V

**************************************************************

 [P. 907] Vailate Joannes Antonius, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis functus est officio Regentis studii Mediolanensis et Vicarius Generalis. Anno 1478 propter Religiosam probitatem, solidam doctrinam, diuque probatam prudentiam sui eum in Provincialem elegerunt, quam electionem Reverendissimus Prior Generalis Ambrosius Coranus, die 11 Junii confirmavit, atque eidem commendavit Conventum S. Mariae de Bosco annexum Conventui S. Marci, quam dispositionem pariter confirmavit Eminentissimus Cardinalis Raphael S. Georgii Protector Ordinis nostri, Summus Pontifex vero Innocentius VIII anno 1486, Mense Decembris ei Bullam consignari jussit, vi cujus haec administratio ad dies vitae ei collata fuit. Erat Eminentissimo Ascanio Mariae Sfortiae S. Viti Diacono Cardinali a Sacris Confessionibus, ejusque familiaris, et continuus commensalis, qui illum inter paucos singulariter diligebat. Romae tandem die 7 Januarii anno 1498 obiit, et in Sacello S. Nicolai ad cornu Epistolae sepultus fuit. Scripta ejus sunt:

Continuatio Chronicae S. Marci de Mediolano. [P. 908]

Comment. Rhetorum novae artis. M.S.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi II, col. 1549.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 451, col. II et tomo II, pag. 105. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 322.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 289, num. 70; carte 294, num. 78 e carte 353, num. 11.

**************************************************************

a Vairano Theophilus, vide Lit. G. Gallinonus Theophilus a Vairano.

**************************************************************

de Valderas Didacus, natione Hispanus, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor. Vir fama per Hispaniam propter Sacrarum literarum scientiam, eruditionem et doctrinam inclytus, in cujus laudes divagari supervacaneum duco, anno 1612 luci publicae dedit: Vitam Beati Joannis a S. Facundo.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 165.

**************************************************************

de Valderrama Petrus, natione Hispanus, Patria Hispalensis, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Hispalensis, ad initium Saeculi 17 adhuc vivebat, nam die 15 Septembris 1611 Hispali e vita excessit. Tantam eloquentiae famam obtinuit, ut superiorum aetatum disertissimis Concionatoribus ingenio et facundia par haberetur, zelus vero, Religiosae disciplinae, pacis studium, pietas, prudentia atque doctrina eum ad summum Provinciae gradum honoris extulerunt. Caeterum de re literaria per sequentia ingenii sui monumenta bene promeruit, ejus enim calamo in lingua Hispanica prodierunt:

Exercicios espirituales para todos los dias de la quaresma. Hispali in aede Augustiniana tres tomi 1602, in 4. Barcinone 1604. Olyssippone et Caesar Augustae 1605. Salmanticae 1611 apud Franciscum Clementem, in 4. Venetiis Italice 1609 per Franciscum de Franchis, in 4.

Exercicios espirituales para las Domenicas de Adviento. Barcinone 1607.

Exercicios espirituales para los tres Domengos de Septuagesima, Sexagesima y Quinquagesima. Barcinone 1607. Olyssippone eodem anno et alibi 1608, in 4.

Exercicios espirituales para todas las festividades de los Santos tres partes. Olyssippone 1606, in 4. Barcinone 1607 et Mariti 1608 et 1610, in fol. Apud Alphonsum Martinum.

Theatro de las Religiones (id est) Orationes sacrae de omni fere Religiosorum Ordinum Patriarchis, aliisque sanctitate illustribus eorum Sodalibus. [P. 909] Opus posthumum Hispali in nostro Coenobio typis Ludovici de Estupinam 1612. Barcinone 1615, in fol. Venetiis 1616.

Conciones per octavam Sanctissimi Sacramenti.

Mariale duobus tomis comprehensum.

Oratio in Beatificatione B. Ignatii Lojolae.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 198, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1397.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 256. Antuerpiae 1613.

Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 287. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 288, col. I. Madriti 1644.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48, pag. 243. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 572.

**************************************************************

de Valencia Jacobus, vide Lit. P. Perez Jacobus de Va­lencia.

Valentinus Weidner, vide Lit. W. Weidner Valentinus.

Valerius Zellner, vide Lit. Z. Zellner Valerius.

Valerius Bononiensis, vide Lit. B. Bononiensis Valerius.

**************************************************************

de Valvasoribus Dominicus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, hujus praeclarissimi viri qualitates, officia et dignitates Philippus Argelati his describit verbis: ad multos annos in studiis Pisauri, Bononiae et Romae lectorem tam Philosophiae quam Theologiae egit, his laboribus scholasticis non contentus disseminando Verbo Dei cum tali fructu incubuit, ut multos e sordido vitiorum coeno ad meliorem vitam eduxerit, verum non sine paribus meritis suis honoribus tum ab Ordine, tum a summis Pontificibus ei collatis, siquidem primo ad dignitatem Assistentis Italiae, dein Procuratoris Generalis evectus est. Innocentius autem XI Pontifex Maximus per diploma die 26 Novembris anno 1676 datum eum Vicarium Generalem totius Ordinis constituit, qui Patres vocales anno 1678 Romam ad Capitulum Generale 1679 celebrandum, novique Antistitis electionem conscripsit, ut huic mandato satisfacerent ad denominatum tempus in Conventu ad S. Augustinum convenerunt, et facta a Nicolao de Oliva resignatione Patres vocales ad electionem processerunt, invocataque S. Spiritus gratia Dominicum Valvasorium in Priorem Generalem elegerunt, die 20 Maji 1679. [P. 910] Muneri hujc gravissimo per integrum sexennium cum tanta laude praefuit, ut anno 1686, die 10 Martii, Summus Pontifex ei Episcopatum Gravinensem contulerit, quam Ecclesiam tantum per tres annos et dimidium, diesque quatuordecim moderatus est, die secunda enim Octobris anno 1689 mitram Episcopalem una cum vita deposuit. De ipsius scriptis subjecta feruntur:

Conciones Quadragesimales.

Acta Ordinis nostri una cum multis Epistolis tum Latine, tum Italice scriptis, dum Procuratoris ac Prioris Generalis munera obiret, quae Romae in nostro Archivo asservantur.

Constitutiones Synodales pro Clero Gravinensi editae in laudata Dioecesana Synodo.

Regulae et statuta serranda in seminario Clericorum Gravinensium.

Consultatio ad refellenda nonnulla asserta Patrum Excalceatorum Ordinis nostri, qua inter caetera probatur, B. Ritam de Cassia ob poenitentiam tantummodo voluntariam, non autem ex praecepto regulae sive Istituti aliquando Excalceatam incessisse. Romae apud Impressorem Cameralem sine anno.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 1565.

**************************************************************

de Valvasoribus Hieronymus, natione Italus, ex oppido Tritio agri Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii S. Marci Mediolani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister. Excellens Philosophus, Theologusque famosus plures cathedras tam Philosophicas, quam Theologicas ornavit, nempe Mediolani, Bononiae et Romae, Sacris in rostris autem in celeberrimis Italiae urbibus tantam adeptus est famam, ut Alexander VII Pontifex Maximus Hieronymum anno 1657 ad officium Assistentis Italiae promovit, postea Procuratoris Generalis munere decoratur, ab hoc honoris gradu ad supremam Ordinis dignitatem ascendit Romae anno 1667. Fuit insuper in Archigymnasio Romano Sacrorum librorum interpres, Consultor Congregationis Indicis et Sacrorum Rituum, nec non Qualificator supremi tribunalis Sacrae Inquisitionis, et quia in peragendis his muniis magnopere aestimatus fuit, Summus Pontifex Innocentius XI eum ad Episcopatum Pisaurensem anno 1677 promovit, hanc Ecclesiam septem vel octo annis non abs laude moderatus est. Denique gravi morbo consumptus anno 1684 mense Septembri mortalem vestem exuit. Nomina operum quae exaravit, sunt:

Cursus rationalis et naturalis Philosophiae, tomi II. [P. 911]

Tractatus de beatifica Visione.

Tractatus de Angelis.

Tractatus de fide, spe et charitate.

Tractatus de Incarnatione.

Conciones Quadragesimales.

Philippus Picinelli nell’Ateneo, carte 351.

Philippus Vice-Comes in suo Manuscripto de Conventu S. Marci.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 1566.

**************************************************************

de Valverde Ferdinandus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Peruntinae, Filius Coenobii Limensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Divinis ac humanis literis excultus, in Universitate Limensi Sacram Scripturam interpretatus est. Prostant ab eo in publicum emissa:

Poema heroicum de Sanctuario Dominae nostrae de Capacavana in regno Peruano celeberrimae. Limae 1641 apud Ludovicum de Lyra, in 4.

Vida di Christo. Limae 1657, in 4.

Volumen de Trinitate.

Narratio de spectaculis, quae civitas Regum Castellae novae a rebus nomen trahens, cum Philippus IV regnum auspicaretur, celebravit.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 199, col. I.

Aegidius Davila in theatro Indico Ecclesiastico Limensis Ecclesiae.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 35, col. I. Coloniae 1683.

Christianus Gryphius de Scriptoribus historicis.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1437.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 196.

**************************************************************

Van der Elst Joannes, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis, vixit Saeculo 17. Vir Musices peritia notus; edi curavit in lingua Flandrica:

Fundamenta Musicae 1662.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 144. Lovanii 1727.

**************************************************************

Vannaeus Stephanus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Recanetensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, qui concionibus suis nomen immortalitati donavit, erat enim sermone disertissimus et facundissimus longe majorem tamen existimationem assecutus est per artem Musicam, cui, teste Josepho Pamphilo, prae aliis liberalibus scientiis deditus, eidem in finem usque ardentius adhaerebat. [P. 912] Vocum enim consonantias, proportionum inductiones, et quidquid est, quod ad eam speculationem attinet, perfectissime vir ille officiosus, ac diligens novit, qui tandem sui temporis plane in Italia numerorum modulatione celeberrimus, longo labore ad utilitatem Musicorum composuit sequentia opera:

Recanetum Musices, lib. II. Romae 1533.

Cantiones lepidas super introitus Missarum et Antiphonas Vesperarum, lib. II.

Plurimas Missas et Vesperas, quae diebus solemnibus in pluribus Italiae templis canebantur.

Angelini Perusinus in historia Musica.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita et in duplum aucta, pag. 639.  Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 767. Tiguri 1583.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1441.

Onuphrius Panvinius in Antiquitatibus Veronensibus, pag. 59.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 112. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 167. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 400, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 639.

Onuphrius Panvinius in Antiquitatibus Veronensibus, pag. 59.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 112. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 167. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 400, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 639.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 186, num. 13.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 327.

**************************************************************

Van Hoorn Carolus, vide Lit. H. Van Hoorn Carolus.

**************************************************************

Vancius vel Vantius Angelus, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Ariminensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, inter sui aevi viros diligentissimus et valde celebris propter tam propria, quam aliorum scripta sua cura in lucem producta et edita, quorum catalogus est:

Liber Quodlibetorum de Quaestionibus Philosophicis et Theologicis. De usuris, restitutionibus etc. Mag. Gerardi Senensis. Cesenae 1630.

Tractatus de Cambiis Fabriani Januensis. Bononiae 1626.

Liber Aegidii Columnae de humani corporis formatione. Arimini 1626.

Tractatus Alexandri a S. Elpidio de Ecclesistica paupertate. Arimini 1624.

Tractatus de impraestantiis Venetorum et de usura Gregorii Ariminensis. Arimini 1622.

Comment. Petri Arragon in secundam secundae. Venetiis apud Gemilium 1625.

Discursus circa decem praecepta decalogi. Bononiae.

Schola spiritualis, ut Christianus bene vivat et bene moriatur. [P. 913]

Liber de ratione status.

Justa defensio pro sermonibus S. P. Augustini ad Fratres in Eremo. Patavii 1627, per Crivellarium.

Brevis animadversio de universorum hominum ex ipso jure originis naturalis subjectione temporalium Principum laicorum potestati qualis sit et quam late pateat contra Marcum Antonium de Dominis Archi-Episcopum Spalatensem haereticum. Patavii, Academia Christiana 1641.

Discursus quomodo laesa fama restituenda sit.

Discursus pro Regularium tuendis privilegiis. Cesenae 1630.

Notabilia pro nova impressione Gregorii Ariminensis ad usum modernum.

Renovata defensio pro Sermonibus S. P. Augustini.

Patrocinium pro tota Religione Augustiniana contra impugnantes ejus originem et continuationem.

De Disciplina Clericorum.

Casimirus Oudinus in supplemento de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 602.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 65.

