LECCETO, chiostro dell'Eremo. Arrivo di S. Agostino nel porto di Pisa.

L'affresco é attribuito al cosiddetto "Maestro di Sant'Ansano" (metà del '400) e riprende l'antica tradizione secondo la quale S. Agostino visitò gli eremiti della Tuscia nel suo viaggio da Milano a Roma dopo la conversione.

 

 

 

 

 

 

 

Fra Enrico de Urimaria o de Friemar

DE ORIGINE ET PROGRESSU

ORDINIS FRATRUM EREMITARUM S. AUGUSTINI

ET VERO AC PROPRIO TITULO EIUSDEM

 

A cura di P. EUSTASIO ESTEBAN

Da ANALECTA AUGUSTINIANA, III (1909-1910), pag. 279-283 - IV (1911-1912, pag. 298-307 e 321-328.

 

Plures extitisse saeculo XIV religiosos Ordinis hoc nomine, Henrici de Urimaria vel de Alemania, praeditos eodemque tempore viventes alias vidimus (1); ex quibus duo priores anno 1329 Capitulo Generali Parisiensi tamquam sacrae theologiae magistri interfuerunt et appellationibus senioris et iunioris distinguebantur (2). Tractatus, de quo nunc agimus, Henrico de Urimaria, quem seniorem dicimus, tribuendus est, ut ex ipso tractatu apparet; historici autem Ordinis, cum unicum Henricum de Urimaria agnoscant, nullum de hac re dubium movebant.

Nullus, quem noverimus, ex antiquioribus historicis nostris tractatum istum typis cusum fuisse dixit; sed noster Leal (Emmanuel) an. 1674 asseruit illum fuisse in lucem editum Venetiis anno 1514, officina typographica minime assignata. Idipsum asseruit noster Gandolfi testimunio Patris Leal tantummodo innixus (3); Lanteri autem inter opera typis impressa nostratis Henrici sexto loco opuscolum hoc recenset vol. I, operis Postrema secula sex Religionis Augustinianae, vol. vero III eiusdem operis, in catalogo cui titulus: Scriptores Augustiniani qui de rebus nostris aliquid litteris mandarunt, ait: "Fr. Henricus de Urimaria, Germanus, scripsit tractatum de origine Fratrum Eremitarum, qui typis editus fuit Venetiis anno 1514", nullo citato auctore, a quo notitiam istam hauserit (4).

Estne vere typis editum opusculum istud? Valde dubitamus. Celebris est quaestio de monacatu augustiniano S. Francisci ante fundationem Ordinis Minorum, saeculo XVII agitata inter Franciscanos et Augustinianos, atque praesertim inter Lucam Wadingum, Minoritam, et Thomam de Herrera, Augustinensem, quorum primus scripsit Apologeticum de praetenso monacatu augustiniano S. Francisci et alter suam Responsionem pacificam ad praefatum Apologeticum: unum ex argumentis a nostratibus allatis est testimonium B. Henrici de Urimaria ex hoc tractatu de Origine et progressu nostri Ordinis, quod cum aliis eiusdem tractatus a P. Marquez, in suo opere De origine Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini hispanice an. 1618 Salamanticae edito, citatum fuit iuxta exemplar manuscriptum Bibliothecae Parisiensis S. Victoris et transcriptionem nostratis P. Ludovici de Angelis, Ill.mo D. Fr. Alexio de Meneses, O. N. Archiepiscopo Braccarensi, communicatam, a quo vicissim praedictus Marquez accepit (5). Wadingus semel et iterum ad viros doctos et amicos Parisiis commorantes scripsit anno 1622 et tandem Hugo Bardaeus, Franciscanus, socius Confessarii Reginae Christianissimae, tractatum invenit in citata Bibliotheca et ex eo testimonium a Marquez citatum transcripsit cum nonnullis a se factis observationibus, quibus Wadingus vim eiusdem testimonii eludere conatus est. Herrera autem difficultatibus Wadingi respondet et adiungit: "Non habui viros doctos et amicos Parisiis degentes, quos consulerem, unde rem penitus investigare non potui"; sed postquam in Italiam venit et hunc tractatum an. 1630 in Bibliotheca Angelica reperit, facilior via, ut ipse ait, patuit responsioni ad ea quae contra testimonium Henrici obiiciebantur (6). Ex his patet neque Augustinianos, neque Franciscanos tunc temporis cognovisse ullam huius tractatus impressionem, alioquin illam certissime citavissent. Insuper nulla citatur bibliotheca, in qua aliquod exemplar huius tractatus typis editi reperiatur, atque frustra quaesieris cuiuscumque editionis huius tractatus notitiam apud rei bibliographicae scriptores.

Ad codices, quod attinet, manuscriptos eiusdem tractatus, tempore quo suam Responsionem pacificam edidit Herrera, duo cognoscebantur, quorum unus asservabatur Parisiis, alter Romae. Codex Parisiensis extabat, iuxta Ludovicum de Angelis citatum a Marquez, in bibliotheca conventus S. Victoris Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini in pluteo triplicis G sub hoc titulo: Tractatus completus (compilatus?) per venerabilem Doctorem Henricum de Alemania sacrae Paginae professorem Ordinis Eremitarum S. Augustini anno Domini 1334 (7). Hugo Bardaeus, supra citatus, anno 1622 Wadingo instante, "tractatulum hunc invenit in libro antiquo papyraceo in quarto, qui modo servatur in prima aula Bibliothecae S. Victoris Parisiensis in scamno, cui inscribi solebant tres GGG, et in quo continentur plures diversi tractatuli, scripti characteribus ferme gallicis, omnino similibus et antiquis" (8). Ex hoc tractatu B. Henrici duo tantum fragmanta edidit Marquez, nempe: testimonium quod agit de S. Francisco, et illud in quo habetur notitia nonnullorum Priorum Generalium Ordinis, qui fuerunt ante Ordinis unionem; ait praeterea B. Henricum referre idem quod refert abbas Ioachim de futura prosperitate Ordinis Eremitarum et visionem Alexandri IV, qua vidit S. P. Augustinum magnum quidem capite sed membris exilem et qua motus est Pontifex ad unionem nostri Ordinis peragendam (9). De hoc codice Herrera, allato testomonio de Prioribus Generalibus ante unionem Ordinis scripsit: "Notatu dignum existimo librum, sive tractatum hunc repertum fuisse in Bibliotheca Ill.mi Conventus Can. Reg., ne dicerent adversarii testimonium hoc a nostris recentioribus fuisse confictum (10).

De codice Romano en quae Herrera dicit: "Verum et hunc tractatum apud nos iam habemus. Reperimus illum Romae anno 1630 in Bibliotheca Angelica S. Augustini, ut supra retulimus". Supra autem, agens de testimonio quod ad S. Franciscum refertur, scripserat: "Sic olim responderam ad ea quae contra testimonium Henrici obiiciebantur. At nunc invento tractatulo hoc Henrici in Bibliotheca Angelica conventus Romani S. Augustini, in charta papyracea antiqua in quarto caractere, nec valde antiquo, nec valde recenti, facilior via patet responsioni. Huius opusculi hic est titulus: Tractatus de origine S. Ordinis; concludit: Explicit tractatus de institutione ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini. Et in fine sic: Compilatus per Fr. Henricum de Alemania, sacrae paginae professorem ordinis fratrum Eremitarum Sancti Augustino, anno Domini M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias. Amen" (11). Ex hoc codice Herrera in sua Responsione integre transcripsit testimonia a Marquez allata ex codice Parisiensi et nonnulla alia fragmanta, quae Marquez tantum indicaverat, edidit, aliis adiunctis circa existentium Eremitarum in Tuscia tempore S. Augustini, titulum Ordinis eiusque antiquitatem (12).

Quid factum fuerit de codice Parisiensi, quo continebatur tractatus, de quo agimus, nostratis Henrici de Urimaria, ignoramus omnino; codex vero Romanus Bibliothecae Angelicae adhuc existit et a Narducci ita describitur: "501 - (D.8.5). - Chartaceus (m. 0,330 x 0,210), ff. 12, sec. XV, custodia membranacea vetustioris scripturae coopertus - 1. Henrici de Urimaria, seu de Frimaria, ord. S. Augustini, f. 1-8a - Tit. !Tractatus de origine ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini" - Inc. "Quia nonnulli ignorantes". Expl. "Explicit tractatus de institutione Ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini, compilatus per fratrem Henricum de Alemania, sacre pagine professorem, ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini. Anno D.ni M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias amen". - Opusculum impressum Venetiis anno 1514 testatur fr. Emmanuel Leal in op. Crysol purificativo. Vlyssipone 1674, fol., pag. 169 (13).

Nos autem duos alios codices, et quidem antiquiores Romano, nunc cognoscimus, in quibus tractatus iste continetur. Primus est codex Verod. 41 in Bibliotheca Verodunensi in Gallia asservatus, de quo alias loquuti sumus (14); in eo legitur tractatus B. Henrici descriptus a fol. 144 ad fol. 150. Titulus est sequens: "Tractatus de origine et progressu Ordinis fratrum Heremitarum et vero ac proprio titulo eiusdem, compilatus per fratrem Henricum de Alemania, sacre pagine professorem, pro directione simplicium non habentium plenam notitiam praedictorum"; incipit: "Quia nonnulli ignorantes", desinit: "...digne et laudabiliter serviatur. Amen" et statim sequitur: "Compilatus fuit iste tractatus Anno Domini M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias". Codex iste, membranaceus (m. 0,155 x 0,120) seculo XIV scriptus fuit atque probabiliter, ut loco citato diximus, inter annos 1343 et 1345.

Alius codex est Cod. Vatic. Reg. 565 Bibliothecae Vaticanae, in quo a f. 29 ad fol. 34 legitur tractatus nostratis Henrici. Titulus est fere idem ac in codice Verodunensi 41 iam citato; in principio, immediate post titulum, indicatur scriba hoc modo: "Scripsit Durandus de Aln", et in fine legitur: "Compilatus est iste tractatus per fratrem Henricum de Alamannia, sacre theologie dignissimum professorem, ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini Anno Domini millesimo CCC.XXX.IIII. Cui Deus sit propitius nunc et semper. Amen". Codex iste, item membranaceus, scriptus etiam fuit saeculo XIV, et quidem anno 1354, ut colligitur ex his quae habentur fol. 28v. Hoc in codice a fol. 1 ad 28 inclusive continetur opusculum, a quodam canonico regulari compositum, sub titulo: "Correctorium tractatus de origine et progressu ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini, vero ac proprio titulo eiusdem", de quo folio 28v citato ait auctor: "Presens correctorium compilatum fuit et conscriptum ad laudem et honorem Dei, Virginis gloriose ac beatissimi Augustini totiusque Curie celestis, anno Domini millesimo CCC quinquagesimo quarto, XX die mensis Martii. Deo gratias. Amen". Statim auctor subiungit: "Verum quia plures dicti fratris [Henrici] tractatum non habet, hinc est quod, ut supra circa principium huius operis premisi, hic in fine de verbo ad verbum eumdem, sicut est per fratrem antedictum compilatus, facio conscribi, ut ab omnibus, ut ibidem dixi, videri valeant dicta mea, necnon et quanta fidelitate recepi dicta sua, non solum vocabulum, quinymo nec sillabam, ne pro posse literam obmittendo seu in aliquo immutando, sed de verbo ad verbum, ut reperi, fideliter scribendo" (15).

