque cito prodituris) clarissimus, in Academia Conimbricensi semel, et iterum vicerector, et Sacrae Theologiae Decanus, et antecessor Vesperarius, et in primaria Cathedra professor emeritus, erat an. 1604 Sanctae Inquisitionis deputatus, et anno 1618 Lusitaniae Provincialis. Desijt esse inter vivos die 8 Februarij, anno 1626 et aetatis suae 87, et hoc elogio decoratur: Fr. Aegidius de Praesentatione D. Theologus, fidei zelo, ac vitae Sanctimonia insignis, et in hac Academia primarius professor emeritus, obijt an. 1626, die 8 Febr. Aetatis suae 87.

Andraeas de Strada et alij, 1620

M. Andraeas de Strada, erat circa annum, ut suspicor, 1620 publicus professor Oscensis; et Alexander Neapolitanus, anno 1617 Cathedraticus Nolensis; et Aegidius Pistoriensis, anno 1620 Lector publicus in Universitate Pisana.

Alfonsus Nunnius Bethicus, 1614 et

M. Antonius Iañez Canariensis, 1625

uterque Provinciae Bethicae proles, uterque in Sacra Theologia doctissimus, et sacri Tribunalis Inquisitionis in Hispania Qualificator, et uterque Generalis Assistens pro ultramontanis Provincijs; ille anno 1614 et hic anno 1625 ille obijt, hic in sua Provincia anno 1635 electus Provincialis, maiori quidem honore dignus; sed non multo post, eodem anno ad superos abijt nunquam moriturus.

Ambrosius ab Angelis, 1628

Ambrosius ab Angelis, et eius socius Fr. Petrus a Sanctis, laicus, a P. Fr. Sebastiano an. 1628 mittuntur ad Georgianos [I, pag. 66] ad praedicationem Evangelij, ut ipse Sebastianus ad Generalem scripsit, asserens se ab eo itinere aegritudine urgente retractum.

Aurelius Philippinus de Rocca Contrata et alij, 1629

Aurelius Philippinus de Rocca Contrata, anno 1612; et Angelus Carezanus Dertonensis, anno 1614; et M. Augustinus Britinensis a Mundulpho Venetus, anno 1617; et M. Angelus Bontius Ariminensis, anno 1618; et Antonius de Barahona Castellanus, anno 1620; et Alfonsus Regius Urbevetanus, anno 1621; et M. Angelus Bellus homo de Rocca Contrata, Firmanus anno 1625; et Aemilius Raspoponus Ravennas, anno 1627; et Aurelius Corcellinus, Congregationis Lombardiae, anno 1628; et Alfonsus de Aragon, et Borgia, Provinciae Castellae alumnus, vitam B. Rittae de Cassia, anno 1628; et Antonius Sabbothius, notus Swertio, anno 1628; et Ambrosius Landucius, anno 1629, quosdam laborum suorum partus posteris reliquerunt.

Andraeas de Cassia

Andraeas de Cassia, Conventus Cassiani Proles, inter viros illustres; illius domus hoc elogio, aevo suppresso, decoratur: Vener. Fr. Andreas Capotius de Cassia, divini verbi praeco efficacissimus, scripsit tractatum apologeticum, ex quo maxima intelligentia Scripturarum ipsum decoratum fuisse liquet. Forte hic est Lector ille Andraeas de Cassia, qui anno 1308 Conventum Vallis Nucis erexit. De eo redibit sermo, dum de illius Monasterij fundatione sermonem instituemus.

Angelus de Cassia,

Angelus de Cassia, vir doctus, et in declamandis ad populum sermonibus non inglorius, duo sermonum volumina MSS. tam Dominicalium quam festivorum reliquit, quae in Conventu Cassiano inter alia MSS. asservantur; in fine secundi voluminis haec verba subijciuntur: Isti sunt Sermones Dominicales, Festivi Fr. Angeli de Cassia, Ordinis Eremitarum S. Augustini.

Antonius a Gratia, Sanctae Inquisitionis in districtu Goensi, et

Antonius Freire, an. 1613 et 1632 in districtu Ulyssipponensi, deputati; et hic ultimus quatuor editis voluminibus, nostra tempora illustrarunt.

Antonius de la Calancha, 1639

M. Antonius de la Calancha, primum tomum historiae Provinciae suae Peruntinae, an. 1633 confecit, postea Barchinone editum anno 1639.

Alfonsus Ramos Gauilan, 1633

Alfonsus Ramos Gauilan, Provinciae Peruntinae alumnus, circa an. 1633 edidit historiam B. Virginis de Copacabana, ut lib. 2, cap. 13, pag. 379 testis est Calancha, et Antonius de Leon in sua Bibliotheca, pag. 126, ubi refert eam historiam, et Crucis de Carabuco, an. 1621 praelo traditam.

 

A. MONASTERIA VIRORUM

Africana, 391

[I, pag. 66] Africana Monasteria tempore D. Augustini, et sequentibus saeculis instituta, et a Wandalis diruta, nunc extabant, nunc peribant, donec circa annum 827 vel omnino, vel fere destructa sunt a Sarrazenis. Eorum specialem notitiam dabimus in Annalibus

Augustinianis, si vita supersit.

Aquaecurtense, 1101

Aquaecurtense, B. Mariae, in finibus Artesiae ad Austrum, non procul Aroasia, circa an. 1101 a B. Odone Presbytero fundatum. Lambertus Episcopus Atrebatensis 17 Kal. Novemb. an. 1101 Odoni, et suis fratribus Eremitis ibi Religiose et canonice victuris Ecclesiam et decimam agri Ecclesiae circumiacentis donavit, et tradidit. [I, pag. 67] Extat ad huc instrumentum donationis, et a Perreolo Locrio verbatim refertur. Praeclare indicia non leviter probant Monasterium hoccine eo tempore fuisse Eremitarum sub Canonica regula D. Augustini viventium, licet postea in aliam Religionem concesserit. At nihil certi possumus affirmare, et sequenti tempore ad Congregationem Aroasiensem Canonicorum Regularium S. Augustini spectasse videtur. Refert illud inter Coenobia Canonicorum Regularium Ordinis Augustiniani, illiusque Abbatiam indicem texit ab Odone sub anno 1110. Lamberto Episcopo Atrebatensi sedente, Claudius Robertus in Gallia Christiana, pag. 523.

Aquaevivae, 1101

Aquaevivae, iuxta Pisas S. Iacobi, Provinciae Pisarum. Extabat hoc Coenobium, circa annum 1187 tempore Gregorij VIII. Is enim Pontifex, ut habet Coriolanus in Chronica, pag. 9: Concessit Fratribus dicti Ordinis authoritatem audiendi confessiones, praedicandi, et coemeteria construendi, ac eos sepelietret, qui in eorum coemeteriis, atque Ecclesiis elegerint sepulturam. Et privilegium directum fuit Priori Sancti Iacobi de Aquaviva, Lucanae dioecesis. A Coriolano id hauserunt author compendii rerum Ordinis iussu Seripandi editi anno 1549, et Lamentius de Empoli in Bullario Augustiniano. In hac domo aliquando D. Franciscum moras traxisse ferunt nonnulli ex testimonio B. Henrici de Urimaria, qui in Tractatu de Origine Religionis Eremitarum D. Augustini, veritate 7 sic habet: Tempore Innocentii Papae III fuit Fr. Joannes dictus de Cella, circa quod tempus B. Franciscus cum dictis Fratribus habitavit. Ex quidam asserunt, quod fuit Frater dicti Ordinis in loco Sancti Iacobi de Aquaviva iuxta Pisas. Erat Coenobij Prior anno 1251 Fr. Ioannes, et spectabat ad Congregationem Eremitarum S. Augstini in Thuscia.

S. Antonij in Ardigneta sive Ardinghesca, 1198

S. Antonij in Ardigneta sive Ardinghesca nunc Vallis Asperae, olim Provinciae Senensis, nunc a Fratribus Congregationis Ilicetanae possessum. Locus est in maritimis Senarum, qui prima initia dicitur habuisse a B. Blasio de Opima, qui in Valle Sylvae Funiani illud erexit in honorem S. Antonij, circa annum 370. Illud circa annum 1198 sub protectione Apostolica suscepisse Innocentium III gravissimi Authores affirmant. B. Iordanus de Saxonia, Lib. I vitas Fratrum, cap. 14, pag. 30, sic habet: Hic ergo Innocentius Papa III fuit primus Summus Pontifex, a quo Ordo habuit aliquod privilegium scriptum, quantum ego potuit indagare. Confirmavit namque locum nostrum S. Antonii in Ardigneta, qui qui est in Provincia Senensi, cuius privilegii formam vidi. Et Ambrosius Coriolanus in Chronica, pag. 9 haec subdidit de Innocentio III: Inter alia confirmavit locum S. Antonii apud lacum Ambrosianum prope Senas, sicut ego Bullam vidi, et totum ipsum Ordinem in protectionem Sedis Apostolicae suscepit. Commentarium etiam rerum Ordinis iussu Seripandi editum sub anno 1597 de Innocentio III sic loquitur: Hic idern Pontifex pluribus Bullis confirmavit Ordini nostro Coenobium Sancti Antonii apud lacum Ambrosianum in territorio Senensi. Quarum Bullarum unam M. Ambrosius Coranus in quodam libello, quem de initiis Ordinis nostri edit se vidisse asserit. Erat huius domus Prior anno 1251 Fr. Simon, qui in Capitulo Congregationis Eremitarum Thusciae eo anno celebrati in Conventu Sancti Salvatoris de Cassina, simul cum Fr. Aiuto, Collae Priore, loco et nomine Fr. Matthaei Prioris Generalis Synodo praeerat. Ferunt relationes mihi traditae hanc Innocentij III Bullam esse registratam in archivo Coenobii Ilicetani, eiusque initium esse: Solet annuere Sedes Apostolica; finem vero, Dat. Laterani 12 Kalen. Iunii, anno 1198. Addunt ibidem referri illam aedem sub Caesarea protectione suscepta ab Henrico III Imperatore privilegio, quod incipit: Cum religiosos viros Fratres Ordinis Eremitarum S. Augustini [I, pag. 68] de loco S. Antonii de Ardinghesca in nostram, et Imperii protectionem etc. Dat. apud Montem Imperialem in castris super Florentiam, Nonis Februarii 1413, Regni nostri anno 5 Imperii vero I. At ingentes patitur difficultates Henrici privilegium, si fìdeliter refertur. Quo modo enim stare potest Henricum III anno 1413 vixisse, illumque esse Imperii sui annum I, quod neque Henrico VII convenire potest? Hanc domum Gerardus de Arimino, anno 1434 Congregationi Ilicetanae donavit; eaque est, ut ex Coriolani, et Seripandi Chronicis constat, quae anno 1477 die 5 Martii in Registris sub Provincia Pisarum appellatur Conventus S. Antonij lacus Ambrosiani. In actis Congregationis Ilicetanae anno 1540. Salvator Senensis, erat Prior Conventus S. Antonij de Lacu, et Fr. Brunettus de Leonisa, Prior S. Antonij de Petriolo; et in actis anni 1544 fit mentio Conventuum S. Antonij de Nemore, et Vallis Asperae. Unde colligere possumus Conventum S. Antonij in Ardigneta, et Vallis Asperae esse eundem cum Conventu S. Antonii Lacus Ambrosiani; et Coenobium S. Antonij de Nemore, coincidere cum Eremitorio S. Antonij de Petriolo, et supra balneum Petrioli. Huius domus proles fuit B. Ioannes de Valdaspra, circa annum 1363.

S. Antonij de Sylva, sive de Nemore, et Bosco, alias de Petriolo, 1230

S. Antonij de Sylva, sive de Nemore, et Bosco, alias de Petriolo, et supra balneum Petrioli, olim Provinciae Senensis, nunc Congregationis Ilicetanae. Fuit olim Eremitarum S. Guillelmi. Durat enim in archivo Coenobij Ilicetani Bulla Gregorij IX de anno 1230, quae sic incipit: Gregorius Episcopus etc. Dilectis filiis Priori, et Fratribus Eremitis S. Antonii de Sylva iuncta, Ordinis S. Wiglielmi salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est etc. Dat. Perusiis 5 Kal. Februarii, Pontificatus nostri anno 3. Hunc domum Ambrosius Coriolanus in Registris sub Dat. Romae die 9 Novembris anno 1483. Congregationi Ilicetanae tradidit, et eodem anno Sixtus IV traditionem authoritate Apostolica confirmavit.

Amerinum, 1245

Amerinum, SS. Philippi et Iacobi, Provinciae Vallis Spoleti. Erectum ante annum 1245. Eoedem anno (durat adhuc instrumentum in archivo Conventus, in charta pergamena) Cardinalis Rainerius Capocius Viterbiensis stabilem fecit donationem, quam de Ecclesia S. Benedicti in monte Serpiario posita fecerat Fr. Paci de Eugubio, et Fr. Mathaeo de Narnia, nomine Religionis Augustinianae, rogante instrumentum Ioanne Almecixi de Narte. Huius Coenobij alumnus fuit M. Ugolinus de Amelia, Provincialis Spoletanus, et circa annum 1443 Episcopus Amerinus; et Andraeas Nacci eiusdem urbis Praesul anno 1412 et Gregorius Andentuli de Amelia, anno 1391 Apostolicus Capellanus. In Templo huius aedis iacet corpus B. Luciae de Castello Porchiano, et Bufalari, quam ferunt sororem fuisse B. Ioannis de Reate, qui circa annum 1350 virtutibus, et miraculis coruscavit. Huius Monasterij memoria in Registris Ordinis die 3 Septembris, anno 1388 conservatur; et Bonifacius IX Bulla data Romae 14 Kal. Decembris, anno 1397 concessit Priori, et Fratribus huius aedis, et Clericis saecularibus civitatis, et diocesis Amerinae in vigilia S. Augustini ad domum S. Augustini processionaliter accedere, crucem et cruces, ac alias reliquias deferre; et Priori et Conventui posse assignare duos Fratres dictae domus Presbyteros ad audiendas confessiones eam visitantium pro indulgentia consequenda. Donarunt huic Coenobio Locum S. Angeli in Cirichano Leonardus de Leone, et Guillelmus Claravalle, cives Tudertini, et Nicolaus V anno 1449 confirmationis Apostolicae robur adiecit.