**************************************************************

Varesius Joannes Damascenus, natione Italus, Alumnus Congregationis Januensis, Filius Coenobii Consolationis, vixit Saeculo 17. Genuae cathedram Theologicam non sine applausu rexit, et luci exposuit:

Descriptionem apparatus Sacri in beatificatione S. Thomae a Villa nova facti in Urbe Genuensi.

Augustinus Oldoin in Atheneo Ligustico.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1449.

**************************************************************

Vargas Alphonsus, natione Hispanus, Patria Toletanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Toletani, vixit Saeculo 14. E nobilissima familia de Vargas oriundus, Toleti habitum nostrum sumpsit, emissa professione ad Universitatem Parisiensem missus, studia sua magno cum profectu absolvit, talesque fecit progressus, ut in dicta celeberrima Universitate decem annis Philosophiam et Theologiam docere jussus, lauream Doctoratus promeritus sit. Postea in patriam suam regressus, propter profunditatem suae doctrinae, primo Episcopus Oxamensis, dein Pacensis instituitur, et quia hoc ipso tempore Innocentius VI Pontifex Maximus Eminentissimum Cardinalem Aegidium Carillum de Albornoz in Hispaniam legatum misit, ut urbes et loca ad statum Ecclesiae pertinentia recuperaret, Alphonsus eidem consilio et opere astitit, imo ipsam civitatem Faventiam expugnavit. Tandem ad Archiepiscopalem sedem Hispalensis Ecclesiae evectus, [P. 914] anno 1366, die 26 Decembris, lethum oppetiit. Bono commisit publico:

Lecturam super primum sententiarum. Parisiis 1445 et Venetiis per Paganinum de Paganinis, 1490 in fol. M. S. conservatur in nostra Bibliotheca Monachii cum hac inscriptione: Descriptus per Fr. Thomam de Lunis Provinciae Saxonicae 1475. In fine haec leguntur: ad petitionem Lectoris Fr. Conradi de Ratisbona, qui sumptus suos in hoc libro exposuit, et exiguis obsoniis et fabis duxit vitam propter memoriam expensarum. Orate pro eo Deum, qui in hoc libro intellectum excitatis. Solvit sex ducatos.

Quaestiones super libris de anima. Florentiae 1477 per Nicolaum. Venetiis 1565 et 1566 per Zilletum, opera P. Mag. Christophori Amaroni Senensis, in fol. Vincentiae 1608 per Joannem Petrum Joanninum industria, et correctione Mag. Innocentii Florini, in fol. Romae 1609.

Librum de potentiis animae. M. S.

Lecturas in secundum, tertium et quartum sententiarum. M. S.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana veteri, tomo II, pag. 113.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 425. Coloniae 1546.

Henricus Wharthon in appendice ad Guilielmum Cave, pag. 59. col. II.

Antonius Verdier in supplemento Epitomes Bibliothecae Gesnerianae, pag. 6, col. II.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro I, pag. 195.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 73, col. II. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1450.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 54. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 23. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 14, pag. 154. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 38, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 38. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 85, num. 19.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 47. Romae 1704.

**************************************************************

Vasolius Petrus Paulus, natione Italus, Patria Papiensis, Alumnus Congregationis Illicetanae, Filius Coenobii Illicetensis, vixit Saeculo 16. Vir Divina humanaque sapientia clarus, quaedam opuscula prelo subiecit, ita scribunt Thomas de Herrera et Gottfridus Olearius, sed neuter exprimit, quid ediderit.

Ioannes Gottfridus Olearius de Scriptoribus Ecclesisticis, tomo II, pag. 218.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 287, col. I. Madriti 1644.

**************************************************************

Vasquez Dionysius, natione Hispanus, Patria Toletanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Toletani,  vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor in tribus Universitatibus in Parisiensi, Complutensi et Toletana. [P. 915] Fuit supra omnem admirationem Divini Verbi dispensator, et in Provinciis nostris Castellae et Coloniae Vicarius Generalis. In ejus laudem Josephus Pamphilus in suis Chronicis, fol. 106 his excurrit verbis: is summo ingenio et prudentia praeditus, inque Sacrarum literarum studiis, atque optimis artibus exercitatus, quae sciri sine summa difficultate non possunt, verbis adeo appositis construebat, planioraque, ac evidentia reddebat, ut imperita quoque plebs a suis concionibus non tantum religiosa, sed etiam docta discederet. Romae cum quadam die coram Summo Pontifice Leone et purpurato Collegio orationem habuisset, pedesque Pontificis oscularetur, Pontifex ad Cardinales, reliquosque Proceres se convertit, et admirabundus dixit: putabam Dionysium esse in coelo, et hodie illum vidi in terra. Hic ipsus Pontifex, ut Carolo V Caesari gratificaretur, ad eum Dionysium misit, in suis autem literis ad eum scriptis ita exorsus est: mittimus tibi alterum Eliam, et ab eo tempore Concionator Pontificius, et Caesareus appellatus fuit, utrique autem erat acceptissimus, ita ut Caesar opulentum ei offerret Episcopatum, quem recusavit. A Carolo autem Caesare tantum ei tribuebatur, ut cum libentissime et frequentissime in mediis etiam bellorum fluctibus illum audiret, asservaret sese ita existimare nullum usquam artificem excellentius in aliqua arte versari, quam Dionysius in concionandi munere et Evangelico verbo populo interpretando versabatur. Cum semel esset in Germania de Religionis et fidei controversiis cum Martino Luthero disputandum, et viri desiderarentur ad eam rem maxime idonei, sese Caesar incusans clamavit multis praesentibus: O Dionysi! cur ego te in Hispania manere sum passus. Hucusque Pamphilus. Anno 1539 Toleti ipso die Sanctissimae Trinitatis, qui fuit primus mensis Junii e corporis ergastulo solutus est. Relictae ingenii sui elucubrationes sunt:

Oratio de Unitate et simplicitate personae Christi in duabus naturis ad Leonem X et Cardinales.

Enarratio in Evangelium S. Joannis.

Vita Christi beata, Prophetica et humana.

Quaestiones seu resolutiones de peccato Originali.

De Incarnatione Verbi Dei.

Conciones Latinae et Hispanicae.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 251, col. II.

Andreas Schottus in Bibliotheca Hispanica. [P. 916]

Antonius Possevinus tomo I apparatus sacri, pag. 412.

Alvarus Gomez in historia Cardinalis Francisci Ximenii, libro VIII, pag. 224.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome V, pag. 234, col. II. Paris 1718.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1462. Lipsiae 1751.

Alphonsus ab Orosco in sua Chronistoria.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 106. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 64. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35, pag. 192. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 196, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 171. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 51, num. 8; carte 227, num. 17. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 114. Romae 1704.

**************************************************************

Vaira Joannes Baptista, natione Italus, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Baccalaureus, vir variarum Scientiarum cognitione, praecipue arte Rhetorica ornatus, in lucem exire fecit:

Orationem in laudem B. Ritae de Cassia. Romae 1628, apud Franciscum Corbeletum, in 4.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 331. Bruxellis 1654.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 369.

**************************************************************

Varella Sebastianus, natione Lusitanus, Patria Eburobritanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae. Filius Coenobii Goensis, vixit Saeculo 17. Absolutis studiis scholasticis, in Lusitaniam perexit, ibique Prior Conventus de Montemor eligebatur; verum anno 1675 denuo Illustrissimum et Reverendissimum D. D. Archi-Episcopum Goanum Antonium Brandaon Goam, comitatus est, post cujus mortem ad hanc dignitatem die 28 Junii 1678 promotus fuit, hancque Ecclesiam usque ad obitum suum rexit. Ad instantiam Ducis de Graon in lingua Lusitana scripsit:

Relaçaon de tudo que tiveraon os Portuguezes, e tem hoje na India. M. S. in fol.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo III, pag. 703, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

a S. Ubaldo Eustachius, Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italicae, Filius Coenobii S. S. Cosmae et Damiani Mediolani, vixit Saeculo 17. Mediolani, Genuae ac Romae Theologiam docuit, fuit Consultor S. Officii, Provincialis, [P. 917] Secretarius Vicarii Generalis, ejusdemque Visitator. Per suas Conciones ac Panegyres Romae, et in omnibus fere Lombardiae civitatibus recitatas Religionem nostram magna cumulavit gloria. Tandem Romae anno 1700 apoplexiae specie ei vita adempta fuit. Opera ejus tam in idiomate Italico, quam latino luci exposita sunt:

Discorsi, parte I. In Roma per il Moneta 1665, in 4. Parte II in Roma presso il Varesio 1665, in 4. Hanc Eminentissimo Cardinali Pallottae Protectori Ordinis nostri dicavit. Utraque pars exstat in nostra Bibliotheca Monachii.

Sacri Trattenimenti per i popoli divoti in alcuni giorni festivi, cioè discorsi vari. Milano per il Vigone dicati Eminentissimo Cardinali Alterio.

Quodlibeta Regularia ad Patres Excalceatos precipue spectantia. Ad Eminentissimum Alterium. Mediolani 1691 apud Malatestam, in fol. In hoc opere non tantum dubia moralia atque canonica tractavit, sed etiam de vero Monachatu S. P. Augustini contra Nicolaum Desnos et Franciscum Macedo agit. Item refellit obiectiones Ludovici Tomasini de Nova et Veteri Ecclesiae disciplina. Exstant etiam in nostra Bibliotheca Monacensi.

De Dei benedictione. Mediolani apud Malatestam 1695, ad Eminentissimum Cardinalem Marescotum, in 4.

Commentariolus, seu ad selectiora Patrum Excalceatorum de vocali Dei cultu statuta, observationes variae morales, asceticae, rituales. Accedunt disquisitiones de hymno Te Deum Laudamus, quis Author fuerit? Et de cantu a Divo Ambrosio in Mediolanensem Ecclesiam inducto. Mediolani 1695.

De praecipuis juris et justitiae partibus scilicet restitutione et contractibus. Mediolani 1681, in nostra Bibliotheca Monachii.

De Metropoli Mediolanensi ad Eminentissimum Cardinalem Josephum Archintum. Mediolani 1699, apud Malatestam, cum erudita praefatione Antonii Muratorii, in 4.

Conciones variae manuscriptae. Existunt in Bibliotheca S. S. Cosmae et Damiani Mediolani.

Cursus Philosophicus M. S. in dicta Bibliotheca.

Varia M. S. S. de electionibus Pontificum in eadem Bibliotheca.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 254.

**************************************************************

de Vega Petrus, natione Lusitanus, Patria Conimbricensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir in Divinis literis exponendis jugi studio exercitatus, ac Concionator disertissimus posteritati tradidit: [P. 918]

Opus prolixum in septem psalmos poenitentiales divisum in tres tomos, quibus addidit quartum, in quo ea, quae in tribus primis continentur, applicat Evangeliis, festisque ad usum Concionatorum. Madriti 1602, in 4. Caesar Augustae 1606 apud  Carolum Labayen, in fol.

Libro historial dos grandes e importantissimos serviços, que em Portugal e Castella havia feito em todas as occasioens a S. Magestade D. Christovaon de Moura Marquez de Castello Rodrigo M. S., in 4.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo III, pag. 625, col. II. Lisboa 1752.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 199, col. I.

Jacobus le Long in Bibliotheca Sacra, pag. 1000, col. I.

In Catalogo Bibliopolii Anisoniani.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 154. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 287, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 570. Bruxellis 1654.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1493. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Veldius Jacobus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Brugensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Lovaniensis. Vir in Divinis Scripturis, caeterisque bonarum artium disciplinis insignis, nec non in Sanctis Patribus, ac lingua Graeca optime versatus, celeberrimus evasit Concionator, qui ob intrepidum in predicando, Verbum Dei fervorem ab haereticis exulare coactus fuit. Anno 1583 Audomaropoli Artesiorum in Abbatia S. Bertini, ubi exul Sacras profitebatur literas, vitam profudit eruditionis et doctrinae suae specimina relinquens:

Comment. et Conciones in Danielem Prophetam cum chronologia ad intelligenda Jeremiae, Ezechielis et Danielis vaticinia. Antuerpiae 1576 per Bellerum, et 1602, in 8.

Tabulas compendiosas in Evangelia et Epistolas, quae per totam quadragesimam populo in Ecclesiis proponi solent. Lovanii 1565 apud Petrum Zangium in fol. Venetiis 1566, in 8 et Antuerpiae 1570.

Manuale de infirmitate hominis per peccatum liberati per merita Christi. Flandrice Antuerpiae 1566.

In Passionem Domini. Antuerpiae 1570 apud Christophorum Platin.

