M

 

**************************************************************

[P. 529] de la Magdalena Ioannes, natione Lusitanus, Patria Olyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Lisbonensis ad initium Saeculi 16 adhuc vivebat, primum enim anno 1513 e vivorum numero discessit. In Registris Ordinis de eo legitur, quod ex dispositione Reverendissimi P. Mag. Generalis anno 1467 in Conventu Florentino studiis vacaverit. Die I Januarii anno 1480 Reverendissimus ei concessit, ut jam Baccalaureus a Magistro Sacri Palatii Magisterium accipiat, eique die 6 Julii officium Vicarii Generalis in tota Provincia Portugalliae contulit cum potestate in Coenobio Olyssiponensi observantiam inducendi. Anno 1482 die 22 Julii eum Reverendissimus a munere Provincialis dimittit, et Regentem Studii Ulyssipponensis denominat. Anno 1491 die 27 Martii denuo Provincialis eligitur, in qua dignitate a Reverendissimo P. Mag. Generali die 6 Januarii 1493 et die 20 Augusti anno 1496 confirmatur, ad quod munus annis 1497, 1499, 1500, 1505 assumptus fuit. Ex Italia in Patriam suam reversus, Olyssipone per 26 annos cathedram publicam Theologiae moderatus, et Ioannes II Rex Portugalliae illum Instructorem Principis sui Alphonsi constituit, Legatumque ad Regem Castellae pro matrimonio Alphonsi Filii sui, et Elisabethae misit. Ab ejus ingenio profecta sunt: [P. 530]

Comment. in quatuor libros sententiarum.

Tractatus de sanguine miraculoso, qui non semel fluxit ex hostia sanctissima Eucharhistiae, quae veneratur in nostra Ecclesia ad S. Augustinum Cassiae in Provincia Spoletana, seu Umbriae. M. S. hoc asservatur Cassiae in nostro Coenobio.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 557, col. II.

Abraham Bzovius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 1490.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 30. Lipsiae 1751.

Iosephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 92. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 117. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 30.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 452, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 355.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 310, num. 17; carte 340, num. 13; carte 345, num. 10; carte 556, num. 7; carte 640, num. 15. Bologna 1682.

**************************************************************

Magerl Antonius, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae, Filius Coenobii Viennensis, vixit Saeculo 18. Concionator denominatus hoc officium Viennae, Graecii et Pruggae tanta cum laude peregit, ut titulos Praedicatoris Generalis, Baccalaurei, et Praesentati Roma obtinuerit, merueritque ad Prioratus Pruggensem, atque Graecensem promoveri. Tandem Viennae die 5 Februarii anno 1751 fatis cessit. Edita ab eo sunt:

Compendiosa historia vitae gloriosi P. Aurelii Augustini rhytmice conscripta ab indignissimo tanti Patris filio  P. Antonio Magerl, Ord. Eremit. S. Augustini, Viennae Austriae typis Wolfgangi  Schwendimann, in 8.

Christianae Considerationes de triplici  passione Christi Jesu, peccatoris, et diaboli, quas Celsissimo Principi, et Episcopo Pataviensi, seu Passaviensi Comiti de Lamberg, cujus effigies est praefixa, dicavit. Viennae Austriae typis Gregorii Kurtzböck 1735, in 4. Secunda editio facta est in lingua Germanica et impressa Viennae Austriae per Joannem Christophorum Held 1751, in 4.

Festivale continens 99 Conciones germanicas, sumptibus Philippi Jacobi Veith Augustae Vindelicorum et Graecii 1746, in fol.

Conciones Dominicales jam praelo paratae erant, sed morte praeventus typis mandare nequivit. Extant tamen M. S. S. in Bibliotheca nostra Viennensi.

Catalogus Scriptorum Proviciae nostrae Austriae.

**************************************************************

Magi Basilius, natione Italus, Patria Genuensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Genuae, vixit Saeculo 16. Vir magnae eloquentiae, Rhetor insignis, et Orator plurimum laudandus, sui felicis ingenii monumenta dedit duas orationes, quae M. S. S. existunt in Bibliotheca Aprosiana: [P. 531]

Unam evulgavit typis Mediolanensibus 1590, in 4, ob promotionem ad Cardinalitiam dignitatem Illustissimi ac Reverendissimi D. D. Gregorii Petrochini Parentis S. R. E. Cardinalis amplissimi, tit. S. Augustini, ac universae Augustinianensis Religionis  vigilantissimi Generalis.

Alteram de laudibus Reverendissimi Fr. Spiritus Vicentini, universae Augustinianae Reipublicae Mag. Generalis vigilantissimi.

Augustinus Oldoinus  in Athenaeo Ligustico, pag. 97. Perusiae 1680.

**************************************************************

Magirus Joannes, alias Dencock vel Clencock, natione Germanus, Patria Saxo, Alumnus Provinciae Turingo Saxonicae, Filius Coenobii Erfordensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor Pragensis, vir ob rerum Divinarum speculationem, et morum dulcedinem mire aestimatus, per quod in Universitate Oxoniensi in Anglia, et Pragensi in Bohemia magnam sibi peperit famam. Pragae die 15 Junii anno 1352 ad aliam vitam properavit. Ea, quae pro posteris exaravit, sunt:

Solemnis expositio literalis super quatuor libros sententiarum Magistri Petri Lombardi, in fol. Exstat in Bibliotheca nostra Senis. In fine leguntur haec verba: Et hic finitur expositio literalis quatuor librorum sententiarurn Mag. Petri Lombardi, quondam Episcopi Parisiensis, per me Fr. Ioannem Clencock Praeceptorem Theologiae Universitatis Oxoniae Ordinis Heremitarum.

Quaestiones variarum Propositionum Pragae disputatarum.

Historia suae Patriae.

Liber contra Adelbertum Solemnitatis Visitationis B. V. Mariae impugnatorem.

Sermones de tempere.

Sermones de Sanctis.

Epistolae ad diversos.

Catalogus Scriptorum  Provinciae nostrae  Bohemicae.

Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 61. Tiguri 1555.

In eadem Bibliotheca per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 360, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 428, col. II. Tiguri 1583.

Guilielmus Eysengrein in catalogo testium  veritatis, fol. 140. Dilingae 1565.

Christianus Iöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 36. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis, fol. 52. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 111. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 13. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 387.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo V, carte 536, num. 13. Bologna 1678.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 scriptoribus

Augustinianis, pag. 224. Romae 1704.

**************************************************************

[P. 532] Magni Jacobus, natione Gallus, Patria Tolosanus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii Parisiensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor. Exstitit in Universitate Patavina publicus Philosophiae et Theologiae Professor, dein Carolo VII Francorum Regi tanta cum satisfactione a Sacris confessionibus fuit, ut eidem Archi-Episcopatum Burdigalensem obtulerit, quem pro innata humilitate recusavit. Vir non tantum nomine, (nam a Gallis Jacques le grand appellatur) sed etiam in omni fere litteratura magnus, in omnibus enim disciplinis, Philosophicis, Theologicis, et potissimum Sacra Scriptura ita excelluit, ut vix parem illa aetas tulerit. Tandem in bona senectute Parisiis anno 1422 placide ad Deum migravit, sepultusque est in nostro magno Monasterio Parisiensi, qui apud orbem litteratum propter sua nobis relicta opera in aeterna erit memoria, scripsit enim:

Sophologium, seu opus de inquisitione Divinae sapientiae, divisum in decem libros. Principalis intentio Authoris est, inducere legentes ad amorem sapientiae. Opus hoc primo impressum, et editum fuit Parisiis die I Junii 1477 per Martinum Grantz et Socios in fol. Dein Lugduni 1485, teste Michaele Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 779. Lugduni 1495 antiquis characteribus, in 8. Lugduni 1498 per Joannem Richard, in 4. Ita Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 659. Parisiis 1506 per Philippe impensis Joannis Petit, in 4; item Parisiis 1516, in 4 denique Lugduni cum Joannis de S. Geminiano opere de similitudinibus 1585, in fol. Hoc opus M. S. exstat in Bibliotheca Basileensi. In Bibliotheca Monasterii S. Martini Turonensis. Codex 132. In Bibliotheca S. Victoris Parisiis. In Bibliotheca Cathedrali Metensi. In nostra Bibliotheca Viennae in Austria. Et ter in Regia Parisiis cum inscriptione: Jacobi le Grand Sophologium ad Michaelem Episcopum Antisiodorensem, et Illustrissimi Principis Francorum Regis Confessorem.

   Librum bonorum morum sub hoc titulo gallico: Livre des bonnes. Meurs de Jacques le Grand del Ordre de Saint Augustin, dedié au Duc de Berry avec son portrait.

   Livre des Eschets amoureux en prose avec l’archiloque sophie par Jacques le Grand Augustin, dedié à Louis de Françe Duc d’Orleans, dont le portrait au commençement du Livre.

   Annotationes in libros Sacros universos.

Comment. in quatuor libros sententiarum, teste Antonio Possevino in Bibliotheca selecta libro III, pag. 277.

   Compendium Philosophiae, quod sic incipit: Illustrissimi Principis Regis Francorum devotissimo Confessori D. Michaeli Divina Providentia gratia Episcopo Antisiodorensi humilis sui Patroni Cappllanus Fr. Iacobus Magni Ordinis Heremit. S. Augustini continuam famulandi affectum; compendium Philosophiae, quod studentium, sociorumque meorum contemplatione compegeram, vestrae paternae Dominationi solito more decrevi adscribere, quod etiam nulli hominum hucusque adscripseram. [P. 533] In fine: Explicit praesens opus complete scriptum in vigilia Nativitatis B. V. Mariae anno 1402. M. S.  membr. in 4, in nostra Bibliotheca Aprosiana Ventimilii.