Agnani, 1251

Agnani, olim spectans ad Congregationem Eremitarum Augustinianorum Thusciae. Eius Priorem agebat anno 1251 Fr. Vincentius.

Asciani, 1251

[I, pag. 69] S.Bartholomaei de Asciano; duplex, ut videtur, Coenobium, et ad eandem Thusciae Congregationem pertinens. In Capitulo enim Generali, anni 1251 Fr. Accursius, et Fr. Amicus, S. Bartholomaei de Asciano Priores nuncupatur.

Arelarense, 1255

Arelarensis, S. Augustini, provinciae Provinciae. Extabat olim anno 1255. Conservatur enim in archivo Romano Maremagnum Innocentij IV pro ultramontanis Eremitis Ordinis Sancti Augustini, datum Assisij 2 Kalend. Iunij, anno I Pontificatus, et Christi 1253 in cuius fine sic habetur: Ad haec Nos Ioannes Dei gratia Sanctae Arelatensis Ecclesiae Archiepiscopus inspecta diligenter littera Domini Papae, non abolita, non cancellata, nec in aliqua sui parte vitiata, praesentem litteram de verbo ad verbum de illa transcriptam, ut ei plena fides adhibeatur, ad instantiam Fratrum Eremitarum Ordinis Sancti Augustini sigillo nostro duximus sigillandam. Dat ....... anno Domini M.CCLV. Olim haec domus extra urbem constructa erat, ut in Chronica asservit Pamphilus, et anno 1358 intra urbis muros translata. Defecerat in hoc Coenobio, sicut et in alijs Galliae, et Orbis regularis observantia; at anno 1612 ut in Registris Ordinis traditur, die 5 Decembris, M. Laurentius Ruffus cum nonnullis alijs Religiosis in Capitulo Provinciali Niciae celebrato, proposuerunt se velle in eo sequi communem vivendi normam, et novam reformationem; et Diffinitorium illius Synodi die 13 Maij eiusdem anni rem hanc ad Priorem Generalem remisit. Is praefata die 5 Decembris pijs praedictorum Patrum desiderijs annuit, ea tamen adiecta conditione, quod Monasterium illud, aut nova reformatio, neque vocaretur de Excalceatis, aut alio nomine, quod posset ab alijs provinciae Patribus differre; et declarat eos non differre ab ijs, qui sunt Tholosae, et qui paucis post diebus fortassis forent in Conventu Parisiensi; concessitque, ut inde, nisi a Priore Generali, non possent amoveri. Vidimus hanc aedem anno 1624 cum Roma reverteremur in Hispaniam, pieque, et Religiose regebatur a R. P. Spiritu Amier, quem in domo Salmanticensi Theologicis studijs incumbentem quondam noveramus. Conservatur in Templo huius Conventus pars sacrorum pignorum D. Petri in argenteo simulacro mira arte elaborato.

Ariminense. 1256

Ariminense, S. Ioannis Evangelistae, provinciae Romandiolae. Huius Monasterij Ecclesia, ut Raphael Adimari de Situ urbls Ariminensis, lib. I, pag. 73 et Clementis in historia Ariminensi referunt, favore, et consensu D. Iacobi Episcopi Ariminensis, a R. D. Bernardo Rectore ipsius Ecclesiae, quae tunc erat, ubi nunc est vetus Sacristia, donata fuit die 5 Decembris anno 1256, indictione 4, R. P. F. Nicolao, Priori et Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini; ea tamen adiecta conditione, quod durante vita Bernardi solverent illi quotannis de fructibus, et bonis Ecclesiae centum et quinquaginta libras Ravennatentes. Instrumentum huius donationis rogatum fuit a Ser Federico filio quondam M. Benvenuti Medici, et in archivo Coenobij custoditur. Felix est domus haec prole, et divitijs.

Praeter enim temporalia bona, quae possidet, ditatur sacris exuvijs Sanctae Marinae Virginis, cuius corpus sub altari eius nomini facto, cum aliorum Sanctorum pignoribus colitur, ut ex Iulij 2 diplomate apparet; et S. Theodori Divae ipsius parentis, qui in Templo illo, sed incognito adhuc loco requiescit. Quantum vero ad prolem spectat, fuit a primordijs velut vitis abundans in lateribus domus Augustini et filij eius, sicut novellae olivarum in circuitu mensae Augustinianae. Tulit enim Beat. Thomam de Arimino miraculis clarum; Gregorium de Arimino, virum doctissimum, Augustiniani Ordinis Generalem; Gerardum de Arimino eadem praefectura decoratum, et Episcopum Caesennatensem electum; [I, pag. 70] Hieronymum de Arimino, Episcopum Ariminensem; et Victorem de Arimino, Episcopum Caesennatensem; quibus nonnulli addunt B. Angelum Ariminensem, cuius aevum, et gesta me latent.

S. Angeli, 1264

S. Angeli, Provinciae Marchiae Anconitanae. Hoc est felix illud domicilium, in quo B. Nicolaus de Tolentino praedicatione Prioris Coenobii Augustiniani, insignis illo aevo Concionatoris, illectus, circa annum 1264 D. Augustini Eremitico instituto nomen dedit. De eo Baptista Mantuanus lib. 2, S. Nicolai sic cecinit: Haec Picentis agri domus observabat ad unguem. / Sola hic Religio, sola observantia Divum / Crevit, et aeternae spes, ac fiducia vitae. / Huc adolescentes prudens puer attulit annos, / Et sacer evadens duplicem vestitur abollam.

Auximanum, 1270

Auximanum, sive Osimanum, S. Augustini, Provinciae Marchiae Anconitanae. Est eius memoria in Registris die 28 Septembris, anno 1474, multo tamen vetustiorem habet originem: In ea Italiae parte, ait Andraeas Iacobi Fabrianensis Abbas Generalis Silvestrinorum in principio vitae Sancti Silvestri Abbatis Auximatis, die 26 Novembris apud Surium, qua non admodum longe lateque patet Picenus ager, et castigatorum leviter collium amaenitate dives, et omni genere frugum ubertate laetus, Auximum non admodum fastigiato in colle situm est, ad quinque millia passuum ab urbe Laureto, Beatissimae Virginis domicilio toto Orbe terrarum celeberrimo, nobilitata disiunctum. Eius ditio, ac fertilis ager ad Superum usque mare fere porrigitur. Urbs inter caetera eius orae oppida, et divitiarum copia, et insignium virorum faecunditate nobilis. In hac ergo urbe Conventus Eremitarum D. Augustini longe ante annum 1270 erectum fuisse extra dubium est. Sunt enim huius aedis filij B. Fr. Peregrinus de Auximo, quem a Purgatorij poenis B. Nicolaus, dum in Conventu Vallis Manentis moraretur, eripuit; et B. Clemens de Auximo, alias de Urbe Veteri nuncupatus, quem Patres anno 1269 vel 1270 communi suffragio in Priorem Generalem elegerunt.

Argentinense, 1270

Argentinense, Provinciae Reni, et Sveviae. Huius Coenobij erectionem Iosephus Pamphilus, fol. 31, sub an. 1270, Nicolaus vero Crusenius pag. 135 et Hieronymus Roman, Centuria 9, fol. 53, sub an. 1271 constituunt. Illud certum est extructum fuisse ab anno 1263 usque ad an. 1273. Eius enim erector, ut habent Claudius Robertus in Gallia Christiana, in Cathalogo Episcoporum Argentinensium, pag. 237, et Petrus Mersaeus Cratepolius in Cathalogo eorundem Episcoporum, pag. 845, et Franciscus Guillimanus de Episcopis Argentinensibus, et ex Antonio Monchiaceno, lib. 2 de celebratione Missae, cap. 35. Hieronymus Roman ubi supra, fuit Henricus eius nominis IV Episcopus 58 vel 63. Argentinersis, Baro a Geroldisecko, sive Geroldiseck, Doctorum amator, et fautor, qui primus monachos Augustinianos in urbem accepit, et ut ait Guillimanus, liberalitate sua fovit, auxitque. Unum nobis alumnum, sed instar plurium, protulit Argentina; nempe M. Thom. de Argentina, Doctorem clarissimum, et Augustiniani Ordinis Generalem: Hic, et in alijs urbibus, ait Milensius pag. 6 sui Alphabeti, monachos, prae caeteris nostros parentes interdicto Clementis VI in Ludovicum Bavarum, ab anno millesimo trecentesimo quadragesimo sexto, ac deinceps per annos septendecim a cantu prorsus abstinuisse ferunt Paralypomena rerum memorabilium, adjecta Chronico Conradi Abbatis Uspergensis. Durat memoria illius in Registris an. 1390, et die 8 Aprilis, an. 1479 in quo Ambrosius Coriolanus praecepit in Conventu Argentinensi studium collocari. Labente tempore, dum in Germania haeresum lues grassaretur, hoccine Coenobium monachis nostris ademptum.

Aquense, 1275

Aquense, sive Aquisgranense, in Dioecesi Leodiensi, Provinciae Coloniae [I, pag. 71] Fundatum,Crusenio teste pag. 137 sui Monastici, a Fratibus Monasterij Traiectensis, anno 1275. Extat memoria illius in Registris die 24 Octobris, anno 1389 et 1541, 1542, 1552 et 1587. Deinde a nostris amissum, sed, ut audio, anno 1629 recuperatum.

Anconitanum, 1280

Anconitanum, S. Augustini, Provinciae Marchiae Anconitanae. Extabat anno 1280. Eo enim anno B. Augustinus de Ancona in Conventu Anconitano edidit destructionen arboris Porphyrianae. Eam typis mandavit Lector Augustinus de Placentia, die 10 Iulij, an. 1503 et Comiti Marco Antonio Landi dicavit, et in eius fine author adiecit haec verba: Anconae actum est hoc opus anno gratiae 1280. Olim situm ad S. Augustinum veterem; postea translatum ad locum, quem nunc habet, ut ex Registris Ordinis constat; ubi die 18 Martij anno 1421 sic habetur: Concessimus Conventui de Ancona, ut possit vendere quasdam domos, quas habet in contrata S. Petri eiusdem civitatis; et hoc, ut pretium commutetur in melius, et praesertim in reaptatione cuiusdam possessionis loci S. Augustini antiqui, quae utilior erit, ut aiunt, si aptetur.Basilica huius domus a populo Anconitano fundata, et dedicata an. 1338 ut habet vetus inscriptio in lapide incisa, quae sic habet: Anno Domini 1338, Indictione 6, die 9, mensis Novembris, tempore S. D. Benedicti Papae XII Universus populus Anconitanus fundavit, ac dedicavit hanc Ecclesiam Fratrum Eremitarum S. Augustini de Ancona sub titulo, et nomine S. Mariae de Populo, et S. Augustini; inter quos interfuerunt Reverendissimus D. Fr. Ioannes de Ancona Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Senogalliensis, et R. Prior Fr. Iacobus de Ancona. Verum de huius Basilicae erectione uberius loquitur Lazarus de Bernabeis Anconitanus in historia Anconitana, an. 1497 edita, quam Romae legimus MS. in Bibliotheca Reverendissimi Fortunati Schachi Apostolici Sacristae. Ibi: Urbs Anconitana proprijs expensis aedificavit Ecclesiam S. Augustini. Quo tempore erat Episcopus Senogalliensis, quidam Anconitanus vocatus Fr. Ioannes, eiusdem Ordinis, homo honestae vitae. Hic benedixit primum lapidem fundamenti, et proprijs manibus illum posuit subtus; et Domini Antiani secuti sunt, et quilibet apposuit unum et hoc fuit anno 1333 (potius an. 1338). Addidit Bernabeus F. Iacobum de Ancona, Priorem huius rei memoriam reliquisse in charta pergamena, eamque in archivo Coenobij S. Augustini asservari, seque illam vidisse testatur, et est huiusmodi: Ad laudem et reverentiam Omnipotentis Dei, suaeque matris gloriosae Virginis Mariae, BB. Augustini, et Nicolai confessorum, et omium Sanctorum, et Sanctarum eius, et ad perpetuam rei memoriam. Universus populus civitatis Anconae dedicavit et fundavit hanc Ecclesiam Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini de Ancona, nomine, et vocabulo S. Mariae Populi; et Capellam inferiorem subtus dictamEcclesiam nomine, et vocabulo B. Nicolai de Tolentino, et Sanctae Requiei; pro statu pacifico, et tranquillo Anconae civitatis, et populi. In qua primarium lapidem benedictum posuit R. P. D. D. Ioannes de Ancona, Dei, et Apostolicae sedis gratia Senogalliensis Episcopus, et nobiles, ac sapientes viri D. Ioannes Miles de Morontibus de S. Geminiano, Potestas; Ioannes Cecholi, Domini Ioannis de Monte Spinello, Capitaneus; Marcellus, Domini Moreschi de Monte Ilcino, Iudex appellationum; Stangis Leonardi, Cecolus Dominici, Nalus Nicolae, Ioannes Ganantius Benvenuti, Guillelmucius Iacobi, Perottus Benincontri, Thomas Ferrator, Lispantes Angeli, Nicolacius Bartolucij, Antiani de regimine dictae civitatis, et oppidi; ijdem circum adstantes suum lapidem cum multis alijs posuit unusquisque anno a Nativitate eiusdem Dei, et D. N. Iesu Christi 1339 (potius 1338), Indictione 6, die 9 mensis Novembris, tempore Domini Benedicti Papae XII, in dedicatione Basilicae Salvatoris, in cuius rei testimonium F. Iacobus de Ancona Prior dicti loci, et Ordinis praesentes litteras fieri fecit, et sigillis praedictorum omnium praemuniri. Subdit deinde Barnabeus Campanile, [I, pag. 72] et claustrum cum dormitorio extructum, Priore Fr. Leonardo; et arae maioris tribunam, coquinam, et alia cubilia, Priore Gabriele Anconitano, chorum vero, sub M. Augustino de Castello de Milio; subdiditque haec facta diebus suis ab an. 1450 usque ad an. 1497 adijciens Ecclesiam esse stratam silicibus sub Prioratu Augustini de Corneto, per mortem Fr. Antonij, qui obijt in Ecclesia S. Antonij Iuxta Cassanum. Addamus, et nos Templum huius aedis anno 1560 consecratum, et hoc memoriale lapidi insculptum ad notitiam posterorum: Anno Domini 1560, die 21 Aprilis, tempore S. D. N. Pij Papae IV fuit Templum hoc Deo Opt. Max. B. Mariae Virgini, ac D. Augustino consecratum per R. D. Georgium Xiuchovich, Episcopum Segniensem, anno Prioratus R. M. Gabrielis Anconitani; et praefatus Reverendissimus Episcopus concedit omnibus Christi fidelibus Ecclesiam hanc visitantibus in die praefatae consecrationis 40 dies de vera indulgentia in forma Ecclesiae consueta.