Enarrationem Paraphrasticam Evangeliorum Quadragesimae. Antuerpiae 1570 apud Christophorum Platin.

De vera corporis Christi praesentia in Eucharistia Flandrice. Antuerpiae 1580.

Comment. in threnos, in Prophetas minores. In 66 capita Isaiae, et in Epistolas ad Galatas et Philippenses. M. S. S. asservantur Brugis in nostra Bibliotheca.

Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 542, col. I.

Franciscus Swertius in Athenis Belgicis. [P. 919]

Franciscus Andreae in Bibliotheca Belgica.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita et in duplum aucta, pag. 325, col. II.  Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 374, col. I. Tiguri 1583.

Albertus Miraeus in elogiis Belgicis.

Joannes Clessius in Elencho librorum, pag. 123.

Sixtus Senensis in catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1502. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 121. Romae 1581.

In operibus Angeli Rocca Romae 1719 editis, tomo II, pag. 113.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 102. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 486, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 316. Bruxellis 1654.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 123. Lovanii 1727.

**************************************************************

Vellosus Augustinus, natione Lusitanus, Patria Ulyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Ulyssipponensis, vixit Saeculo 17. Anno 1681 die 14 Februarii Olyssippone habitum nostrum induit, et brevi tempore in arte oratoria ita excelluit, ut in concionando nemini cesserit, in arte musica vero nempe pulsandi organum vix habuit similem, praematura autem morte nempe anno decimo quarto post depositam Sacram professionem in monasterio veterum turrium nobis ereptus fuit. Luci publicae in lingua Lusitana exposuit: Sermaon de N. Senhora da Encarnaçaon em dia de Pascoa com Lausperen, ne de Christo Sacramentado no seu Collegio de santo Agostinho da citade de Lisboa. Olys. 1691 per Joan Galraon, in 4.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo I, pag. 75, col. I. Lisboa 1741.

**************************************************************

de Vena Petrus, natione Gallus, Patria Tolosanus, Alumnus Provinciae Aquitaniae. Saeculo 15 nempe anno 1419 mors ei spiritum vitae abstulit. Erat S. Theologiae Doctor; vir certe eruditissimus atque doctissimus, qui in omni scientiarum genere, videlicet in Philosophia, Theologia, Jure Canonico et Historia, magnam assecutus est laudem. Provinciam Aquitaniae, postea Tolosanam nuncupatam laudabiliter gubernavit. Anno 1412 Romae in Synodo generali a Patribus Capitularibus ad Generalatum promovebatur, et anno 1414 interfuit Concilio Constantiensi, in quo profundae suae doctrinae, magnae pietatis et maximi ingenii vestigia reliquit. Elucubrationes ejus sunt: [P. 920]

Opus de origine Ordinis nostri quod, teste Emmanuele Leal, Parisiis 1515 fuit impressum.

Libri X super Ethicam Aristotelis.

Quodlibeta Tolosana.

Expositio Decretalium.

Liber de perfectione hominis.

Liber de quadruplici instinctu.

Nicolaus Beltrandus de gestis Tolosanorum.

Gaudius Robertus in Gallia Christiana.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita et in duplum aucta, pag. 568, col. I.  Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 685, col. I. Tiguri 1583.

Antonius Possevinus tomo II apparatus sacri.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1510. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 72. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 155. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 23, pag. 166. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 263, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 571. Bruxellis 1654.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 302. Romae 1704.

**************************************************************

Venetus sive de Venetiis Paulus, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii ad S. Stephanum Venetiis, ita Thomas de Herrera in suo Alphabeto tomo II, pag. 522, col. II et hoc ostendit ex Registris Ordinis die 14 Martii anno 1423. Joannes Henricus a Pflaumern in Mercurio Italico pag. 66. Pauli Patriam Insulam Cretam fuisse autumat. Alii eum Nicolletum vocant. Saeculo 15 adhuc vita fruebatur. Epitaphium enim ei Patavii erectum ita sonat: Hic jacet S. Theologiae Doctor clarissimus et Theologorum Monarcha Mag. Fr. Paulus de Venetiis Ord. Erem. S. Augustini, qui obiit 1429 die 15 Junii. Cujus anima requiescat in pace. Thomas de Herrera nobis brevem vitae Pauli synopsim his verbis dat: Sacris literis operam dedit in Anglia in Universitate Oxoniensi. Bartholomaeus Venetus Generalis die 31 Augusti anno 1390 eum inter studentes studii Oxoniensis collocavit, et die 3 Decembris anno 1393 Mag. Thomam Wynterton liberum declarat a solutione 72 Ducatorum pro tribus collectis Ordinis de tribus annis post generale Capitulum Herbipolense, [P. 921] quorum tres Mag. Joanni de Fabriano, et sexaginta novem Fratribus Paulo Francisco Lectori et Paulo ejus Germano de Venetiis reddiderat, cum in Anglia morabantur. Post scholastica in Anglia rudimenta in Italiam reversus, sic brevi tempore doctrina, concionandi gloria et moribus antecelluit, ut Gregorius XII eum circa annum 1412 totius Ordinis Vicarium Generalem instituerit. Audiamus fratrem quendam Augustinianum Pauli discipulum, qui in ejus exequiis elegantem orationem funebrem habuit, quae in manuscripto Codice pergameno, in quo varii tractatus et sermones continentur, Romae in Bibliotheca Angelica asservatur. Medio vero vitae cursu ait hic Author a Sanctissimo Pontifice Gregorio XII universi Ordinis sui regimen ac Vicariatus, deficiente Generali gubernatore, ad eum invitum delatus est. Exstat in eodem Codice oratio vigesima nona, in qua Paulus Venetus Vicariatum Generalem a Gregorio oblatum acceptat. A Priore Generali die 15 Maji anno 1420 in Provincialem a Patribus in Conventu Ferrariae electus confirmatur, die autem 19 Octobris ejusdem anni in Conventu Senensi locatur cum uno socio, adjecta facultate legenda, publice in illa Universitate. Rursus die 3 Septembris anno 1421 in Provincialem Marchiae Tarvisinae in Synodo Mantuana acclamatus, in eo munere B. Augustini Romani Generalis auctoritate stabilitur. Die 22 Maji anno 1422 in Regentem studii Senensis pro anno 1423 designatur. Die 14 Martii anno 1424 in Conventu Bononiensi incola deputatur facta potestate, quamcunque in illa schola lecturam acceptandi et prosequendi, sed die 4 Novembris ejusdem anni Bononiensis incolatus, et adjecta facultas in Perusinum cum eadem facultate commutatur, et die 25 Aprilis anno 1426 in eadem domo degebat, eique die 23 Maji conceditur posse lectorare Sanctutium de Monte regali et Jacobum Philippum de Perusio, et die I Augusti eundi Romam licentiam obtinuit. Ferunt communiter authores Paulum obiisse Patavii, ut ex superius producto Epitaphio colligitur. Verum Thomas de Herrera indubium esse asserit, Paulum Venetiis hominem exuisse; sic enim habet oratio in ejus funere recitata, affirmans, Paulum vitae fabulam peregisse, quo tempore longa a Patria peregrinatione ad suos revocatus, reliquam declinantem aetatem otio, ac studiorum jucunditate degere constituerat. Cum ergo urbs Veneta esset ejus Patria, dicendum est, Paulum Venetiis diem supremum clausisse, [P. 922] quia, hoc non obstante, ei in Sacrario Patavino Epitaphium erigi potuit; quia doctrina et incolatu suo, et beneficiis collatis illud Coenobium et illustraverat et ditaverat. Hucusque Herrera. Huic brevi vitae delineazioni addi meretur triumphus, quem Paulus a Porcario reportavit, et Josephus Pamphilus his refert verbis fol. 72: Paulus Venetus, Philosophus et Theologus eximius his diebus in Gymnasio Senensi, cujus facile Princeps habebatur tanquam alter Augustinus cum quodam immanissimo haeretico, et ab aliis invicto, nomine Francisco Porcario diu disputans, eum non solum publice superavit, sed et ut exureretur, effecit, sicque Hetruriam totam, ne dicam, Italiam a peste et contagione hujus haeresiarchae liberavit. Opera ejus partim exarata, partim prelo pubblicata sunt:

Summa de naturalibus. Venetiis 1476 per Joannem de Colonia, in fol. M. S. exstat in nostra Bibliotheca Patavii.

Liber contra Judaeos.

Sermones de tempore.

Sermones de Sanctis.

Sermones Quadragesimales.

De Conceptione Virginis.

De Incarnatione Dei.

De Excellentia Verbi Dei.

Libri IV super Magistrum sententiarum.

Libri VIII super libros Physicorum. Incipiunt: Naturali Philosophia. M.S. est Codex 4346 in  Bibliotheca regia Parisiis.

Libri II super libros posteriorum incipiunt: Omnis doctrina. Venetiis 1477. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II. Tomi II, pag. 774. Item Venetiis 1481. Michael Maittaire parte II, tomi I, pag. 425; denuo Venetiis 1486 huius editionis titulus est: Clarissimi artium, et S. Theologiae Doctoris Pauli Veneti Ordinis Heremit. Divi Augustini expositio in libros posteriorum Aristotelis. In fine: explicit scriptum etc. impressum Venetiis per Guilielmum de Monte ferrato Tridinensem anno salutis 1486, die vero 11 Mensis Augusti, in fol. M. S. exstat in nostra Biblioteca Monacensi. Incipit: Omnis doctrina etc. in fine haec leguntur: Et hic est finis super libros posteriorum editi a Mag. Paulo de Venetiis, Ordinis Heremit. S. Augustini. Iste liber est mei Fratris Ubaldi de Perusio, quem complevi scribendo anno Domini 1454, mense Octobri Neapoli. Reperitur etiam M. S. Ratisbonae in nostra Biblioteca. Descripsit Fr. Joannes Frytag 1462 in fol. item in nostra Patavii, in fol. min.  nec non in Bibliotheca Canonicorum, et S. Antonii.

Libri II super libros de generatione et corruptione. Incipiunt: Humanarum Divinarumque etc. et ejusdem de compositione mundi, cum figuris per Bonettum Locatellum, expensis Octavi Scoti. Venetiis 1498, in 12. M. S. S. asservantur in nostra Biblioteca Patavina miniaturis elegantissimis. [P. 923]

Super librum de anima. Incipit: Tanta literarum etc. Papiae 1483. Michael Mait­taire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 449. M. S. exstat in nostra Bibliotheca Patavii.

Libri XII super Metaphysicam. Incipiunt: Tecum sapientissime etc.

Summa Philosophiae naturalis. Venetiis 1476 in fol. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi V, pag. 125. M. S. in nostra Bibliotheca Mediolanensi ad S. Ambrosium et in Bibliotheca Gemmeticensi.

Liber de compositione mundi, qui Astronomiae janua nuncupari potest. Parisiis 1513 typis Thomae Kees. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte I, tomi II, pag. 144. M. S. existit in Bibliotheca Canonicorum Lateranensium ad S. Joannem in viridario, in fol.

Super librum Prophyrii.

Super praedicamenta.

Logica magna. Venetiis 1499. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 705. Item cum annotationibus marginalibus, tabulis et figuris. Venetiis 1565, in 8. M. S. reperitur bis in Bibliotheca regia Parisiis in Priore praemittuntur nonnulla de motu. Alter Cadex membran. exaratus est 1429.

Logica parva.

Quadratura circuli. Venetiis 1493 per Octavium Scotum, in fol.

Compendium logices descriptum per Fr. Valentinum Schmalzmütter Argentinensem Ordinis Eremit. S. Augustini, in 4. Conservatur in nostra Bibliotheca Ratisbonae.

Summulae. Mediolani per Christophorum Waldarrfer, in 4.

Super consequentias Strodi.

Sophismata impressa per Joannem Barbier, impensis Francisci Regnault. Pariis 1514. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte I, tomi II, pag. 258. M. S. exstat in nostra Bibliotheca Patavii.

In Compendium redegit doctas Joannis de Ripa explicationes in librum primum sententiarum.

Explicatio Dantis Aligerii Poeta Florentini.

De gustabili. M. S. in nostra Patavini.

Libri II de dubiis circa Philosophiam. Codex chartac. In Bibliotheca regia Parisiis.

Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 521. col. II, tomo II, pag. 1204, col. II e pag. 752, col. II.

Philippus Jacobus Tomasinus in Bibliothecis Patavinis M. S. S. pag. 33, 34, 36, 37, 38,       54, 55, 75, 77, 89, 108.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 282. Coloniae 1546.

Joannes Clesius in Elencho librorum, pag. 497.