Si tres isti codices, nempe Bibliothecae Angelicae 501, Verod. 41 et Vat. Reg. 565, quoad tractatum istum comparentur, prior ab aliis duobus, qui inter se concordant, in aliquibus differt; praesertim caret fere omnibus, quae personam auctoris tangunt, sed in fine est locupletior ceteris, quia inter viros sanctitate celebres nominat quinque religiosos, qui in aliorum catalogo non nominantur, et subiungit clausulam generalem quoad alios sanctos, qua duo alii codices carent. Videtur codex Bibliothecae Angelicae 501 novam huius opuscoli recensionem continere, in qua studiose quae ad auctoris personam referuntur sunt sublata et quae sanctorum catalogum perficiunt adiecta.

Ex aliis duobus codicibus haec quoad personam auctoris huius tractatus constant. Cognovit primum Priorem Generalem Ordinis post unionem an. 1256 electum, nempe, fr. Lanfrancum Septalam, "quem oculis meis, ait, vidi Mediolani cum irem Bononiam pro studente", ex quibus apparet ipsum Bononiae studuisse; an. 1290 testis fuit miraculorum, quae adhuc vivens faciebat B. Clemens, "per quem Dominus miracula ostendit, ait ipse, in capitulo generali Ratispone celebrato, me presente", ex quo item apparet nostrum Henricum illi capitulo interfuisse; testatur de praeclaro humilitatis exemplo, quod B. Iacobus Viterbiensis anno 1300 in Generali Capitulo Neapolitano praestitit, dum a B. Augustino Novello, quasi defensor pravorum religiosorum accusatus, quin tamen fuerit nominatus, statim surrexit et coram omnibus Capituli Patribus humiliter confessus est se favore cuiusdam religiosi fuisse illi loquutum "sincero animo et puro corde pro bono ordinis; tamen, adiecit Iacobus, si vobis videtur quod in hoc offenderim dico meam culpam Deo et vobis et paratus sum emendare (16), qua responsione B. Augustini animus "totaliter conquievit"; testatur insuper Henricus de humilitate B. Augustini Novelli, qui non solum generalatu se abdicavit et novam electionem constanter per quatriduum recusavit, sed invitatus a Bonifacio VIII, cuius Penitentiarius fuerat, ut iret ad Curiam, "ipse tamen, scribit Henricus noster, ex proposito me presente eius provinciam declinavit"; similiter testatur de consequenti electione Prioris Generalis Fr. Francisci de Monte Rubiano, "qui fuit Neapoli, ait, me presente electus quarta die post ingressum capituli"; de Priore Generali Iacobo de Orto ait: "qui me presente obiit in ConcilioViennensi", unde patet B. Henricum interfuisse huic concilio, quod, ut ex historia constat, calendis octobris an. 1311 inchoatum fuit; tandem de Fr. Guillelmo de Cremona ait quod locum Papiensem et corpus S. Augustini, "divino oraculo ipsum confortante ad perseverandum, prout ab eius ore audivi (17), a sanctissimo in Christo patre et domino domino Iohanne papa XXII gratiose impetravit". Nonnullae ex istis notitiis apud historicos Ordinis non inveniuntur; quod non leve iudicium est editionem huius tractatus typis impressam nullam existere.

Quo anno decesserit Henricus noster res est incerta: iuxta Trithemium, Sixtum Senensem et Possevinum florebat an. 1340; imo iuxta Abrahamum Bzovium, Domenicanum, florebat adhuc an. 1342 (18). Quidquid sit, ex praesenti tractatu, anno 1334 in vulgus edito, evidens est hoc anno in vivis fuisse. Cum autem eo teste sciamus insuper ipsum cognovisse primum Priorem Generalem post unionem, nempe B. Lanfrancum Septalam, Mediolanensem, qui an. 1264 vel 1265 vita functus est, eumque tunc temporis studiorum causa Bononiam fuisse missum, evidenter colligitur, supposita quindecim saltem annorum aetate cum ad studium Bononiense fuit missus (19), anno 1250, vel ante, fuisse natum, atque proinde anno octuagesimo quarto aetatis suae, vel etiam postea, hunc tractatum scripsisse. Et inter scriptores, qui de rebus Ordinis ex professo aliquid litteris mandarunt, Henricus noster primus est tempore; qui quidem dignissimus fide est ob egregiam eius virtutem, Beatorum enim albo communiter adscribitur; ob insignem scientiam et doctrinam, qua Doctoris egregii titulum meruit, ac ob specialem diligentiam, qua historiam Ordinis pervestigavit, "ex scriptis antiquitatis, ut ipsemet in hoc tractatu ait, et relatione antiquorum patrum" Ordinis, notitias hauriens.

Quamquam igitur ex hoc tractatu nonnulla fragmenta, praesertim ex quo noster Herrera codicem Bibliothecae Angelicae an. 1630 reperit, edita fuerint, non tamen integer tractatus typis fuit unquam impressus, vel si Venetiis an. 1514 editus fuit, huius editionis aliquod exemplar hodie non cognoscitur; unde non inutile futurum putavimus opusculum hoc nunc primum in vulgus edere, vel denuo typis cudere. Quod prope diem in hac ephemeride, Deo favente, faciemus.

P. E. E.

 

 

(1) Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA III, pag. 302, nota 3.

(2) Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA IV, pag. 81, nota 4. Extitit saltem tertius Henricus de Urimaria in eadem provincia Thuringiae et saxoniae, qui anno 1343 in generali capitulo Mediolanensi designatus fuit secundo loco ad legendas Sententias Parisiis in primo triennio post illud, quod incipiebat cum eodem Capitulo (Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA IV, pag. 238)

(3) Cfr. Dissertatio Historica de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus... Romae 1704, pag. 61 et 169.

(4) Cfr. citati operis vol. I (Tolentini 1848), pag. 118 et vol. III (Romae 1860), pag. 419.

(5) Cfr. citatum opus, cap. XXI, § 1.

(6) Cfr. Responsio pacifica ad Apologeticum de praetenso manocatu S. Francisci, Bononiae 1635, pp. 175 et 182, nn. 5 et 25.

(7) Cfr. Marquez, op. cit., cap. XXI, § 1.

(8) Cfr. apud Herreram, op. cit., pag. 175, n. 5.

(9) Cfr. op. cit., cap. XIII, § 2 et 19, cap. XX, § 5 et cap. XXI, § 1. Si habes versionem italicam huius operis (Tortona 1620) vide pp. 175, 205, 285 et 291.

(10) Cfr. op. cit., pag. 289, n. 420.

(11) Cfr. op. cit., pag. 289, n. 420; et 182, n. 25.

(12) Cfr. op. cit., pag. 88, n. 102; pag. 100, n. 148; pag. 233, n. 226; pag. 244, n. 262; et pag. 245, n. 265.

(13) Narducci (Henricus), Catalogus Manuscriptorum praeter graecos et orientales in Bibliotheca Angelica olim coenobii S. Augustini de Urbe (Roma 1892, pag. 222). Aliud opuscolum, quod in hoc codice legitur est "Sermo sancti Ambrosii de baptismo sancti Augustini".

(14) Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA III, pag. 94.

(15) Scopus huius auctoris, qui fol. 2 post nomen S. P. Augustini ait: cuius Regulam sum professus, aperte patet fol. 1v, in quo legitur: "Intendo in hoc opuscolo clare ac lucide demonstrare tum per dictamet dicti fratris [Henrici] quam alias ... quod beatus Augustinus non est predictorum fratrum heremitarum singularis pater nec patronus, nec ipsi fratres heremite ipsius beati Augustini filii speciales nec singulares aliter quam sunt fratres predicatores vel alii religiosi quicumque, qui Regula beati Augustini innituntur, Alii tamen a Canonicis Regularibus. Ita quod, breviter, ab ipso beato Augustino nec specialiter nec singulariter sunt instituti. Item quod ipse beatus Augustinus habitum istorum fratrum heremitarum nunquam detulit nec portavit, nec eorum Regulam nec modum vivendi ipsorum tenuit, nec servavit, nec Regulam nec modum vivendi eis tradidit nec conscripsit, nec cum eis personaliter convixit, sed potius cum Regularibus Canonicis, quibus principaliter et singulariter convivendo certum vivendi modum et certam Regulam, a qua Regualares Canonici nuncupantur, tradidit et conscripsit".

(16) Religiosus cuius favore loquutus fuerat B. Iacobus ad Priorem Generalem B. Augustinum nobis alius non est nisi Henricus noster. Agebatur "de quodam casu tangente quamdam personam provincie mee, nobilis conditionis, et singularis vite et scientie, cuius puritatem ego optime novi, que tamen persona, ME EXISTENTE IN PROVINCIA FRANCIE, ab aliis personis eiusdem provincie minus iuste et vere eidem patri nostro delata fuerat". Praeter alia indicia, ad quid illud: me existente in provincia Francie, si de eodem, qui loquitur, non agebatur?

(17) Ex notis, quae personam auctoris aliquo modo indicant, nonnisi haec et alia (me presente) superius indicata remanserunt in codice 501 Bibl. Angelicae.

(18) Vide apud Herreram in citata Responsione pacifica, pag. 177, n. 13.

(19) Annorum quindecim aetatem in Henrico supponimus ratione professionis religiosae ex iure communi tunc vigente; sed ratione studiorum maior adhuc aetas videtur in eo supponenda, non enim ad Studium extra propriam provinciam constitutum religiosi mitti solebant, nisi studiis grammaticae, logicae et philosophiae iam absolutis.

 

 

 

Tractatus Fr. Henrici de Urimaria *

Quia nonnulli ignorantes modum conversionis et actum conversationis gloriosissimi doctoris, Augustini (1), singularis patris nostri et patroni, possent dubitare ex qua ratione fratres nostre Religionis, pre ceteris religiosis suam Regulam profitentibus, fratres ordinis heremitarum sancti Augustini specialiter dicerentur, ideo predicta veritas, quare videlicet iuste et rationabiliter nobis per sanctam Romanam ecclesiam sit talis titulus specialiter attributus, potest via triplici declarari.