Ferax haec vineae Augustinianae vitis gloriosos omni aevo palmites tulit; et praecipue Ioannem, et Iacobum Anconitanos, quos Iosephus Pamphilus inter Beatos Augustinianos enumerat; B. Augustinum Triumphum de Ancona, Regijs legationibus functum, virum doctissimum, et sanctissimum; Guillelmum Triumphum, B. Augustini Patruum, doctrina, et eruditione insignem; Ioannem de Ancona, Episcopum Senogalliensem, Simonem de Vigilantibus Anconitanum, Senogalliensem etiam Antistitem, et Augustiniani coetus tempore schismatis Generalem; Gabrielem Masciolum Anconitanum, Apostolici sacrarij Praefectum, et Archiepiscopum Ditrachiensem et Episcopum Castrensem; et Stephanum de Ancona, Abbatiali dignitate conspicuum; et Gabrielem Buratellum Anconitanum, et editis operibus clarum.

Aquilanum, 1282

Aquilanum, S. Augustini, Provinciae Vallis Spoleti. Eius Ecclesia incaepta fuit, benedicto, missoque primo lapide a Vener. Patre, et Domino N. Episcopo Aquilano die 21 Martij, anno 1282. Extat in Archivo Conventus instrumentum originale in membrana, et apud me authenticum Domini Pauli Gualterij de Aquila, Apostolici notarij signo, et subscriptione roboratum. Fit eius mentio in Registris, et alijs instrumentis, anno 1400, 1455 et 1470. In eo celebrata Comitia Generalia, an. 1400, post Bartholomaei de Venetijs, Generaralis obitum. Durat in tabulario Conventus Cassiani Bulla Bonifacij IX, data Romae 9 kal. Iunij, anno 2 Pontificatus ad Patres in hac Synodo congregatos, quae incipit: Illam, quam hactenus ad Ordinem vestrum. In ea Pontifex devotis Patrum ad Capitulum convenientium orationibus se commendat, eosque hortatur, ut ad memoriam revocantes, qualis, quantusve vir fuerit quondam Bartholomaeus de Venetijs, Generalis Prior, talem concorditer eligere studeant, qui non solum utilis Ordini, sed et Orbi sit. Concluditque in haec verba, quae ad Augustiniani nominis gloriam subijcere libuit: Demum cautos vos reddimus, ut circa vestrae Religionis statum sollicitudine debita vigiletis, ne (quod absit) in vestra gloria, quae velut inaestimabilis altitudinis firmamentum, multiplici siderum luce coruscans, universalem Ecclesiam multis illustravit temporibus, valeat macula reperiri. Hanc domum illustrarunt, Valentinus de Aquila an. 1392, Summi Pontificis Poenitentiarius; Iacobus de Aquila, an. 1470 totius Ordinis Generalis; et B. Antonius de Aquila, an. 1482 ad coelos translatus.

Angense, 1285

Angense, sive Angiense, in Belgio Provinciae Coloniae. Fundatum, ut Crusenius refert, pag. 139 sui Monastici, a Domicellis de Enghien, Comitibus Arembergicis, an. 1285. Agitur de eo in Registris Generalium, anno 1438, 1531, 1552 et 1587. Deinde domus, simul cum Ecclesia incendio destructa, an. 1593, Crusenio teste restauratur.

Alexandrinum, 1239

[I, pag. 73] Alexandrinum, S. Martini, Provinciae Lombardiae. Extructum ante annum 1289. Eo enim anno aedes Patrum Minorum fuit aedificata, et in actibus publicis illi praefertur domus Augustinianorum iuxta pristinam praecedentiae normam, ut in causa Vitaliana retulit Nicolaus Barianus Placentinus. Habetur eius memoria in Registris die 15 Martij, anno 1387 et die 2 Iulij, anno 1467 in quo Generalis Guillelmus Bechius praecepit Paulo Bergomensi Vicario Congregationis Lombardiae, ut de Fratribus suae Sodalitatis Conventum S. Martini de Alexandria reformaret. Huius aedis filius fuit Fr. Bartholinus de Alexandria anno 1405, electus Episcopus Alexandrinus.

Acconense, 1290

Acconense in Palaestina, Provinciae Terrae sanctae. Evit olim Saccitarum, alias Fratrum de Poenitentia Iesu Christi, sub D. Augustini regula militantium, eaque Religione Decreto Concilij Lugdunensis extincta, de licentia Nicolai IIII. Bulla data apud Urbemveterem 6 idus Octobris, anno 3 Pontificatus, quam M. Marquez cap. 16, § 5, pag. 305, transcripsit, Eremitis Augustinianis venditum a Patriarcha Hierosolymitano.

Avenionense, 1294

Avenionense, S. Augustini, Provinciae Franciae. Eius fundatio antiquior est an. 1294 in quo Coelestinus V privilegia huius Coenobij confirmavit. Extat Pontificis Bulla in archivo numero 71. Clemens etiam V privilegia indulsit Conventui Avenionensi contra Templarios; et habetur numero 6 et Benedictus XII Religiosis Conventus Avenionensis, ut pro ipso preces effunderent, iniunxit, indulgentiasque eis concessit; et conservatur numero 2. Et Urbanus V anno 1367 facultatem dedit huic domui exstruendi Scamnum, quod vulgo Banc vocatur, pro macello, in porta Materon, quod fuerat Ioannis Roquemauri; et servatur numero II. Et Eugenius IV Bulla data anno 1437, quae numero I custoditur, Episcopum Tarentasiensem Conventus S. Augustini Avenionensis administratorem deputavit. Haec et alia plurima privilegia Ordini Augustiniano concessa, Innocentij IV, Alexandri IV, Urbani IV, Nicolai IV, Bonifacij VIII, Benedicti XI, Ioannis XXII, Benedicti XII, Clementis VI, Innocentij VI, Urbani V, Clementis VII, Benedicti XIII, Martini V, Nicolai V et Pij II in archivo huius Coenobij conservantur. Duo fuere in hoc Conventu celebrata Capitula Generalia, scilicet an. 1368 et 1455. Durat eius notitia in Registris Ordinis die 15 Aprilis, anno 1491 in quo Anselmus de Monte Falcone Priori, et Patribus huius domus stricte praecepit, ut revocarent concessionem capellae magnae, cuidam civi Avenionen si factam, quam, ait, ut dictum est nobis, erexit Dominus Petrus, Protector Ordinis, et dotavit. Hinc etiam conijcimus huius Monasterij vetustatem. Alium enim Petrum Cardinalem Ordinis Protectorem ante annum 1491 non novimus, nisi Petrum de Columna S. Eustachij Diaconum Cardinalem, quem Caelestinus V die 5 Decembris, anno 1294 Ordini Augustiniano defensorem, et privilegiorum conservatorem deputavit.

Agennense, 1299

Agennense, ante annum 1299 aedificatum. Habetur in Bullario Augustiniano pag. 49 Bulla Bonifacij VIII data Laterani 2 idus Martij, anno 5 Pontificatus, et Christi 1299, in qua Archidiacono Bruliensi in Ecclesia Agennensi committit, ut Guardianum, et Fratres Minores citet ad comparendum infra duos menses coram Papa, ad respondendum obiectioni propositae a Priore, et Conventu Fratrum Ordinis Eremitarum S. Augustini, opponentium ipsis quod locum infra spatium 240 cannarum suo Conventui propinquum de novo aedificaverant. Hoc Coenobium esse illud credo, quod in Registris Ordinis anno 1419 Argennense de Reni Provincia nuncupatur.

Alcodiense, 1300

Alcodiense, S. Augustini, Provinciae Aragoniae. Eius fundatrix fuit circa annum 1300 D. Margarita de Lauria, [I, pag. 74] uxor Nicolai Ianvillani Comitis Terraenovae, et filia Rogerij de Lauria, et Saurinae de Entenza Iacobi Regis Aragonum patruelis germnae. Fit illius mentio in Registris anno 1419 et 1597. Id a Margarita praestitum refert Iacobus Boil in historia Conventus B. Mariae del Puche Ordinis B. Mariae de Mercede edita an. 1631, cap. 8, fol. 36 quia noverat Coenobium del Puche fuisse olim Ordinis S. Augustini; eamque deberi compensationem Ordini Augustiniano existimavit. At fallitur Iacobus dum credit Coenobium illud fuisse Canonicorum Regularium S. Augustini. Fundamenta enim, quibus id probare contendit, si praefato Monasterio quadrant, manifeste convincunt, fuisse Monachorum S. Augustini, non Canonicorum, neque restitutio fieri deberet Eremitis, dum Canonici Coenobij Domini superessent.

Anconitanum, 1300

Anconitanum, S. Clarae, vel Clariae, Provinciae Marchiae Anconitanae. Conservatur in Conventu Anconitano S. Augustini privilegium Bonifacij VIII concedentis anno 1300, ut in Ecclesia Monasterij S. Clariae de Ancona poneretur primus lapis benedictus, et pro Fratribus Eremitis S. Augustini construeretur. Illud eidem Ordini, et Priori Anconitano S. Augustini subesse scripsit ad Sacristam Apostolicum Fortunatum die 12 Septembris, anno 1631 F. Felix Perottus.

Ambianense, 1307

Ambianense provinciae Franciae. Tempore D. Guillelmi de Matiscone Episcopi Ambianensis 49, ut tradit Claudius Robertus in Gallia Christiana pag. 226, in cathalogo Episcoporum Ambianensium: anno 1307 Augustiniani Eremitae Ambiani recipiuntur. In Registris die 6 Iunij, anno 1455 nominatur.

Ancklam, 1313

Ancklam, erectum pro Augustinianis, donante Warislao IV Duce Pomeraniae arcem suam AncKlam pro extruendo Monasterio, ut relatio Coloniensis M. Vualtheri ad me missa testatur.

S. Angeli, 1314

S. Angeli sub titulo S. Mariae supra Brolum, in Diocesi Messanensi, Provinciae Siciliae. Donatum a Roberto Rege Neapolitano, consentiente Episcopo, instrumento rogato Neapoli die 19 Aprilis, anno 1314 per Nicolaum iudicem de Ravello, locumtenentem Prothonotarij Regni Siciliae.

Astense, 1328

Astense, S. Mariae Gratiarum, prope muros urbis, olim Provinciae Lombardiae, nunc Congregationis, saltem ab anno 1548. Eius fundatio anterior est anno 1328. Constitutio enim Synodalis Ecclesiae Astensis de mense Aprilis, anno 1328 decreta, quae in authentico instrumento sigillato, et per manum notarij transcripto, apud Canonicos Lateranenses dicitur conservari, a Iosepho Mozzagrugno in Narratione rerum gestarum Canonicorum Regularium lib. 2, fol. 18, in haec verba transcribitur: In primis providit, statuit, et ordinavit ad hoc ut inter singulos infrascriptos debitus ordo servetur per quantumcumque clericum civitatis exemptum, et non exemptum, aut aliquos suprascriptos ad processiones, aut ad exequias alicuius funeris venire contigerit, in inferioritate atque posterioritate eundi talis ordo servetur, quod Fratres Eremitae praecedant, deinde Minores, postea Praedicatores, Humiliati post eos, et post Humiliatos Cruciferi, post Cruciferos Hospitale S. Ioannis Hierosolymitani, post eos monachi nigri, albi, et grisei, deinde Canonici Regulares, et post eos Capellani civitatis, demum Canonici S. Martini. Miror tamen Mozzagrugnum hanc constitutionem in hunc modum, et apud Canonicos Lateranenses instrumentum custoditi testari, cum Canonici ipsi Lateranenses in collationibus super praecedentia Canonicorum supra Benedictinos testentur eam esse constitutionem 97 ab Arnaldo Episcopo Astensi mensi Aprili, anno 1328. Indictione II stabilitam, eiusque verba referant in hunc modum: Talis ordo servetur, videlicet quod Fratres Minores praecedant, deinde Eremitae, postea Praedicatores, Humiliati post eos, etc. Quod si verum est, [I, pag. 75] coniectare possumus Coenobium nostrum Astense esse antiquius Monasterio Patrum Franciscanorum, quod anno 1266 extructum fuit. Utcunque tamen sit, constat fuisse erectum ante annum 1318. In Capitulo Generali Avenionensi anno 1368 praeceptum, ut in Conventu de Ast Provinciae Lombardiae studium generale erigeretur. Fit illius mentio in Registris die 22 Aprilis, anno 1387, et in eo celebratum anno 1419 capitulum generale. Postea anno 1547 funditus pene eversum. Eo quippe anno die 12 Novembris scripsit ad Seripandum M. Fabianus Genuensis Conventum Astensem passum esse ruinam usque ad solum in Ecclesia et alijs aedificijs; et materialia fuisse usurpata ad urbem fortificandam sine ulla recompensatione exhibita, eam tamen oblatam a Ferrante Mediolanensi gubernatore, consulitque, ut quae supersunt, evertantur, quia cum Conventus sit valde proximus muris, fieri non poterit, quin aliquando effundetur, et alibi construatur. Huius domus filius fuit circa annum 1508 M. Antonius Astensis, quem Registra virum singularis doctrina et gravitatis appellant.