Paulus Freberus in theatro virorum eruditione clarorum, pag. 86, col. I. [P. 924]

Casimirus Oudin in commentario de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo III, col. 2332.

Hieronymus Ghilini nel teatro d’uomini letterati.

Jacobus Gaddi de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Nicolaus Commenus Papadopoli in historia Gymnasii Patavini.

Henricus Spondeus in compendio Annalium Baronii ad annum 1439, num. 14.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita et in duplum aucta, pag. 548, col. II.  Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 660, col. II. Tiguri 1583.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome IV, pag. 629, col. I. Paris 1718.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XV, pag. 650.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo V, pag. 220, col. I. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 927.

Jacobus Philippus Forestus Bergomensis in supplemento Chronicorum, libro XIV.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 72. Romae 1581.

In operibus Angeli Rocca tomo II, pag. 117. Romae impes. 1719.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 148. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 24, pag. 168. Monachii 1623.

Cornelius Curtius in elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 125. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 277, col. II et pag. 522, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 554. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 443, num. 7; carte 463, da num. 20 fino a 24; carte 509, num. 26; carte 592, da num. 5 fino a 13.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 286 sub nomine Paulus Nicoletus. Romae 1704.

**************************************************************

Venetus Paulus, communiter Neotericus dictus ad distinctionem Pauli Veneti Nicoleti, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii ad S. Stephanum Venetiis. Vixit adhuc Saeculo 17, exorta enim anno 1606 inter sedem Apostolicam et Rempublicam tam gravi dissensione, ut Veneti non tantum excommunicationi, sed etiam interdico subjecti fuerint, post publicatam sententiam plurimi ex nostris Venetiis discesserunt, inter quos etiam hic Paulus fuit, qui Conventui Pisano nomen dedit, summoque fervore partes Pontificis et Ecclesiae non solum tenuit, sed etiam contra concives suos calamum strinxit, evulgavitque: Librum de Pontificia potestate.

Ludovicus Jacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 414.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 149. Antuerpiae 1613. [P. 925]

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 46, pag. 232. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 556. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Venetus Philippus, sive de Venetiis, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii ad S. Stephanum Venetiis. Vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister. Vir in doctrina divinarum literarum et Sanctorum Patrum peritissimus, Professor celeberrimus et Concionator, qui in habendis ad populum sermonibus paucos sibi similes numeravit. Anno 1421 Patavii Lector sententiarum constituebatur et post duos annos Venetiis officium Regentis studiorum peregit, et anno 1426 fit Vicarius Generalis Provinciae Tarvisinae, anno sequenti vero Provincialis eligitur. Josephus Pamphilus, Thomas de Herrera et Aloysius Torelli scribunt, quod anno 1460 Venetiis res humanas deseruerit, et in Ecclesia nostra ad S. Stephanum cum hoc brevi Epitaphio quiescat: D.O.M. Philippo Veneto, Ord. Erem. S. Augustini magno Teologo et celeberrimo Concionatori. P.M.P. Ad utilitatem eorum, qui beatam vitam exoptant, composuit librum valde fructuosum sub hac epigraphe: Estote parati, quia qua hora noo putatis, filius hominis veniet:

Libros duos Orationum in lingua Latina et Italica.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 85. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 157. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 28, pag. 174. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 281, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 589. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 98, num.19.

**************************************************************

Venia Masellus, natione Italus, Alumnus Provinciae Neapolitanae, Filius Coenobii Beneventani, vixit Saeculo 15. De diligentissimo hoc Augustiniano nullam faciunt mentionem Scriptores nostri, licet magnam vitae suae partem edendis alienis operibus insumpserit, qui literarius labor abunde prodit, quod legendis, evolvendisque, et prelo parandis libris impense occupatus, et affixus fuerit, propterea eum catalogo Scriptorum nostrorum jure merito inserendum esse censeo. Ipsius cura et labore in lucem edita fuere:

[P. 926] Opuscula quaedam Divi Ambrosii nostro Reverendissimo Generali Ambrosio Corano dicata, ut patet ex Epistola dedicatoria, in qua causas enumerat, quae ipsum impulerunt ad hanc editionem. In hac dedicatione haec leguntur: tertia causa fuit, quam et habitu profiteris, et opere imples, sanctissima Augustini tui et mihi devotissima Religio, quae plane postrema ratio, quia te Ambrosio Nepotem in Christo asserit, neque enim cuiquam obscurum est, Augustinum totum addo et meum ab eo esse regeneratum, tibi velut debitum, haereditariumque legatum destinat. Mediolani 1477.

Evulgavit etiam et quidem primus Ephemeridem belli Troiani Dictys Cretensis. Opus hoc dedicavit magnifico et praestantissimo viro D. Bartholomaeo Calco, Ducali Secretario. Mediolani 1477 in dedicatione conqueritur, quod inter tot Scriptores, qui de Trojanorum clade scripserunt, post Dictyn Cretensem viri hujus non minus deserti, quam prudentissimi, et ad Trojanorum rerum cognitionem necessarii nullam fecerint mentionem, proinde ait, se commiseratione motum, quod tanti viri fama oblivione posterorum jam prope concidisset, jaceretque in pulvere tam nobilis labor, conatum omnem adhibuisse, ut lucem tandem conspiceret.

Typis denique prodire fecit libros V de bello Hispanico, quos Jacobus Bracellus a Secretis Reipublicae Genuensis, elegantissime elaboravit, deduxitque ad annum 1444. Praemisit Masellus operi Epistolam nuncupatoriam ad Philippum Mariam Sfortia Vice-Comitem Francisci I Ducis Mediolanensis filium. Verum loco hujus in editione Parisiensi de anno 1520 praefixa fuit Epistola Augustini Justiniani Episcopi Nebiensis inscripta Renato de Sabaudia magno Franciae Magistro.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi I, col. 184.

**************************************************************

de Venray Rogerius, natione Germanus, Alumnus Congregationis Saxonicae, vixit Saeculo 15. Vir, teste Josepho Pamphilo, in Divinis scripturis apprime clarus, et saecularis literaturae non ignarus, soluta, et pedestri oratione quaedam non spernenda conscripsit opuscula, de quibus exstant infra scripta:

De institutione pueri libri II.

De inquisitione vitae beatae libri II.

De beata Maria hymnorum liber.

De vario literarum usu libri II.

De rebus mirabilibus libri II.

De rebus novis libri II.

De metrorum generibus liber.

De accentibus latinorum libri II.

Panegyricus ad Joannem Spanhemensem S. Martini Abbatem.

De calamitatibus horum temporum.

Epigrammata ad diversos.

Epistolae tam prosa, quam metro.

Antonius Possevinus tomo II apparatus sacri. [P. 927]

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVII, pag. 339.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo VI, pag. 120, col. I. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1514.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 95. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 31, pag. 182. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 610. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Verdiere Michael, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Insulensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir moribus et literis non solum Philosophicis, sed etiam Theologicis clarissimus, Regentem studii Duacensis et Priorem Conventus Insulensis egit. Ab eo lucem publicam vidit: Epistola familiaris de ignorantia vincibili juris naturae. Duaci 1689.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 186. Lovanii 1727.

**************************************************************

Veron Carolus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Tornacensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, in quo pietas, prudentia et agendi dexteritas cum doctrina contendebant, magna enim cum laude a Prioratu Conventus Tornacensis ad gubernium Pro­vinciae fuit promotus, verum huic oneri anno 1636 succubuit. Elucubrationum ejus hic est catalogus:

Triumphus S. S. Joachim et Annae. Tornaci 1624.

Breviarium Breviarii. Tornaci 1626.

Hortus piarum precum.

Soliloquia B. Alphonsi ab Orosco. Duaci 1631.

Vita S. Gerlaci Confessoris.

Suspiria S. P. Augustini. Duaci 1632.

Vitae B. B. Clarae de Montefalco et Ritae de Cassia. Antuerpiae 1631.

Libri III de S. Bartholomaeo Apostolo, seu de excellentia Apostolatus. Tornaci 1635, in 4.

Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 163, col. I.

Franciscus Swertius in Athenis Belgicis.

Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1638.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1543.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 136. Bruxellis 1654.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 161. Lovanii 1727.

**************************************************************

[P. 928] Veronensis Ambrosius, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, Ecclesiastes facundissimus et excellens Theologus, rexit Conventum Tridentinum et interfuit Concilio ibidem habito, in quo anno 1561 in festo S. Augustini orationem habuit.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 124. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 205. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 48. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Veronensis Joannes Evangelista, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor Parisiensis. Post emissam professionem Parisios missus, ibidem Doctoratus laurea ornatur, deinde in Italiam reversus, ob egregios mores et doctrinam die 2 Novembris anno 1387, ut in Registris Ordinis legitur, Veronae Regens studiorum instituitur. Postea anno 1390 a suis propter raram prudentiam et magnum zelum in conservanda, promovendaque disciplina Roligiosa in Priorem Provincialem eligitur, quam electionem Reverendissimus Ordinis Moderator die 8 Mensis Octobris supradicti anni confirmavit, de egregii hujus viri scriptis exstant:

Annotationes in aliquot psalmos Davidicos.

Sermones ad populum.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 63. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 112. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 20, pag. 161. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 465, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 375. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 180, num. 8.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 213.

**************************************************************

Veronensis Laurentius, natiorie Italus, Alumnus Provinciae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis, vixit Saeculo 14. Celebris Sophista et Concionator, qui sanctitate vitae verbis suis tantam impressit virtutem, ut nemo multis ante temporibus majore aut concursu, aut studio fuerit auditus, non sino magno fructu auditorum et conversione peccatorum. Fuit Prior Conventus Veronensis. Anno 1362 decrepitus in coelum avolavit. De ejus operibus subjecta feruntur: [P. 929]

Comment. in Timaeum Platonis.

Sermones de tempore.

Sermones de Sanctis.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 20, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 426. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 63, num. 3. Bologna 1680.

**************************************************************

Veronensis Nicolaus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis, vixit Saeculo 16 adhuc, nam absoluto tempore officii Vicarii Generalis a Patavio Veronam tendens, die 28 Novembris anno 1514 Fossae Clodiae inopinata infìrmitate oppressus obdormivit in Domino. Erat S. Theologiae Magister, magnus Theologus et Verbi Dei Praeco primae classi. Josephus Pamphilus Nicolaum his extollit verbis: vir in omni varietate scripturarum egregie doctus, et in componendis monasteriis, et solers, et diligens, qui in Priorem primo Bononiensis, deinde Veronensis Monasterii, et post in utroque in Vicarium Generalem assumptus, non solum in observantia regularis disciplinae se studiosum exhibuit, sed etiam in conservandis possessionibus, ampliandisque magnam diligentiam adhibuit. Loca quoque convenientibus fabricis nobilitavit, et multis ornamentis decoravit, memoriamque sui nominis ad posteros transmisit per sequentia opera, scripsit enim:

Vitam S. Nicolai de Tolentino, carmine heroico

Libellum de consolatione infirmorum.

Et de Musica varios quoque dulci composuit modulamine cantus.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 104. Romae 1581

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 140.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III. cap. 35, pag. 189

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 197, col. I.

Philippus Elssius in Encomiastico Augusiniano, pag. 518.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 6, num. 11.

**************************************************************

Veronensis Paulus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis, vixit Saeculo 14. Theologi et Concionatoris egregii nomen adeptus est, elucubravitque:

Sermones pro Adventu. Incipiunt: Felix hic dies etc.

Sermones pro festis.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 91. Romae 1581

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 149. Antuerpiae 1613. [P. 930]

Philippus Elssius in Encomiastico Augusiniano, pag. 552.