Prima sumitur ex modo sue conversionis.

Secunda ex actu sue conversationis.

Tertia ex variis dictis et factis auctentice approbationis.

 

ART. I

Prima via sic patet. Nam licet (2) primarium motivum sue conversionis habuerit per divinam inspirationem et per beati Ambrosii salutarem eruditionem, complementum tamen sue conversionis habuit per beatum Simplicianum heremitam, qui primo (3) Rome, exemplo Pauli primi heremite et beati Antonii, a sua iuventute Deo devotissime serviebat et postmodum, veniens Mediolanum, vitam solitariam et heremiticam cum multis sociis ferventissime duxit, ad quem Augustinus perrexit et ei circuitus errorum suorum exposuit; et tunc sanctus Simplicianus sibi proposuit (4) sanctam vitam beati Antonii et aliorum patrum mundum gaudenter pro Christo deserentium, et specialiter exemplum Victorini magni Rethoris, qui in die paschali, mirante Roma et gaudente ecclesia, fidem catholicam coram toto populo publice professus fuit. Quibus auditis cor beati Augustini ad recipiendum fidem catholicam fuit permaxime inflammatum, ut ipsemet testatur 8° libro Confessionum; gestabat enim verba Simpliciani et exempla servorum Dei in visceribus suis quasi sagittas, acutas, ut patet ibidem. Unde Augustinus auditis verbis illis, et etiam Pontiani, qui ad ipsum visitandum de Affrica Mediolanum venerat, et sibi plura talia exempla sanctorum virorum proposuerat, mente et vultu turbatus dixit Alippio: "Quid patimur? Quid est hoc quod audisti? (5) Surgunt indocti et rapiunt celum, nos autem cum doctrinis nostris demergimur ad inferos" (6). Et ex tunc, beato Augustino facto cathecumeno a beato Ambrosio cum Alipio et puero Deodato (Adeodato), cepit vivere cum beato Simpliciano et sociis eius secundum modum illorum fratrum, quorum exemplis est conversus ad fidem catholicam. Que omnia satis possunt colligi ex 8° et 9° libris Confessionum. Huic etiam satis consonare (7) videtur Possidonius in libro quem fecit de vita beati Augustini, ubi dicit sic: "Ut autem locus proposito conveniret (8), tumultum civitatis deserens rus adiit, in quo cum amicis, eodem desiderio flagrantibus, divinis lectionibus operam dedit" (9); ubi per rus convenienter intelligitur ille locus solitarius, in quo extra civitatem Mediolanum cum beato Simpliciano et sociis eius degebat divinis lectionibus et orationi (10) insistens; et demum (11) cum predictis duobus a beato Ambrosio sanctum baptisma recepit. Et tunc cum beato Ambrosio, de hoc plurimum gratulante (12), totum illud canticum Te Deum laudamus alternatim composuit. Ex quibus evidenter patet quod, cum beatus Augustinus exemplo sanctorum heremitarum, qui fuerunt primarii nostre Religionis fundatores, per beatum Simplicianum ad fìdem Christi (13) ultimate conversus fuerit et cum eodem et sociis suis in ipso (14) habitu per tempus aliquod steterit, et postea fratribus nostris hanc vitam heremiticam sectantibus Regulam vivendi per se ipsum tradiderit, ut infra dicetur, iuste et rationabiliter sancta Romana ecclesia nostros fratres Ordinis heremitarum sancti Augustini appellavit; licet enim fratres nostri prius, ante dationem Regule per beatum Augustinum, dicerentur simpliciter heremite, ex Regula tamen ipsis per beatum Augustinum (15) tradita, per Romanam ecclesiam iste titulus Ordini approbatus fuit, ut ex tunc appropriate dicerentur fratres Ordinis Heremitarum sancti Augustini, quorum singularis et verus pater esset non tantum per habitus assumptionem, sed etiam per suum diuturnum convictum et Regule dationem, ut infra clarius apparebit.

ART. II

Secunda via sic patet. Nam post eius baptismum mansit Mediolani cum beato Simpliciano in habitu heremitico circiter per annum, ut in fide catholica per beatum Ambrosium et beatum Simplicianum perfectius doceretur. Quod autem habitum heremiticum Augustinus assumpserit et portaverit patet per (16) Ambrosium in Sermone de baptismo (17) et conversione sancti Augustini, ubi dicit, quod, eo baptizato per beatum Ambrosium, (18) cuculla nigra indutus est desuper zona cincta. Nam ideo indutus est cuculla nigra, ut color designaret in eo perfectum contemptum omnis ornatus et decoris huius mundi, vel secundum Anselmum in libro de similibus (19) per hoc innuitur quod se vilem reputet peccatorem, vel etiam hoc ideo factum est, ut nigredinis et sue paganice deformitatis numquam oblivisceretur, sed propterea (20) in luctu et perpetua penitentia remaneret. Quod etiam designat zona vel cingulus, quo vestis cingitur ne defluat; quia dignum reputabat quod corpus suum plus ceteris innocentibus heremitis deberet affligere quanto XXX annorum spatio tempus suum vanius pro laude mundi et complacentia seculi expendiderat (sic). Si vero per zonam corrigia intelligatur, prout legitur quod Helyas et Iohannes Baptista zona pellicea sunt precincti, tunc per corrigiam vel zonam pelliceam, que fit de corio mortuorum animalium, figuratur (21) mortificatio omnium motuum bestialium, qui in beato Augustino post eius conversionem quasi funditus sunt extincti. Figura vero cuculle, que in modum crucis expanditur, secundum Anselmum designat jugem (22) memoriam passionis dominice, quam debemus nostris cordibus, devotis meditationibus et compassione intima, complantare, et quia nos ipsi debemus mundo et eius concupiscentiis esse crucifixi; longitudo vero habitus qui protenditur usque ad pedes, designat perseverantiam boni propositi, quod debet protendi a principio nostre conversionis usque in finem. Caputium autem, quod caput cooperit et est apertum ad faciem sed per deorsum descendens figuram clipei gerit (23), quia superius est latum et versus terram acuitur, figurat (24) caritatem, que caput anime, scilicet mentem, cooperit (25) et preservat a defectibus culpabilibus; hec superius debet esse lata quoad Deum in perfecta Dei dilectione, sed inferius stricta et arcta in stricto usu et moderato appetitu omnium terrenorum. Quod autem ad modum clipei figuratur, designat quod caritas viros Religiosos debet protegere ab omnibus concupiscentiis et incentivis vitiorum. Sed iste signanter tenetur in dorso ad modum fugientium ad designandum quod pugna Religiosorum magis consistit in fugiendo incentiva et occasiones vitiorum quam in reluctando; quia tutior est victoria talia fugiendo, quam se talibus offerendo, etiam cum proposito resistendi. Et istum habitum videtur rationabiliter assumpsisse propter multa.

Primo, quia congruum fuit, ut habitum illorum patrum assumeret et portaret, quorum exemplis et doctrinis ad fidem catholicam (26) est conversus et cum quibus fuit personaliter tanto tempore in heremo conversatus.

Secundo, quia beatus Simplicianus, cujus persuasione et exemplis ad baptismum convolavit; ipsum ad humilitatem Christi maxime induxit; et ideo

rationabile fuit quod in exordio sue conversionis talem habitum humilitatis assumeret, ut magis conformaretur quibus (27) conviveret.

Tertio, quia congruum fuit ut ille, qui futurus erat pater et dux fratrum herermitarum pauperum per sacre Regule conscriptionem et traditionem, etiam ipsis conformis existeret per sacre Religionis habitum et conversationem, ut sic ipsi, tamquam eius filii et veri pauperes, ipsum tamquam patrem paupertatis amatorem et institutorem merito collaudarent, potissime cum hoc ad perfectionem veri doctoris pertineat quod, exemplo Chiristi, prius incipiat facere postea (28) docere. Postmodum autem, pia matre Augustini (29) instigante ut secum in Affricam remearet, ut sic cum marito in eodem tumulo requiesceret, Augustinus sibi consentiens assumptis secum Nebridio et Evodio usque ad partes Tuscie devenit, et ibi, matre sua defuncta apud Ostia Tiberina, cum suis sociis locum aptum ad serviendum Deo quesivit, ut etiam (30) Augustinus testatur in 9° Confessionum, ubi dicit: "Adiunctus Nebridio et Evodio flebam inter cantica ympnorum (sic) tuorum olim suspirans tibi (31), quantum patet aura in domno fenea" (32), ubi per domum feneam habitationem heremiticam oportet intelligi; et subdit: "Simul eramus, simul habitaturi placito sancto querebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes pariter tibi" (33). Et cum in heremo Tuscie multos fratres heremitas invenisset sancte vite, demum (34) applicuit ad locum nostrum, qui dicitur Centumcellis, qui fuit, ut dicitur, primus locus conventualis nostri Ordinis, et cum illis fratribus per biennium morabatur, quibus etiam Regulam et modum vivendi tradidit, quam ipse tamquam in disciplina fidei iam provectus composuit; quod ex antiquis legendis non abreviatis colligitur. Non autem hoc facere decuit cum staret in Mediolano penes sanctum Simplicianum; quia ibi existens, tamquam in fide neophitus, magis tenuit formam discipuli quam magistri. Qualiter autem beatus Augustinus cum fratribus illis in Centumcellis per biennium vixerit, et quanta Dominus per ipsum eisdem fratribus spiritualium carismatum et (35) conversationis exempla doctrineque salutaris contulerit, et quare de hoc Augustinus in libro Confessionum, ubi omnia facta sua recenset, nullam mentionem fecerit, omnium predictarum causam ipse Augustinus videtur innuere 9° libro Confessionum, ubi dicit: "Et multa, inquit, praetereo, quia multum festino" (36). Et loquitur ad litteram de tempore quod intercurrit postquam recessit de Mediolano usque ad mortem matris sue, ad cuius commemorationem devotam tota devotione aspirabat. Quod autem beatus Augustinus cum fratribus heremitis in Centumcellis per biennium remanserit ex hoc evidenter colligitur. Nam certum est quod tempore sui baptismi erat XXX annorum, mortua autem matre apud Ostia Tiberina, cum iam in Affricam remearet, fuit XXXIII annorum, ut patet ex 9° libro Confessionum (37), necessario relinquitur quod stetit in heremo, tam cum beato Simpliciano in Mediolano, quam cum fratribus in Centumcellis, complete tribus annis (38); quibus expletis, divino nutu (39) ipsum instigante, cum sociis in Affricam est profectus, ubi per sanctum Valerium, tunc episcopum Iponensem, paterne susceptus est. Qui, agnito suo proposito quod orationi et devotioni et studio sacrarum litterarum ardenter insistere desideraret, in quadam villa silvestri sibi orticellum dedit, ut sic ab hominum conversatione semotus in illo loco solitario quietius studio, orationi et contemplationi vacaret. In quo loco, ut dicit Possidonius, mox edificato monasterio cepit eiusdem propositi fratres colligere et cum eis vivere secundum modum et regulam sanctorum Apostolorum, quod etiam ipse pridem iam fecerat, quando (40) trans mare ad sua redierat. Videns autem Valerius zelum et fervorem (41) Augustini, qui (42) toto nisu ad edificationem ecclesie et ad defensionem fidei catholice anelaret (sic) tamquam alter Helyas in spiritu inflammatus, et timens ne sua persona in alio loco pro episcopo peteretur, ipsum ad se vocavit, et licet invitum, presbiterum ordinavit, et ei, contra morem orientalem (43) ecclesie, in curia episcopali adhuc vivens cessit.