Anversanum, 1337

Anversanum, olim Provinciae Neapolitanae. Iuxta communem civium traditionem quadringentis annis antiquius. Vetustior tamen, quae extet, illius notitia, desumitur ex imagine S. Nicolai, cuius inscriptio narrat eam ex devotione Francisci Nicolai Pagani an. 1337 fuisse delineatam. In Registris etiam die 29 Novembris, anno 1424 inter Conventus Provinciae Terrae Laboris recensetur; et die 3 Novembris, anno 1425, ad petitionem Serenissimae Reginae Neapolitanae, et Fratrum Prior Generalis Fr. Christiano de Pedemontium Rectori observantiarum iniunxit, ut hunc Conventum suis observantijs incorporaret.

Augustanum, 1340

Augustanum, extra urbis moenia, ut ex Wolfango Lacio lib. 7. de Migrationibus gentium tradidit Centuria 10, fol. 66. Hieronymus Roman, fuit ab Uderico III Comite Moringensi, et Ilsugiensi anno 1340 ingentibus diuitijs locupletatum et auctum.

Aquense, 1368

Aquense, provinciae Provinciae. Nulla alia nobis est huius loci notitia, nisi quod in Synodo generali anno 1368 Avenione celebrata, in Conventu Aquensi provinciae Provinciae praecipitur erigi studium generale.

Arentiae, 1368

Arentiae provinciae Neapolitanae. In eodern capitulo Avenionensi an. 1368 studium generale in Coenobio Arentiae collocari iubetur.

Algezirae, 1371

Algezirae, vulgo Arzilae, Provinciae Aragoniae. Erectum anno 1371, ut habet Pamphilus fol. 61 Chronicae Augustinianae, vel 1375, ut Hieronymus Roman Centuria 10, fol. 72 testatur. Habetur eius memoria in Registris Generalium anno 1419 et 1541.

Amatricis, 1387

Amatricis, S. Nicolai, Provinciae Spoletanae. Fit eius mentio in eisdem Registris die 13 Februarij, anno 1387. Dedit haec domus Ordini Augustiniano viros insignes, M. Nicolaum de Amatrice, assumpto Bonaventura Patavino ad Cardineam togam, Rectorem Ordinis Generalem; et M. Ioannem de Amatrice anno 1437 Augustinianae familiae Procuratorem. Hinc constat antiquius esse anno 1387.

Adriae, 1387

Adriae sive Andriae, S. Augustini, Provinciae Apuliae. Huic Monasterio Prior Generalis in Registris die 12 Aprilis, anno 1387, facultatem dedit vendendi quamdam possessionem pro fabrica novae Ecclesiae aedificandae, et die 4 Octobris, anno 1455 Clementem de Batulo Provincialem electum Andriae confirmavit.

Asciani, 1387

Asciani, Provinciae Senensis. Agitur de eo in Registris die 2 Martij, anno 1387. Postea anno 1557. Conventui Montis S. Savini unitum, ut in meliorem formam reduci posset post aerumnas, quibus attritum ad extremam devenerat paupertatem. Erat huius Coenobij Prior anno 1251 Fr. Philippus, et ad Congregationem Erernitarum Thusciae spectabat.

Aretinum, 1388

[I, pag. 76] Aretinum, S. Augustini, Provinciae Senarum. Durat eius memoria in Registris die 4 Septembris, anno 1388 et anno 1423, die 28 Martij, erat in illud introducta observantia regularis.

Anglarense, 1388

Anglarense, seu Anglanense, Provinciae Spoletanae. In Registris die I Septembris, anno 1388 conceditur Patribus huius domus facultas vendendi quaedam causa complendi Conuentum.

S. Anatolia, 1389

S. Anatoliae Provinciae Marchiae Anconitanae. In Registris die 6 Maij, an. 1389 nomintur.

Amandulanum 1389

Amandulanum, sive Mandulanum, in Registris die 26 Aprilis, anno 1389 inter Augustiniani Ordinis Coenobia computatur. Huius Monasterij gloriosa proles fuit B. Antonius de Amandula, qui domum hanc meritis et miraculis illustravit.

Aquae Albae, 1389

Aquae Albae, Bielae Bohemicae, et Vaiswasser Germanice, titulo S. Wenceslai, Provinciae Bavariae. Situm in oppidulo non procul a Polna, infra Bohemiam. Illius meminit Hagecius apud Milensium pag. 12 sui Alphabeti, ubi iam illud vacare testatur. Extabat Registris Ordinis anno 1389.

Angense, 1389

Angense, Provinciae Franciae. In Registris die 22 Novembris anno 1389 recensetur. Fortassis hoc est idem cum Conventu Angensi Provinciae Coloniae, de quo egimus supra. Potuit enim primo ad Provinciam Gallicam spectare, et postea Coloniensem.

Alexandrinum, 1391, 1400

Alexandrinum, S. Iacobi de Victoria, Provinciae Lombrdiae. Huius Coenobii templum a D. Iacobo del Verme, milite Veronensi, ob insignem eo in loco partam Victoriam, fundatum est; et ad eius preces a Bonifacio IX Bulla data Romae 5 Cal. Aprilis; anno 1391 Sedi Apostolicae immediate subiectum. Postea vero, Iacobo exposcente, idem Pontifex 2 Cal. Aprilis, anno 1400 Abbati S. Iuliani extra muros Cumanos commisit, ut licentiam praefato Iacobo largiretur submittendi et concedendi eandem Ecclesiam Fratribus Eremitis D. Augustini Provinciae Lombrdiae. Agunt de hac domo Registra Ordinis anno 1419, in quo Prior illius erat Fr. Bartholomaeus de Aculfis de Alexandria; et die 15 Ianuarij, anno 1420 et die 4 Iulij anno 1432, in quo M. Gerardus de Arimino in Priorem confirmat F. Augustinum de Alexandria, in haec verba: Quia Conventus S. Iacobi de la Victoria de Alexandria eiusdem Ordinis sub nostra protectione, custodia, et tuitione immediate consistit per pacta concessa, et ratificata spectabili, et magnifico quondam Domino Iacobo de Verme fundatori ipsius, et dotatori; hinc est quod per Diffinitores Capituli Generalis in Monte Pessulano celebrati, consideratis tua laudabili vita, moribus, scientia et honestate, fuisti Prior dicti Conventus institutus, et Nos quoque tenore praesentium confirmamus in Priorem.

Asfeldiae, 1391

Asfeldiae Provinciae Saxoniae in Registris die 21Maij, anno 1391 et

Appingedamense, 1393

Appingedamense, Provinciae Saxoniae in eisdem Registris die 24 Septembris, anno 1393 et die 20 Aprilis, anno 1438 numerantur.

Arenarum, 1395

Arenarum, S. Mariae de Pilari, Provinciae Castellae, Fundatum circa annum 1395 a Domino Iacobo de Fuensalida Episcopo Abulensi, ut Aegidius Gonçalez de Avila, in Theatro Ecclesiarum Hispaniae, lib. 2, cap. 14, de Eccclesia Abulensi pag. 75, testatur. At Hieronymus Roman Centuria II, fol. 82 erectum an. 1436 extareque Salmanticae privilegium Apostolicum affirmavit. In hac domo Vener. Fr. Antonius de Fontibus, et alij insignes sanctitate viri, quorum nomina sunt scripta in libro vitae, requiescunt. Viguit in ea olim regularis observantia, et praesertim tempore, quo Hispanica Congregatio, authore sancto illo viro Ioanne de Alarcon, pullulavit, floruit, et fructificavit.

Appositae, 1397

Appositae, S. Augustini Provinciae Spoletanae. Reperi in archivo Coenobii Romani instrumentum in charta papyracea, in quo, mota lite de praecedentia inter Monasteria Patrum Franciscanorum et Eremitarum, Franciscani die 13 et 14 Februarij [I, pag. 77] contendebant probare Conventum S. Francisci de Aposta esse antiquiorem Conuentu S. Augustini; inter alios testes productos, Bernardinus Gregorij testatur se ab antiquis audivisse antequam ab Aquilanis urbs Machilonis effundaretur, et antequam terra Apostae conderetur, Ecclesiam S. Francisci, ubi nunc est, fuisse constructam opera, et manibus ipsius Seraphici Patris, et civibus Machilonis conquerentibus quod ianuam Ecclesiae noviter assurgentis versus collem, et non versus urbem collocasset, respondisse illud territorium versus collem novo aedificio inserviturum, et urbem Machilonis, sicut re ipsa contigit, evertendam. Addidit idem testis se a maioribus suis accepisse Monasterium, quod nunc est S. Augustini, fuisse olim Monialium domicilium, quod S. Mariae Magdalenae dicebatur, et non a multis annis a Fratribus Augustinianis habitatum. Verum horum depositio testium stare non potest. Primo, quia Coenobium Appositae est idem, ut existimo, quod Monasterium terrae Postae Reatinae Diocesis, de quo intra littera P. sermonem instituemus. Priori autem et Fratribus loci Fratrum Eremitarum S. Augustini S. Mariae Magdalenae de burgo castri Postae Reatinae Diocesis Bonifacius IX in Regesto Vaticano Bulla data Romae 8 Cal. Iunij, anno 8 Pontificatus, et Christi 1397 licentiam concessit fundandi alium locum pro usu, et habitatione ipsorum intra muros praedicti castri sub invocatione B. Antonij confessoris. Deinde, quia ut cunque sit, in Registris Ordinis anno 1457 domus Appositae incolebatur a Fratribus; et die 17 Maij anno 1459 Alexander de Oliva Generalis Conventum S. Augustini de Apposita Aquilano Monasterio incorporavit.

Adriae in Aprutio, 1398

Adriae in Aprutio, S. Catherinae Provinciae Aprutinae. Olim extra muros constructum, ab anno 1546 intra oppidum aedificatum. Eius initia in annum 1398 referenda sunt. Eo enim anno Fr. Iacobus, Eremita Augustinianus, Episcopus Caputaquensis, et a Bonifacio IX, Administrator Ecclesiae Albanensis institutus, Fr. Stephanum de Adria misit ad huius loci capiendam possessionem. Facultas acceptandi hoc Coenobium in civitate Adriensi in partibus Aprutinis concessa fuerat Priori Generali, et Fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini a Bonifacio IX Bulla data Romae Nonis Augusti, anno 5 Pontificatus, et Christi 1394. Extat hoc privileguum in Regesto Vaticano, et possessionis accipiendae ordinatio in archivo domus Adriensis.

Agriae, 1419

Agriae, seu de Agri, S. Nicolai, Provinciae Ungariae, anno 1419 et die 18 Augusti, anno 1437 et 1498 in quo Mathaeus de Crisio, ut habet pag. 4 sui Alphabeti Milensius, cum esset Provincialis Ungariae, administrabat, ut ex litteris Capituli Agriensis eodem anno celebrati servatis Brunae in archivo nostro constat; et