**************************************************************

Veronensis Theobaldus, natione Italus, Patria Veronensis, e nobilissima familia Scaligera, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Veronensis ad S. Euphemiam, vixit Saeculo 14. Hic spreta omni mundana gentis suae gloria ad Eremum Augustinianam, scilicet Conventum S. Euphemiae Veronae fugit, habitumque nostrum induit, durante probationis anno, profunda in omni virtutum genere fundamenta jecit, finito Novitiatu, quia in eo sublime et elevatum ingenium suspiciebatur, a Superioribus suis ad Sacras literas addiscendas applicabatur, cui obedientiae non tam studio, quam precibus ita satisfecit, ut Concionator fervidus ac celeberrimus Theologus eluxerit, his tam egregiis animi dotibus ornatus cum esset, et praeclaris moribus illustratus, apud suos opinio sanctitatis, apud illustrissimam gentem Scaligeram et totam civitatem aestimatio, apud doctos eruditionis fama, denique apud omnes incredibilis crevit auctoritas ita, ut factus fuerit Abbas commendatarius Monasterii S. Firmi, post mortem vero Episcopi Veronensis Clerus eidem infulam Episcopalem obtulit, quam ob innatam humilitatem recusavit, propterea Capitulares D. Buonincontro Archipresbyterum Cathedralis Ecclesiae Episcopum elegerunt, qui post quatuor annos vitae finem imposuit, quare Capitulum ad novam electionem processit, et in prima sessione unanimi voto Theobaldus iterato electus fuit, ad Monasterium igitur S. Euphemiae clerus et tota civitas se contulerunt, consensumque in electionem precibus extorserunt, quo dato, talem se Episcopum exhibuit, qualem Verona vix unquam habuit; teste etenim Josepho Panphilo, vixit sanctissime, multaque in pauperes, peregrinos, clericos et Religiosos omnes usus est benignitate et liberalitate; et licet in negotiis Ecclesisticis diem fere omnem consumeret, spiritum relaxabat nunquam a studio divinarum rerum, et Verbum Dei ita luculenter, ita magnifice disserebat, ut saxeis etiam cordibus sermo ejus lachrymas excutere posse videretur. Et tali modo, postquam Ecclesiae suae 34 annis non sine magna justitia, charitate et pietate praefuisset, die 19 Novembris anno 1331, aetatis 90, dives meritis, cum maximo omnium planctu praecipue pauperum piissimo fine quievit. Ab eo exstant nobis relicti:

Sermones egregii ad Clerum et populum, qui Veronae a Canonicis custodiuntur.

Hieronymus de la Corte in Istoria Veronensi, parte II, libro XI, pag. 28.

Abraham Bzovius, tomo XV annalium Ecclesticorum. [P. 931]

Onuphrius Panvinius, libro VII Antiquitatum Veronensium.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 34. Romae 1581

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 169. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 435, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augusiniano, pag. 647.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 474, num. 4.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 328.

**************************************************************

Vertechius Guilielmus, natione Italus, Alumnus Provinciae Vallis Spoleti, Filius Coenobii Fulginatensis S. Augustini, ad initium Saeculi 17, nempe die 7 Februarii anno 1624 Romae ex hac vita migravit. S. Theologiae Magister, vir Theologiae et Philosophiae scientia nec non sacris literis egregie instructus, in Sapientia Romana Professor publicus S. Scripturae exstitit, et bis, scilicet anno 1608 ac anno 1620, munere Procuratoris Genera­ralis ornatus fuit. Scripsit: Conciones et Orationes.

Ludovicus Jacobilli in Bibliotheca Umbriae.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1549.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 313, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 266. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Ugurgeri Stephanus, natione Italus, Patria Illicetanus, A­lumnus Provinciae Senarum, Filius Coenobii ad S. Augustinum Senis, vixit Saeculo 17. Clarus Historicus atque Orator perfectissimus, Reverendissimo Priori Generali Joanni Baptistae de Aste a Secretis erat, et anno 1611 Vicarius Generalis Congregationis Illicetanae. Elaboravit:

Vitam B. Petri Florentini et B. Joannis Guccii.

Orationem de Incarnatione Verbi Dei.

Orationem de electione Pontificis.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 405, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 640. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Viardot Carolus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Burgundiae, Filius Coenobii Lugdunensis, vixit Saeculo 17. Vir in doctrina ascetica et saecularibus disciplinis impense doctus, ad notitiam posterorum per prelum transmisit in lingua Gallica:

Discursum de Cometa, seu stellae caudatae apparitione supplicia humano generi, ni vitae studeant emendationi, intentantis.

Tracatum de vita salutari. Lugduni 1611. [P. 932]

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 57. Antuerpiae 1613.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 136. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Vice-Comes Philippus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor et Magister Ordinis, quem profunda doctrina, egregia facinora, peracta munia, et mores ad omnem modestiam compositi omni laude dignissimum pronuntiant. Anno 1612, postquam solemnem deposuit professionem, tantos in disciplinis Philosophicis et Theologicis progressus fecit, ut ex dictis facultatibus ad Doctoratus et Magisterii gradus promoveri meritus sit, his decoratus titulis studia nostra Mediolani, Florentiae, Patavii, Neapoli, Romae et Arimini direxit cum magno discipulorum fructu. Sub Urbano VIII Pontifice Maximo anno 1639 Vicarius Generalis Congregationis Illicetanae institutus est, cui officio cum tanta aestimatione satisfecit, ut in Priorem Conventus Mediolanensis, dein Papiensis electus fuerit. Sub Innocentio X fit Procurator Gereralis. Anno 1649 Romae in Comitiis Generalibus intuitu tum praeclarissimarum qualitatum, tum nobilissimae familiae e qua plures S. Petri claves tenuerunt, ad Officium Generalatus assumptus fuit, et quia in nulla re magis delectabatur, quam in studiis et piis exercitiis, ideo plures infulas, quae Philippo oblatae fuere, humiliter recusavit, infulam tamen Catascensem jussu Alexandri VII Pontificis Maximi declinare non valuit anno 1657. Huic Ecclesiae septem annis praefuit, tandem anno 1664 ut Pastor bonus, qui oves suas verbo et exemplo pavit, animam coelo reddidit. De ejus scriptis subjecta feruntur:

Cursus Phisycae. M. S., in fol.

Cursus Philosophicus. M. S. in fol.

Introductio ad Sacram Theologiam. M. S., in 4.

Tractatus de Deo uno, Trino et incarnatione. M. S., in fol.

Tractatus de Angelis tam bonis, quam malis, ad mentem Aegidii Columnii Doctoris Fundatissimi elucubratus. M. S.

Tractatus de altitudine sapientiae et scientiae Dei, ac de libero arbitrio. M. S. in fol.

Introductio ad studia de scientia Dei. Somnium Augustini. De laudibus Philosophiae. De laudibus Theologiae nec non orationes variae. M. S., in 4.

Volumina duo de Praedestinatione et reprobatione secundum mentem Divi Augustini. M. S., in fol. [P. 933]

Volumina duo de gratia et auxiliis, ac de donis Spiritus Sancti, nec non de praedestinatione ad mentem Divi P. Augustini. Primum volumen scripsit dum erat Re­gens Romae 1638 et continet paginas 2058. Alterum complectitur paginas 750. M. S., in fol.

Collectio S. S. Gregorii, Augustini et Hieronymi de altitudine Divini auxilii et arcanorum Divinae sapientiae. De mirabilibus judiciorum Dei volumen adhuc inordinatum. M. S. in fol. continet pag. 834.

De Sacramentis in genere, et Sacrificio Missae. M. S. in fol.

De fide, spe et charitate. M. S. teste Philippo Picinello.

De Opere sex dierum. Philippus Picinellus.

De potestate Ecclesiastica juxta mentem S. Augustini cum omnibus fere controversiis super hanc materiam. M. S. in fol. constans paginis 850.

Maresii haeretici Hollandi liber de solo Primatu S. Petri contra Antonium Arnaldum scriptus a Mag. Philippo Vice-Comite cum aliquibus ipsius adnotationibus in margine. In fronte legitur: correctior est penes Eminentissimum Cardinalem de Roma, cura per tempus non licuerit describi. Adiunt in fine nomenclaturae variorum authorum, qui a nostro Philippo producuntur contra praefatum libellum. M. S. in fol.

Quaestiones 265 ad rem Ecclesiasticam et jus Canonicum spectantes. M. S. in fol. habens paginas 565.

Synopsis historiae Concilii Tridentini Sfortiae Pallavicini. M. S. in fol.

Cathaeresis, seu caeremonia, lithurgia, seu actio Missae, nec non de Ministris, de sacris vestibus, de Ecclesiarum altaribus et vasis sacris. M. S. in fol.

De Consuetudinibus sacro prafanis. M. S. in fol. complectitur paginas 884.

Censurae in libros varios P. Theophili Raynaudi S. J. nempe de Martyrio per pestem, de communione pro mortuis cum sententiis Sanctorum Patrum et nonnullorum Theologorum Doctorum. M. S. in fol.

De singulari dono virginitatis cum authoritatibus Sanctorum Patrum et aliquorum Theologorum. M. S. in fol., continens 290 paginas.

De Religionis disciplina regulari. M. S. in fol.

Miscellanea Sacra atque profana. M. S. in 4.

Apologia pro S. Augustino, seu defensio operum ejusdem maxime de gratia et libero arbitrio contra varios authores. M. S. in fol., habens 450 paginas.

Catalogus eorum, qui nostra aetate contra S. Patrem nostrum Augustinum scripserunt cum eorum propositionibus et contra easdem vindicias. M. S., in fol. consistens in 256 paginis.

Elogia Pontificum, Conciliorum, S. S. Patrum, et illustrium Scriptorum, quibus doctrina et Auctoritas S. P. Augustini de gratia potissimum, de libero arbitrio et praedestinatione approbatur, opposita censuris, quibus a modernis quibusdam Scriptoribus eadem improbatur. M. S. in fol. [P. 934]

Responsio ad librum Fr. Andreae a S. Thoma intitulatum: L’incertezza accertata de la predestinatione contro la dottrina del P. S. Agostino. M. S. in fol.

Historia controversiae de auxiliis Divinae gratiae cum omnibus agitatis in sacris Congregationibus de eadem materia. M. S. in fol.

Acta in materia de gratia a nostro Vice-Comite collecta, videlicet instructio pro Bulla Jansenii manu propria scripta ab Eminentissimo de Roma. Verba praescripta a Sacra Congregatione S. Officii Cardinali Romae ab eo dicenda Doctoribus Sorbonae, qui pro tuenda doctrina S. P. Augustini Romam venerunt. M. S. in fol.

Opuscula varia collecta atque conservata studio Fr. Philippi Vice-Comitis, inter quae plura ad S. Congregationem S. Officii pertinentia, atque in eadem agitata. In aliquibus sunt notae marginales ejusdem authoris, tomi II, M. S. in fol.

Orationes variae ab ipso elaboratae, inter quas est oratio Perusiae die 25 Augusti anno 1619 in obitu P. Christophori de Balneo regio habita, et dialogus de pestilentia. Tomi II. M.S.S. unus, in 4. Alter in 8.

Sermones varii Latini atque Italici. M.S. in fol. et tres tomi in 4.

Conciones quadragesimales, teste Philippo Picinello.

Vitae Sanctorum Ordinis nostri.

Varia manuscripta historica ad Religionem nostram spectantia vix non per integrum Saeculum decimum sextum, in quo plura de Card. Palloto, Protectore nostro. M.S. in fol.

De jure Rev. Patrum Assistentium Eremitanorum cum Bullis, atque decretis Summorum Pontificum et Sacrae Congregationis Regularium. M. S.

Vita B. Clarae de Monte-Falco Italice canscripta. M. S. in fol.

Acta nostri Mag. Joannis Augustini Ariminensis, qui anno 1627 obiit. M. S. in fol.

Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo VIII, pag. 379 editionis primae.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 1642.

Philippus Picinellus nell’Ateneo dei letterati Milanesi, carte 195.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 589. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Vicentinus Anselmus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Vicentini, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, vir in omni doctrina praesertim Theologia Polemica politissimus, hic inter primos contra haeresim Lutheranam calamum arripuit, ut bestiam hanc Saxonicam in cunis suffocaret. Anno 1513 in Conventu Tarvisino officium Vicarii Generalis exercuit. Ejus calamo contra Lutherum prodiit:

Liber de indulgentiis cum quibusdam Conclusionibus adversus novam hanc haereticam doctrinam.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 112. Romae 1581. [P. 935]

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 33. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III. cap. 36, pag. 196.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 57, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 67.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 639, num. 14.

**************************************************************

Vicentinus Augustinus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Vicentini, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister. Virum hunc omnes tam propter doctrinae splendorem, quam propter vitae et morum candorem summo loco habuerunt. A Reverendissimo Priore Generali Gabriele Veneto anno 1512 in Hungariam Regens studiorum dimissus fuit. Anno 1537 fit institutor Julii de Ruvere Julii II Summi Pontificis Nepotis, et Prior Conventus Suriani. Anno 1560 Viterbii fatis concessit, cadaver ad Conventum Surianum transferebatur, ut ibi sepeliretur. In nostra Bibliotheca civitatis Collensis in Hetruria asservatur liber M. S. membran. cujus titulus: Incipiunt Sermones, quos composuit Fr. Augustinus de Vicentia Lector Paduanus de Ordine Fratrum Heremitarum S. Augustini per totum annum. In prima Dominica de Adventu Domini sermo: Videbunt filium hominis venientem etc. In fine haec leguntur: Expliciunt sermones Dominicales Evangeliorum totius anni Fr. Augustini de Vincentia Ordinis S. Augustini. Deinde sequitur Sermo de Trinitate. Postea incipit tabula distinctionum per Alphabetum ordinata super Sermones Dominicales Evangeliorum totius anni Fr. Augustini de Vincentia.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 641.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 62, col. I.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 103. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 631, num. 9 e tomo VIII, carte 422, num. 13.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 84.