   Quaestiones in libros de anima.

Expositionem litteralem et mysticam super libros Genesis per Jacobum Magnum Conventus Parisiensis Ordinis Heremit. S. Augustini M. S. seu hic Codex asservatur Romae in Angelica, et Ratisbonae in nostra Bibliotheca, in cujus fine haec leguntur:Descripta per Michaelem Kreudl de Novo Foro cursore anno 1470, die 21Iulii, in solemni studio et Conventu Tolosano.

Bernardus Montfaucon in Biblioteca Bibliotecarum M. S. S. tomo I, pag. 612, col. II; tomo II, pag. 139, col. I, pag. 1338, col. II, pag. 1372, col. I.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesisticis, pag. 279. Coloniae 1546.

Dans la Bibliotheque d’Antoine du Verdier, pag. 604. Lyon 1585.

Henricus Warthon in appendice ad historiam litterariam Guilielmi Cave, pag. 86, col. II.

Joannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesiasticorum, tomo I, pag. 357.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 319, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum  Frisium  ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 379, col. I. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis seu latinitatis, libro IX, pag. 31.

In eadem Bibliotheca per Josephum Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo IV, pag. 13, col. II. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 40. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol 72. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 100. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Aphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 429, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 312. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani,  tomo VI, carte 429, num. 13. Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 191. Ramae 1704.

**************************************************************

Magri Nicolaus, natione Italus, Patria Drepanitanus, Alumnus Provinciae Siciliae, Filius Coenobii Drepaniensis, vixit Saeculo 17. Vir soluta et ligata dictione non inamoenus evulgavit carmine latino:

Triumphum gloriosae Virginis S. Catharinae. Venetiis 1640, in 8. Italice vero: L’origine di Livorno. Florentiae 1642, typis Amatoris, Massae, in 8.

Antonius  Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo II, pag. 91.

**************************************************************

Maigretius Georgius, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bulloniensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Lovaniensis, vir omni literarum eruditione imbutus, munere Prioris Leodiensis et Tornacensis, [P. 534] postea Provincialis egregie functus est. Anno 1633 vivere desiit. Ab eo sequentia opera lucem publicam viderunt:

Novitiatus, seu perpendiculus vitae monasticae pro Novitiorum instructione in lingua gallica. Duaci 1602 et 1609, item Leodii 1615.

   Thesaurus, sive toreuma honoris Christi, et Sanctorum, ac de Confraternitate cincturatorum. Duaci 1604. Leodii 1611. Antuerpiae 1628, in 8.

   Radiolus, sive Atomus vitae monasticae, in quo exponuntur fructus et utilitates, quas percipiunt  civitates in Religiosorum in urbes adventu. Duaci 1608.

   Surculi pullulantes e palma priorum Martyrum S. P. Augustini. Leodii 1615.

   Theatra tragico-comica et anatomica Belgicarum miseriarum, quas Provinciae Belgicae passae sunt spatio 40 annorum.

   Vita S. Joannis Sahaguntini. Tornaci 1610.

   Martyriographia Augustiniana. Antuerpiae 1625, typis Verdusii.

   Augustino Pictacium Provinciae Flandriae, seu inferioris Germaniae. Bruxellis 1625.

   Tractatus brevis, quo ostenditur Religiosos Mendicantes ad alium Ordinem etiam strictiorem (excepto Carthusiano) absque Papae licentia transire non posse. Leodii 1630.

   Litaniae Augustinianae. Lovanii 1626.

   Compendium vitae B. Thomae a Villa Nova. Leodii 1626, in 8.

   Antiphonale et Processionale Ordinis nostri, 1625.

   Laudatio funebris Josinae Eleemosynariae Comitissae a Maria Illustrissimi Comitis Rupefortii Conjugis. Leodii 1627, in 12.

Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 341, col. I.

Valerius Andreae in Bibliotheca Belgica.

Franciscus Swertius in Athenis Belgicis.

Henningus Witte in Diario Biographico, ad annum 1633.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 48.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 77. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 49. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 237. Bruxellis 1654.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 174. Lovanii 1727.

**************************************************************

Mainanus sive Mainerius Petrus, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister, doctus Religiosus, et vitae honestate clarus, Theologus insignis, ac inter primos sui aevi Predicatores elaboravit:

Sermones de tempore et de Sanctis, qui Mediolani ad S. Marcum pulcherrimis characteribus in charta

pergamena exarati custodiuntur. [P. 535]

Philippus Argelati in Bibllotheca Scriptorum Mediolamensi, pag, 887.

Philippus Pincinelli nell’Ateneo dei Letterati Milanesi, pag. 462.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae etatis, sive latinitatis libro XV.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo V, pag. 265, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 52. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 52. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 153. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Angustiniano, parte III, cap. 13. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 277 et 281, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 578. Bruxellis 1654,

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 537, num. 7. Bologna 1678.

**************************************************************

Malabranca Hugolinus, natione Italus, Patria Urbevetanus, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii Urbevetani, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor. Viri hujus celeberrimi brevem delineationem ex eruditissimo P. Mag. Dominico Antonio Gandolfo referam, quae ita sonat: Ugolinus Malabranca, Patricius Urbevetanus, vir celeberrimus, ac sui aevi longe doctissimus. Prima ipsius memoria a me observata est sequens: Anno 1304 praesentavit in autentica forma Cardinali Bernardo tit. S. Marci Legato Apostolico, tunc in Monte Falisco residenti BulIam nunc asservatam in nostro Perusino Archivo, Clementis VI, anno ejusdem Pontificis 7. Postea 1358 cum Magistro Francisco de Fulgineo deputatus exstitit a Capitulo Generali Examinator eorum, qui ad Conciones habendas destinati erant. Anno 1364 Episcopus Urbevetanae patriae electus a Capitulo, sed a Pontifice, qui jam alium designaverat, confirmationem non obtinuit. Eodem anno selectus fuit a Cardinali Androvino secundus in ordine inter novem doctissimos Theologos, qui instituere, et fundare debebant, mandante Innocentio VI Pontifice famigeratum Theologorum Collegium Bononiense. Deinde Patres Ordinis Avenione in Gallia Congregati, prospectis lucidis meritis, et virtutibus Hugolini eum primum Religionis Praesulem instituerunt. Demum 1370 ob praeclara gesta in Romanae Ecclesiae utilitatem Urbanus V Constantinopolitanum Patriarcham illum creavit, et anno 1371 ad Ariminensem cathedram regendam Successor direxit. Eam prudenter et perfecte annis tribus administravit. Multoties vero absens. Quippe qui a Pontificibus explicandis gravibus negotiis saepissime adhibebatur. Dum digressus Parisiis Romam reverteretur, in oppido tunc, nunc civitate Aquaependentis ad feliciorem vitam migravit, [P. 536] ejus corpus urbem veterem delatum in nostro D. Augustini templo Conditum est. Huc usque Gandolfus; Trithemius vero de Hugolino nostro encomiastice ita loquitur: Hugolinus Patriarcha Con­stantinopolitanus Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, vir in Divinis Scripturis longo studio exercitatus, et satis eruditus, ingenio subtilis, sermone scholasticus, moribus et vita spectabilis. Quam laudem adhuc magis amplificat noster Josephus Pamphilus his verbis: in confutandis aliorum dictis parem habuit neminem, neque apud quemcunque diffidebat utramque contradictionis partem defendere. Subtilissimus in sententiis, breviloquus, distinctus et formalis in dicendo, communia reliquens, ad singularia quaedam, et propria se extulit, quod praeclara illius  testantur opuscula, quorurn hic est catalogus:

   Comment. in quatuor libros sententiarum. M. S. asservatur in nostris Bibliothecis Romae in Angelica, Mediolani ad S. Marcum, Bononiae, et Neapoli in Carbonaria, Venetiis in Bibliotheca S. Francisci in vinea, et in librum primum in Bibliotheca S. S. Joannis et Pauli, teste Thomasino, pag. 29 et 106.

   Tracatus de perfectione specierum, quem descripsit Fr. Conradus Frechich. Exstat hoc M. S. in nostra Bibliotheca Ratisbonae.

   Quaestiones super octo libros Physicorum, partes II quarum prima in primos quatuor libros Mediolani ad S. Marcum in nostra Bibliotheca invenitur.

   Libri II Quaestionum super Praedicamenta et Perihermanias.

   Libri II de Idiomatum differentia.

   Liber  de Deo trino et uno.

   Liber de Principiis Ordinis.

   Liber de Sacris disciplinis.

   Sermones de tempore.

   Sermones de Sanctis.

   Comment. in Boethium de Philosophica consolatione.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 208. Coloniae 1546.

Marcus Antonius Coccius Sabellicus, Aeneade  IX, libro VII,  pag. 257.

Alphonsus Ciacconius in vita Honorii IV, pag. 780.

Raphael Adimarius in situ urbis Ariminensis, pag. 131.

Abraham Bzovius in Annalibus ad annum 1291, tomo XII, col. 1007.

Ferdinadus Ughelli in Italia Sacra, tomo II, col. 432, editionis primae.

Casimirus Oudin in Comment. de Scriptoribus Ecclesiasticis, tomo III, col. 1141.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 307, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Casarea Viennensi  amplificata, pag. 364, col. II. Tiguri 1583. [P. 537]

Albertus Fabricius  in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis sive latinitatis, libro VIII, pag. 890.

In   eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo III, pag. 303, col I; tomo V, pag. 8, col. I. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 68. Lipsae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, col. 59 et 60. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 98. Antuerpiae  1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 18. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano tomo II, pag. 502, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 300. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne Secoli Augustiniani, tomo V, a carte 101 usque ad 103, ubi gravibus rationibus ostendit, quod Thomas de Herrera male arbitretur, duos Hugolinos Malabranca exstitisse, et utrumque Episcopum Ariminensem atque Patriarcham Constantinopolitanum fuisse. Vide adnotationes in fine additas. Num. 206.