ART. III.

Tertia via sic patet. Nam quod beatus Augustinus habitum monasticum nostrorum patrum assumpserit, et vitam heremiticam cum eis in principio sue conversionis tenuerit, ac etiam Regulam et modum vivendi eis tradiderit, hoc ex variis auctoritatum dictis et etiam ex variis factis ostendi potest.

§ 1

Et primo (44) ex auctoritate Ambrosii superius inducta circa principium secundi membri.

Secundo, hoc idem expressius patet auctoritate Augustini, qui, in quodam Sermone de Passione (45), seipsum expresse nominat heremitam et se ipsis connumerat, ita dicens: "Quid nobis prodest huiusmodi habitatio (46), si tyrannico dominatu malitia in nobis regnat, si maiorem metum coertionis (47) nobis humanus oculus quam divinus inducit? Quomodo laudabiles heremite extra mundum nos esse credimus si per vitia pravarum passionum mundum intra nos ipsos inclusum tenemus?"; et subdit: "idcirco fratres videte vocationem vestram. Venire quippe ad heremum et derelinquere mundum summa perfectio est; sed non perfecte vivere in heremo summa damnatio est. Quid enim prodest si locus quietis corporaliter teneatur, cum mentis inquietudo in corde versatur? Quid prodest quod in habitatione silentium sit, si in ipsis habitatoribus sit vitiorum tumultus et colluctatio passionum? Non enim ad istum locum convenimus, ut nobis ad aliis famuletur, vel ut rebus omnibus cum quiete et habundantia frueremur; sed potius huc ad pugnandum contra vitia venimus, ad agonem processimus, ad exercenda bella cum vitiis congressi sumus (48); et non solum ut patienter feramus iniurias irrogatas, sed ne sentiamus illatas". Hec Augustinus.

Tertio hoc idem patet sic. Quod enim ordo fratrum heremitarum sancti Augustini et fratres illius ordinis sint veri et proprii filii beati Augustini et ipse sit eorum verus pater, ex hoc patet quod eorum habitum in heremo portavit et eis Regulam vivendi tradidit, ut patet ex supradictis. Quod etiam adhuc (49) coligitur ex tribus.

Primo quidem ex iure communi in quo nulli ordini ascribitur titulus Augustini nisi huic soli quamvis plures ordines sue regule innitantur (50).

Quod sic est videre. Nam ubicumque in iure (51) fit mentio de Canonicis regularibus, vel de fratribus predicatoribus, aut de quibuscumque aliis Regulam Augustini sectantibus, numquam apponitur titulus (52) Augustini. De Canonicis regularibus habetur XIX, q. III, Mandamus; Extra, de etate et qualitate, Intelleximus, cum similibus. De predicatoribus habetur: Extra, de electione, Cum in veteri (53); Extra, de excessibus privil., Nimis prava et Extra, de Religiosis domibus, Religionum. In quibus locis, et similibus iuris, ita predicti (54) dicuntur Canonici regulares et fratres predicatores, quod non apponitur eis titulus beati Augustini, verbi gratia, ut (55) dicerentur Canonici regulares sancti Augustini, vel fratres predicatores sancti Augustini. Sed ubicumque in iure fit mentio de isto ordine semper fit cum expressione tituli beati (56) Augustini, ut Extra, de electione, Quorumdam, et de Religiosis domibus, Religionum, libro VI, cum similibus; ubi iste ordo (57) non simpliciter ordo heremitarum, sed ordo heremitarum sancti Augustini (58) nuncupatur; quod in nullo aliorum ordinum reperitur.

Ex quo sequitur correlarie, quod verus ymo titulus (59) ordinis est dicere: Ordo fratrum heremitarum sancti Augustini, quam dicere: heremite ordinis sancti Augustini. Quod enim dicatur aliquis ordinis sancti Augustini, ad hoc sufficit quod eius Regulam profiteatur et servet, sicut patet in Servis sancte Marie et quibusdam aliis. Sed ordo noster dictus est ordo heremitarum sancti Augustini, ad distinctionem aliorum (60) heremitarum non sectantium vitam et Regulam Augustini, nec habentium institutionem a beato Augustino. Ex quo patet (61) quod iste titulus: Ordo heremitarum sancti Augustini est solum proprius nostro ordini et nulli alii. Patet etiam (62) quod in litteris huius (63) ordinis (64) sic debet scribi: Talis frater ordinis fratrum (65) heremitarum sancti Augustini; et non sicut quidam abusive scribere consueverunt: Frater talis fratrum heremitarum ordinis samcti Augustini; nam li "ordinis" non debet immediate construi cum li "sancti Augustini", sed cum li "heremite"; tum quia iste titulus ab aliis ordinibus Regulam Augustini servantibus nos appropriate discernit, tum quia singularem nostram institutionem a patre nostro beato Augustino factam ostendit, utpote quia fratres illi, quibus beatus Augustinus convixit et quorum habitum portavit et quibus ipse modum vivendi et (66) Regulam suam personaliter tradidit (67) proprie, et nulli alii, dicti sunt et dici debent heremite sancti Augustini; tum etiam quia iste titulus est nobis a iure communi assignatus per Romanam ecclesiam autentice, ymo antonimastice appropriatus.

Patet etiam ex predictis (68) quod beatus Augustinus secundum triplicem statum suum tripliciter convixit heremitis.

Primo quidem cum esset cathecumenus convixit Simpliciano et sociis eius extra Mediolanum, ut patet ex primo articulo.

Secundo hoc idem fecit (69) in Tuscia, ubi mortua matre per biennium illis heremitis commansit, ut patet ex secundo articulo.

Tertio hoc idem fecit in Affrica in illo orticello sibi dato per beatum Valerium in quadam villa silvestri extra Iponem, ubi monasterium heremitarum (70) instituit, in quo plures eiusdem propositi (71) collegit, ut patet ex tertio articulo auctoritate Possidonii, in quo etiam monasterio extra civitatem Iponensem beatus Augustinus creditur spiritum exalasse (sic) et coram predictis fratribus vigilantibus et orantibus feliciter obdormisse (72). Et hoc, prout audivi a quodam viro autentico, fuit in publico consistorio coram sanctissimo patre domino Johanne (73) XXII, et omnibus (74) cardinalibus declaratum, cui sententie etiam ipse dominus Johannes predictus dicitur consensisse, inducens pro articulo quod fratres nostri sunt veri et proprii filii beati Augustini, quia (75) ipse verus et (76) proprius (77) pater noster est, quia nobis Regulam suam prius tradidit, quam servamus, quam eam traderet canonicis regularibus; quod probat (78) per hoc quod regula tradita canonicis, que etiam in decretis dicitur libellus De vita clericorum, incipit: "Hec ergo (79) sunt que ut observetis precipimus" etc., (80) Regula autem tradita fratribus heremitis incipit: "Ante omnia fratres karissimi diligatur Deus" etc. Et ideo ex illo motivo et aliis rationabiliter motus fuit idem papa Iohannes (81) ut caput suis membris, magistrum suis discipulis (82) reuniret.

Secundo hoc idem patet ex antiquis privilegiis et novis ordini a sede apostolica indultis, in quibus expresse continetur quod iste ordo dicitur (83) et est ordo fratrum heremitarum sancti Augustini.

Tertio hoc idem patet ex antiqua consuetudine Romane Curie, que non parve auctoritatis et rationis existit, ubi in solempnitatibus beati Augustini domini Cardinales annuatim (84) celebrant et sermonem faciunt in conventu ordinis dictorum fratrum et non alibi. Ex quo colligitur quod in hoc venerantur beatum Augustinum tamquam verum patrem et patronum ordinis antedicti.

 

§ 2

Deinde hoc (85) ostenditur ex variis gestis et factis, tam divinis, quam humanis. Nam tempore Alexandri pape quarti, ut ipsemet testatus est, (86) eidem in visione apparuit grandis quidem capite, sed membris exilis; ex qua visione tamquam divino oraculo (87) ipse papa commonitus univit fratribus heremitis (88) sancti Augustini plures alios ordines, similiter in heremis habitantes, mandans ipsis, ut quicumque ex eis essent ydonei ad fructificandum in popolo per doctrinam verbi divini, quod illi deberent in civitatibus habitare et exemplari vita ac salutari doctrina, simulque confessione provida, Dei populum irrigare, aliis fratribus nichilonimus, secundum dispositionem prioris generalis, in heremo remanentibus, muniens eos privilegiis et gratiis tali statui congruentibus (89). In qua quidem visione beatus Augustinus aperte ostendit se esse verum caput et verum patrem huius ordinis, et per consequens ipsos fratres esse veros filios et vera membra ipsius.

Predictum autem ordinem fratrum heremitarum dominus Gregorius Pp. nonus confirmavit anno Domini M.CC.XXX et ipsum spiritualibus gratiis communivit, quem postea, successu temporis, dominus Alexander papa quartus, ut visum est, ex unione aliorum ordinum auxit et in personis multiplicavit; et ut verbo predicationis et exemplo sancte conversationis fidelibus proficerent, ad habitandum in urbibus destinavit. Quem etiam ipse et sui successores, et specialiter (90) sanctissimus pater dominus Bonifacius papa octavus, magnis gratiis uberius irrigavit.