**************************************************************

Vicentinus Guilielmus, vide Lit. T. Trisinas Guilielmus Vicentinus.

**************************************************************

de S. Victoria Rogerius, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii de S. Victoria, vixit Saeculo 14. Erat Lector Theologiae, vir in quo praeter singularem Philosophiae et Theologiae scientiam omnes admirabilem eloquentiam ad stuporem suspiciebant. Hujus rei testimonium perhibent opera ab eo posteritati tradita, nempe:

Quadragesimale, Dominicale et Sanctoriale, haec tria volumina Thomas de Herrera se vidisse testatur in Bibliotheca Reverendissimi Fortunati Scachi sub Urbano VIII Apostolici Sacrarii Praefecti.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 348, col. I. [P. 936]

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 610. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 235, num. 21.

**************************************************************

a S. Vincentio Sebastianus. Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Quantum ingenio et versificandi arte valuerit, nobis exhibet sequens opus, composuit enim versu heroico:

Vitam Venenabilis Joannis a S. Guilielmo a Monte Cassino.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 375.

**************************************************************

Vincentius du Pre, vide Lit. P. du Pre Vincentius.

Vincentius a S. Severino, vide Lit. S. a S. Severino Vincentius.

**************************************************************

Vieyra Franciscus, natione Lusitanus, Patria Transmontanus a Villa Regali, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Ulyssippone. Saeculo 18, nempe die 25 Septembris anno 1720 vita perfunctus est. S. Theologiae Doctor Conimbricensis, celebriores et primas cathedras, ac suggestus sua profunda doctrina, et rara eloquentia illustravit, nam in Universitate Conimbricensi anno 1714 Cathedram S. Scripturae ornavit. Anno 1716 cathedram Theologiae ascendit vesperariam, et anno 1717 primariam. In his vero muniis scilicet in expositione S. Scripturae, ac speculationibus Theologicis omnem applausum promeruit, nec minorem adeptus est laudem in notitia Historiae Sacrae et profanae, in lectione Oratorum et veterum Poetarum. Verum ut morti utpote optimus Religiosus se pararet, in Patriam suam reversus est, ubi in Conventu S. Dominici Villae Regalis ex his tenebris in aeternam lucem (uti speramus) excellit aetatis 71. Posteritatis autem memoriae in lingua Lusitana per typum consecravit:

Sermaon da terca sexta feria de Quaresma na Capella Real da Universitade de Coimbra. Coimbricae 1689 per Josephum Fereira, in 4.

Sermaon da Anunciaçaon da Senhora, e Encarnaçaon do Divino Verbo no Collegio da Graça em 1687. Conimbricae apud Josephum Fereira, in 4.

Sermaon na ultima tarde do triduo, que no Convento de S. Agostinho da Citade do Porto se celebrou em 28 de Outubro de 1689 na tresladsçaon do Sacramento para a nova Igreia dedicada ao mesmo S. Agostinho com a circumstancia da felice nova do nacimento do Principe, que Deos guarde porque chegou quando se dava principio a solemnidade. [P. 937] Conimbricae per Emnanuelem Dias typographum Universitatis 1689, in 4.

Sermaon da quarta Dominga de Quaresma na Se de Coimbra. Lisboa por Miguel Manescal 1691, in 4.

Sermaon do auto da fè, que se celebrou na pateo de S. Miguel da cidade de Coimbra em 19 de Junho de 1718, in 4.

Vocem Evangelicam consistentem in quadraginta sermonibus Panegyricis festivis, funebribus et quadragesimalibus in lingua Lusitana. Conimbricae 1708, in fol.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo II, pag. 283, col. II. Lisboa 1741.

**************************************************************

Vieyra Simon, natione Lusitanus, Patria Conimbricensis, vixit Saeculo 16. A Societate Jesu ad nostram Religionem transiit, et in Italia die 9 Aprilis anno 1556 Sacram deposuit professionem, fuit vir eximiae venerationis, ingentis animi et omni doctrina insignis. Composuit:

Tragoediam de casu Heli.

Tragoediam de obitu Saulis, et Jonathae.

Tractatum de interdicto, suspensione et irregularitate. M. S. in fol.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo III, pag. 724, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

de Viliaco Joannes, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani. Vixit Saeculo 15. Erat S. Theologiae Lector, suaeque doctrinae Theologicae vestigia reliquit:

Lecturas super primum sententiarum nostri Pauli Veneti, quas ad usum accomodavit, dum erat anno 1421 in Conventu Paduae, additis variis adnotationibus marginalibus. M. S. exstat in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 1673.

**************************************************************

de Villana Guilielmus, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis. De hoc solus Franciscus Arisius abstrahendo, quo saeculo vixerit, refert, quod fuerit Sacrae paginae Professor, vir bonae doctrinae, qui post se reliquit insigne opusculum sub titulo:

Reprobatio errorum. Hujus Archetypon M. S. habetur in Bibliotheca Ambro­siana Mediolani, teste Ludovico Antonio Muratorio Vice-Praeside dictae Bibliothecae.

Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo I, pag. 267.

**************************************************************

[P. 938] de Villalobos Ludovicus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Ossunensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, publicus in Universitate Ossunensi Sacrarum literarum interpres, ac Confessarius Ducis de Ossuna et Ducissae ejus Conjugis, vir summae auctoritatis, virtutis et doctrinae, atque in Sacris paginis, et lectione Sanctorum Patrum versatissimus. Anno 1572 in Conventu Donnensi piissima morte defunctus est, notitiaeque posterorum transmisit in idiomate Hispanico librum, cujus titulus: De la perfeçion de la vita Christiana.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 56, col. I.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 90. Romae 1581.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 222, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1610.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 442.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 567, num. 25.

**************************************************************

a Villa nova Josephus, natione Hispanus, Patria Solanensis, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, in Regali Collegio Complutensi iterum atque iterum S. Theologiae Lector, vir disserendo de quaestionibus Theologicis longe acutissimus, Doctoris Augustini Filius ingenuus typis mandavit: Promptuarium Divinae Providentiae, seu de Praescientia, qua Deus cognoscit contingentia, possibilia et futura conditionata et absoluta. Opus hoc nuncupavit Illustrissimo ac Reverendissimo M. D. D. Fratri Payo de Ribera Supremi Sanctae Inquisitionis Senatus Qualificatori, Caroli II Hispaniarum Regis a Consiliis, apud Indos Episcopo primum Goatemalensi, electo dein de Mechoacanensi et dein Mexicanensi dignissimo Archi-Episcopo ex Augustiniensium familia assumpto. Compluti 1670 apud Mariam Fernandez, typographum Universitatis. Exstat in nostra Bibliotheca Monachii.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1614.