Amonense, 1419

Amonense, provinciae Provinciae, anno 1419, et

Arense, 1419

Arense, S. Augustini, Provinciae Castellae, anno 1419 in Registris Ordinis nominantur. Huius ultimi Fratribus concessit eo anno B. Augustinus Romanus, ut observantiam profiteri, et Fratres recipere possint. At eius prima initia circa an. 1423 reiecit P. Fr. Iosephus de Siguenza lib. 3 Chronicae Ordinis S. Hieronymi fol. 410, ubi tradit primum illius erectorem fuisse D. Didacum Fernandez de Entrena, de stirpe Comitis Alavensis, filij D. Sancij Regis Navarrae Fortis nuncupati, Archidiaconum Calagurritanum, Protonotarium et Auditorem pontificium, et D. Blancae Reginae Navarrae Ioannis I Castellae Regis filiae Thesaurarium. Iacet vir ille in Conventu S. Hieronymi de Stella, et hoc elogio decoratur: Aqui iaze D. Diego Fernandez de Entrena, Arcediano de Calahorra, y Protonotario del señor Papa, fabricador deste Monasterio. El qual finò a 14 dias de Setiembre, año del Señor 1435. [I, pag. 78] Verum longe aliter se res habet; neque inter Coenobij instrumenta, quae vidimus et perspeximus, ulla mentio D. Didaci Fernandez de Entrena. Quae subdimus, firmissimo instrumentorum fundamento nituntur. Huius Coenobij primus erector circa annum 1377 fuit Didacus Lopez, Ari incola. Is in praedio, quod prope Arum possidebat, Coenobium extruxit ad honorem S. Augustini, Dominae nostrae, et omnium Sanctorum. Ea omnia refert Infans D. Sancius Alburquerquij Comes, Ari et Ledesmae Regulus, Regis Alfonsi proles, in privilegio dato die Iovis 8 Septemb. era 1421 idest anno 1384 sigillo cereo signato, cuius haec stemmata conspiciuntur, nempe in medio scuti Castellum et in quatuor lateribus quatuor Leonos. In eo Sancius Priori, et Fratribus tres mille morapetinos annuos donavit, ut pro Alfonso Sancij Patre, et pro Rege eiusdem fratre Dominum obsecrarent. Extat etiam in archivo privilegium Ioannis I, Castellae Regis, cui aliud Henrici patris inseritur, datum die Martis 24 Novembris, era 1415, idest anno 1377, in quo Didaco Lopez de Aro concedit posse Ari extruere Conventum S. Augustini, vel S. Dominici in domibus et praedijs proprijs prope terras fontis, qui ad S. Mariam de Vega confluit; et aliud eiusdem Regis Ioannis privilegium de anno 1379, die 25 Augusti, in quo praedicto Didaco Lopez de Aro volenti iam Monasterium Ordinis S. Augustini construere, facultatem dat, ut illud erigere possit. Quae duo privilegia Ioannes alteri inserit, et confirmat die 5 Septembris, era 1418, idest anno 1380. Extat etiam donatio cuiusdam praedij in favorem Conventus S. Augustini de Aro facta a Garcia Perez, filio Ioannis Perez, die 18 Novembris, era 1418 idest anno 1378, et litterae inhibitoriae contra Episcopum Calagurritanum Roberti de Freta Rotae Auditoris datae Avenione an. 1390 indict. 13, die Martis, 9 Februarij, anno 12 Pontif. Clementis VII in quibus libellus supplex Pontifici porrectus continebat Gregorium XI Ordini S. Augustini concessisse facultatem aedificandi quinque Monasteria in Regnis Castellae, Legionis, et Lusitaniae; et virtute huius privilegij Apostolici domum Arensem extructam a Didaco Lopez de Aro in proprijs domibus; eoque ante perfectam rei executionem ad meliorem vitam translato, Coenobij extructionem executioni mandatam a Clara Sanchez Didaci filia naturali et legitima, et haerede, Ioannis de Salzedo Domicelli coniuge adductis ex Conventu Burgensi Fratribus, inter quos advenit F. Sancius Fortanelli Lector Burgensis, qui cum novem Fratribus Conventum instituit. Durat etiam privilegium sigillo cereo appenso obsignatum, et Sancij Comitis stemmatibus insignitum, daturn Toleti die 12 Maij, anno 1394, in quo infans Eleonora, Sancij Comitis, et D. Beatricis filia, patris sui donationem de verbo ad verbum insertam confirmavit. Eleonora postea Castellae Regina, Alburquerquij Comitissa, et Ari, Ledesmae, Villalonij, Montaluani, ac Metimnae Duellensis Domina praedictum privilegium suum anni 1394 novis litteris datis Metimnae Duelli die 5 Martij, anno 1418 roboravit. Conservatur instrumentum antiquiorem continens donationem, rogatum die 23 Septernbris, anno 1399, dum Fr. Petrus Priorem ageret; et testamentum Martini Ochoa de Rodezno, incolae oppidi de Carraron, die I Septembris, anno 1392, in quo iubet corpus suum habitu Augustiniano amictum in Conventu Augustinianorum Arensium sepeliri, sacellumque in altari S. Mariae construi, in quo Martini et eius coniugis mortales exuviae conderentur; et in strumentum donationis D. Elvirae Fernandez de Roxas Monasterij Burgensis de las Huelgas Sacristae, in quo annuente D. Ioanna de Astunniga Abbatissa, donat quoddam vinearum praedium [I, pag. 79] Doctori Fr. Apparicio Coenobij Arensis Monacho, et eidem Conventui, ut pro ipsa annua memoria celebretur; rogatum in Monasterio de Las Huelgas die 30 Iulij, anno 1412, et idem Doctor F. Apparicius erat domus Arensis Prior, ut ex alijs instrumentis constat, die 28 Ianuarij, anno 1418. Extant alia plurima instrumenta, in quibus Alfonsus Fernandez, filius Fernandi Iñiguez, et eius coniux Fr. Dominico Mazuelo, et Conventui Arensi praedium donavere; quorum donatio inseritur alteri instrumento de anno 1400, mense Februario; et Velascus Ruiz de Vlauri vinetum, et vineam arbustivam, quae ad ipsum et Todam Martinez eius coniugem defunctam spectabat in oppido Ximillio, Fr. Michaeli Priori, et Conventui dono dedit an. 1405, die 17 Martij, in quo habitu Augustiniano erat induendus; et testamentum Marinae Sanchez de Cudlar, Ruy Diaz uxoris in quo die 17 Ianuarij an. 1406 corpus suum ante altare S. Annae in Conventu D. Augustini praecipit tumulari; et privilegium Fernandi Castellae Regis, ab Alfonso, et Henrico Regibus confirmatum, in quo anno 1307 quinque Hispaniae Monasterijs annuos redditus assignavit.

Archistoni, 1420

Archistoni, Provinciae Angliae, in Registris die 18 Martij anno 1420 numeratur. Arbitror hoc esse illud, quod Ioannes Speed in Cathalogo Monasteriorum Angliae, Atherstoni in Comitatu Warwichiae nuncupavit.

Aquaependentanum, 1420

Aquaependentanum, S. Augustini, olim Provinciae Pisanae, nunc Romanae. Extabat in Registris Ordinis die 17 Februarij anno 1420 et die 23 Maij an. 1454, in quo Iulianus de Salem in Provincialem Romanum confirmavit M. Nicolaum de Aquaependenti, electum in Conventu Aquaependentis. Tulit domus haec inter alios illustres filios F. Nicolaum, Provincialem Romanum, cuius Ambrosius Coriolanus et Philippus Bergomensis summa cum laude meminere; et Nicolaum Foresium de Aquapendenti circa annum 1504 Sacristam Apostolicum et Archiepiscopum Dirrachiensem, et Alfonsum de Oliva Aquapendentanum, Sacristam etiam Summi Pontificis, Episcopum Bovinensem anno 1539, et deinde Archiepiscopum Amalphitanum; et Antonium Aquapendentanum, Doctorem Theologum, et anno 1572 Abbatem S. Martini Laudunensis.

Aurelianense, 1420

Aurelianense, Provinciae Franciae, olim cis pontem constructum. Fit eius mentio in Registris die 15 Augusti, anno 1420. Non multo post, ob Anglorum provinciam devastantium metum, ante diem 8 Novembris, anno 1428 solo aequatum, ne in urbis obsidione Anglis pro castro deserviret, ut refert tomo 15 Annalium Bzovius anno 1428, numero 20, pag. 703; et Carolus Sauffeius Decanus Aurelianensis in historia Aurelianensi lib. 14, pag. 587, qui sub Episcopo Ioanne a S. Michaele Anglorum obsidionem enarrans, tradit die 8 Novembris, anno 1428, plurima templa prae metu fuisse ab ipsis obsessis diruta, Praedicatorum, Minorum, et Carmelitarum Ecclesijs devastatis: Nam primus turbo, ait, Ecclesiam Augustinensium cis pontem metu imminentium disiecerat. Addit idem author lib. 15, pag. 645, sub Ioanne de Mouciller Episcopo Aurelianense, anno 1562 ab ijs, qui serum summam usurpabant, fuisse dirutas inter alias Ecclesias Carmelitarum, et Augustinensium; et lib. 16, pag. 682, agens de Episcopo Ioanne del Aubespine anno 1590, die 18 Novembris, sic ait: Capellam item B. Mariae de Auxiliis in area Conventus Augustinensium, quam sors miseranda bellorum civium consilio solo aequaverat, a D. Claudio Castraeo Gubernatore civitatis, et Ioanna Chabot eius uxore novo opere aedificatam benedixit. Fuere tamen huius Coenobij initia aliquanto altiora. Aubertus enim Miraeus in donationibus Belgicis, et in notitia Ecclesiarum Belgij mutilum Ioannis Papae XXII indultum affert, in quo ad petitionem Ioannis Franciae, et [I, pag. 80] Navarrae Regis concessit Eremitis S. Augustini Monasteria Saccitarum, quae in vibibus Remensi, Aurelianensi, et Tornacensi iam erant totaliter derelicta. Huius aedis proles fuit M. Leonardus Coquaeus Aurelianensis, vir satis doctus, et Christinae Lotharingae magnae Ducissae Ethruriae a sacris confessionibus.

Aquilaris, 1424

Aquilaris, S. Ioannis, Provinciae Castellae. In Registris Ordinis die 18 Martij, anno 1424 Prior Generalis facultatem tribuit F. Gundisalvo de Ruperuelo Provinciae Hispaniae impetrandi Bullam a Domino Papa pro capiendo quodam Eremitorio sito in Dioecesi Astoricensi, et termino Odansi, sub vocabulo S. Ioannis de Aquilari. Qua Bulla obtenta posset assumere secum duos, vel tres fratres volentes eum comitari, cum quibus ipsum cum pertinentijs assumere posset, et permanere, donec Provincialis de Priore, et Fratribus provideret. Fit huius loci iam acquisiti mentio die I Decembris, anno 1436 ubi additur Fr. Gundisalvum de Ruperolis pro acquisitione aliquorum locorum pro Ordine Bullas obtinuisse; et die 12 Iunij anno 1474, in quo Generalis F. Petrum de Villaviridi Baccalaureum Theologum in Conventu S. Ioannis de Aquilari Provincialem electum confirmavit. Perijt labente tempore hoc Eremitorium; quo autem tempore id acciderit, non habemus. Recensetur haec domus inter Conventus Provinciae Salmantinae in actis capituli Toletani die 29 Ianuarij, anno 1504 celebrari, praeside M. Fr. Ioanne Baptista de Neapoli, Vicario Generali, et Apostolico reformatore. In eo universa Congregatio Hispaniae, et Conventus sub illa degentes, in quatuor Provincias: Toletanam, Salmantinam, Burgensem et Hispalensem, sub eodem Vicario Generali hoc modo dividuntur:

Provincia Toletana, anno 1504:

Conventus Regius Toletanus, S. Stephani.

Arenensis, B. Mariae de Pilari.

Dominae nostrae de Nivibus. Perijt illius memoria.

S. Pauli de Montibus.

Casarrubiensis, Dominae nostrae.

Salmeronensis, S. Augustini.

Castelli de Garcimuñoz, S. Augustini.

Conchensis, S. Crucis. Perijt eius notitia.

Toletanus, S. Ursulae, Monialium.

Castelli de Garcimuñoz, Monialium.

Alcaraziensis, Monialium.

Provincia Salmantina, an. 1504:

Conventus Salmantinus, S. Petri.

Caruaxalensis, S. Engratiae.

Aquilarensis, S. Ioannis. Perijt etiam notitia.

Donnensis, S. Augustini.

Vallisoletanus, S. Augustini.

Pinensis, Dominae nostrae.

Sanctorum, prope Vallisoletum.

Civitasensis, S. Augustini.

B. Mariae de Esperança. Perijt eius notitia.

Matricalensis, S. Mariae de Gratia, Monialium.

Provincia Burgensis, anno 1504:

Conventus Burgensis, S. Andreae.

Arensis, S. Augustini.

Badaiacensis, S. Catherinae.

Ceruerensis, Ascensionis Dominicae.

Bilbaiensis, S. Bartholomaei de Berris.

Estellensis, S. Augustini.

Pampilonensis, S. Augustini.

Provincia Hispalensis 1504:

Conventus Hispalensis, S. Augustini.

Cordubensis S. Augustini.

S. Mariae de Regula, ad maris littus.

Pacensis, olim S. Marinae, deinde SS. Laurentij et Augustini. Nondum eo anno 1504 alij Conventus Provinciae Hispaniae in unionem regularis observantiae convenerant.

Argentij, 1424

Argentij, Provinciae Neapolitanae. [I, pag. 81] In Registris die 8 Septembris, anno 1424 praecipitur M. Laurencio de Neapoli Provinciali Terraelaboris, ut in Conventu Argentij faceret Provinciale capitulum celebrari.

Arnaroij, 1425

Arnaroij, limitis Iberniae, et Provinciae Anglicanae. Extat illius memoria in Registris die 12 Decembris, an. 1425, ubi Prior Generalis Lectorem F.Mathaeum Clerc, Coenobij de Arnaroye filium, Conventui de Duamuor incorporavit.

Appamiarum, 1425, 1345

Appamiarum, Provinciae Tholosae. In Registris B. Augustinus Romanus die 25 Maij, an. 1425, concedit Patribus huius Monasterij posse convenire cum magnifico Domino Comite Fuxi de summa, quam ratione testamenti magnifici olim genitoris sui Coenobio solvere tenebatur. Enumerat haec domus inter alumnos suos, M. Raimundum de Accono, Apostolicum Sacristam circa annum 1345, et deinde in Provincia Episcopum Foroiuliensem, et tandem Appamiensem; et Petrum de Appamijs praefati Raimundi socium, et circa annum 1370 primum Praesulem Montisflasconis, et Iacobum de Appamijs Virum doctissimus, quem noster Alfonsus Toletanus in commentarijs ad lib. I Sententiarum non semel allegat. Illustres hi filij coniuncunt maiorem esse huius aedis vetustatem, quam quae ex Registris demonstratur. In hac domo an. 1469 celebratum est Capitulum Generale. Fit a Patribus hujus Conventus sacrum officium tanquam de Augustiniano Monacho de S. Antonino filio Regis Appamiarum, a tempore immemoriali.

Aquarumvivarum, 1432

Aquarumvivarum, S. Mariae, Provinciae Aragoniae. Huius Coenobij Priorem die 4 Octobris, anno 1426 F. Petrum de Sarione Generalis Augustinus Romanus, et die 18 Maij, an. 1459 M. Iacobum Periz de Valencia, postea Episcopum Cristopolitanum, Vicarium Generalem, Alexander de Oliva Summus familiae Augustinianae Praesul, in Registris Ordinis designavit.