Dominicus Antonius Gandolfus in dssertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 343. Romae 1704.

**************************************************************

Maldonado Michael, natione Hispanus, Alumnus Provin­ciae Castellae, vixit Saeculo 17. Vir admirabilis ingenii, doctrinae singularis, eruditionis exquisitae, et Historicus insignis, composuit in lingua Castellana:

Librum, de gestis nostri Alexii Menesii.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 488. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Maldonado Petrus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Hispalensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor ex Jesuita factus Eremita Augustinianus, Divini Verbi declamator celeberrimus, et Divinarum Scripturarum Explanator, ac interpres insignis, die 27 Decembris anno 1615 decessit e vita. Typis submisit in lingua vernacula:

   Lectiones Sacras in Epistolam primam S. Joannis ad Joannem Baptistam Centurionem Estenae Marchionem. Olyssippone 1609, apud Antonium Alvarez, in 8.

   Comment. in priores 27 psalmos.

   Primera parte del Consuelo dejustos. Olysslppone 1609, in 4.

   Traça, y exercicios de un Oratorio, ibidem eodem anno.

   Libro Espiritual, que sirve para leccion, y Meditacion. Hispali 1631, in 12.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 169, col. I.

Henningus Witte in Diario biographico, ad annum 1615.

Andreas Gelsomini in coelesti thesauro.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 388, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 578. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Malon de Chaide Petrus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 16. [P. 538] S. Theologiae Doctor, excellens Poeta et egregius Theologus, fuit in Universitate Caesar Augustana Cathedraticus, et Prior Coenobii dictae civitatis, qui in sui memoriam in lingua Hispanica reliquit: Librum de Maria Magdalena, qui continet ejus statum peccati, poenitentiae et gratiae. Compluti 1590, item 1603, in 8. Barcinone 1588.

Tractatus II de S. S. Apostolis Petro et Joanne.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 169, col. II.

Ludovicus Jacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 422.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1822.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 153. Antuerpiae  1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 42.

**************************************************************

Mancini Marianus, natione Italus, Alumnus Provinciae Anconitanae, Filius Coenobii Pisaurensis, Saeculo 17 adhuc in vita fuit. Erat S. Theologiae Magister, Regens studii Ariminensis, Socius nostri Reverendissimi P. Mag. Generalis Petrochini, Confessarius Christiernae Danorurn Reginae, et Theologus, ac Consiliarius Ducis Urbinatis, vir in declamandis sermonibus excellentissimi ingenii. Proelo dedit:

Sermones in Italia et Hispania habitos anno 1601.

Orationem Recaneti anno 1602 in Comitiis Generalibus in commendationem defunctorum dictam.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 89, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 467. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Manfredi Octavius appellatus Simonino, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, Philosophus, Theologus et Orator magnae famae apud Italos et Gallos. Erat Prior Coenobii Lugdunensis, et in toto Galliarum regno Vicarius Generalis ac Visitator, Parisiis notissimus utpote Mariae Mediceae Regis Henrici IV, uxoris a Sacris Confessionibus. Littera­to orbi reliquit in idiomate Italico:

   Orationem funebrem, quam Lugduni in laudem Henrici IV Franciae et Navarrae Regis, qui manu parricidali occisus fuit, habuit, quae ob sui praestantiam in Gallicum versa prelo data est.

   Sermonem M. S. de Annuntiatione B. V. Mariae, et peccato originali. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi, in cujus fine legitur: Haec compilavit Fr. Manfredus Ordinis Heremit. S. Augustini. Sermo hic rarus est.

Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo III, pag. 241. [P. 539]

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 141. Antuerpiae  1613.

Prosper Stellartius in Augustinomachia, libro II, dissert. 15.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48 e 49. Monachii 1623.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 536. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Manriquez Sebastianus, natione Lusitanus, Patria Porta Callensis, Alumnus Congregationis Indiae Orientalis, Filius Coenobii Goënsis, vixit Saeculo 17. Anno 1604 Goae sacram professionem deposuit. Anno 1628 a suo Patre Provinciali Missionarius regni Bengalae denominatur, in hac missione tredecim consumpsit annos. Postea Romam profectus, in aula Romana Procurator, et Diffinitor suae Provinciae eligitur. De Roma anno 1669 Londinum in Angliam abiit, et in hoc itinere mortem oppetiit, vir longiore vita propter suas in variis Indiae Orientalis regnis cum magno animarum lucro, peractas Missiones dignissimus. Publicatum ab eo habetur in lingua Lusitana:

   Itinerarium Missionum in India Orientali cum summaria relatione magni et opulenti Mongolis Imperii et aliorum infidelium Regum, in quorum regnis Missionarii Ordinis nostri existunt. Romae 1649, per Franciscum Gaballum, in 4. Exstat in Bibliotheca Barberina. Item Romae 1653 ad instantiam Guilielmi Halle, in fol.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo III, pag. 692, col. II. Lisboa 1752.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 227, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 118. Lipsiae 1751.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 621. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Manso Petrus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis ad initium Saeculi 18 adhuc vivebat. Erat Doctor Salmanticensis S. Theologiae, in qua Universitate per aliquot annos cathedram S. Thomae magna cum gloria et profectu auditorum, et postea Conventum Salmanticensem non minori laude rexit. Orbi litterario innotuit per opus tripartitum, cujus titulus:

Sanctus Augustinus sanctae vocationis exaltator contra haereticos priscos et recentes, tom. I et II. Tomus III exhibet disputationem dogmaticam de existentia, quidditate, necessitate et utilitate gratiae excitantis, ut contradistinctae ab adjuvante, quam simpliciter necessariam docent Patres et Concilia. Salmanticae 1721 ex Officina Francisci Garzia onorato, et San Miguel typographi. Exstat in nostra Bibliotheca Monachii.

**************************************************************

Mantelius Joannes, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, vixit Saeculo 17. [P. 540] S. Theologiae Doctor, plures Conventus in sua Provincia laudabilissime moderatus est, scilicet Antuerpiensem, Iprensem, Hasselensem et Coloniensem. Fuit Poeta, Rhetor, Philosophus, et Concionator tam excellens, ut inter suos tunc temporis in omnimoda litterarum eruditione vix parem numeraverit. Hasseleti die 23 Februarii anno 1676 ad alteram vitam ex hoc mundo discessit. Opera ejus tam scripta, quam edita sunt:

Manuale Confraternitatis corrigiatorum in lingua Flandrica. Leodii 1627.

In eodem idiomate: dies devotarum mentium. Antuerpiae 1634.

Oratio in laudem statuae B. V. Mariae Thenis apud nos exaltatae. Antuerpiae 1638.

Speculum peccatorum, seu admiranda S. Augustini conversio, emblematice. Antuerpiae 1637.

Tabula chronographica Principatus Leodiensis et Comitatus Lossensis. Amstelodami 1639.

Libellus, cujus titulus: Ars artium seu Diatribe de regimine Sanctimonialium. Antuerpiae 1640, in 8.

Liber feriarum Academicarum.

Libri duo de officio pastorali. Antuerpiae 1643.

Epicedium et oratio in funere P. Henrici Lancilloti. Antuerpiae.

Emblemmata Hieropolitica. Coloniae 1647.

Prodromus thaumaturgici Physici. Antuerpiae 1649.

Libri duo ex S. Augustino de Venerabili Sacramento. Leodii 1655.

Hasseletum seu historiae Lossensis compendium. Lovanii 1663.

Liber de officio Oratoris Christiani.

Libri X historiae Lossensis cum ejusdem Comitatus topographia.

Joannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo II, pag. 686, col. I.

Valerius Andreae in Bibliotheca Belgica.

Antonius Teissier in Catalogo Bibliothecarum et Authorum.

Christianus Gryphius in Catalogo Bipliopolii Anisoniani Lugdunensis, pag. 97.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 120. Lipsiae 1751.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 387.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 99. Lovanii 1727.

**************************************************************

Mantimus Marianus. Quo Saeculo vixerit, aut cujus nationis, Patriae, Provinciae et Coenobii fuerit, nihil habet Philippus Elssius; solum refert, quod teste Talamello libro VI in Magni­ficat composuerit:

Conciones Quadragesimales. [P. 541]

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 467. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Mantua Albertinus, natione Italus, Patria Mantuanus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 15. Vir ad enodandas et interpretandas Sacras litteras aptissimus, et Theologus fundatissimus, nec non Ecclesiastes insignis, reliquit plura ingenii sui monumenta, de quibus mihi nota sunt:

Tractatus valde eruditus de corpore Christi.

Tractatus de coelo et mundo, qui una cum ejusdem Quadragesimali sed incompleto M. S. exstat Cremonae in nostra Bibliotheca.

Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 377.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 16, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Casarea Viennensi amplificata, pag. 18, col. II. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis sive latinitatis, libro I, pag. 100.

In   eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 41, col II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 197. Lipsiae 1750.