Hoc idem secundo patet ex gestis propriis (91) beati Augustini, qui, postquam esset factus episcopus, venditis propriis (92) plura monasteria heremitica et solitaria construxit, in quibus servi Dei (93), iuxta modum et habitum quem viderat in Italia, vivebant et Regulam ab eo prius factam et traditam observabant, sicut potest colligi ex dictis eius in libro De Opere Monachorum. Quos etiam ideo (94) filios vocat, quia eius primum habitum et regulam observabant. Inter alia vero construxit unum monasterium parvum heremiticum (95) extra muros civitatis Iponensis, cuius fundamenta et muri ecclesiae adhuc manent, inter quod et civitatem Iponensem transit unum flumen; in quo loco (96) etiam usque hodie dominus multa et stupenda miracula operatur, et in illo loco beatus Augustinus frequenter manebat, quando sue devotioni et studio seu contemplationi vacare volebat. Quod etiam adhuc (97) potest colligi, quia de illo loco plures scripsit epistolas ad plebem Iponensem et ad fratres manentes in illo monasterio, quod iuxta ecclesiam construxerat postquam fuerat episcopus ordinatus, in equo etiam loco tunc potissime manere solebat, quando predicationi et doctrine salutari insistere volebat.

Hoc idem patet tertio ex gestis sanctissimi patris et domini domini Iohannis pape XXII, qui ad devotam instantiam Reverendi patris Magistri Guillelmi de Cremona primo anno sui generalatus officii, sacro approbante collegio dominorum cardinalium, locum et custodiam venerabilis corporis sanctissimi patris et patroni (98) nostri beati Augustini in perpetuum nostro ordini commendavit, contulit et donavit, confirmans illam donationem autentico privilegio et gratioso, in quo sic ait (99): "Dignum quidem estimavimus ut pater suis filiis, caput suis membris, Magister suis discipulis, dux suis militibus sub tanto patre devote militantibus unirentur"(100). Ex quo patet evidenter quod sancta mater ecclesia sanctissimum Augustinum nostro ordini pro vero patre et singulari capite recognoscit, et per consequens fratres huius ordinis eius veri filii et eius membra propria dici debedent. Et ista triplex via, qua declaratum (101) nostrum propositum videtur, est (102) triplex funiculus indisolubilis veritatis, qui non facile rumpitur, ymo nullo modo rumpi poterit, ab emulis (103) veritatis.

 

ART. IV

Ex hac (104) veritate conclusa septem veritates notabiles possunt elici ex premissis (105).

Prima est (106) quod beatus Augustinus in principio sue conversionis nostrum habitum assumpserit personaliter et portaverit, ut supra patuit per Ambrosium. Quod etiam exinde potest colligi; nam certum est quod beatus Augustinus in principio sue conversionis vitam et exempla Christi et aliorum servorum Dei ferventissime imitabatur, ut patet 8° Confessionum; et quia ipse Christus voluit per omnia fratribus assimilari, ut dicit Apostolus, et non solum in natura, sed etiam in conversatione et convictu, ideo non est verisimile quod beatus Augustinus illis fratribus heremitis, quibus per triennium commansit, ut patet ex dictis, fuerit tanto tempore in dispari habitu ipsis conversatus.

Secunda (107) est quod beatus Augustinus fratribus nostris in Centumcellis (108) fuit per biennium conversatus, Regulamque (109) suam et modum vivendi apud eos existens composuit et eis manu propria tradidit, quam postmodum nostri ordinis fratribus Romana ecclesia confirmavit.

Tertia (110) est quod, licet de eo legatur quod factus presbiter Monasterium clericorum mox instituerit, cum quibus cepit vivere secundum Regulam sub sanctis apostolis constitutam, hoc tamen non est sic intelligendum, quod tunc primo Regulam et modum vivendi apostolicum instituerit, quando istud monasterium clericorum iuxta ecclesiam construxit, quia prius in Italia in loco et habitu heremitico ipsam nostris fratribus composuit, tradidit et servavit (111). Quod patet expresse per auctoritatem sancti (112) Possidonii, qui vitam beati Augustini conscripsit, in quo libro sic dicit, quod "factus presbiter monasterium instituit et cepit vivere secundum Regulam sub sanctis apostolis constitutam, quod tamen ipse prius fecerat cum a partibus transmarinis ad propria remeasset"(113). Ex quo verbo manifeste apparet, quod illam Regulam prius in Italia instituit et servavit, antequam in Affricam apprlicaret.

Quarta veritas est (114) quod principium originale fratrum heremitarum nostri ordinis ex sanctissimis patribus est deductum, cuius ratio est, quod licet status Religionis communiter sit status perfectionis acquirende, status tamen anachoritarum, sicut et episcoporum, (115) est status perfectionis acquisite; quod patet per hoc, quod ille status non congruit cuilibet homini, sed solum homini perfecto; nec ad illum statum assumendum homines moventur ex humano consilio, vel etiam ex proprio arbitrio, sicut movetur ad sumendum statum religionis, sed solum ad hoc moventur ex speciali instinctu Spiritus Sancti. Et ideo Ieronimus in epistola ad Demetriadem, virginem, et etiam Rusticum, monachum, dissuadet istum statum heremiticum assumere a convolantibus immediate a seculo, nisi prius sint in Religione bene exercitati in (116) actibus virtuosis, (117) et hoc propter excellentiam status solitarii, qui non congruit hominibus imperfectis, eo quod solitarii vehementius per insidias diabolicas temptentur et per consequens citius precipitarentur, nisi essent perfecte in virtuosis exercitiis solidati. Unde dicit Ieronimus in epistola ad Eustochium, virginem, quod illius vita, scilicet, solitarie, auctor fuit Paulus, primus heremita, vir sanctissimus, eius autem illustrator fuit sanctus Antonius; et, ut ad altiora conscendam, princeps eius fuit Iohannes Baptista; quos omnes constat fuisse excellentissime sanctitatis.

Quinta veritas est quod inter omnes sanctos, de quibus legimus, heremite arctissimam et sanctissimam vitam duxerunt, ut patet per beatum Augustinum in libro De moribus ecclesie, (118) qui loquens contra manicheos, qui propter aliquorum christianorum defectibilitatem totam communitatem fidelium calumpniabantur, ita dicit (et loquitur proprie de heremitis): "Quis eos non miretur, quis eos non predicet, qui secretissimi et ab omni hominum conspectu semoti pane solo, qui eis per digesta temporum intervala confertur, et acqua contenti, terras desertissimas incolunt, perfruentes colloquio divino, cui puris mentibus inheserunt et eius pulcritudinis contemplatione beatissimi sunt. Videntur enim nonnullis res humanas plus quam oporteat deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum devotio in oratione prosit et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur"(119). Et in eodem: "Vidi Mediolani et alibi (per quod intelligit heremitas Tuscie) nonnullos adeo Dei amore fragrantes (flagrantes), ut eos in summa continentia atque mundi incredibili contemptu etiam ipsa solitudo delectet (120), ieiunia quoque prorsus incredibilia multos eorum exercere didici, non solum cotidie semel reficere corpus tempore noctis pane solo et aqua, quod apud eos usitatissimum est, sed continuum triduum amplius cepisse (121) ducere sine cibo et potu" (122).

Et quia virtute radicis rami in longum et altum naturaliter producuntur, ideo virtute sanctitatis talium patrum, qui fuerunt sanctitatis eximie et nostri ordinis primarii fundatores, verisimiliter presumendum est (123) quod super eorum filios et posteros per divinam clementiam benedictio copiosa descendat, quod utique videtur abbati Ioachim in spiritu revelatum, qui loquens, in Expositione super Apocalipsim, sic dicit: "Surget ordo qui videtur novus et non est, induti nigris vestibus et amicti desuper zona (hoc est cingulo); hi crescent et fama eorum divulgabitur et predicabunt fidem, quam etiam defendent, usque ad finem mundi in spiritu Helye, qui (124) erit heremitarum emulantium vitam angelorum, quorum electio (125) velut ignis ardens in amore et zelo Dei ad comburendum tribulos et spinas, hoc est ad extinguendum et consumandum pernitiosam vitam pravorum, ne mali amplius abutantur patientia Dei". Ob hoc autem dicit eos emulari vitam angelorum, quia personas illius ordinis asserit debere intelligi per illos quatuor angelos in Apocalypsi descriptos capitulo 7°. Et subdit: "Gaudeant ergo heremite, quorum pater est Paulus primus heremita". Hec ille (126).

Sexta veritas est quod ordo fratrum heremitarum sancti Augustini ex sui institutione multo antiquior est ordinibus fratrum Predicatorum et Minorum, licet ex sua habitatione in civitatibus, que facta est per dominum Alexandrum papam quartum, tempore sit posterior. Quod patet expresse per decretalem, que incipit Religionum, libro VI, de religiosis domibus, ubi dicitur in textu, quod institutio ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini precessit concilium generale Lateranense, quod quidem concilium celebratum fuit sub Innocentio tertio, quo tempore nondum ordo Predicatorum et Minorum fuerant instituti, licet tempore Honorii, sui successoris, dicti ordines inceperint, ut patet ex additione, domini Iohannis Andree libro VI, de electione, Quorundam.

Hoc idem patet ex Chronica sive Registro papali, ubi dicitur quod post incarnationem Domini Anno CC. Quinquagesimo initium sumpsit ordo heremitarum a beato Paulo primo heremita; et per Innocentium tertium idem ordo registratur, et eis Regula Augustini confirmatur, et ordo (127) Heremitarum sancti Augustini nuncupatur. Et hoc Anno Domini M.CC.XV (128). Sed postmodum Anno Domini M.CC.LV facta est unio aliorum ordinum in heremis habitantium ad ordinem fratrum heremitarum sancti Augustini per dominum papam Alexandrum quartum, divino oraculo ipsum commonente (129), ut patet ex supradictis.

Septima veritas est videre qualiter illa sancta propago predictorum patrum tam ante unionem, quam etiam ab illo tempore, quo per sanctam Romanam ecclesiam pro edificatione (130) fidei et morum patres nostre Religionis ad habitandum in urbibus sunt destinati, usque ad hec nostra tempora sit deducta.

§ 1

Qui vero a tempore beati Augustini, hoc est, ab anno Domini CCCCXLII (131), fuerint pastores dicti ordinis ex negligentia scribentium et (132) diuturnitate temporis ignoratur. De quibusdam (133) tamen, sicut ex scriptis antiquitatis et relatione antiquorum patrum compertum habere potui, hoc sciendum est, quod tempore Alexandri pape tertii, circa annos Domini 1160 (134), Iohannes de Spelunca fuit prior generalis.