Andegavense, 1432

Andegavense, olim Provinciae Franciae, nunc Communitatis Bituricensis. In Registris die 20 Septembris, anno 1432 nominatur. De huius aedis Monachis Renatus Chopinus in Monastico lib. 2, fol. 207, in margine ex historia Andegavensi sic habet: Augustiniani Andegavae urbis praeter Apostolica privilegia varijs affecti sunt muneribus a Bertrando de Beawau, Dynasta de Precignis, et praefecto aulae Renati Andegavi Siciliae Regis circa annum 1460. Bertrandus enim illorum templum, claustra, aedificiaque funditus instauravit ac eximia quaque instruxit suppellectile, inibi demum tumulatus. Duret Bertrandi memoria in Augustinianis Chronicis in aliquale gratitudinis monumentum. Dignus enim eo est honore, qui dilexit gentem nostram, et templum nobis aedificavit. Huius domus forsan filius extitit B. Petrus Andegavensis, quem Panphilus indici Beatorum Augustinianorum adiecit, ni sermo fit de Petro Eremita, qui classicum cecinit ad movendum bellum sacrum circa annum 1100. Is enim ad nostros Eremitas non spectat. Duo extare in urbe Andegavensi Augustinensium Monasteria Claudius Robertus in Gallia Christiana pag. 228 testatur.

Albiniacense, 1432

Albiniacense, in Butiricensi Provincia, et Dioecesi Grationopolitana, S. Petri, olim Provinciae Narbonae, nunc Communitatis Butiricensis ex Urbano VIII decreto. Est in Registris eius mentio die 12 Iulij, an. 1432, et in Regesto Vaticano Paulus II Bulla data Romae 15 Cal. Novembris, anno 2 Pontificatus, et Christi 1465 concessit indulgentias pro huius Monasterij reparatione.

Albani, 1432

Albani, S. Mariae de Stella, Provinciae Neapolitanae. In Registris die 17 Augusti, an. 1432 Prior Generalis concessit F. Petro de Bellis de Roma licentiam recipiendi Ecclesiam S. Mariae de la Stella de Albano, et ibi habitandi cum quatuor, vel quinque Fratribus, praesupposita tamen Apostolica facultate.

Abbatiae Stingiae, alias Sestingae, 1434

Abbatiae Stingiae, alias Sestingae, Provinciae Senarum; in Registris die 4 Novembris, anno 1434, et

Arthesij, 1439

Arthesij, Provinciae Tholosae; die 8 Iunij, anno 1439 in quo Generalis [I, pag. 82] Gerardus de Arimino partitionem quandam quaestarum factam inter Conventum Arthesij et Genoae per Venerabilem M. Petrum de Vena tunc Provinciae Aquitaniae, quae nunc est Tholosana, Provincialem confirmavit; inter Coenobia Augustiniana numerantur. In eo octo Fratres pro Christo passi sunt anno 1570.

Aquaelatae, 1437

Aquaelatae, Provinciae Aragoniae. In Registris die 17 Septembris, an. 1437, refertur in eo celebratam fuisse Synodum Provincialem.

S. Amoris, 1438

S. Amoris, Provinciae Narbonae; in Registris die 17 Septembris an. 1438 F. Nicolaus Brancij Vicarius Generalis huius Coenobij tunc de novo capti designatur.

Admirandulae, 1452

Admirandulae, S. Iustinae, Provinciae Marchiae Tarvisinae, die 17 Septembris an. 1451 nominatur; et fit illius, et Conventus S. Nicolai de Viadana Vicarius Generalis M. Marinus de Francia.

Avilianae, 1452

Avilianae, S. Mariae Gratiarum, Congregationis Lombardiae. Erectum, ut arbitror, circa annum 1452 quoniam B. Cherubinus Testa eius alumnus anno 1479 ad coelos abijt.

Acerrarum, 1452

Acerrarum, Provinciae Neapolitanae, die 19 Maij, anno 1452, et

Argense, 1453

Argense, eiusdem Provinciae, die 19 Aprilis anno 1453, et

Antorae, 1453

Antorae, Apuliae Provinciae, die 19 Septembris, anno 1453 et

Albae, 1457

Albae, alias Albaeregalis, Provinciae Ungariae, die 22 Iulii, an. 1457, in quo Generalis Fr. Lucam de Pelijske Provincialem electum in capitulo Albae congregati confirmat, et die I Septembris, anno 1467, in quo Martinus, huius loci Prior, capituli celebrandi Praeses primo loco designatur; et

Aquaevivae, 1457

Aquaevivae, Provinciae Apuliae, nunc titulo S. Augustini, nunc Annunciatae, an. 1457 in Registris Ordinis numeratur. Die 12 Februarij anno 1600 Generalis conventionem huius Coenobij, et communitatis Aquaevivae, de relinquendo nostro Conventu S. Mariae Annuntiatae pro puellis Orphanis et derelictis, et alio de novo sub titulo S. Augustini fabricando confirmavit.

Acri, 1427

Acri, in Dioecesi Bisignanensi, S. Catherinae. Fit eius mentio in Registris die 10 Aprilis, an. 1458. Huius Coenobij initia sunt aliquanto antiquiora. Antonius enim Coriolanus Ecclesiae huius aedis erector, eam anno 1413 F. Petro de Sulmona Calabriae Provinciali donavit; et Martinus V Bulla data Romae apud SS. Apostolos, II Cal. Decembris an. II Pontificatus, et Christi 1427 rei executionem Episcopo Opidensi commisit.

Alzeiae, 1459

Alzeiae, Provinciae Reni, et Sveviae. Agunt de eo Registra die 17 Maij, an. 1459 in quo Prior Generalis Lectorem Bernardum de Argentina in capitulo de Alzeia Provincialem electum confirmat; et die 7 Octobris, an. 1472 in quo duplicis Conventus Alzeiae, Fratrum scilicet, et Monialium meminere.

Apec, sive Apez, 1465

Apec, sive Apez, Congregationis Carbonariae. Eius memoriam reperi in quodam instrumento in membrana de die 29 Aprilis, anno 1465, indictione 13, quod Romae in archivo Ordinis conservatur.

Anagninum, 1465

Anagninum. Extabat in Registris Generalium anno 1468 die 23 Aprilis sub Provincia Vallis Spoleti.

Asculanum, alias Esculanum, 1470

Asculanum, alias Esculanum, in Provincia Apuliae; duo olim Monasteria, aliud S. Augustini veteris extra muros urbis; et alterum S. Mariae de Populo; ut constat ex Registris die 20 Octobris, an. 1470 et die 18 Iunij, an. 1505 illud erat Congregationis Dulcetanae; hoc vero Provinciae Apuliae, sed nullius fere momenti. Unita olim haec duo a Generali Seripando, sed absque unionis executione; postea vero ad instantiam civium, Episcopi, et Principis Asculani, Conventus S. Mariae de Populo die 10 Ianuarij, an. 1561 unitus Monasterio S. Augustini, et Sodalitati Dulcetanae. An huius Coenobij S. Mariae de Populo filius fuerit Pascarellus de Asculo, anno 1397 Episcopus Esculanus, affirmare non audeo. Credibilius sane, hunc et alios Esculanos esse alumnos alterius Conventus Asculani, vel potius Esculani in Marchia Anconitana.

S. Angeli, 1472

[I, pag. 83] S. Angeli, extra muros, in Dioecesi Laudensi, Provinciae Lombardiae, suo titulo S. Mariae. Acquisitum opera F. Bartholomaei de Fatigatis de Pergamo, ut die 28 Iunij, anno 1472, Ordinis Registra testantur.

Adarae, 1472

Adarae, in Ibernia, Provinciae Angliae, in Dioecesi Limirensi. Antiquius est anno 1472, in quo, die 15 Maij Iacobus de Aquila Generalis praecepit ut in eo, et in Monasterio de Corc Dioecesis Corcagiensis etiam in Ibernia regularis observantia institueretur.

Albigotii, 1475

Albigotii insulae, Provinciae Tolosanae, die 19 Maij, anno 1475, in Registris nominatur; eiusque alumnus asseritur M. Ioannes Corbiera.

S. Angeli, 1481

S. Angeli, Provinciae Aprutij. Die 24 Iulij, anno 1481, Baccalaureus Dominicus de Lanciano, Aprutij Provincialis in civitate S. Angeli reelectus, a Priore generali confirmatur.

Atellae, 1490

Atellae, Provinciae Apuliae, die 27 Martij, anno 1490, et

S. Andreae, 1492

S. Andreae, Provinciae Pisarum, die 7 Iulij anno 1492 in quo Generalis Anselmus de Monte Falcone Conventum S. Andreae Monasterio Pisano uniri abnuit, nisi Apostolica facultas impetretur, et

Ariani, 1499

Ariani, S. Augustini, Provinciae Neapolitanae. Erectum anno 1499 in quo die 19 Ianuarij Gratianus de Fulgineo Generalis concessit F. Absaloni de Ariano quod in domibus, et bonis stabilibus, quae ei iure haereditario in civitate Ariani obvenerant, posset in honorem D. Augustini Ecclesiam aedificare. At die 11 Novembris, anno 1553, Conventus Arianensis Congregationis Dulceti nuncupatur. An duo sint Monasteria, vel unum et idem, quod in Patres huius sodalitatis concesserit, ignoramus.

Alexandrinum, 1499

Alexandrinum, in suburbijs Alexandriae, S. Mariae gratiarum die 17 Ianuarii, anno 1499, et

Arzignani, sive Arziniani, 1501

Arzignani, sive Arziniani, S. Petri, Provinciae Marchiae Tarvisinae, anno 1501, et die 9 Septembris an 1551; et

Albini, 1501

Albini, Congregationis, ut suspicor, Montis Ortoni; die 27 Ianuarij, anno 1501, in Registris Generalium recensentur. Eo die et anno commisit Generalis Priori Bergomensi redimere locum, quae in oppido Albini Ordo noster alias habuit sub vocabulo S. Bartholomaei, et tuc erat a quibusdam Fratribus occupatus.

Albaevillae Baonis, 1508

Albaevillae Baonis, in Dioecesi Patavina, Provinciae Marchiae Tarvisinae. Olim Eremitorium F. Thomasij de Selavonia de tertio Ordine S. Francisci an. 1455, postea de licentia et concessione Iulij II, data 6 Cal. Decembris, an. 1503, et Alexandri VI eodem anno, 8 idus Iulij, facta Ioanni Baptistae de Alovisijs de Ravenna, Nicolao de Alemania, et Valerio de Argentina, extruitur Monasterium anno 1508, opera Fr. Ambrosij Spinelli Patavini primi Prioris.

Asulae, 1508

Asulae, S. Crucis, alias S. Mariae Gratiarum, Congregationis Lombardiae. Ad eam in actis capituli Taurinensis a Patribus huius sodalitij anno 1508 celebrati pertinebat.

Antuerpiense, 1514

Antuerpiense, Provinciae Coloniensis. Venerunt Augustiniani Antuerpiam, (ait Carolus Scribanius de originibus Antuerpiensium cap. II, pag. 104) an. 1504 Congregationis Saxonicae, non postremi fama, numero. Cessit deinde non ignobile templum anno 1519 locusque paraecia S. Andreae, permanetque in hunc diem. Pontus Heuterus Dessius de rebus Belgicis sub Carolo V, lib. 8, sub an. 1522, pag. 392, refert Augustinianos iussu Margaritae Austriacae Belgarum Gubernatricis a civibus urbe pulsos, Monasteriumque funditus dirutum. Ioannes etiam Baptista Gramaius in Descriptione Antuerpiae c. 7, pag. 67, sic inquit: Ad extremum fuerunt Eremitae D. Augustini, sed ex genere eorum, qui unionis Saxonicae dicebantur, nec Provincialis visitationi, nec mandato erant obnoxij; recepti in urbem anno 1514 in D. Andreae rem sacram peregerunt, et quadriennio post Coenobium struere coeperunt. Sed an. 1523 ob quaedam non ferenda, nec referenda pulsi, nec reversi deinceps, nisi quod modo amplissimus urbis senatus de fructu, quae in erudienda iuventute Bruxellae faciunt, eiusdem regulae, [I, pag. 84] sed non unionis, Agustiniani edoctus, incipit de Coenobio, gimnasioque erigendis cogitare. Haec Gramaius, sed Scribanius ubi supra sic addidit: Anno demum 1607 eiusdem instituti, ex norma nimirum D. Augustini, nullo tamen cum Prioribus fraternitatis, aut capitis nexu, domum a senatu impetrarunt. Faxit Deus, ut quod illi olim infecerunt, hi bonus Christi odor effecti in pristinum statum restaurent.

Antiquasdrense, 1519

Antiquasdrense, Congregationis Andreae Proles. Eius Prior erat anno 1519, die 15 Februarij M. Melchior Miristh in Registris Generalium.

Aquilaneae, 1521

Aquilaneae, Provinciae Marchiae Anconitanae. Constructum a Fr. Latino Mantuano; et a Fr. Gabriele Veneto Priore Generali in Registris die 13 Februarij, anno 1521 Ordini unitum.

Aimonis, 1523

Aimonis, S. Augustini, in Apulia, extabat anno 1522.

Algherij, 1529

Algherij, Provinciae Sardiniae. Fundatum a Fr. Antonio Frugon de Bonifacio, ut in Registris die 27 Decembris, anno 1525 asseritur; videtur tamen desijsse; additur enim de eo Conventu, quem modo cives pro urbis commodo repetebant, et alium locum eidem Fratri et Conventui dabant. Fit postea eius mentio die 2 Aprilis, anno 1533.