Jacobus Philippus Bergomensis libro VI Chronicorum.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 10. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 52, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 21. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Mantua Albertus, natione Italus, Patria Mantuanus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Mantuani, vixit Saeculo 13. Vir ad stuporem facundus, sua etenim in perorando movendi gratia inter cives Bononienses et Mutinenses pacem restituit et posteris dedit: Lectiones Scripturarum.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 52, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 23. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Mantua Philippus, natione Italus, cognomine Longobardus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Man­tuani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Parisiensis eluxit in Divinis Scripturis versatissimus, et in praedicando elegantissimus. Marcus Antonius Coccius Sabellicus eum his extollit verbis: Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, in quo eloquentiae defectum industria compensamus. [P. 542] Et noster Silvester Meucius Philippum ita laudat: Magister Philippus de Mantua ita clare docteque dixit, ut ei parem viderim neminem. Opus, quod scripserat, in publicum typis prodire fecerat praedictus Meucius sub sequenti titulo:

Lectura perlucida in Apocalypsim R. Mag. Philippi de Mantua, Augustinianae Eremiticae familiae Doctoris clarissimi. Paduae 1516, in 4. Venetiis in Chalcographia Francisci Bindoni et Maphaei Patynii 1527, in 4.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 573, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 691, col. II. Tiguri 1583.

Jacobus de Long in Bibliotheca Sacra, tomo II, pag. 924.

Sixtus Senensis in catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.

In Bibliotheca latina mediae it infimae aetatis sive latinitatis Alberti Fabricii per Ioannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo V, pag. 295, col. I, Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 1524. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 104. Romae 1581.

Angelus Rocca, tomo II, pag. 116. Romae 1713.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 157. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 25. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 283, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 588. Bruxellis 1654.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 305. Romae 1704.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 145, num. 9. Bologna 1686.

**************************************************************

Manzebon Gaspar, natione Hispanus, Patria Oriolensis, Alumnus Provinciae Aragoniae, Filius Coenobii Valentini, vixit adhuc ad initium Saeculi 17. Vir a doctrina et virtutibus non mediocriter laudandus, non absque honore egit Diffinitorem Provinciae Aragoniae, Priorem Conventus Valentini, et Superiorem domus nostrae de Succursu Majoricensis, in qua domo anno 1625 res humanas deseruit. Ab eo publicatae sunt:

Vita nostrae Venerabilis Joannae Guilen, 1617 in 4.

Vita nostri Melchioris de Arazil.

Liber, cujus titulus: a pacible entretinimento de las carnestolendas de Castilla.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 405, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 127. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 313, col. II et tomo II, pag. 536, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 621. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 543] Marasca Carolus Caesar, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii S. Marci Mediolani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister. Ex obedientia sequentia in se suscepit officia, nempe Prioris in Conventu ad S. Marcum, et Papiae, nec non Provincialis Provinciae in Insubria. Templum S. Marci Mediolani funditus exstruxit, maximumque ejus negotium erat, ut propriae, atque proximorum saluti invigilaret, a quo se non exemit, donec die 25 Novembris anno 1662 mors huic negotio finem imposuit. In lucem exire fecit:

Orationem in laudem D. Catharinae V. M., Patavii 1620 apud Joannem Baptistam de Martinis, in 4.

Pregi della Sagra Cintura del gran Patriarca S. Agostino, e S. Monica con breve raccolta delle grazie ed indulgenze concesse da vari Sommi Pontefici alla compagnia de’ Cinturati, confermate da Gregorio XV, per opera del M. R. P. Fr. Carolo Cesare Marasca, Agostiniano Bacciliere in sagra Teologia. All’Illustrissimo Sig. Senatore Pie­tro Petracina. Milano per Gioan Battista Malatesta 1633, et reimpresso 1660 in 12.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolamensi, tomo II, col. 855.

**************************************************************

Marasca Nicolaus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, Caroli Caesaris germanus Frater natu minor, sed non minoris pro salute proximi, cui procurandae tam concionibus, quam audiendis confessionibus totus intentus erat: quare nihil magis fugiebat, quam honorifica munia, ut eo plus temporis lucraretur, suae et proximorum saluti incumbendi; et in hoc laudabilissimo zelo perseveravit usque ad diem 27 Octobris anno 1688, quo satis debitum persolvit. Ab eo in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani reperiuntur: Volumina II M. S. S. variarum Concionum latinarum et italicarum, in 4.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolamensi, tomo II, col. 856.

**************************************************************

Marathoni Haerennius, natione Italus, Alumnus Provinciae Laboris Terrae, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Baccalaureus, vir Theologica scientia excultus, omni animi contentione incubuit, nullique labori pepercit, ut opera minus nota, prelo tamen publico dignissima Eminentissimi nostri Cardinalis Aegidii Columnii imprimerentur, et sua industria effecit, ut sequentia opuscula fuerint excusa, nempe: [P. 544]

Quaestiones septem de resurrectione mortuorum.

Quaestio de gradibus formarum in Ordine ad Christi opera.

Quaestio de intentionibus in medio.

De differentia Ethicae, Politicae et Rhetoricae.

Haec omnia Neapoli Antonius de Fritis de Corinaldo 1525 impressit in 4.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 31. Romae 1704.

**************************************************************

de Marchia Alexander, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae, alias S. Nicolai de Tolentino, vixit Saeculo 14. In disciplinis Theologicis haud vulgarem obtinuit laudem, publicavit enim:

Comment. in librum primum sententiarum.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis seu latinitatis, libro I, pag. 173.

In eadem Bibliotheca per Josephum Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 66. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 258. Lipsiae 1750.

Thomas de Herrera in Aphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 54, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 27. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani,  tomo V, carte 505, num. 11. Bologna 1678.

**************************************************************

Marcellinus Marmori, vide infra Marmori Marcellinus.

Marcus de Camos, vide Lit. C. de Camos Marcus.

Marcus Forstal, vide Lit. F. Forstal Marcus.

Marcus Lanzonius, vide Lit. L. Lanzonius Marcus.

Marcus de Lebrixa, vide Lit. L. de Lebrixa Marcus.

Marcus a S. Rosalia, vide Lit. R. a S. Rosalia Marcus.

**************************************************************

Mareschi Michael, natione Germanus, Patria Bohemus, Alumnus Provinciae Bohemicae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Doctor. Fuit per plures annos Theologicae Facultatis Professor, quartum Provincialis et Assistens Generalis utriusque Germaniae, vir immortali memoria dignus, cujus preclarissimas qualitates, et merita digne describere difficillimum foret, fuit cultus Mariani zelosissimus Promotor. Stockae in Bohemia die 8 Octobris 1749 mortali vitae terminum imposuit. In vita typis mandavit:

Libellum de gratiosa imagine B. V. Mariae Roczoviensis, in lingua Germanica et Bohemica.[P. 545] Libellum de gratiis B. V. Mariae de bono Consilio Pragam translatae.

Libellum exercitiorum sub titulo: Columna nubis et ignis.

Catalogus Scriptorum nostrae Provinciae Bohemicae.

**************************************************************

de S. Margarita Joannes, Excalceatus, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Congregationis Portugalliae, Filius Coenobii Montis Oliveti extra muros civitatis Ulyssipponensis, vixit Saeculo 18. Nam die 3 Novembris anno 1708 nostram professus est Religionem, et finitis suis studiis nostros Olyssippone, et Irenopoli in disciplinis Philosophicis, et Theologicis ut Lector instruxit; postea officium Prioris in Conventu Dominae nostrae de Assumptione, et in Coenobio Dominae nostrae de Pietate Irenopoli in se suscepit. Erat Qualificator Sacri officii, et ex ordinatione Eminentissimi Cardinalis Olyssipponensis Professor Theologiae moralis Clericorum Saecularium, nec non Concionator sui temporis praecipuus, cujus testimonium perhibent:

Sermones varii politici, panegyrici et morales in diversis solemnitatibus habiti, et impressi Olyssippone 1744 per Josephum de Sylva, in 4.

Sermaon panegyrico de maximo dos Doutores, Assombro dos penitentes, e Norma dos Monges, primeiro Padre de Palestina, Pay e Fundador de toda a Religiaon Hyeronymiana o grande S. Jeronimo pregado no Real Convento da Pena. Lisboa per Pedro Ferreira Impressor da Serenissima Reynha 1734, in 4.

Sermaon da Canoniçaon de S. Joaon Francisco Regis pregado em o segundo dia do solemne triduo com que os Religiosos da Companhia de Jesus do Collegio de Santarem aplaudiraon a nova Canoniçaon do mesmo Santo em 10 Fevereiro de 1738. Lisboa na Officina da Musica, e da sagrada Religiaon de Malta 1739, in 4.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II, pag. 690, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

Marggl Leopoldus, natione Germanus, Patria Austriacus, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, vixit Saeculo 17. Fuit Supprior, et Concionator secundarius Graecensis, in quo Conventu die II Aprilis anno 1684 optimum hunc virum mors oppressit. Typis publicatum ab eo habetur poema sub titulo:

Apprecatio Genethliaca pro natali die oblata et decantata Adm. Reverendo et Eximio P. Mag. Ferdinando Hartisch, Conventus Generalis Viennensis Priori, a Rel. P. Leopoldo Marggl, typis Petri Pauli Viviani, Viennae 1681, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae.

**************************************************************

Mari Joannes Augustinus, natione Italus, Alumnus Pro­vinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 17. [P. 546] Erat magnus venerator B. V. Mariae de Consolatione, ejusque Fraternitatis promotor, cujus testis est liber, quem in lingua Italica publici juris fecit sub hoc titulo: La cintura Sacra del glorioso S. P. Agostino e sua Madre S. Monica, in Neapoli 1654 per Francesco Savio, in 12.

Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napoletana, pag. 125, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 167. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Marham Radulphus, natione Anglus, Alumnus Provinciae Angliae, Filius Coenobii Linnensis, vixit Saeculo 14. Cantabrigiae sedulam bonis literis operam dedit, et ibi S. Theologiae Doctor evasit, vir qui per suam historicam eruditionem non tan­tum suae Provinciae, sed universo Ordini summum conciliavit honorem, quem summopere auxit per sua opera in lucem emissa, inter quae primatum tenet opus inscriptum:

Manipulus Chronicorum complectens libros VII. Incipit: Fratribus Religioni animo etc. Nomen operi huic insigni non addidit; sed in exordio primi libri primorum verborum capitales literae conficiunt: Frater Radulphus Marham. In hoc opere ab origine mundi usque ad suum tempus describit praecipuorum Regum, et regnorum exordia, progressus, incrementa, decrementa, mutationes, ruinas variarum gentium, di­versos mores, ritus, consuetudines. Exstat in Bibliotheca Regia Parisiis sub hac inscriptione: Fr. Radulphi Marham, Ord. Herem. S. Augustini Manipulus Chronicorum ab orbe condito usque ad ascensionem Christi. Indices ampli in eadem Chronica.

Conciones plures.

Thomas Tannerus, Episcopus Asaphensis, in Bibllotheca Britannico-Hibernica, pag. 510. Londini 1748.

Ioannes Baleus in cathalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae, centuria VI, fol. 485. Basileae 1559.

Ioannes Ptseus de Scriptoribus Angliae, fol. 525.

In Bibliotheca Conradi Gesneri a Josia Simlero recognita, et in duplum aucta, pag. 595, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca a Joanne Jacobo Frisio ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 516, col. II. Tiguri 1583.

Louis Moreri dans le grand Dictionaire historique, tome IV, pag. 114, col. II. Paris 1718.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVII, pag. 96.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 206 et 1870.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 59. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 157. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 17, pag. 159. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 348, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 598. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 196, num. 20.

**************************************************************

[P. 547] de Virgine Maria Anselmus, Excalceatus, natione Gallus, Alumnus Congregationis Gallicae, Filius Coenobii Parisiensis et ideo communiter dictus Anselminus Parisiensis, vixit Saeculo 17. Vir omni fere litteratura decoratus, genealogico potissimum studio ita excelluit, ut vix similem in ea scientia Gallia tunc temporis tulerit. Parisiis die 27 Januarii 1694 vitam cum morte commutavit. Primum suum opus Parisiis anno 1663, in 4 cum figuris prodivit in lucem, cujus titulus:

Le Palais d’honeur, quod continet originem et explicationem gentilitiorum insignium, institutionem Ordinum militarium, caeremonias observari solitas in inauguratione Regum et Reginarum, in eorum solemnibus ingressibus, in collatione baptismatis filiorum, in exsequiis Regum et filiorum, atque originem ac progressum familiarium Franciae, Lotharingiae ac Sabaudiae. Liber hic reimpressus fuit 1664 sub titulo: Le Palais de la gloire cum additionibus et correctionibus. Per hunc laborem multos acquisivit amicos, qui ei nova subministrarunt auxilia, quae eum incitarunt, Historiam Genealogicam et Chronologicam scribendi, quam Parisiis anno 1674 duo continentem volumina in 4 edidit. Titulus est:

Histoire Genealogique et Chronologique de la Maison Royale de France, de grands Officiers de la couronne. Et quia audiebat, quod opus hoc summe aestimetur, se resolvit, illud corrigendi et locupletandi. Verum quia ob imminentem mortem optimam hanc intentionem exequi non valuit, apparatum suum D. Caille consignavit, qui opus hoc egregie auxit, et anno 1712 in duobus tomis imprimi fecit il fol. Integer titulus hujus operis est:

Histoire Genealogique et Chronologique de la Maison Royale de France, de grands Officiers de la couronne et de la Maison du Roy avec le qualitez, l’origine et le progrés de leurs familles. Ensemble les Statuts et le Catalogue des Chevaliers, Commendeurs et Officiers de l’Ordre du Saint Esprit. Le tout dresse sur le titres originaux, Registres de chartes du Roy, du Parlement de la Chambre des Comptes, et du chatelet de Paris. Cartulaires d’Eglises, Manuscrits et memoires de la Bibliotheque du Roy, et autres. Par le P. Anselme Augustin dechausé. Reveue, corrigée et augmentée par l’auteur, et apres son deces continuée jusques a present par un de ses Amis. A Paris par la Compagnie des libraires 1712, tomes II, in fol.

Histoire de Maison Souverains de l’Europe et des ançiens Ducs, Comtes et Barons du Royaume. M. S.

L’Origine et explication des armes, devise et tournis.

David Clement dans la Bibliotheque curieuse, historique, geographique, tome I, pag. 355.

Louis Moreri dans le grand Dictionaire historique, tome I, pag. 365, col. II. Paris 1718.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 433. Lipsiae 1750.

**************************************************************

a S. Maria Cyrillus Crippa, vide Lit. C. Crippa Cyrillus a S. Maria.

**************************************************************

a S. Maria Franciscus, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Lisbo­nensis [P. 548] Dominae nostrae de Gratia, vixit Saeculo 18. Die 5 Decembris anno 1695 habitum Ordinis nostri Ulyssippone induit, postea studiis tam ardenter adhaesit, ut omnium bonarum artium cultu illustratus apparuerit, sive enim ab exedra Logices et Metaphysices suis explicationem tradens, sive cathedram Theologicam moderans, sive ut Rector Collegii Conimbricensis anno 1728, sive ut Provincialis anno 1740. Provinciam suam invisens consideraretur, semper magnae prudentiae ac doctrinae specimina praebuit, teste Emmanuele Cajetano de Souza, qui virum hunc hisce extollit verbis: vir doctissimus utpote qui est totius antiquitatis Ecclesiasticae peritissimus, ut praeteream Romani sermonis, latinaeque Poeseos elegantiam et ubertatem, qua mirifice praestat. Ex optimo ingenii sui thesauro sequentia partim typis publicata, partim manuscripta adhuc existentia deprompsit nimirum:

Sermaon do desagravo do Sanctissimo Sacramento, que no Solemne triduo celebra todos os annos no Mez de Janeiro a Real.

Magestade destes Reynos com a Nobreza mais qualificada em satisfaçaon do desacato, que se fez ao mesmo Sacramento na Igreia de santa Engracia pregado no terceira dia do triduo do anno 1711. Lisboa por Miguel Manescal 1711, in 4.

Epigrammata et alios versus latinos. Olyssippone 1711, per Paschalem de Sylva.

Novas notas da Analysis Benedictina. Madrid por Bernardo Pealta 1734, in fol.

Apologia Historica e Critica sobre os milagrosos ossos de S. Joaon Marcos, que se veneraon no seu Hospital de Braga. M. S.

Dissertaçaon Apologetica, Historica, Critica e Genealogica da ascendencia sobre millenaria dos Religiosos Eremitas Augustinianos Portuguezes antecedente anno de 1400. M. S. in fol.

Promontorio Sacro Augustiniano, ou Sylva illustre dos Eremitas de S. Agostinho da Provincia de Portugal adornado com crise e Cronologia. M. S.

Annales Eremitarum S. Augustini ab anno 1147 Regni Portugalliae, M. S..

Reparos ao livro de viris illustribus Ord. Eremit. D. Augustini P. Antonii de Purificazione. M. S.

Annotaçoens ao Crisol Purificativo. M. S.

Apostolicarum Constitutionum ad Augustinianos Breviarium a Leone Papa III, anno Domini 802. M. S.

Additiones et illustrationes Bullarii Augustiniani. M. S.

Defensorium Ordinis Mag. Coriolani. M. S.

Regulam nostram S. Augustini verbis tantum explanatam. M. S.

Alphabetum Eucharisticum eruditione omnigena instructum. M. S., in fol. [P. 549]

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II, pag. 191, col. I. Lisboa 1747.

**************************************************************

de S. Maria Guilielmus, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Comitis de Linares, e regia progenie, vixit Saeculo 15. Propter sua merita, et dona naturalia Provincialis Lusitaniae eligitur, et Visitator Apostolicus in dicto regno constituitur. Erat vir doctissimus et vitae honestate clarissimus, Philosophusque insignis. Obiit 1634 et prelo typographico evulgavit: Expositiones in octo libros Physicorum, una cum commentariis Simonis de Visitatione in libros Meteorum, et de coelo. Urcellis 1604.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 420, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 979. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera, tomo II, pag. 405, col. II.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 259.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II, pag. 422, col. II. Lisboa 1747.

**************************************************************

a S. Maria Guilielmus, Excalceatus, natione Lusitanus, Patria Algarbiensis de Pavila, Alumnus Congregationis Lusitaniae, vixit Saeculo 17. Vir certe eruditus, felicissimi ingenii, et rerum suae Congregationis peritissimus, Illustrissimo Archi-Episcopo Olyssipponensi acceptissimus erat, qui ejus consiliis in gravioribus negotiis utebatur. Ejus memoriam vivaciorem reddunt:

Chronica Congregationis Discalceatorum Augustinianorum regni Portugalliae, To­mi II, quorum primus sex libris, alter quinque constat. M. S.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II, pag. 423, col. I. Lisboa 1747.

**************************************************************

a S. Maria Hieronymus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae. Ad initium Saeculi 17 adhuc in vivis erat. Officium Procuratoris Generalis Romae peregit inter viros eruditos nulli secundus, sequentia ab eo publicata habentur:

Tractatus de sandaliis et calceamentis Apostolicis.

Index Sanctorum et virorum sanctitate illustrium in Hispania.

Catalogus Episcoporum Sedium Hispanicarum, seu apparatus ad librum, cujus titulus: Hispania Christiana sive dioecesium Hispanicarum historia sacro-profana.

Exercitia spiritualia. Salamanticae 1613 apud Didacum Cassio, in 12.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 445, col. II.

Gerardus Ernestus de Franckenau in Bibliotheca Hispanica historico-geneologico-heraldica, pag. 185, Lipsiae 1724. [P. 550]

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 170. Lipsiae 1751.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 285.