Tempore vero Innocentii tertii frater Iohannes, dictus (135) de Cella; circa quod tempus beatus Franciscus cum dictis fratribus habitavit. Et quidam asserunt quod fuerit frater dicti ordinis in loco sancti Iacobi de Aquaviva iuxta Pysas; tendem licentia (136) obtenta a priore dicti loci ut artiorem vitam assumeret, dimissa zona et socularibus (137), ad nemus se solum (138) transtulit (139). Gregorius autem nonus, ut supra visum est, ordinem heremitarum propter eius sanctitatem et beati Augustini reverentiam confirmavit anno Domini quo supra, et ipsum specialibus gratiis communivit, licet in Registro papali dicatur contineri, quod Innocentius tertius ordinem heremitarum sancti Augustini registraverit.

Tempore autem Innocentii quarti prior generalis fuit frater Adiutus de Graffagano (140). Tempore vero Alexandri quarti frater Philippus de Paranna (141). Quo tempore beatus Augustinus, ut supra visum est, pape Alexandro in visione apparuit grandis quidem capite, sed membris exilis; ex qua visione tamquam divino oraculo dictus papa commonitus univit fratribus heremitis plures alios ordines similiter in heremis habitantes.

§ 2

Post hanc autem unionem aliorum ordinum ad ordinem fratrum heremitarum sancti Augustini, factam per Dominum papam Alexandrum quartum, primus prior generalis fuit frater Lanfrancus de Mediolano, propter magnam famam et persone reverentiam per Romanam ecclesiam institutus (142), quem oculis meis vidi Medyolani cum primitus irem Bononiam pro studente (143).

Secundus fuit frater Wido (sic) de Stragia, vir utique strenuus et discretus.

Tertius fuit frater Clemens de Marchia Anchonitana, qui utique a re nomen accepit, quia fuit vir mire clementie, et pietatis, et prudentie, et sancte vite, Deo et hominibus gratiosus, per quem Dominus miracula ostendit in capitulo generali Ratispone celebrato me presente.

Quartus fuit frater Franciscus de Regio, vir magne reverentie et mire (144) facundie ac honestatis eximie.

Quintus iterum fuit frater Clemens de Marchia prefatus, vir magne sanctitatis, qui tam in vita, quam in morte, in presentia Curie et omnium Cardinalium, tempore Domini Nicolai pape quarti, magnis miraculis claruit; et in Urbe veteri, ubi decessit, propter miraculorum pluralitatem et magnitudinem per plures ebdomadas, de mandato eiusdem pape, inhumatus stetit, asserens non esse dignum quod corpus sanctitatis tante terra obrui deberet (145). Tanta etiam moltitudo populi ad videndum illud corpus exanime ex singulari devotione catervatim irruebat (146), quod propter nimiam pressuram populorum oportebat communitatem Urbis veteris plures domos effringere et vicum communem, tendentem ad locum fratrum, ampliare, ut sic populo liberalior accessus preberetur. De cuius corpore, tempore calidissimo, nulla horrenda exalatio, sed potius odor suavissimus fragrabat, ut testatur venerabilis pater et dominus Benedictus, Cardinalis, qui fuerat filius sue confessionis et ex speciali devotione illud corpus venerandum pluries visitavit. Qui etiam postea factus est papa Bonifacius VIII, qui etiam Religionem nostram magnis et singularibus gratiis adornavit.

Sextus fuit venerabilis pater et dominus Magister Egidius Romanus, archiepiscopus Byturicensis, sacre teologie professor et doctor eximius, qui suis scriptis Dei ecclesiam irrigavit et claritate sue doctrine mentes volentium proficere illustravit (147).

Septimus fuit frater Symon de Pistorio (148), vir sanctus et grandevus et omni reverentia dignus.

Octavus fuit frater Augustinus de Stanno (149), vir magne sanctitatis et miri rigoris pro iustitia, et maximi zeli pro honore ordinis, quod in mei presentia et capitulo Neapolitano probatum fuit evidentissimo documento (150). Nam cum venerabilis pater magister Iacobus de Viterbio, sacre theologie professor dignissimus, qui propter vite et scientie sue merita proximo anno sequenti capitulum certatim et concorditer electus fuit pro archiepiscopo (151) in duobus ecclesiis metropolitanis videlicet, Neapolitana et Beneventana, me presente requisitus esset, ut venerabilem patrem fratrem Augustinum, priorem generalem, informare vellet de quodam casu tangentem quamdam personam provincie mee, nobilis conditionis, et singularis vite et scientie (152), cuius puritatem ego optime novi, que tamen persona, me existente in provincia Francie, ab aliis personis eiusdem provincie minus iuste et vere eidem patri nostro generali diffamata (153) fuerat; ipse frater Augustinus tunc generalis, ex zelo ordinis et detestatione criminis in quo predicta persona fuerat minus iuste diffamata, convocato toto capitulo generali, non considerata reverentia tante persone, ex zelo ordinis, licet forte minus iuste masticato, dixit ista verba: "Fratres karissimi, dolenter vobis denuncio quod fratres quidam, per ordinem enutriti et in statu honoris positi, sic sue rependunt matri Religioni, quod fratres defectuosos et vitiosos nituntur excusare et defensare". Ad que verba predictus venerabilis Magister Iacobus, considerans quod predicta obiurgatio, licet minus cauta et provida, non procederet nisi ex corde puro et zelo fervido tanti patris, surrexit coram omnibus fratribus (154) et humiliter respondit ista verba: "Pater, protestor coram Deo et vobis si quid in ista materia locutus sum, hoc feci ex sincero animo et puro corde pro bono ordinis; tamen si vobis videtur quod in hoc offenderim, dico meam culpam Deo et vobis et paratus sum emendare". Ad quod responsum tante humilitatis et reverentie omnes fratres stupefacti et medulitus emendati, animus predicti patris fratris Augustini totaliter conquievit. Ob hoc autem predicta recensenda iudicavi, ut et presentes et posteri ex hoc sumant aedificationis exempla, cum quanta auctoritate patres nostri primitivi personas, quamtumcumque magnas, ex zelo ordinis corripuerint, et cum quanta humilitate et patientia huiusmodi obiurgationes, etiam minus iuste irrogatas, permaxime persone ordinis et columpne ecclesie mox future illas libenti animo sustinuerint (155). In hoc facto me non piget digressionem aliqualem fecisse a proposito, edificationis exemplo. Idem etiam pater Augustinus fuerat penitentiarius famosus domini pape ante generalatus officium, et per affectum (156) sanctitatis tantum aspirabat redire ad suum heremitorium, quod generale capitulum, Neapoli celebratum, per annum unum prevenit; in quo capitulo votis omnium electorum, suam resignationem recipere nolentium, sed ipsum pro patre et pastore concorditer postulantium (157), usque ad quartam diem inflexibiliter restitit et eis nullatenus acquievit. Verumptamen cum nec per preces Regias, nec per supplicationem totius capituli, posset inflecti ad generalatus officium subeundum, ex tunc fratres sunt coacti eligere successorem. Et licet esset per dominum papam Bonifacium vocatus ad Curiam, ipse tamen ex proposito me presente eius provinciam declinavit, et (158) ad suum heremitorium se transtulit, in quo vitam angelicam ducens, non longe post, stadium presentis vite laudabiliter finivit. Qui etiam maximis miraculis claruit; propter quod dominus episcopus Senarum venerandum corpus suum in terra non permisit sepelire, sed potius in quadam capsa decenti ossa sua reponi fecit et eam (159) loco eminenti, in modum Reliquiarum, in ecclesia fratrum collocavit.

Nonus fuit frater Franciscus de Monte Rubiano, vir prudens et providus (160), qui fuit Neapoli me presente electus quarta die post ingressum capituli; quia tanto tempore capitulum stabat suspensum, nolentes eligere generalem, sperantes quod per hoc venerabilem patrem Augustinum possent ad acceptandum (161) inclinare, sed non (162) profecerunt.

Decimus fuit Magister Iacobus de Orto, sacre theologie venerabilis (163) professor (164), qui me presente obiit in Concilio Viennensi.

Undecimus fuit Magister Alexander de Sancto Elpidio (165), similiter doctor in sacra pagina, vir utique multum cautus, mire prudentie et magne scientie.

Duodecimus fuit venerabilis pater Magister Guillelmus de Cremona, sacre theologie professor, vir prudens, pius et rectus, pro cuius bonitate Deus istam Religionem benedixit et magnis gratiarum benedictionibus prevenit, qui in primo anno sui officii locum Papiensem et corpus beatissimi patris nostri Augustini, quod multis primo incredibile et prorsus incredibile videbatur seu impossibile, divino oraculo ipsum confortante ad perseverandum, prout ab eius ore audivi, a sanctissimo in Christo patre et Domino Domino Iohanne papa XXII gratiose impetravit. Cuius etiam concessionem idem summus pontifex multum secundo et gratioso privilegio communivit.

 

ART. V

Verum qui a radice tanta sanctitatis priorum patrum huius ordinis nonnisi sancta germina decuit propagari, ideo sub compendio pro edificatione fratrum fratres famose et notorie sanctitatis huius nostri ordinis, de quibus compertum habui, studui annotare.

Quorum primus, ut didici, fuit frater Iohannes Bonus, qui in sezena (sic) (166) fecit arctissimam penitentiam, vir maxime sanctitatis (167).

Secundus fuit frater Vitus de Ungaria.

Tertius fuit frater Hardundus de Gotha, cuius meritis quedam magna persona, lepra infecta, ex sola devotione et voto suum tumulum visitandi, fuit in momento iurata.

Quartus fuit frater Symon de Tuderto, vir sanctus (168), qui Bononiae vitam presentem deifice claudens, suum obitum publice coram populo in ultima sua predicatione predixit, et magnis miraculis ibidem claruit (169).

Deinde fuit frater Nicholaus de Tolentino, quem primo omnium propter sue (170) sanctitatis merita debueram nominare, licet fuerit quibusdam aliis enumeratis posterior tempore. Qui etiam stupendis et infinitis miraculis claruit (171) (sicut et omnes hic enumerati, qui omnes evidentibus miraculis claruerunt), cuius etiam canonizationem fere tota Italia per solempnes ambassiatores a sede apostolica pluries cum instantia requisivit, quorum desiderium non dubito, per divinam clementiam et sancte Romane ecclesie providentiam, pro laude Dei de proximo adimplendum (172).

Ex quibus omnibus fratres omnes et singuli predicta diligenti animo revolventes, habent, maximam materiam ipsi Deo et glorioso patri nostro Augustino semper sine macula in omni fervore caritatis et sinceritate cordis ferventius serviendi. Quod nobis prestare dignetur, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus digne et laudabiliter serviatur. Amen (173).

Compilatus fuit iste tractatus Anno Domini M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias.