**************************************************************

a Villa nova S. Thomas, natione Hispanus, Patria Villanovanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmaticensis, vixit Saeculo 16. De hoc sanctissimo Praesule apud Thomam de Herrera in Alphabeto Augustiniano tomo II, pag. 438, col. II, sequentia leguntur: Thomas a Villanova Collegii majoris Complutensis S. Ildefonsi et felicissimi Coenobii Salmaticensis Alumnus, et Caroli V Caesaris (ut aiunt) Ecclesiastes, et quod illi gloriosus est, Evangelicus divini Verbi Praeco, in cujus faucibus Dei exaltationes, et ideo in manibus ejus gladii ancipites suo saeculo radiis mirae claritatis effulsit. [P. 939] Insignia Divi Thomae merita, communis ejusdem regni et Provinciae filiatio, et noster in illum a primis adolescentiae annis affectus jure optimo exposcunt, ut ejus acta praecipue quae in Registris Ordinis continentur, aliquanto studiosius prosequamur. Natus fuit Thomas (ut ferunt) anno 1488 in Marchia Aragoniae, in oppido dicto Villa nova Infantum ex honestis Parentibus Alfonso Thoma Garcia et Lucia Martinez de Castellanos, piissima foemina. Anno aetatis 15 ad Academiam Complutensem studiorum causa missus, eos in illis et christianis virtutibus progressus fecit, ut novo erecto S. Ildefonsi celeberrimo Collegio a Card. Francisco Ximenio Archi-Episcopo Toletano, ipse fuerit ex primis, qui domum incoluerunt. Cursum artium dein de discipulis e cathedra legit, inter quos Dominicus de Soto Dominicanus Primarius Salmanticensis et Caesari Carolo a Sacris Confessionibus, tanti viri doctrina et exemplo instructus fuit. Thomas ait libro 8 de rebus gestis Cardinalis Ximenii pag. 1140 Alvarus Gomezius in Ildefonsi Collegio cooptatus, artes liberales professus est, et discipulos satis doctos Academiae dedit, inter quos Dominicus Soto et Ferdinandus Enzinas numerantur. Postea vocatus, ut aiunt, a schola Salmanticensi, ut publicum in ea Professorem ageret, Salmanticam venit, sic Deo illum suaviter et fortiter trahente, ut recenti odore virtutum et meritorum B. Joannis de S. Facundo Eremitae Augustinensis allectus, nomen suum illi familiae daret, anno 1517 in die Sanctae Virginis et Martyris Catharinae, novamque domui Salmanticensi gloriam inferret. Vix noster Thomas Augustinianam militiam professus fuerat, cum praeclaris id exigentibus meritis domus Salmanticensis, matris suae Pater et Pastor eligitur, et a Priore Generali die 31 Octobris anno 1520, jam S. Theologiae Magister, Capitulo Provinciali Castellae praeses primo loco deputatur, et die 26 Januarii anno 1521 Generalis Commissarius simul cum Mag. Antonio de Villasandino ad Provinciale Capitulum destinatur. Die I Martii ejusdem anni fit in Registris mentio, quod Franciscus de la Parra Castellae Provincialis morbo laborans, et populi jam in tota illa Provincia tumultuantis insidias pertimescens, aliisque legitimis rationibus inductus Mag. Thomam Priorem Salmaticensem, et Mag. Antonium de Villasandino Vicarios suos instituerat, ut Provinciam Castellae visitarent. Anno 1525 mense Septembri Gabriel Venetus Fr. Thomae de Villanova et Fr. Joanni Gallego quos Provinciae Castellae ad Imperatoris instantiam Visitatores instituerat, [P. 940] ut uterque seorsum posset, quod antea simul uterque, indulsit. Anno 1534 Capitulo Burgis celebrato, ut in historia Provinciae Mexicanae libro I, cap. 13, fol. 22, ait Mag. Grixalva in Castellae Provincialem electus; anno 1535 sex Religiosos, quibus venerabilis Nicolaus de Agreda praefuit, ad novam Indorum conversionem destinavit. In Registris die 17 Novembris Generalis rescribit Thomae, se Fr. Joannem Gallego Vicarium in Indiis Generalem instituisse: satisfecimus itaque, ait, et petitioni tuae et illorum, ut ipse ais, desiderio. Anno 1541 cum Hieronymus Seripandus Hispaniae Provincias lustraturus venisset, bono Thomae odore suaviter refectus, die 26 Julii literis familiaribus illi significavit, se ex iis, quae de ipso, hoc est, de ejus doctrina et ejus vitae innocentia audierat, miro quodam desiderio esse incitatum ipsum cognoscendi, amplectendi, audiendi. Ideo mandavimus ei, (inquit) ut redeuntibus nobis e Lusitania obviam Toletum usque veniret, et si ante etiam quam Toletum pervenissemus, se nobis videndum praeberet, rem nobis facturum gratissimam. Praecepit autem Thomae, ut Toletum veniret, quia ibi Mag. Antonii Villa Sandini Castellae Provincialis, Francisci de Nieva, Mag. Alfonsi Cordubensis, Alfonsi de Avila, Alfonsi de Orosco, Roderici de Fonte de Cantos, Augustini de Turre, Didaci Lopez et nostri Thomae Villanovani consilio et opera uti decreverat. Eodem anno die 12 Augusti illustrissima D. Maria Aragonia Ferdinandi Regis catholici ex illegitimo toro filia, Monialis Augustiniana, tunc Coenobii Regii Burgensis de las Huelgas nuncupati Abbatissa, et reformatrix, et Serenissima Lusitaniae Regina et Hispaniarum Princeps Philippus per Legatum suum apud Lusitanum Regem a Generali Seripando petierunt, ne a Coenobio Burgensi amoveret Thomam Villanovanum, cujus consiliis et opera Maria Aragonia in rebus animae maxime utebatur. Die 21 Novembris ejusdem anni Seripandus inter alia Thomae Villanovano ratione suarum frequentium infirmitatum concessit lineis posse uti ac tempore Adventus carnibus vesci. Anno 1542 die 20 Julii Seripandus scripsit Thomae Villanovano Priori Vallisoletano gratum sibi fuisse fructum subsecutum ex sua cum Bethicis consensione. Anno 1543 cum in Capitulo Romae congregato actum esset de correctione Constitutionum ex Patribus Provinciarum Hispaniae unus Thomas Villanovanus delectus est, qui huic operi incumberet, eumque ad hanc operam Religioni praestandam Generalis die 18 Maji hortatur his verbis: cum plurimae sint Constitutiones inter illas antiquas, [P. 941] quae his nostris temporibus non deserviunt, decrevere Patres Diffinitores, ut relegantur et reformentur; commiseruntque negotium hujusmodi quinque Patribus variarum nationum, quos prudentissimos et sapientissimos esse sibi persuaserunt: inter quos tu unus es, cui sicuti viro probatissimo (talem enim omnes te existimant esse) tuae nationis fors obtigit. Suscipe itaque onus, quod absenti tibi ob magnam, quam de te habent, opinionem, a Patribus tuis datum est, et utere prudentia tua et sano consilio, quo te virum esse cognovimus; neque nos fallas, qui de te nobis haec, et multo majora pollicemur; sed amori nostro, quem erga te habemus, ut nostri, respondeas, et satisfacias. Scimus apud te maximum pondus habiturum amorem nostrum; sed majores partes virtutibus tuis tribuimus, quae te adducant, ut hunc laborem pro Religione nostra, quae te denuo Christo genuit, suscipias. Habes quadriennii tempus, cujus vel successiva tempora poteris huic operi adscribere. Munus tuum erit librum Constitutionum et additionum diligenter examinare; et removere vel addere, quae ad hoc tempus aptiora, et accommodatiora tibi videantur. Erat quidem et leges illae suis temporibus aptissimae, quae sic exigente temporum mutabilitate ad nos nihil fere pertinere in plerisque videntur. Eas itaque lege et mature considera. Cumque opus perfeceris, ad sequens Generale Capitulum perferes, aut per alios perferendum curabis, ut cum reliquis aliorum Patrum in Diffinitorio conferantur, ex quibus unum volumen conficiatur. Poteris in hoc opere etiam aliorum Provinciae istius Patrum, qui tibi ad id videbuntur idonei, consilio uti, et sententia. Vale, et nos Deo in tuis orationibus commenda. Delegerunt sane Patres virum sanctissimum et sapientissimum, qui huic operi feliciter manum admovere posset, sed brevi ad majora vocatus, minoribus non valuit intendere. Anno enim 1544 cum Prior esset Vallisoletanus, a Caesare Carolo V Archi-Episopali Ecclesiae Valentinae prafectus est, Georgio Austriaco ad Ecclesiam Leodiensem in Germania prometo. Repugnavit electioni Thomas, qui Ecclesiae etiam Archi-Episcopalis Granatensis Infulas oblatas, dum Castellae Provincialem ageret, recusavit. Ad vir sanctus, corde humilis et animo obediens, honorem humuliter respuit, et onus obedienter acceptavit. Dum potuit, inflexus amicorum et Principum precibus, et hortatibus ad superiora ascendere fugit, [P. 942] ut in humili salvaretur, at accedente Ven. Francisci de Nieva, Castellae Provincialis praecepto (esto doctissimi viri, an id a Praelato regulari injungi possit, non sine fundamento dubitarint) quod pro humilitate reiiciebat, pro obedientia amplexus est, agnoscens, melius esse obedire, quam sacrificare. Acceptato itaque Praesulatu Valentino ad Seripandum, quas ejus manu subscriptas in Archivo Romano vidimus, literas dedit in lingua Hispanica, Seripandus vero ad Thomam sequentia die. 10 Septembris ejusdem anni: Fr. Thomae Villanovano Archi-Episcopo Valentino electo. Deo, qui Coelum et Terram summa ac ineffabili providentia moderatur, a nobis omnibus, et a me ipso praesertim, qui Augustinianis nunc praesum, gratiae sunt agendae immensae, quod per Carolum Caesarem pietatis propugnatorem unicum, ut ex tuis literis laeetus audio, in ordine Episcoporum te virum summae integritatis, et doctrinae collocaverit. Gratulor igitur tibi primum, Valentinae deinde Ecclesiae, nostri denique Ordinis hominibus universis. Tu enim virtutis tuae testimonium consecutus es amplissimum, in quo nulla ambitionis, aut cupiditatis nota existat. Dei unius, qui, quos vult eligit, consilium veneramur, et Caesaris fidelissimum pectus laudamus. Valentina vero Ecclesia pastorem eum adepta est, quem summopere optare debebat, qualem describit Apostolus potentem exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt reprimere. Nostri vero Ordinis nemo erit, qui non laetetur, ac quasi triumphet, quod in te excitetur prisca Patrum virtus, et gloria reviviscat. Post enim magnum illum Alphonsum Toletanum Hispalensem Praesulem nemo ad tantum munus in Hispania a Deo vocatus recolitur. Hunc tu nobis honorem egregia virtute restituis. Ego vero judicio quoque meo gratulari possum, quod haec de te divinare videbar, cum mores et integritatem tuam magnamque maximarum doctrinarum peritiam in Hispania contemplabar. Non vereor, quin sanctissimus Dominus noster Pontifex hanc Caesaream nuncupationem gratissimo animo sit accepturus, apud quem gravissimum virtutis tuae testimonium extabit Reverendissimi Domini Burgensis; qui ut saepe ad te scripsi, amat te impense. Ego quoque officio meo non deero, cum Romam rediero, quod ad Cal. Novembris futurum existimo, Deo juvante. Dominus igitur, qui te vocavit, virtute ex alto induat, ut omnes legitimi pastoris numeros explere ad suam gloriam et tuarum ovium salutem possis. [P. 943] Quibus verbis tibi benedicimus et bona precamur, quod primum ad nos attinet, deinde ut debemus manus tibi tanquam Episcopo summo honore exosculamur digno; demum res tui Ordinis in ea civitate, quae certe magno egent auxilio, commendatas tibi esse pro tua pietate optamus. Qua de re cum federe te in fede tua compertum habebimus, latius agemus. Interea vale, dignissime Praesul, et me, quem ut patrem venerabare, nunc ut deditissimum servum complectere. Eodem anno 1544 die 10 Octobris Paulus III Summus Pontifex Thomae neminationem in actis Consistorialibus ratam habuit. Ad Thomam jam Archi- Episcopum Seripandus die 28 Novemhris ejusdem anni hanc misit Epistolam: Reverendissimo Valentiae Archi-Episcopo. Ea semper fuit mea in te fides et benevolentia, quae summam nunc peperit observantiam, et venerationem, ut nihil verear, ad te confugere, tuumque auxilium omnibus in rebus postulare, in quibus te mihi prodesse posse cognoscam. Venit enim mihi in mentem, quanta animi promptitudine, dum inter nos ageres, mihi obtemperares, ut asseverare audeam, et jure jurando affirmare, in tam magno meorum Fratrum numero neminem invenisse, qui erga me fuerit officiosior, vel meis mandatis obsequentior. Cur nunc et si ad amplissimam istam dignitatem tua te virtus evexerit, dubitem, quin et optima sis erga me voluntate, et nihil mihi denegaturus, quod abs te tua servata dignitate fieri possit; nunquam desperabo ab eo posse impetrare rogando, a quo nihil non obtinebam praecipiendo. Est in Sacrosancto Cardinalium Senatu Rainaldus Polus Angliae Cardinalis vir spectatae virtutis, pietatis vere christianae, doctrinae singularis; de cujus humanitate et sanctissimis moribus tanta est apud bonos omnes opinio, ut qui hunc non colit, et observat, in bonorum numero haberi non possit, (haec de Polo Seripandus, ut Thomam oraret, ut fructus praebendae Capiscoliae nuncupatae, qua in Ecclesia Valentina Cardinalis fruebatur, solvi curaret, et faceret) haecque dictis subnectit, est in meo Collegio Augustinensium Valentiae Joannes Baptista Burgos, qui nunc reliquis praeest. Is ni fallor, integer vitae est, et doctrinae non vulgaris, hunc hominum, et quia tuae professionis est, et quia moribus est suavissimis, ac aliorum honestatem totis viribus optat, et procurat, commendatum suscipe. Qua in re mihi quoque rem gratissimam feceris. Quoniam vero Christianorum Principum, quos Deus unanimes in domo habitare facit, voluntas de Concilio eadem est cum Pauli III Pontificis Maximi voluntate, [P. 944] Tridenti te videre spero, de cujus praestanti virtute multa Patribus pollicitus sum. Interea rogo, ne dedigneris his meis literis respondere, tuas enim mihi reddendas omni fide curabit Joannes Baptista Burgos is, quem tibi commendavi. Vox Thomas suae Ecclesiae regimen iniverat, cum de Tridentina Synodo inchoanda coeptum. Congregati Patres Idibus Decembris anno 1545 aperuerunt Synodum, cui praeerant Joannes Maria de Monte postea Julius III et Marcellus Cervinus, postea Marcellus II et Reginaldus Polus Anglus S.R.E. Cardinalis. Illuc Caesar Carolus Thomam nostrum et duodecim alios Episcopos ex Hispania destinabat, jamque Thomas erat in procinctu, ut iter arriperet, si nova Caesaris jussio superveniret; ea, tamen deficiente, cogitatum iter omisit. Is autem in suo Ecclesiae regimine sic se gessit, ut Successoribus suis plurima doctrinae et sanctitatis exempla reliquerit, et a sede Apostolica meruerit Eleemosinarii cognomentum. Collegium Valentiae erexit, et nostrum Complutense redditibus auxit, majoremque Principis Sacelli partem Conventus Patrum Franciscanorum Villanovae patriae suae. Cum denique multis annis pie sancteque vixisset, nam, teste Josepho Pamphilo, nihil prioris sanctae institutionis in dignitate pastorali omisit, sed orationibus, lectionibus scripturarum, meditationibusque sanctis, et internorum contemplationi, nisi aliorum commodis utilitatique serviret, operam jugiter dabat. Deo vocante, infirmare coepit, sanctoque fine quievit anno 1555 die 8 Septembris Marianae Nativitati Sacra et in templo nostro Valentino S. Mariae de Succursu sacra illius pignora sunt reposita. In ejus funere (ut fertur) plus quam octo millia et quingenti pauperes intervenere. Epitaphium eidem erectum ita sonat: Conditur hoc tumulo D. Fr. Thomas a Villanova Archi-Episcopus Valentinus Divini Verbi Praedicator eximius, qui Christi pauperes benigna quidem manu non solum vivens fovit, sed ad extremum usque spiritum amplissimis eleemosynis est prosecutus. Obiit die Nativitatis Virginis Ma­riae anno 1555. In nostra Religione non minus sanctitate, quam doctrina resplenduit; erat enim Theologus doctissimus et Concionator famosissimus, quod elucubrationes eus testantur videlicet: [P. 945]

Sermones gravissimis verbis, sententiisque referti, et Commentaria in Cantica Canticorum, quae incepit, non autem perfecit, et haec una cum Concionibus excusa sunt opera Mag. Petri de Uzeda, qui eis elegantiori latinitate donatis vitam Divi Thomae praemisit. Prima editio Sermonum facta est Compluti, seu Alcalae in Hispania 1581, in fol. dein impressi sunt Brixiae 1603, in 4. Coloniae 1614 et 1616, in 4. Romae 1659 apud Angelum Bernabo a verme, in fol. Coloniae 1661, in 4. Novissima editio de 1757 sumptibus Ignatii Adami et Francisci Antonii Veith exstat in nostra Bibliotheca Monacensi, huic praefixa est Synopsis vitae Divi Thomae, in fol. Augustae Vindelicorum.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 255, col. II.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome V, pag. 89, col. I. Paris 1718.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 871.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 116 et 119. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 174. Antuerpiae 1613.

Nicasius Baxius in vita D. Thomae. Antuerpiae 1622.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 202. Monachii 1623.

Cornelius Curtius in elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 25. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 438, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 653. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 373, num. 4.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 338.

**************************************************************

Villaroel Casparus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae del Quito, Filius Coenobii Quitensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor; vir, qui propter singularem magnitudinem ingenii, morumque integritatem Ordini nostro magnum conciliavit honorem, primo enim ad Episcopatum Fanensem S. Jacobi, postea ad Ecclesiam Episcopalem Arequipensem, et demum ad Mitram Argentinensem in regno Peruano exaltatus fuit. Nomina operum ejus sunt:

Gobierno Ecclesistico pacifico.