**************************************************************

a S. Maria Hieronymus, cognomento Lopez de Mesa, Excalceatus, natione Hispanus, Alumnus Congregationis Hispanicae, vixit Saeculo 17. Vir linguarum Graecae et Hebraicae exquisita cognitione conspicuus, anno 1625 Romam se contulit, ubi in monasterio ad S. Ildephonsum usque ad obitum suum, qui anno 1666 contigit, vitam non otiose transegit, reliquit enim opus plurium annorum Latina, Graeca et Hebraica eruditione distinctum, cujus titulus:

Etymologico de las lenguas Latino, Griega y Espannola, tomi III.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 560.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 170. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 452, col. II. Madriti 1644.

**************************************************************

de S. Maria Ignatius, natione Lusitanus, Excalceatus, Alumnus Congregationis Italicae, quia in Italia ingressus est Religionem nostram, vixit Saeculo 17. Propter Theologiae scientiam, qua excelluit ut Professor, Diffinitor Generalis factus est. Ex libris, quos scripsit, et edi curavit, noti sunt:

Turris salutis, seu contra animae hostes militia spiritualis. Venetiis 1630, in 4.

Propugnaculum contra vitia. Romae 1638, in 4.

Preparacion al bien morire. Firmi 1646, in 16.

Compuntione del cuore utile e necessaria per la salute. Milano 1654, in 4.

Mediolani ex hac mortali ad immortalem vitam in Conventu S. Franciscae Romanae die 18 Augusti anno 1644 transiit, aetatis 54, Religionis 32. In praedicto Coenobio ista invenitur inscriptio: P. Ignatius a S. Maria, Augustinianus Excalceatus, Lusitanus, S. Theologiae Lector, Divinarum literarum, Sanctorumque Patrum assiduus scrutator, vitae solitariae et contemplative mirifice deditus, editis libris mystica Theologia plenis, relicto regularis observantiae nobili exemplo. Obiit Mediolani in D. Franciscae Romanae Coenobio die 18 Augusti 1644, aetatis 54, Religionis 32.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II, pag. 541, col. II. Lisboa 1747.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 474, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 171. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 489, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 317. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Maria Joannes, natione Italus, Patria Foro-Juliensis, Alumnus Provinciae Venetae, Filius Coenobii Concordiensis, vixit Saeculo 17. [P. 551] S. Theologiae Doctor. A Reverendissimo P. Mag. Generali in Germaniam Vicarius Generalis missus fuit, quia vir erat magnae prudentiae, et non minoris eloquentiae, ac proclamatus Ecclesiastes, qui suis concionibus Ordinem nostrum decoravit, qui eas publicae communitati per prelum communes fecit, edidit enim: Conciones Qnadragesimales.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 45 et 48. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 48, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 388. Bruxellis 1654.

**************************************************************

a S. Maria Joannes, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor. Vir, in quo dubites devotionern erga B. V. Mariam admireris, an doctrinam. Erat enim fervidissimus defensor immaculatae V. Mariae conceptionis, qui prelo subjecit opusculum intitulatum:

Libellus supplex Innocenzio X Pontifici Maximo cum Decretis Summorum Pontificum, et Sacrosancti Concili Tridentini, nec non disputatio Illustrissimi Ambrosii Catharini, Archiepiscopi Compsani ex Ordine Fratrum Praedicatorum assumpti. Additis S. Scripturae et Sanctorum Patrum testimoniis pro immaculata B. V. conceptione, contra opusculum F. Petri de Vincentia, seu potius Vincentii Bandelli. Tolosae 1649.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibbliothecam Marianam, pag. 69, col. II,  col. 1683.

**************************************************************

de S. Maria Joannes, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 16. Sacram scientiam in Monasterio Salmanticensi docuit; domum rexit Pincidanam Vicariatu Provinciali ornatus. Diffinitor inde fuit Generalis (id est) totius Congregationis Hispaniae Praefectus, vir pietate, ac prudentia insignis, cui Philippus IV, Hispaniarum Rex, in extremo morbo negotium salutis et animae suae commisit, quapropter agonem regium in exemplum relicturus posteris scripsit hispanice:

Dichoso sin a la vida humana, y feliz transito del gran Monarca Felipe IV Rey de las Espannas. Ad Serenissimam Mariam Annam, Reginam viduam. Madriti, in 4.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 560, col. I.

**************************************************************

a S. Maria Joannes, natione Lusitanus, Patriam Eboracensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Villae Vitiosae, vixit Saeculo 16. Professionem fecit anno 1259. Hac emissa [P. 552] Provincialis Fr. Antonius de Chellas eum Parisios ad studia misit, in qua Universitate statim suum acutum ingenium ostendit: nam non tantum in Facultate Theologica, sed etiam in literis humanioribus, nimirum in Rhetorica, et Poesi egregie floruit, teste Petro Fernandez, qui ad P. Franciscum de Ebora, Augustinianum, in laudem Fr. Joannis de S. Maria haec scripsit: Fr. Joannis a S. Maria doctrina, et humanitas, et in Poesi dexteritas, religionisve observatio in tantam unumquemque adegit admirationem, ut eum plerique omnes demirari haud facile desinant, posteaque aut huc sese contulit, operam protinus literis politioribus Poesi praesertim, et solutae orationi navare decrevit, in queis dies aliquot versatus, illico et poetice, et oratorie declamare, literasque palam profiteri auspicatus est: qui ita utramque implet Minervam, ut quae illi genuina, quae infiticia sit, minus facile queat discerni; deinde non multo post se dialecticis cavillationibus aut si mavis grifos emancipavit, quibus omnibus tantum valet, ut magis quispiam mortalium valere haud quamque posset. Hic insignis Poeta nomen suum non sine gloria ad posteros transmisit per opus, cujus titulus:

Aurelii Patris Augustini Ecclesiae Doctoris celeberrimi, ac Eremitici Ordinis primipilaris Ducis Ecclesiae quondam Hipponensis Antistitis regula, ex soluta ac pedestri oratione a Fr. Joanne Mariano Portugallensi Eremita ad heroicae dignitatis fastigium evocata. Impressum fuit hoc opus Parisiis anno a nato Domino sesquimillesimo vicesimo quarto, in 4, incipit: Dogmata sub numeris animus fert, stringere primis / Melliflui quondam Tuscus, quae Matre sepulta / Congreditur canis qua fluctibus aequora Tibris.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo II,  pag. 691, col. I. Lisboa 1747.

Joannes Soares de Brito in theatro Lusitanorum litteratorum, lit. I, num. 50.

Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis Eremit. D. Augustini, libro II, cap. 14.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 452, col. II. Madriti 1644.

Fhilippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 323.

**************************************************************

de S. Maria Josephus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Madritensis, vixit Saeculo 17. Vir facundissimi ingenii, Concionator fervidus, divinarumque litterarum expositor accuratus, qui suis doctis concionibus, et eruditis commentariis magnam acquisivit laudem. Ex libris, quos edidit, agmen ducunt: Tabulae copiosae super Evangelia Adventus, Quadragesimae, et festa totius anni Madriti 1619, m. 4.

Liber de poenitentia Ninivitarum. [P. 553]

Fhilippuss Elssius in Enconomastico Agostiniano, pag. 413. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Maria Laurentius, cognomento Blanchetto, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bononiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir integritate vitae et eruditione commendabilis, iterato evulgavit:

Resolutionem dubitationis de Missis pro defunctis nostri Fraxinelli.

Fhilippuss Elssius in Enconomastico Agostiniano, pag. 427. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de S. Maria Michael, natione Lusitanus, Patriam Transtaganus de Villa Penamacor, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Ulyssipone, vixit Saeculo 18 adhuc, nam die 29 Aprilis anno 1728 diem clausit extremum apoplexia tactus, aetatis 71. In Collegio Conimbricensi propter penetrans ingenium suum in disciplinis scholasticis magnos fecit passus, non tantum in humanioribus scilicet Poesi et Historia, sed etiam in Philosophia et Theologia praecipue Polemica et Historia Ecclesiastica: propterea meruit annumerari Academicis Academiae Regiae. Fuit Prior Conventus Irenopolitani, Secretarius Provinciae et Chronista. Edita ab eo sunt:

Dissertatio historica de primo, potius Unico Evangelii Praedicatore in Lusitania, totaque Hispania. Ulyssippone 1722 apud Paschalem da Sylva, typographum regium, in fol.

Contra hanc dissertationem, in qua Author prabat, quod S. Paulus, et non Jacobus Major in Hispania Evangelium Christi praedicaverit, Doctor Joannes de Ferreras major Bibliothecarius Regis invectivam scripsit, quem etiam alii Scriptores Castellani secuti sunt. Contra hos noster Michael non tam amore veritatis, quam novitatis in lingua Lusitana prodire fecit sequens opus cujus titulus:

Voz da Verdade, que proferida pela loca dos antiquissimos, e santissimos Pontifices Romanos, dos Santos, e antiquissimos Padres da Igreia, dos Martyrologios de ambas as Ingreias latina, e grega, dos menos antigos, e sapientissimos Theologos, e Expositores parte expressamente, parte por evidentes discursos clama, que na on o Apostolo S. Tiago Mayor, mas S. Paulo mayor Apostolo quam S. Tiago, e hum dos Principes dos Apostolos he, o que illustroa a Hespanha com as primeiras luzes do Evangelho. Lisboa na impressa real, 1726, in fol.