 

 

NOTE

* Opusculum hoc continetur in Codice Verod. 41 a fol. 144 ad fol. 150, in Cod. Vatic. Reg. 565 a fol. 29 ad fol. 34 et in Codice 501 (D. 8,5) Bibl. Angelicae Urbis a fol. 1 ad 8. Cfr. quae de his codicibus diximus alibi (Pp. 280-282 huius vol.). Sequimur textum codicis Verod. 41, adiunctis variantibus lectionibus aliorum codicum, quos designavimus brevitatis causa hoc modo: Vat. et Ang. Addimus praeterea divisionem tractatus in articulos et aliquorum articulorum in paragraphos in commodum lectorum et ad faciliorem reddendam opusculi consultationem. Nonnullas denique facimus diversis in locis adnotationes.

(1) Vat. addit: "beati".

(2) Vat. caret hac particula "licet" et verbis sequentihus ab "habuerit" usque ad "habuit".

(3) Vat.: "prius".

(4) Vat. et Ang.: "exposuit".

(5) Vat. caret verbis: "quod audisti".

(6) "Et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine" (Conf., VIII, 8).

(7) Vat.: "concordare".

(8) Ang.: "sancto proposito inveniret".

(9) Testimonium hoc in Augustini Vita a Possidio conscripta non reperimus.

(10) Ang.: "et orationibus".

(11) Vat.: "deinde".

(12) Ang.: "congratulante".

(13) Vat. caret verbis: "ad fidem Christi".

(14) Vat. et Ang.: "ipsorum".

(15) Ang. caret verbis praecedentibus a "dicerentur" inclusive.

(16) Vat. addit: "beatum".

(17) Ang. addit: "Parvulorum". Sermo iste communiter S. Ambrosio abiudicatur.

(18) Vat. addit: "Augustinus".

(19) Ang. legit: "De similitudinibus"; et est verus titulus libri S. Anselmi.

(20) Vat. et Ang. legunt: "pro ea".

(21) Vat.: "significatur".

(22) Ang. non bene legit: "ingentem".

(23) Vat. legit: "gerens cum ... sit".

(24) Vat.: "significat".

(25) Ang.: "que caput est anime et mentem cooperit ".

(26) Ang. addit: "se convertit vel".

(27) Vat. legit: "eis cum quibus "; Ang.: "eis quibus".

(28) Ang. legit: "quam".

(29) Vat. et Ang. addunt: "ipsum".

(30) Vat. et Ang. addunt: "ipsemet ".

(31) Sequentibus usque ad finem periodi caret codex Vat.

(32) Ita Ang. ; Verod. male habet: "Quartum patet ait enim, habita in domo fenea ". Cap. VII, lib. IX Confessionum meminit Augustinus institutionis cantus ecclesiastici factae a S. Ambrosio in Ecclesia Mediolanensi, et ait: "Tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te, et ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem respirans, quantum patet aura in domo foenea".

(33) Confessionum, lib. IX, cap. VIII, n. 1.

(34) Vat. legit: "deinde".

(35) Ang. addit: "sante".

(36) Vide in libro citato, cap. VIII, n. 1.

(37) Vat. et Ang. addunt: "ergo".

(38) Cfr. quae "de tempore, quod inter Augustini baptismum, eiusque ab Italia discessum intercessit", scripsit Berti in opere De rebus gestis S. Augustini (Venetiis, l756) cap. 18, pag. l4. Ex cap. 6, libr. IX, Confessionum eruitur insuper Augustinum post conversionem triennium integrum in Italia non permansisse; ibi enim dicitur puerum Adeodatum fuisse "annorum fere quindecim" cum baptismum accepit et illius esse responsa Augustino data in libro De Magistro "cum esset in annis sexdecim"; librum autem De Magistro scripsit Augustinus "iam in Africa constitutus", ut ex libro I, Retractationum, cc. 10 et 12 aperte constat.

(39) Vat. legit: "intuitu".

(40) Ang. addit: "de".

(41) Vat. addit: "beati".

(42) Vat. et Ang. legunt: "quod".

(43) Ang. legit: "orientalis".

(44) Vat. et Ang. addunt: "patet".

(45) De Sermone isto auctor opusculi Correctorium huius tractatus nostratis Henrici de Urimaria, quod in eodem Codice Vat. Reg. 565 continetur, iam dixerat: "Non est Augustini, sed Cesarii, ut scripsit Iacobus de Biaraco (Vitraco) in suis sermonibus vulgaribus de statibus" (cfr. f. 13 citati codicis).

(46) Ang. legit: "habitationis secretum".

(47) Ang. non bene: "cohabitationis".

(48) Vat. caret verbis "congressi sumus".

(49) Ang. caret verbo "adhuc".

(50) Ang. male legit "inveniantur".

(51) Vat. addit: "communi".

(52) Vat. addit: "Sancti".

(53) Ang. caret citatione huius canonis.

(54) Ang. caret verbo "predicti".

(55) Ang. addit particulam: "si".

(56) Ang. habet: "sancti".

(57) Ang. caret sex verbis sequentibus.

(58) Vat. addit: "expresse".

(59) Vat. et Ang. legunt: "verior titulus".

(60) Vat. addit: "ordinum quorumcumque et".

(61) Vat. legit: "Patet etiam ex istis".

(62) Vat.: "Ex quo clare videtur".

(63) Vat. addit: "nostri".

(64) Vat. et Ang. addunt: "et non in aliis".

(65) Hoc verbum "fratrum" deest in Vat. et Ang.

(66) Vat. loco "et", legit "per".

(67) Vat. addit: "ipsi".

(68) Vat.: "Rursus et predictis claret".

(69) Vat. et Ang. addunt: "postmodum".

(70) Vat. caret verbo "heremitarum".

(71) Vat. et Ang. addunt: "fratres".

(72) In eodem codice Verod. 41, post expositionem Regulae, fol. 143v, legitur: "Explicit expositio fratris Hugonis de Sancto Victore super regulam beatissimi patris nostri Augustini, episcopi et doctoris quam Regulam dedit fratribus heremitis in Monte Pisano, frater eorundem existens habitu et religione. In quo quidem habitu et religione vitam finivit cum dictis heremitis iuxta Iponem".

(73) Vat. addit: "papa".

(74) Vat. addit: "Dominis".

(75) Vat.: "et".

(76) Vat. omittit particulam "et" et verbum "est".

(77) Vat.: "proprior et proprissimus".

(78) Ang.: "probatur".

(79) Ang.: "igitur".

(80) Vat. omittit quae sequuntur quoad initium regulae Eremitarum.

(81) Vat. addit: "prefatus".

(82) Vat. omittit tria verba praecedentia.

(83) Vat. legit: "tenetur".

(84) Vat. omittit verbum "annuatim".

(85) Vat. et Ang. addunt: "idem".

(86) Vat. et Ang. addunt: "beatus Augustinus".

(87) Vat. habet: "miraculo".

(88) Vat. addit: "ordinis".

(89) Non ait Henricus noster an verbo vel scripto de hac visione testificatus fuerit Alexander IV; sed scriptores Ordinis aiunt Pontificem illam enarrasse in quadam bulla. "Hanc bullam, scribit Herrera, olim reperiri in Conventu nostro Herbipolensi in Franconia et partem eius extare, seque illam reperisse in Gallia, in Provincia, in Conventu Grassae, testatur Hieronymus Romanus (I part. Defensorii, cap. 8 et in Centuriis, pag. 66 anno 1335 et in MSS.) et Iosephus Panphilus Episcopus Signinus (in Chronico Augustiniano, fol. 48) ... Hieronymus autem Romanus in MSS., quae apud me habui, ut testis ocularis, haec in illa verbatim contineri affirmat, quae a nobis in linguam Latinam sic ad verbum transferuntur: "Cum ego essem in maiori noctis quiete requiescens in cubili a continuo labore mei muneris, subito circumdatus sum splendore quodam, et ecce in medio eius S. Augustinus indutus Pontificalibus, idest, pluviali et mitra, et subtus portabat cucullam nigram praecinctam cingulo coriaceo et super caputium Monachi; et videbatur S. Doctor caput ingens habere, caetera vero membra exilia: hocque mihi accidit tribus noctibus continuis. Ex quo ego admiratus vocavi homines in divinis litteris eruditos, petiique, ut mihi visionem illam interpretarentur. Responsumque mihi ab omnibus fuit, per caput magnum repraesentari fundamentum magnum, quod in Ecclesia fuerat; per membra vero exilia denotari eius Fratres, qui favore erant nimis destituti et dispersi per omnem Christianitatem" (vide Responsionem pacificam alias citatam, pp. 86-87). Visionis huius vestigium forte reperitur iuxta eumdem Herrera (ib. P. 89), etiam in alia Bulla Alexandri IV (Oblata nobis, 20 aprilis 1257), qua fecit communia privilegia ante unionem singulis domibus a S. Sede concessa; in ea enim legitur: "Ut igitur vobis per divinam et nostram dispositionem in una observantia, uno professionis foedere coniunctis, omnino proficiat" etc. (cfr. Bullarium Ordinis, p. 25). Primus inter historicos, qui de hac Alexandri IV visione loquitur, noster Henricus est.

(90) Vat. addit: "ceteros".

(91) Vat. addit: "gloriosi patris nostri".

(92) Ang. addit: "bonis".

(93) Vat. habet: "filii eius".

(94) Vat. omittit hoc verbum "ideo".

(95) Vat. et Ang.: "in eremo".

(96) Vat. omittit sequentia verba usque ad "beatus Augustinus".

(97) Vat. omittit verbum "adhuc".

(98) Vat. omittit verba "et patroni".

(99) Vat. et Ang.: "scribit".

(100) Verba Ioannis XXII, ex eius bulla Veneranda Sanctorum Patrum, sunt sequentia: "Dignum arbitramur et congruum, ut ubi tanti Doctoris corpus et Praesulis tumulatum quiescere dicitur, ibi, ultra id quod sibi honoris et laudis ab universali exibetur Ecclesia, singulari quadam reverentia a vobis et Fratribus Ordinis vestri, qui sub eiusdem Patris Regula degitis et sancta observatione militatis, quique divinis insistitis laudibus, vacatis orationi, intenditis exhortationi, insudatis studio et animarum saluti propensius invigilatis, specialiter honoretur, quatenus inibi tamquam membra suo capiti, filii patri, magistro discipuli, duci milites, cohaerentes Deo et ipsi Sancto, auctoritate fulti apostolica praecordialius iubiletis, ubi et Praeceptoris vestri, Patris, Ducis et Capitis Augustini noveritis reliquias fore sepultas" (in Bullario Ordinis, p. 197, § 4).

(101) Vat. et Ang. addunt: "est".

(102) Vat. et Ang. habent: "esse".

(103) Ang. addit: "huius".