Concordia y union de los duos Cuchillos.

Semana santa.

Tratados de los commentarios dificultades y discursos literales, y mysticos sobre los Evangelios de la Quaresma. Tres tomi, quorum primus prodiit Ulyssippone 1611. Secundus Madriti 1632 et Tertius Hispali 1634, in 4.

Comment. super Cantica.

Quodlibeta disputata in Universitate Regali.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 410, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1616.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 231. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 946] a Villa Vicentio Laurentius, natione Hispanus, Patria Xerezanus, in Provincia Bethica, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Lovaniensis. In hac Universitate officium publici Professoris Sacrae Scripturae peregit. Fuit insuper Commissarius Generalis et Vicarius inferioris Germaniae. Anno 1570 erat Concionator aulicus Philippi II Hispaniarum Regis. Anno 1575 haud levem passus est persecutionem ab Episcopo Pacensi, hic enim scripta Laurentii traduxit, per quod inter utrumque talis exorta est dissensio, ut causa haec Romam delata, et ab Eminentissimo Cardinali Justiniano examinata fuerit. Verum Laurentius victoriam reportavit, ad quam Reverendissimus Prior Generalis Thaddaeus Perusinus gratulabatur, ei scribens die 6 Novembris anno 1576, quod libri ejus Romae approbati fuerint; die 4 vero Februarii anno 1578, cum per Epistolam certiorem reddidit, quod opuscula Episcopi Pacensis correctioni et emendationi submissa fuerint. Duplicem igitur triumphum obtinuit, tum quia a calumniis sui Adversarii illaesus evasit, tum quia scripta Episcopi Pacensis correcta et emendata fuere. Laurentio nostro in praestantia ingenii, in morum integritate, et in Divinarum literarum ac Sanctorum Patrum peritia pauci aequari potuere, erat enim inter Theologos Hispaniae sui aevi fere primus, atque beneficio disertae linguae tantum valebat, ut, quando sacris Concionibus operam dabat, auditores adeo commoverit, ut nemo multis antea temporibus majori confluxu audjtus fuerit. Notitiae, eruditionique posterorum sequentia opera transmisit:

Libros III de economia sacra circa pauperum curam a Christo instituta, Apostolis tradita, et in universa Ecclesia inde ad nostra usque tempora perpetua Religioni observata cum quorundam propositionum, quae huic sacrae oeconomiae adversantur, confutatione. Antuerpiae 1564 apud Christophorum Plantinum.

Opus hoc sctipsit contra consilium Aegidii Witzii de continendis et alendis domi pauperibus, quod Antuerpiae emiserat 1568.

Phrases scripturae sacrae. Antuerpiae 1571 apud viduam et haeredes Steeltii.

Libros quatuor de recte formando Theologiae studio, seu de ratione studii Theologici.

Libros III de formandis sacris Concionibus, seu de interpretatione Scripturarum populari. Antuerpiae 1565, in nostra Bibliotheca Monacensi.

Tabulas compendiosas in Evangelia et Epistolas Quadragesimae. Lovanii 1563 apud Gravium, in fol.

[P. 947] Conciones in Evangelia et Epistolas totius anni dicatas Fr. Bernardo a Fresneda Episcopo Conchensi. Has Spangenbergius composuit haeretica infectas doctrina utpote hareticus, eapropter Laurentius eas ab hac fece purgavit, et Lovanii 1566 edidit apud Bartholomaeum Gravium. Etiam Venetiis anno 1566 impressae fuerunt apud Bartholomaeum Rubinum.

Commentaria in quatuor Evangelistas.

Commentaria in omnes Divi Pauli epistolas.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 9, col. I.

Andreas Schottus in Bibliotheca Hispanica.

Valerius Andreae in Bibliotheca Belgica.

Joannes Clessius in Elencho librorum, pag. 136.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita et in duplum aucta, pag. 447, col. II. Tiguri 1574.

Dans le dictionaire historique et critique de Mons. Bayle, tomo IV, pag. 446.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1618.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 121. Romae 1581.

In operibus Angeli Rocca, Romae 1719 editis, tomo II, pag. 114 e 115.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 128. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 204. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 17, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 426. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 608, num. 25.

**************************************************************

a S. Vincentio Jordanus, Excalceatus, natione Italus, Patria Caccabensis, Alumnus Congregationis Italicae ad initium Saeculi 18, nempe die 4 Septembris anno 1709 Panormi dies vitae implevit. Erat Theologus praestantissimus et Concionator celeberrimus, qui in multis oppidis Siciliae tempore quadragesimali Conciones habuit. Eloquentiae suae vestigia reliquit in opere lingua Italica impresso, cujus titulus:

Il Cavaliero dell’Apocalisse ammirato dal contemplativo di Patmos al capitolo 19 delle sue visioni. Panegyrico sacro alle glorie dell’Illustrissimo Martire S. Giorgio Pro­tettore della piana degl’Albanesi. Panormi apud Josephum Grimignanum 1700, in 4.

Scripsit etiam opus pro moribundis adjuvandis.

Antoninus Mongitor in appendice prima ad tomum I Bibliothecae Siculae, pag. 25.

**************************************************************

Vincentius a S. Eleonora, vide Lit E. a S. Eleonora Vincentius.

Vincentius Montaignesius, vide Lit. M. Montaignesius Vincentius.

Vincentius a S. Severino, vide Lit. S. a S. Severino Vincentius.

**************************************************************

[P. 948] Vinckels Franciscus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, vixit Saeculo 17. Vir nobilibus moribus, ac vivaci subtilique ingenio ornatus nobis reliquit libellum intitulatum: Simia Dei.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 100. Lovanii 1727.

**************************************************************

de Visitatione Simon, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, vixit Saeculo 16. Artes liberales fere omnes praesertim Philosophiam optime calluit, scripsit enim: In libros Aristotelis de Meteoris et coelo. Opus hoc cura Mag. Antonii Kerbeckii. Ursellis 1604 prelo fuit traditum.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica e chronologica, tomo III, pag. 225, col. I. Lisboa 1752.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 233.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1648. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 405, col. II. Madriti 1644.

**************************************************************

Viterbiensis Aegidius, vide Lit. C. Canisius Aegidius Viterbiensis.

Viterbiensis Jacobus, vide Lit C. Capoccius Jacobus Viterbiensis.

**************************************************************

de Vivis vel Vivus Augustinus, natione Italus, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, vixit Saeculo 16. Vir moribus et doctrina insignis, ac omni literatura sua aetate nobilis luci publicae dedit in sua vernacula lingua librum, cujus titulus:

Studium verae sapientiae, quo quolibet sive sanus sive aegrotus aut moriens se gerere debeat. Maceratae 1585.

Nicolaus Toppi nella Biblioteca Napolitana, pag. 6, col. I.

Antonius Possevinus tomo I apparatus sacri.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 103. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Vogrin Benedictus, natione Germanus, Patria Styrus Ostegensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Leucensis ad initium Saeculi 18 in Conventu S. S. Trinitatis in collibus Sclavonicis die 23 Octobris anno 1712 piissima morte obiit. Philosophiam Graecii, Viennae Theologiam audivit. Cathedrae admotus Verbum Dei annuntiavit, ex quo Baccalaureus Theologiae simul et Prior Labacensis, ac Custos confraternitatis corrigiatorum creatus est, ea tamen lege, [P. 949]  ut quovis mense populum exhortaretur ad cultum Marianum. Rexit praeterea Graecense ac Leucense monasterium, ubi anno 1704 Parochum egit. Anno 1707 Supprior Viennae factus, quo tandem officio cedens, ad sanctissimae Trinitatis conventum in collibus Sclavonicis migravit, ubi sicut superius audivimus alteram vitam adiit. Ab ipso sunt reliqui: Sermones octo Germanica lingua de S. Joanne Sahaguntino Gradi anno 1691 dum Canonizationis solemnitas copioso concurrente populo celebraretur dicti, impressi vero simul cum aliis. Clagenfurti 1692 apud Matthiam Kleinmayr, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Volaterranus Aegidius, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, vixit Saeculo 16. Perfecti Philosophi ac Theologi profunde docti nomen adeptus, cum Reverendissimo Episcopo Thininiensi ut ejus Theologus Concilio Tridentino interfuit, in quo die 20 Maji anno 1563 orationem habuit.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 124. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 205. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 19. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Volaterranus Andreas, natione Italus, Alumnus Provincie Lombardiae, vixit Saeculo 16. Sacrae Theologiae Doctor. Apud nostros ob celebrem scientiarum praestantiam et integerrimam vitam, prudentiamque tantum valuit, ut ad Concilium Tridentinum missus fuerit, in quo die 19 Augusti anno 1563 coram Concilii Patribus peroravit.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 124. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 205. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 58. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Vorster Matthaeus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bruxellensis, vixit Saeculo 17. Zelosus Missionarius in Geldria et haereticorum voce ac calamo insectator acerrimus, Conventui Waldersingensi in Lotharingia praefuit. Die I Martii anno 1654 ad Superos abiit, et in vita typis dedit:

Methodum necessariam et facilem pro instructione juventutis, ut fructuose sciat confiteri et communicare. Mechliniae 1640 typis Henrici Jaye.

Officia Sanctorum Ordinis nostri in compendium redegit, ut sub forma alicujus diurnalis inservire possint. Antuerpiae 1641 ex officina Mereti.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 477. Bruxellis 1654. [P. 950]  

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 170. Lovanii 1727.

Antoninus Höhn in Chronologia Provinciae Rheno-Svevicae, pag. 245. Herbipoli 1744.

**************************************************************

de Vos Petrus, natione Germanus, Patria Schiedamensis Batavus, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Diesthensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor et Professor. Praeclarissimi hujus viri qualitates, officia et dignitates condigne describere difficile foret, si eas nobis in compendio non exhiberet Epitaphium Gandavi in ambitu ante introitum Sacristiae ei erectum quod ita sonat: Piis manibus Reverendi admodum, ac Eximii P. Mag. Petri de Vos, S. Theologiae Doctoris, qui ex praenobili stemmate in hac eremo S. P. Augustini pietate, moribus ac doctrina conspicuus, et regimine in Conventibus Antuerpiensi, Brugensi ac ter in hoc Gandavensi Prior vigilantissimus. Missionis Hollandicae annis 12 Praepositurae: duorum Capitulorum Praesidentiae, ac Provincialatus, uti Provinciae, ac Ordinis Diffinitoriatus dignitate functus, soli coelo, choro, cellae vivens anno 1678, 3. Aug. aetatis suae 73, Relig. 55, Sac. 49, omnibus est defunctus, ut aeterna requiescat in pace. Ex optimo ingenii sui thesauro ad utilitatem Concionatorum deprompsit:

Manipulum concionum moralium ex operibus Hieronymi Drexelii S. J. in omnes anni Dominicas, festa et quadragesimam in quatuor tomos divisum. Antuerpiae 1644. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi et Ratisbonensi ad S. Emmeranum.

Conciones Morales 21 in solemniora Deiparae Virginis Mariae festa. Antuerpiae 1644.

Item recensuit, ac simul anno 1643 reimprimi curavit in duobus tomis omnia opera P. Hieremiae Drexelii in minori fol. apud Joannem Cnobaert.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 93, col. I. Coloniae 1683.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 183. Lovanii 1727.

**************************************************************

 

mso-bidi-font-size: 9.0pt'>12 Praepositurae: duorum Capitulorum Praesidentiae, ac Provincialatus, uti Provinciae, ac Ordinis Diffinitoriatus dignitate functus, soli coelo, choro, cellae vivens anno 1678, 3. Aug. aetatis suae 73, Relig. 55, Sac. 49, omnibus est defunctus, ut aeterna requiescat in pace. Ex optimo ingenii sui thesauro ad utilitatem Concionatorum deprompsit:

Manipulum concionum moralium ex operibus Hieronymi Drexelii S. J. in omnes anni Dominicas, festa et quadragesimam in quatuor tomos divisum. Antuerpiae 1644. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi et Ratisbonensi ad S. Emmeranum.

Conciones Morales 21 in solemniora Deiparae Virginis Mariae festa. Antuerpiae 1644.

Item recensuit, ac simul anno 1643 reimprimi curavit in duobus tomis omnia opera P. Hieremiae Drexelii in minori fol. apud Joannem Cnobaert.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 93, col. I. Coloniae 1683.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 183. Lovanii 1727.

**************************************************************

 

pan>