Huic operi Reverendissimus P. D. Emmanuel Cajetanus de Sousa, Clericus Regularis, Pro-Commissarius Bullae Cruciatae, et Censor Academiae Regiae aliud valde magnum opposuit sub titulo: Expeditio Hispanica Apostoli S. Jacobi Majoris afferta, Ulyssippone apud Josephum Antonium da Sylva 1732, in fol. In hoc opere ad finem tomi secundi facit parallelum inter opus, cujus titulus: Voz do verdade, et disserentationem [P. 554] latinam, in qua defendere intendit, S. Paulum, non autem S. Jacobum Evangelium in Hispania praedicasse, ostenditque quod Author sibi contradicat.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo III,  pag. 477, col. I. Lisboa 1747.

**************************************************************

de S. Maria Nicolaus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Hispalensis, vixit Saeculo 17. Vir omnibus non solum moralibus virtutibus, sed etiam perorandi gratia ornatus, in lingua Hispanica typis mandavit librum, cujus titulus:

Del origen, y antiquedad de la S. S. imagen de nuestra Sennora de regia. Hispali 1645, in 4.

Librum de los glorioros Martyres S. Liberato, Bonifacio, Siervo, Rustico, Rogato, Septimio y Maximo. Hispali.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II,  pag. 122, col. I.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 83, col. II, Coloniae 1683.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 173. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Marianus Cavensis, vide Lit. C. Cavensis Marianus.

Marianus a Genezzano, vide Lit. G. a Genezzano Marianus.

Marianus Manzini, vide supra Manzini Marianus.

Marius Augustinus, vide adnotationes in fine additas, num. 2.

**************************************************************

de Marliano Joannes, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenoobii Mediolanensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, Patavii Regens studiorum, dein Provincialis Lombardiae, Visitator Generalis omnium Provinciarum Ultra-Montanarum, Vicarius Generalis in tota Italia a nostro Reverendissimo Patre Mag. Generali Gerardo Ariminensi anno 1433 ad Concilium Basileense missus fuit, ut ibidem vices suas ageret: nam vir erat summae auctoritatis et doctrinae, tantisque animi dotibus dives, ut aptiorem ablegare non potuisset. Die 13 Decembris anno 1451 mortalitatem deposuit. De cujus scriptis extant:

Chronicon Ordinis nostri post Franciscum de Franchis usque ad annum 1440.

Abbreviationes in primum Michaelis de Massa M. S. In fine leguntur haec verba: Quas inchoaveram anno 1410 abbreviationes in primum sententiarum. Doctoris insignis Michaelis de Massa, Ordinis S. Augustini, ego Fr. Joannes Mediolanensis de Marliano Conventus Lector, tandem consummavi anno 1430, die 12 Octobris, dum Padua essem Magister Regens. [P. 555] Hic Codex M. S. valde magnus asservatur in nostra Bibliotheca Mediolanensi, teste Thoma de Herrera. Quid de reliquis operibus a Philippo Elssio ei attributis tenendum sit, vide adnotationes in fine additas, num. 42.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium,  tomo II, col. 869.

Philippus Picinelli nell’Ateneo dei Letterati Milanesi, pag. 309.

Philippus Vice Comes in suis Manuscriptis.

Petrus Papiensis in Prolegomenis ad Abbreviationes.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 470, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Enconomastico Augustiniano, pag. 356. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli, tomo VI, carte 493, num. 14; carte 551, num. 12; carte 581, num. 10; carte 642, num. 11; carte 631, num. 13; carte 817, num. 26, in Bologna 1680.

**************************************************************

le Marlier Clemens, natione Gallus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Tornacensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Licentiatus, vir inter Historicos suo tempore valde celebris, ac humanis, Sacrisque disciplinis decoratus, plures in Provincia Gallo-Belgica rexit Conventus, nempe Angiensem, Insulensem, Duacensem, Bassaeum, et quintum Tornacensem, hic ex optimo ingenii sui thesauro deprompsit:

Catalogum Summorum Pontificum juxta Annales Baronii. M. S.

In Gallicum ex latino transtulit P. Henrici Lancillotti Haereticum.

Quare? quia etc. Tornaci 1635.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 161.

**************************************************************

Marmori Marcellinus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Mariae Incoronatae Mediolani, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, qui tantae facundiae, et perorandi gratiae fuit, ut concurrentem ad conciones suas gregem Ecclesiae non caperent, quare saepius sub dio conciones habere debuit. Fuit primus Coenobii nostri Pontremolensis Prior et tertium Vicarius Generalis. Exstitit Gabrieli Sfortiae Illustrissimo Archi-Episcopo Mediolanensi a Consiliis, et Sacris Confessionibus. Linguam hebraicam ita calluit, ut in ea expedite Verbum Dei e suggestu proposuerit, quo factum est, ut plures Judaei fidem catholicam amplexati fuerint. Notitiae posterorum transmisit:

Sermones de Sanctis sine Authoris nomine, qui in fine signati sunt his literis F. M. de Mediolano. In fronte libri legitur Epistola nuncupatoria ad Gabrielem Sfortiam in commendationem operis, in 4.

Leges pro conservatione Instituti Eremitici. [P. 556]

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, tomo II. Col. 877.

**************************************************************

Marotte Leo, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis ad initium Saeculi 18 vivebat adhuc. Vir ab ingenio, pietate, prudentia, et regendi dexteritate summe depraedicandus, cujus testes sunt Conventus Gandavensis et Bruxellensis, quorum Priorem egit. Publicam lucem ab eo vidit:

Regula tertii Ordinis Eremitarum S. P. Augustini in tres partes divisa, in lingua Flandrica. Gandavi 1709.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 144. Lovanii 1727.

**************************************************************

Marquez Antonius, natione Hispanus, Pratria Catalaunensis, Alumnus Provinciae Aragoniae, vixit Saeculo 17, in suggestis Concionator clarissimus, eruditionis ejus vestigia habentur in sequenti opere, cujus titulus:

Asuntos predicabiles sobre los tres majores Estados de la Iglesia, es a saber del Sacerdote, predicator y Obispo.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 204. Lipsia 1751.

**************************************************************

Marquez Joannes, natione Hispanus, Patria Toletanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Cenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, in Universitate Salmanticensi, cathedrae, Theologicae Moderator, et dicti Conventus Prior, Qualificator in Senatu S. Inquisitionis, nec non Philippi III Hispaniarum Regis Ecclesiastes, vir omni scientiarum varietate excultus, qui lectissimis moribus omnes ejus saeculi virtutum, et scientiarum aestimatores in admirationem facile convertit. Salmanticae die 16 Januarii anno 1621 aetatis 56 e vivis ereptus est longiore vita dignissimus. Huic celeberrimo viro Conventus Salmanticensis sequens Epitaphium posuit: Joannes Marquez H. S. E. / Corporis, et animi specie insignis / Eloquentiae flumen, et fulmen. / Regius Ecclesiastes, rerum fidei Censor, / Vespertinus apud Salmanticenses Theologos / primus Antecessor, / ad miraculum doctus, hujus Coenobii Prior, / litterarum damno raptus 16 Jan. 1621. / Heu quis non abibit, si hic abit. Ejus opera ab oblivione memoriam vindicant, scilicet: [P. 557]

Origine delli Frati Eremitani dell’Orden di S. Agostino. In Tortona 1620, in fol.

El Gobernador Christiano deducido de las vidas de Moysen, y Josue Principes del pueblo de Dios. Salmanticae 1612. Compluti 1634. Pampelone 1615. Salmanticae 1619. Madriti 1640. Bruxellis 1664. Opus hoc in Idioma italicum Martinus de S. Bernardo Cisterciensis vertit. Napoli 1646 in fol. et Gallice edidit D. de Virion, Consiliarius Ducis Lotharingiae Nancei 1621.

Los dos Estados de la Espiritual Gerusalem sobre los psalmos 125 et 130 ad Christophorum Gomezium Sandovalium Ducem Uzedae Medinae 1603, in 4. Salmanticae 1610, in 4.

Origens de los Padres Eternitanos de S. Augustin, y su verdadera institucion antes del gran Concilio Lateranense ad Franciscum Gomezium Sandovalium Lermae Ducem. Salmanticae 1618 apud Antonium Ramirez, in fol. Librum hunc noster Innocentius Rampino in linguam Italicam vertit. Taurini 1620, in fol.

Vida del Venerable P. Fr. Alonso de Horozco. Hoc opus noster Thomas de Herrera prelo dedit Madriti 1648, in 8.

Modo que se a de Guardar en predicar a los Principes. M. S.

Sermones plures de immaculata Conceptione.

Composuit etiam Comediam in Academia Salmanticensi recitandam, in qua sub velamine historiae Esther Reginae a lege communi mortis in omnes lata regia immunitate exemptae omnimodam Virginis Mariae ab omni originali labe immunitatem mira eloquentia explicavit.

Joannes Antonius Velasquez libro V de Maria immaculate concepta. Dissert. III.

Hieronymus Quintana in opere de rebus Madritensibus.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 561, col. II.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 66, col. I. Coloniae 1683.

Laurentius Cuperus in Commentario previo ad vitam S. Augustini.

In Bibliotheca du Boisiana, tomo I, pag. 494.

Henningus Witte in Diario biographico ad annum 1621.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 204. Lipsiae 1751.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano  parte III, cap. 46. Monachii 1623.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 118. Antuerpiae 1613.