Atripaldae, 1535

Atripaldae, in Apulia, Congregationis Dulzetanae, et prius Provinciae Apuliae anno 1535, et

Alcarazij, 1300

Antiquariae, 1541

Antiquariae, Provinciae Bethicae, die 13 Iulij, anno 1541 in Registris inter Coenobia Bethica computantur. At illud Alcarazij, ut suspicor, multo antiquiorem originem habet. Olim erat extra urbem sub titulo S. Salvatoris, nunc intra sub titulo S. Nicasij. Reperi in libro MS. de familiis illustribus Castellae in Bibliotheca eminentiss. Domini Augustini Spinula S. R. E. Cardinalis Archiepiscopi Compostellani, Domini mei, Alfonsum Fernandez de Cordova, filium Fernandi Nuñez de Temes, unius ex primis debellatoribus Cordubae, testamento suo iussisse corpus suum sepeliri in Monasterio S. Augustini de Alcaraz, prope patruum, sive avunculum suum D. Tellium. Hoc autem oportuit esse ante annum 1300 cum Corduba anno 1236 fuerit expugnata. Coenobium vero Antiquariae, prius non longe ab urbe sub titulo S. Catherinae constructus; modo intra civitatem opibus et sumptibus illustris viri Roderici de Naruaez aedificatum.

Arsuae, 1546

Arsuae, in Gallaecia, Provinciae Castellae. Ordini traditum anno 1546. De illo enim (ni fermo sit de Conventu Caionis) videtur agere Fr. Alfonsus de Madrid Castellae Provincialis in epistola ad Seripandum data Hispali die 20 Augusti an. 1546; ait enim se visitaturum Gallaeciam, quam nullus Provincialis viderat; et ibi locum Ordini offerri pro Monasterio non mediocribus redditibus dotatum. Quae ultima verba potius suadent de Coenobio Caionensi sermonem institui. At domus Arsuae non multis ab hinc annis, in urbem Compostellanam translata, sub patrocinio excellentissimorum Comitum Altamirae extruitur, et ditatur.

Abravicez, 1547

Abravicez, Provinciae Bavariae. Amissum innuunt patres Conventus Brunensis in litteris ad Generalem scriptis die 16 Maij, anno 1547 petentes F. Ioannem, quem Priorem illius domus elegerant, a Seripando confirmari.

Altsteimij, 1551

Altsteimij, sive Altstemij, et Alshemij, et

Anglibergense, 1551

Anglibergense, sive Angibergense; illud in Palatinatu et hoc in Ducatu Witembergico; utumque ad Rheni Provinciam spectans, et circa annum 1551 ab haereticis profanatum.

Agrippinense, 1557

Agrippinense, vulgo de Agreda, Provinciae Castellae. Fundatum an. 1557 ope, et auxilio D. Ioannis Gonçalez de Muniebrega Episcopi Turiasonensis, ut refert Hieronymus Roman Centuria 12, fol. 128.

Amocustense, 1560

Amocustense, Provinciae Terraesanctae. Die 4 Iunij, anno 1560 M. Thomas Cyprius erat Vicarius Generalis Conventuum Leucosiensis, Amocustensis, et Corcirensis in Registris Generalium. [I, pag. 85]

Ariciae, 1565

Ariciae, S. Bartholornaei; die 30 Novembris, anno 1565, et

Avellini, 1566

Avellini, Provinciae Neapolitanae, die 21 Ianuarij an. 1566, in Registris nominantur. Hoc ultimum M. Hieronymus Neapolitanus Terrae laboris Provincialis noviter ad Ordinem susceperat; et die 5 Iunij eiusdem anni Christophorus Patavinus Generalis conventionem, quam praefatus M. Hieronymus fecerat cum R. D. Caesare de Ianuario, qui quoddam sacellum D. Iacobi de Spata in districtu Avellini donabat, ut uniretur cum Conventu Avellino, quibusdam adiectis conditionibus, sua confirmatione stabilivit.

Aronchiense, 1574

Aronchiense, Dominae nostrae de Luce, Provinciae Lusitaniae, in Dioecesi Portalegrensi. Erectum an. 1574 oppido ob devotionem ad Augustinianos optante, et Sebastiano Rege favente, et Fr. Didaco de S. Michaele Provinciae Praesule strenue laborante.

Arequipae, 1575

Arequipae, Provinciae Peruntinae. Admissum in capitulo Limensi an. 1575. Urbs Arequipa a Marchione D. Francisco Pizarro fundata est an. 1536, in ea erectum Coenobium die 13 Augusti an. 1574 Provinciale Luisic Lopez. Primus huius aedis Prior Fernandus de Cruce, comites habuit Didacum de Ledesma, Didacum de Arana, Ioannem Morexon, et Ioannem de la Cueva, viros virtutibus coruscantes. Didacus Rodriguez de Solis redditus, et capellaniam adiecit. Orta contradictio a Prorege, pro nobis clamante Republica, Regio Philippi II rescripto die 5 Martij anno 1581 sopita est. Eius Coenobij proles est Fr. Gabriel de Iesu.

Albi, 1581

Albi, Congregationis Zampanorum, S. Mariae de Misericordia anno 1584, die 7 Octobris in Registris numeratur, sed praeerat etiam anno 1581.

Azpetiae, 1566

Azpetiae, Provinciae Castellae, post annum 1566 erectum.

Amiterni, 1582

Amiterni, Provinciae Marchiae Anconitanae, anno 1582, et

Aprigliani, 1583

Aprigliani, Casalis S. Mariae de Gratia Congregationis Zampanorum. Anno 1583 extitisse videntur.

Appignani, 1583

Appignani, quae est terra Dioecesis Auximanae, S. Iacobi, Congregationis Perusinae. In Registris die 6 Octobris, an. 1583 dicitur nuper acquisitum. Reperi in archivo Romano instrumentum, in membrana, datum in Ecclesia S. Iacobi extra muros terrae Appignani an. 1583, Indictione II, die 5 Decembris, rogatum a Mario Pedoneo de Fabriano Notario Apostolico, qui ibi inserit aliud instrumentum de eodem anno et indictione, die 29 Maij, in quo confratres societatis S. Iacobi de Appignano decreverunt donare Ordini Eremitarum S. Augustini praedictam Ecclesiam, et alia bona ad erectionem Monasterij, et aliud in quo Cornelius Episcopus Auximanus rem approbavit; et his positis praefati confratres eodem an. die 28 Octobris quibusdam expressis conditionibus praenominatam Ecclesiam Ordini Augustiniano donaverunt; et die 5 Decembris an. 1583 M. Gratianus Sanctarellus de Saxoferrato Vicarius Generalis Congregationis Perusinae, cui aderat M. Gregorius de Mutis de Fulgineo, possessionem accepit.

Accursij, 1584

Accursij, in Apulia, S. Rocchi, anno 1584, et

Altamurae, 1584

Altamurae, in Apulia, S. Mariae de Populo; et

Adrani, 1584

Adrani, Annunciatae Provinciae Siciliae, et

Argirae, 1584 et

Agrigenti, 1584

Agrigenti, eiusdem Provinciae Siculae, et

Aquari, 1584

Aquari, sive Aquarij Casalis, S Mariae de Succursu, Congregationis Zampanorum eodem anno 1584 ad familiam Augustinianam pertinebant.

Albazeti, 1584

Albazeti, S. Augustini, et

Arcorum, 1584

Arcorum, S. Augustini, Provinciae Bethicae, ante annum 1597 extabant; et hoc ultimum sub patrocinio Ducum de Arcos, Magnatum Hispaniae degebat.

Amerinum, 1600

Amerinum, S. Mariae in Monticellis, pro Congregatione excalciatorum Italiae fundatum, extabat an. 1600 illudque [I, pag. 86] donaverat Episcopus Amerinus; ad cuius instantiam Hippolitus de Ravenna die 18 Iulii, anno 1602 illud immediate Generalium regimini, et curae subiecit, quia sub ea fuerat conditione donatum. Nunc subest Provinciae Romanae excalciatorum Italiae.

Albaevillae, 1605

Albaevillae, et patrio idiomate Bialuthy, in Ducatu Prusiae, sub Episcopatu Pomeraniensi, capitaneatus (ut vocant) Dzialdovensis, aqua urbe duobus distat milliaribus Prusenicis, D. Nicolao sacrum Fundator fuit, ut habet Milensius pag. 12 Alphabeti, Stanislaus Narzinschius, qui Monasterium an. 1605 instituere coepit, terrarum et decimarum dote conscripta; et assentiente Provincia in capitulo Casimiriae habito, Paulus Vitonschius assignatus est loci Prior. Sed vix primis radicibus capillantibus, domus erector praecoci morte corripitur.

Aspahami, 1607

Aspahami, sive Haspani, curiae Regis Persarum, Provinciae Lusitaniae, et Vicariatus Indiae Orientalis. Extructum circa annum 1607 opera Fr. Hieronymi de la Cruz, et aliorurn, quos F. Alexius de Meneses Archiepiscopus tunc Goensis, et Indiarum Orientalium Prorex Legatos Regios ad Persarum Regem destinavit.

Aeduense, 1617

Aeduense, in Gallia, die 27 Augusti, anno 1617 conditum, ut Claudius Robertus in Gallia Christiana, et Cathalogo Episcoporum Aeduensium pag. 216 testatur.

Aquaevivae, 1622

Aquaevivae, S. Laurentij, Provinciae Romanae excalciatorum Italiae, extabat anno 1622.

Alicatae, 1631 et

Asari, 1631 et

Aidonae, 1631 et

Alcami, 1631

Alcami, in Siciliae Regno, an. 1631 inter Augustinianorum domicilia numerabantur.

Almenarae

Almenarae, B. Virginis de Rosario, Provinciae Aragoniae. Habitatur modo a Patribus illustrissimi Ordinis Praedicatorum, et prius fuit a Minoribus excalceatis sub invocatione B. Mariae ad Nives aedificatum, et priscis temporibus ab Augustinianis possessum; Patribus Franciscanis Conventualibus a loco discedentibus. Author est horum omnium Franciscus Diagus lib. 2, historiae Provinciae Aragoniae cap. ultimo; quo tamen tempore Fratres nostri locum hunc incoluerint, non expressit.

Angrense, 1634

Angrense, inter Coenobia Provinciae Lusitaniae ab Antonio de Purificatione in suo Theatro triunphali anno 1634 edito recensetur.

Aetiopiae,

Aetiopica Augustinianorum Monasteria sub generali notione huic indici libuit attexere, ut noverint posteri quid in hac re firmum, quid probabile, quidve commentitium sit. Hieronymus Roman in MSS. Monasteria 28, in ftcria 2.8. in Aetiopia assignat; affirmatque anno 1420, die 25 Iulij B. Augustinum Romanum Ordinis Generalem litteras commendatorias dedisse Fr. Bartholomaeo de India Presbyteri Ioannis; et anno 1513 Fratribus Georgio et Michaeli de eadem India Aegidium Viterbiensem; et Fr. Petro Rubeo anno 1515 eiusque successorem Gabrielem Venetum anno 1523 Fr. Barnabae, qui Hispaniam peregrinus peragravit. Iosephus Pamphilus in Chronica Augustiniana fol. 97, sub anno 1497, haec habet: Circa haec quoque tempora, referente eodem Sabellico, peregre in Italiam delati sunt Eremiticae observationis quidam ex ea Aetiopia, quae est supra Aegiptum. Hi Romanum longo commercio sermonem adepti, magnum dicebant initiatorum numerum nominis Augustinianorum ab eremo esse in terra, unde profecti essent; Conventusque plurimos, quorum certus iniri non posset numerus in tanta terrarum vastitate. Quae eo mihi veriora videntur, quo ex Lybia, ubi is pietatis cultus ortus est, facilius potuit in eam terram, quo locorum propinquitate agnata illi est, quam in remotiores oras penetrare, cum Wandolorum iniuriam ab initio declinavit. Cornelius Lancilotus de vita, et laudibus D. Augustini, in Apendice de Provinciis et Conventibus pag. 392 viginti Conventus Aethiopicos, et Lybicos [I, pag. 87] ex antiquis archivis nostris Romae enumerat, meminitque testimonij Sabellici Aeneade 7 lib. 9 et rursus lib. 2, cap. 18, pag. 171, haec adiecit: Etiam in Aetiopiam supra Aegiptum tempore Concilij Calcedonensis circa annum Domini 451 Erernitae nostri penetrarunt. Nam ut fidem faciunt archiva, seu tabularia Ecclesiae S. Stephani Romae, quam Indi et Aethiopes Christiani habitant, apparuerunt primum ex Africa venientes vovem Fratres, seu Monachi, induti habitu nigro, cum manicis largis, et corrigia, quorum nomina haec sunt: Ioannes, qui senex erat, et aliorum veluti Prior; Licanor, Pantaleon, Garime, Saamor, Asse, On, Gubla, Lamapea. Et isti sunt, qui in Aetiopia instituerunt Monasteria, atque eorum corpora tanquam sancta venerantur. At qui nostro saeculo vel de rebus Aethiopicis verius scripserunt, vel regna Indica Presbyteri Ioannis peragrarunt, nullum in ijs regionibus Augustinianorum domicilium superesse, contestantur; necque alicuius olim extructi inter incolas durare rnemoriam. Nos credimus modo neque vestigium praeteritorum remanere; at praeteretis saeculis aliquot extitisse Fratrum domicilia dubitare non possumus. Vidimus enim in Registris Ordinis huius rei antiquae superstites memorias: Iulij 25 an. 1420. Dedimus Fr. Bartholomaeo de India maiori de terra Presbyteri Ioannis litteram exhortatoriam omnium Provincialium, et Fratrum nostri Ordinis, ad quos ipsum pervenire contigerit pro reversione ad suam patriam, ut omnes ei conveniant, et dent hospitalitatem secundum possibilitatem suorum Conventuum. Aegidius Viterbiensis Generalis die 12 Ianuarij 1515, meminit Fr. Petri Rubei Aethiopis; et die 21 fratrum Andraeae, et Thomae Aethiopum, quibus concedit ire ad S. Jacobum Compostellanum; et die 6 Augusti 1516 Fr. Georgium Aethiopem euntem Hierosolymam commendat; et 7 Iulij an. 1523 sic ait: Fr. Barnabae Indo, nostri Ordinis Asserto, Lusitaniam petendi facultatem fecimus, quo commodius navigio ad propria queat redire, cum singulari apud nostros commendatione. At in Registris Thadaei Perusini nullum de Augustinianis Abassinis verbum. Unde merito Nicolaus Godignus Iesuita lib. I de Abassinorum rebus, cap. 33, pag. 202, et ex illo Marquez cap. 18, § 10, pag. 329, reijciunt novitium authorem, qui ausus est asserere nostro saeculo inter Abassinos reperiri aliquos sub Augustini vexillo militantes, sed hos, et paucos esse, et egenos, et Eremitarum more deserta loca incolere. Eorum apud Abissinos originem, ait Godignus, idem author ita fere narrat. Superioribus annis ex Thebaide Aegipti regione, quae est Aethiopiae contermina, magna hominum vis exijt, vitam ab omni humano consortio separatam, sub Augustini nomine degentium. Hi multarum haeresum corrupti erant erroribus, etc. Detenti ab Imperatore Claudio, qui interim Nuncium Romam misit, qui a Thadaeo Perusino Eremitarum S. Augustini per id tempus moderatrore Generali Augustiniani Ordinis constitutiones peteret, ut ipsas Anachoretae illi ad fidem conversi profiteri, et servare possent. Missum statim ab Generali omne Augustinianum ius, et in Aethiopicum idioma ex Latino traductum. Tunc Claudius Imperator decrevit, ut qui ex illis dare Augustino nomen vellent, et eius legibus vivere coram ijsdem illis fidei iudicibus Religionis vota nuncuparent, etc. Haec novus author copiosius, ut solet, ait Godignus, sed ficta omnia, et illud magis, quod de Sancti Augustini Eremitis scriptum proxime. Huiusmodi enim Religiosi in Abbassia nulli sunt.