(104) Vat. addit: "autem".

(105) Vat. hic omittit verba "ex premissis".

(106) Vat. omittit verbum "est", et alia addendo legit: "Prima autem veritas ex premissis elicitur, videlicet, quod ...".

(107) Vat. addit: "veritatis conclusio hec".

(108) Vat. addit: "ubi".

(109) Vat. omittit particulam "que".

(110) Vat. addit: "veritas".

(111) Vat. loco verborum "et servavit", habet: "servandam".

(112) Vat. omittit verbum "sancti".

(113) Verba Possidii sunt haec: "Factus ergo presbyter monasterium intra ecclesiam mox instituit, et cum Dei servis vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam; maxime ut nemo quidquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia communia, et distriburetur unicuique sicut opus erat; quod iam ipse prior fecerat, dum de transmarinis ad sua remeasset" (Cfr. cap. V in Vita Augustini).

(114) Vat. habet: "infertur".

(115) Sic Vat.; Ang. habet: "ipsorum episcorum"; Verod. autem tantum: "ipsorum".

(116) Vat.: "et".

(117) Vat. addit: "active et contemplative Religionis fuerint confirmati".

(118) Quae ex hoc libro afferuntur, non omnino ad litteram nec stricto ordine transcripta, ex capitibus 30, 31 et 33 desumpta sunt (cfr. apud Migne, S. Augustini opera, I, col. 1337-1339 et 1340).

(119) "Nihil de iis dicam, scribit Augustinus, quos paulo ante commemoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt; perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam, de his loquar, videntur enim nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur" (Cap. 31 cit., col. 1337, n. 66).

(120) In apostrophe ad Ecclesiam Augustinus, cit. cap. 30, ait: "Merito tibi tam multi hospitales... multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut eos in summa continentia atque mundi huius incredibili contemptu etiam solitudo delectet" (Col. 1337, n. 64).

(121) Ang. habet: "vel amplius sepissime".

(122) "Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani non paucorum hominum, quibus unus presbiter praeerat vir optimus et doctissimus, Romae etiam plura cognovi ... Ieiunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquaquaque usitatissimum, sed continuum triduum vel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis ... (Cap. 33, col. 1339-1340, n. 70).

(123) Vat. addit: "et credendum". Noster Sylvester Meucius, qui anno 1528 Venetiis edidit opus in Apocalypsim, Abbatis Ioachim, in epistola dedicatoria ad nostratem Aegidium Viterbiensem, quae praecedunt ex nostro Henrico ita citabat: "Et quia virtute radicis rami in altum et longum naturaliter producuntur, ideo virtute, verisimiliter institutoris ac fundatoris, aliorumque successorum, qui fuerunt sanctitatis eximiae, ac huius ordinis primarii fundatores, verisimiliter praesumendum est ..." (Apud Herreram, Responsio pacifica, p. 70, n. 32).

(124) Ang. addit: "ordo".

(125) Vat. habet: "eloquium erit", Ang. vero: "quorum vita erit quasi".

(126) Ang. habet: "Ioachim".

(127) Ang. addit: "fratrum".

(128) Vat. et Ang. male habent: "M.CC.XXV".

(129) Mandatum apostolicum, quod iam novimus, ut ex singulis domibus Eremitarum SS. Augustini et S. Guilelmi Ordinum duo fratres Romam venirent causa unionis peragendae huius an. 1255 est; verum unio ipsa perfecta fuit anno sequenti 1256.

(130) Vat. addit: "sancte".

(131) Hic in codicibus error irrepsisse videtur; nam annus emortualis Augustini est 430.

(132) Vat. addit: "ex".

(133) Vat. habet: "quibus".

(134) Sic in margine et eadem manu: in textu legitur "1190". Vat. habet: "MCX" et Ang. "MCXX". Annus 1190, vel 1110, aut 11120, in textu scriptus, si in reliquis lectio horum codicum est retinenda, erroneus est; nam Alexander tertius summum pontificatum gessit ab anno 1159 ad annum 1181, ut ex historia constat; annus autem 1160 in margine cod. Verod. 41 scriptus ad Pontificatum Alexandri tertii evidenter pertinet. Sed codex Parisiensis, infra cidandus, aliam lectionem exhibeat, aiebat enim: "Circa annos Domini 1110 electus est Generalis B. Ioannes de Spelunca, qui etiam praefuit tempore Alexandri Papae 3"; et iuxta hanc lectionem duo distinguenda essent; tempus, nempe, electionis et tempus praelationis; electio contigisset anno 1110, praelatio autem perdurasset usque ad tempora Alexandri tertii inclusive, verbi gratia usque ad annum 1160: quod absimile vero non esset. Quaenam tamen lectio retinenda? Iudicent peritiores.

(135) Vat. omittit verbum "dictus".

(136) Ang. habet: "petita licentia et".

(137) Ang. habet: "subtellaribus".

(138) Vat. omittit verbum "solum".

(139) Quae de S. Francisco hic dicuntur ex codice Parisiensi GGG Bibliothecae S. Victoris sic citaverat Marquez in suo tractatu hispanico De origine ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini an. 1618 Salmanticae edito: "B. Franciscus cum dictis fratribus habitavit; et ut quidam asserunt, fuit frater nostri ordinis in loco S. Iacobi de Aquaviva iuxta Pisas". Iuxta Hugonem Bardaeum, Franciscanum, qui an. 1622 eumdem codicem instante Luca Waddingo consuluit, post praedicta verba haec alia sequebantur: "Tandem licentia obtenta a Priore dicti loci, ut arctiorem vitam assumeret, dimissa zona et subtellaribus ad nemus se solitarius transtulit" (Cfr. apud Responsionem pacificam Magistri Herrera, p. 51, n. 86 et p. 175, n. 5). Ex his apparet codicem Parisiensem fuisse cum isto Verod. 41 substantialiter conformem.

(140) Ang. habet: "Guaffagnano".

(141) Ang. habet: "Pramia". - Quae de Prioribus Generalibus ante Unionem an. 1256 peractam hic habes, hoc modo ex codice Parisiensi iam citato citabantur a P. Marquez, nempe: "A tempore S. P. Augustini multi fuerunt Pastores dicti ordinis, sed et negligentia scribentium, et diuturnitate temporis ignorantur; de quibus tamen, et ex scriptis antiquis et ex antiquis patribus haec habere potui. Circa annos Domini 1110 electus est Generalis B. Ioannes de Spelunca, qui etiam praefuit tempore Alexandri Papae 3; item Ioannes dictus de Cella tempore Innocentii 3; item Avitus de Grafano tempore Gregorii 9; item Philippus Dexterampnae, quo tempore facta est unio. Post unionem primus fuit Fr. Lamphrancus de Mediolano" (Cfr. apud citatam Responsionem M. Herrera, pp. 55 et 341).

(142) Ang. caret sequentibus undecim verbis.

(143) Exinde collige antiquitatem studii Bononiensis et etiam nostratis Henrici, qui tunc temporis non solum aetatem religiosi professi, sed etiam religiosi iam studiis philosophiae exculti et qui ad studium generale Ordinis mitti posset.

(144) Vat. habet: "magne".

(145) Ang. caret omnibus quae sequuntur usque ad verbum "adornavit" inclusive.

(146) Vat. addit: "in tantum".

(147) Ang. habet: "illustrantur".

(148) Vat. habet: "Pistoria".

(149) Vat. habet: "Stangno"; Ang.: autem "Iteranne".

(150) Ang. caret omnibus quae sequuntur usque ad verba "provinciam declinavit" inclusive.

(151) Capitulum Generale Ordinis Neapoli celebratum fuit anno 1300 mense maio et B. Iacobus electus fuit archiepiscopus Beneventanus et deinde Neapolitanus anno 1302, ut iam novimus. Actum eximiae humilitatis B. Iacobi iisdem fere verbis narrat noster Iordanus de Saxonia in Vitasfratrum, lib. II, cap. 4 (ed. Romanae 1587, p. 69).

(152) Vat. omittit "et scientie".

(153) Vat. habet: "delata".

(154) Vat., omisso verbo "fratribus", habet "sedentibus".

(155) Vat. addit: "unde".

(156) Vat. addit: "pre affectu".

(157) Vat. addit: "ipse".

(158) Ang., omisso "et" cum praecedentibus supra notatis, sequitur: "Postmodum se transtulit ad heremum sancti Leonardi in Comitatu Senarum, in quo...".

(159) Ang.: "ea".

(160) Ang. caret sequentibus usque ad "profecerunt" inclusive.

(161) Vat. addit: "dictum generalatus officium".

(162) Vat.: "sed in hoc minime".

(163) Vat. addit: "et begravis" (pergravis?).

(164) Ang. caret sequentibus usque ad verbum "Viennensi" inclusive.

(165) Vat. habet: "Alipio".

(166) Vat. habet: "Cesena".

(167) Ang. addit: "et requiescit in loco nostro de Mantua".

(168) Ang. omittit praecedentia duo verba.

(169) Ang. addit: "ut multis constat".

(170) Ang. omittit verbum "sue" et incisum quod incipit verbo "licet".

(171) Ang. addit: "ita ut post Apostolos neminem invenerimus tantis miraculis refulgentem", et omnibus quae sequuntur caret usque ad verbum "adimplendum" inclusive.

(172) Codex Ang. plures, quam alii codices, religiosos viros sanctitate celebres nominat atque diverso aliquatenus ordine. Specialia huius codicis in hac parte, praeter aliqua iam notata, sunt quae sequuntur:

"Secundus fuit Fr. Clemens de Marchia, vir magne clementie et sanctitatis, ut patuit omnibus existentibus in Urbeveteri tempore

Domini Nicolai pape IIII, qui interfuit sepulturae sue; tamen ut credo fuit primus [post generalem unionem].

"Tertius fuit fr. Vitus de Ungaria.

"Quartus frater Hartungus de Gota ...

"Quintus frater Iohannes de Anglia, vir magne sanctitatis.

"Sextus fuit frater Thomas de Arimino.

"Septimus fuit frater Nicolaus de Tolentino ...

"Octavus fuit frater Petrus de Agubio, qui fuit homo magne orationis et patientie.Cuius vita in domino quiescens multis miraculis

claruit.

"Nonus fuit frater Simon de Tuderto ...

"Decimus fuit frater Franciscus de Ravenna, per quem Deus infinita miracula ostendit.

"Sunt etiam in multis locis diversarum provinciarum corpora sanctorum fratrum, que Deus eorum tam in vita quam in morte signis et

prodigiis incessabiliter onorat, que enumerare longum esset.

"Ex quibus omnibus ..."

(173) Ang. addit alia duo: "amen amen".