A. MONASTERIA MONIALIUM

Atrebatense, 1222

[I, pag. 88] Atrebatense, olim sub titulo D. Mariae Magdalenae, in S. Vincentij suburbio anno 1222 sive 1225, ut Aubertus Miraeus, et Ferreulus Locrius tradiderunt, erectum. Communis adhuc Coenobij titulus, Filiarum Dei. Unde is ortus, Locrius ignorat, neque nos novimus. Id videtur certum, eas esse Augustinianas, et sub regulari disciplina instituti B. Augustini hodie florescere, et floruisse ex quo Petronilla Carnella, Ioannis Hourieri relicta, quae anno 1448 ad superos abijt, id Coenobium Martijs flammis exhaustum post liminio reparavit; et natabis suis, aliisque virginibus illuc iutroductis vitae Monasticae formam restituit. Fortigarius Atrebatensis Epicopus die 4 Decembris, anno 1446 sacellum simul cum altari, et modico coemeterio confectavit, et eiusdem loci Priorissam cum tribus virginibus pullo velo obnupsit. Olim forsan alterius Ordinis fuerunt.

Aresiense, 1390

Aresiense, in Dioecesi Atrebatensi. Bonifacius IX Bulla data Romae 5 idus Ianuarij, anno 1390 Helenae, relictae quondam Laurentij Offert militis, in domo propriae habitationis construere Monasterium Monialium Ordinis S. Augustini, et illud de bonis proprijs dotare concessit. Durat memoria in Registro Vaticano. Nullam aliam apud authores rnentionem invenimus.

Ariminense, 1400

Ariminense, S. Augustini, olim a B. Michaelina Ariminensi meritis, et miraculis clara circa annum 1400 fundatum, postea, ut suspicor, ad Ecclesiam S. Sebastiani anno 1464 et ad ordinem Canonissarum Regularium translatum. A principio enim, ut ex vita B. Veronicae de Binasco lib. I, cap. 5, comitata B. Michaelina illud aedificavit, et meruit ad instar Coenobij S. Marthae Mediolanensis, quod semper Eremiticis D. Augustini institutis militavit.

Alexandrinum, 1433

Alexandrinum, in Lombardia, S. Monicae, Mantellatarum. In Registris Generalium die 16 Martij conceditur Priori S. Martini de Alexandria posse recipere Mantellatas; et die 24 Augusti, anno 1435 praecipitur Fratribus Conventus Alexandriae quod nullus vadat ad Monasterium S. Monicae nisi cum Fr. Angelerio de Angelerijs de Alexandria. Probata sane Angelerij virtus; ut enim de B. Stephano dixit sermone II Dominicali noster Albertus Patavinus: Virginitatem Stephani probat praelatura viduarum ei commissa. Prudens etiam praelatorum cautio, qui ad virginum domicilium ituros soli fiderent Angelerio, quasi nomine ipso Angelicam illis puritatem ad memoriam revocaret.

Algezirae, 1455

Algezirae, sive Alzirae, in Provincia Aragoniae Mantellatarum. Iulianus de Salem in Registris Ordinis die 26 Maij, an. 1445 Baccalaureo Paschasio Monfort commisit regimem Mantellatarum Algezirae secundum regulam, et modum vivendi, in quibus vivunt reliquae S. Monicae Mantellatae; et die 9 Maij, anno 1541 fit mentio Monasterij S. Luciae Algezirae Monialium Ordinis nostri.

Anconitanum, 1469

Anconitanum, S. Bartholomaei, in Provincia Marchiae Anconitanae. Durat in Registris harum Monialium memoria die 17 Decembris, anno 1469.

Aquilanum, 1470

Aquilanum, S. Andreae; Provinciae Spoletanae. In Registris Ordinis die 18 Septembris, anno 1470 Generalis Iacobus de Aquila quaedam indulsit sorori Aquiluciae de Borbona Religiosae [I, pag. 89] Monasterij S. Andreae de Aquila, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini; et anno 1539 laxioris vitae libertate relicta huius Coenobij Moniales iugum reformationis subiere; sed decursu temporis, ut est facilis reversus ad vomitum, licentiores effectae, die 26 Novembris anno 1614 Episcopo Aquilano deinceps regendae dimittuntur.

Alzeiae, 1472

Alzeiae, Provinciae Reni. Agitur de eo in Registris Generalium, die 7 Octobris, anno 1472, eratque in eodem oppido aliud Fratrum Monasterium.

Aquilanum, 1480

Aquilanum, S. Luciae, in Provincia Spoletana. Fundatum olim a D. Paulo, Episcopo Aquilano pro quatuor Religiosissimis foeminis, quae in ea domo sub clausura, sed sine regula approbata cum bonae famae odore vitam agebant. Regi incaeperat hoc domilium a Fratribus Augustinianis de consensu dioecesani, circa annum 1480, postea Episcopo D. Ioanne de Prato consentiente, et instantibus Sanctimonialibus Iulius II, anno 1512 Monasterium hoccine Generali Augustinianorum immediate subiecit. Degebant in eo, anno 1512 Moniales quinquaginta, et anno 1553 plusquam centum. Inde quaedam sorores egressae anno 1522, quae Conventum Sulmonensem noviter in vinea Augustiniana plantatum religiosae doctrinae imbribus irrigarent, et Sanctissimorum morum institutionibus velut coelesti pabulo alerent. Fuit huius Coenobij virginibus longo tempore a sacris confessionibus B. Antonius de Aquila, qui morti proximus adstantibus sororibus, et ab eo, dum in coelis ageret, favorem aliquem poscentibus, promisit se illarum perennem conservaturum memoriam. Id ex illo tempore ostendit sonitu velut mallei in incude facto paulo ante futurum obitum moriturae Monialis, quasi Antonius vice Sponsi pulset ad ostium, ut prudentes Virgines ornent lampades suas; ac si dicat: Ecce venit, exite obviam ei. Non est huic continuo prodigio dissimile, quod Gobellinus Persona in vita Beati Mainulphi refert de Monasterio Bodkensi Canonissarum Saecularium, in quo tintinnabulum magnum aeneum, et bene sonorum reverenter asservatur; quod quoties aliqua ex eius Coenobio sororibus brevi erat abitura e vita, absque ullo humano ministerio per se fortem reddebat sonum. Fuit etiam in domo Zamorensi sacri Ordinis Praedicatorum, ut Leander Albertus refert, Campanula, quae per plura annorum curricula sine alicuius ope pulsari consuevit, et insolitum sonum reddere, quoties brevi foret quispiam ex illorum Fratrum Collegio ad Dominum migraturus. Magna divini Numinis indulgentia erga sacras has aedes, ut si paratos esse homines convenit, ut in cap. 26 Matthaei notavit Hilarius, quia Diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae expectationis exagitat, illarum incolae essent paratiores, dum mors certissime proxima, vitam uni ereptura, omnes timere, et vigilare compelleret potius quam moneret. Habeo huius continui prodigij instrumentum authenticum, in quo reverenda mater Aurelia Ribera loci Abbatissa fidem facit.

Astense, 1486

Astense, in Provincia Lombardiae. In Registris die 19 Decembris anno 1486.

Antuerpiense, 1496

Antuerpiense, S. Annae. Fundatum a Domino de Ranst, civitatis Marchione, anno 1496 pro Monialibus, quas Carolus Scrivanus in originibus Antuerpiae satis indicat esse Augutinianas.

Alcaracense, 1504

Alcaracense. Fit eius mentio anno 1504 in Actis Capituli Toletani, in districtu Provinciae Toletanae.

Abulense, 1508

Abulense, S. Mariae de Grada, Provinciae Castellae. Nobilium, et religiosarum Virginum Ginaecaeum. Extat apud me instrumentum originale a Bernardo de Saavedra publico Tabellione Abulensi rogatum de anno 1508, die 29 Octobris, in quo Mencia de S. Augustino, olim coniux Georgij de Nagera, et Maria de Sancto Mattheo, [I, pag. 90] et Elisabetha de Cruce, gemina, et legitima praedictorum coniugum proles; et Maria de S. Augustino, Eneci de Salzedo, et Agnetis Lopez ex legitimis nuptiis filia, professionem emiserunt, et obedientiam voverunt in manibus Fr. Petri del Aguila, nobilis Abulensis, tunc Prioris Vallisoletani, postea Castellae Provincialis, nomine, ac vice R. P. Fr. Sanctos Prioris Salmantini, sub ordine, et modo vivendi religiosarum Beatarum Augustinianae Religionis. Felicissima plane fuit haec aedes, quae in suae erectionis primordijs S. Theresiam de Iesu, adhuc Virginem saecularem, sanctissimis moribus instruxit, et exemplar vitae hamo ad Religiosam vitam ellexit. Sed quae est coelestis Numinis providentia? Tenella virgo ibi pijssime educata, et ad statum regularem inducta, paulatim in montem Religionis ascendens, laxiorem aliquantulum normam Carmelitici Conventus appetijt. Hoc pabulo dilectam suam permisit Dominus inescari, ut semel sibi desponsata portaret nomen Domini in gentibus, et traheret secum ad sponsum viros, et foeminas qui in odorem unguentorum Domini velociter currerent, ut citius ad optatos amplexus pervenirent. Ex hac domo prodiere D. Francisca de Salazar Priorissa, Elisabetha de Escobar, et Anna de Estrada, institutrices Conventus Matritensis S. Magdalenae, circa annum 1572, et D. Ioanna Velazquez, prima Priorissa Excalciatarum Augustinianarum domus S. Elisabethae Matritensis, anno 1589 quae fuit prima huius reformationis origo.

Arenense, 1509

Arenense, Beatarum domicilium de licentia Aegidij Viterbiensis Generalis, anno 1509 a Fr. Fernando Gallego fundatum. Constat ex nostri Coenobij Arenensis instrumentis extitisse in quibusdam domibus vici de la Escalonilla, et a septem professis Sanctimonialibus inhabitatum, et labente tempore extinctum eiusque bona nostro Coenobio relicta et demum a fratribus vendita. Extat nunc Arenis nostrarum excalciatarum Monasterium, a viginti annis plus minusve de novo erectum, et Ordinarij ferulae subditum.

Arcorum, 1539

Arquense, sive Arcorum, Conceptionis B. Mariae, Provinciae Bethicae. Generalis Seripandus in Registris die 24 Maij, anno 1539 Bethicae, vel Castellae Provinciali commisit, ut duas nostri Ordinis Sanctimoniales, graves, ac probatas, Religioneque insignes deputaret ad regendas illas, instituendasque in Dei timore, ac erudiendas in cultu Religionis, quarum Monasterium noviter erat constitutum in civitate Arcos, Dioecesis Hispalensis, sub titulo Conceptionis B. Mariae Virginis, quatenus exessent, licet alterius Monasterij; tamen eiusdem cum illis Ordinis, et Dioecesis.

Antiquariae, 1553

Antiquariae, Matris Dei, in Provincia Bethica. Extat eius memoria in Registris Ordinis, die I Iulij anno 1553. Prima eius initia non novimus.

Ariminense, 1560

Ariminense, S. Matthaei. Olim sub D. Benedicti regula, et directione Ordinis Humiliatorum militavit. Postmodum, ut Raphael Ademari de situ urbis Ariminensis, lib. I, pag. 101, testatum reliquit, a Ioanne Baptista Modesto, Comissario Apostolico, qui anno 1560 desijt esse inter vivos, ad D. Augustini regulam sunt reductae, et sub ea ultra centum Moniales vitam religiosam ducunt.

Amerinum, 1571

Amerinum, Provinciae Spoletanae. Thadeus Perusinus Generalis in Registris suis, die 29 Maij an. 1571, scribit Provinciali Umbriae, ut inducat Moniales nostras Amerinas ad faciendam professionem servatis Concilij Tridentini statutis. Quanto sit antiquior huius Coenobij fundatio, investigare non potui.

Asculanum, 1578

Asculanum, S. Liberatoris, Provinciae Marchiae Anconitanae. In Registris die 11 Martij, an. 1578 Thadaeus Generalis rogat Episcopum Asculanum, ut Monialibus nostris S. Liberatoris pro suae Ecclesiae permutatione favere dignetur.

Amiterni, 1582

Amiterni, Provinciae Marchiae Anconitanae. Extabat anno 1582.