Thomaas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 457, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssus in Enconomastico Agostiniano, pag. 388. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Marra Donatus, natione Italus, Patria Beneventanus, Alumnus Provinciae Neapolitanae, Filius Coenobii Beneventani, vixit Saeculo 16. Vir in omnibus artibus praecipue humanioribus exercitatus, fit anno 1557 Provincialis Neapolitanus. Teste Josepho Pamphilo erat Theologus insignis, et in componendis monasteriis industrius, qui confectionis magnificae, et nobilis fabricae Monasterii S. Augustini civitatis Neapolitanae fuit hortator, et author multumque diligentiae adhibuit, ut construeretur et prosequeretur; [P. 558] monasterium quoque Beneventanum non solum convenientibus aedificiis exornavit, et pene ex integro restauravit, sed et fundis, reditibusque auxit, et ampliavit. Anno 1580 naturae debitum reddidit. Composuisse memoratur:

Enarrationes optimas in hymnos omnes, qui cantantur in Ecclesia secundum morem Sacrae Romanae Ecclesiae, et secundum ordinem Breviarii, nec non Religiosorum Ordinum S.S. Augustini, Benedicti, Dominici, Francisci et Carmelitarum. Neapoli apud Horatium Salvianum impressas, et Thaddaeo Perusino, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, Priori Generali dignissimo dicatas nonnullisque egregiis poematibus, quae Melidonius Coriolanus, et Antonius Siculus, fratres Eremitae Augustiniani posuere, exornatas.

Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, pag 74, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 204. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 31. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 66. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 46. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 201, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Agostiniano, pag. 177. Buxellis 1654.

**************************************************************

de Marsiliis Ludovicus seu Aloysius, natione ltalus, Patria Nobilis Florentinus, Alumnus Provinciae Pisarurn, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister, vir aeterna memoria dignus, Florentinorum delicium, Academiarum oraculum, Religionis nostrae fidus splendidissimum, Divinarum scripturarum Explanator eminentissimus, in omni genere dicendi facundissimus, Ecclesiastes omnibus numeris mirabilis, Philosophus subtilissimus, Theologus profunde doctus, multis annis sacrae paginae cum magna admiratione Professorem egit. Hic vir ille est, qui per admirabiles animi sui dotes apud florentinos tantam acquisivit aestimationem, ut eum non solum ad amplissimos Principes Oratorem miserint, sed etiam ad ipsum velut ad quoddam oraculum sapientiae, et prudentiae in arduis negotiis consilii gratia venerint. De cujus autem eximiis qualitatibus sequentes omni fide dignissimos audiamus Scriptores, inter quos primum obtinet locum D. Antoninus Archi-Epscopus, qui III parte Hist. titulo 22. cap. II, § 14, anno 1387, mense Novembris (inquit) Clemens Antipapa destinavit solemnes Oratores ex Avenione Florentiam, qui honorifice suscepti sunt quibusdam Nobilibus obviam egredientibus; Magistratus tamen ante audientiam eorum, uti viri timorati, voluerunt habere Consilium a Venerabili S. Paginae Professore Mag. Aloysio Marsilio, [P. 559] Ord. Eremit. peritissimo viro, et laudabilis vitae, ac famae eximiae, utrum liceret eos Legatos audire. Quibus vir ille magni consilii respondit, licite fieri posse, quia exponendo rem utilem Christianitati, poterunt juvare, et exsecutioni mandare: si contrarium proponerent, non exsequi illa, sed eos licentiare a civitate. Quod fuit observaturn etc. Secundus est Franciscus Petrarcha, qui in libro 15 Epistolarum senilium haec inter alia ipsi Marsilio scripsit: Magnam tui nominis materiam uberem, et laetandi tribuit, et sperandi, ante alios mihi, quo fortasse non alius in te oculos altius defixit. Clarum tibi lumen ingenii Deus dedit, industriaeque nobilis stimulos addidit, atque ex his notitiam rerum variarum pro aetate mirificam etc. Tertius est Poggius Patriota Ludovici nempe Florentinus, hic in oratione III in Nicolai Nicoli funere haec habet: Cum floreret in hac civitate eximia virtus doctissimi omnium viri Ludovici Marsilii, ex Religione Augustini, contulit se in ejus familiaritatem, ut una cum studiis doctrinae, vitae quoque, et morum institutionem perciperet. Erat domus Ludovici referta tunc egregiis adolescentibus, qui sibi vitam ejus, et mores proposuerant imitandos. Frequentabatur quoque ab optimis, ac praestantissimis viris hujus civitatis, qui ad eum velut ad Divinum quoddam oraculum confluebant. Erudivit autem, liberaliterque instituit plures, qui viri doctissimi evaserunt; sed emersere inter alios praecipue Joannes Laurensis, Robertus Rossus, et hic noster Nicolaus, qui caeteris rebus posthabitis nunquam a latere Ludovici discedens, optimis praeceptis vivendi institutus est, et plurimum temporis impertiit. Morum autem severitatem, et loquendi harmoniam quandam, ac in reprehendendis vitiis libertatem ab illo hausit, qui erat promptissimus, et paratissimus ad vitiorum objurgationem. Accedit enim, in imitemur mores, quibus cum ab adolescentia educamur. Hac ratione vitae imbutus, duas res, quae fere ab omnibus summe exoptantur, studio aperte contempsit, divitias videlicet, et honorum cupiditatem etc. Quartus Paulus Minius in Nobilitate Florentina pag. 89 ubi haec leguntur: Ludovicus Marsilius sibi acquisivit famam singularissimam disputans subtiliter in Concilio Florentino contra Graecos, et cogens illos vividis rationibus ad confitendum Spiritum Sanctum aequaliter procedere a Patre et Filio. Unde Florentia illum donatum honoravit sepulchro, et Epitaphio ad S. Mariam de Flore. Quintus est Scipio Ammiratus, qui Libro 74 historiarum Florentinarum ad annum 1384 pag. 763, et ad annum 1387, libro 15, pag. 787 [P. 560] et libro 16, pag. 843, haec de nostro Ludovico in laudem ipsius exarat: Obiit mense Augusti Fr. Aloysius de Marsiliis de Florentia Ord. Eremit. S. Augustini et quia habitus fuit vitae et morum exemplaris, doctrinae et scientiae excellentis, et vir magnae eloquentiae: ac cum multis in negotiis domi, forisque diversis cum Principibus egregie suae Reipublicae inservisset; Magstratus ultra honorem delatum publicis expensis in exsequiis, sepulchrum ipsius confici mandavit, quod hodie adhuc depictum in magna Ecclesia S. Mariae de Flore conspicitur. Ex nostris Scriptoribus solum Josephum Pamphilum produco, qui Ludovicum de Marsiliis encomiastice ita describit: Luisius, sive Ludovicus Marsilius Florentinus omnibus disciplinis tam Sacris, quam humanis imbutus, Orator facundus, Philosophus et Theologus singularis. Qui ob suas animi dotes tantam apud civitatem Florentinam sibi gloriam comparavit, ut non solum ad eum viventem praestantissimi civitatis Primates tanquam ad Divinum quoddam oraculum undique confluerent, suaeque insigni sapientiae ac prudentiae in maximis Reipublicae perturbationibus res magnas committere, Oratoremve designare ad amplissimos Principes non dubitarent, sed etiam eum ipsum vita functum Patres publicis sumptibus in cathedrali Ecclelsia humandum, atque elegantissimo sepulchro cohonestandum instituerent. Obiit Florentiae. Et cum vivens omnibus profuisset, publicaeque consuluisset commoditati, curavit etiam, ut post exactam sanctissime vitam, laborum suorum fructus ad posteros emanarent. Ob id ingentem librorum copiam, quos multis ex locis conquisierat, Bibliothecae sui Ordinis legavit, quem adhuc multis praestantissimis codicibus ditavit Joannes Boccacius. Ipsius ossa recondita sunt in cathedrali Ecclesia Florentina ad dexteram illius amplissi­mi templi, ubi adhuc imago conspicitur, et hoc Epitaphium ab omnibus legi potest: Florentina civitas ob singularem eloquentiam et doctrinam clarissimi viri Magistri Luisii de Marsiliis sepulchrum hoc ei publico sumptu faciendum statuit. Quo autem anno decesserit, Scriptores minime conveniunt. Michael Pocciantus de Scriptoribus Florentinis pag. 117 scribit, illum obiisse anno 1450. Josephus Pamphilus obitum ejus ponit ad annum 1378. Thomas de Herrera ad annum 1389. Nicolaus Crusenius ad annum 1377. Si horum trium opinio subsistit, tunc captu difficile est, [P. 561] quod Concilio Florentino primum anno 1438 celebrato interfuerit, in Paulus Minius scribit, qui forsan ad hoc dicendum a Michaele Poccianto inductus fuit, qui (ut primum audivimus) Ludovicum Marsilium anno 1450 obiisse tenet. Dominicus Antonius Gandolfus putat veritati magis consenta­neum esse, si dicatur, quod anno 1436 vitam posuerit, et hoc deducit ex vitis Pictorum Georgii Vasarii parte I, pag. 15. Caeterum aeternitati hosce partus scientiae suae consecravit:

Tractatum de passione Christi, divisum in septem discursus per omnes horas canonicas.

Sermones de conceptione B. V. Mariae.

Quaestiones Theologicas.

Vetus et Novum Testamentum heroicis versibus. Exstat in nostra Bibliotheca ad S. Spiritum Florentiae.

Epistolam ad Carolum Regem Francorum. Existit M. S. in Bibliotheca regia Parisiis. Comment. diversa.

Sermones varios.

Librum variarum Epistolarum, qui M. S. asservatur in Bibliotheca  Laurentiana, et in domestica Magliabechii. Multae literae ejusdem impressae fuere Florentiae 1547, inter quas duae continentur celeberrimae, una ad Domicillam Virginem, quae Christi Domini ad sepulchrum invisendum pergere volebat. Data in Sancto Spiritu de Florentia die 7 Julii 1372. Altera ad Guidonem Tomasi contra depravatos mores Clericorum tunc temporis. Data est Parisiis 22 Julii 1375.

Franciscus Petrarcha, libro XV Epistolarum senilium.

Joannes Franciscus Poggius, in oratione funebri Nicolai Nicoli.

Paulus Minius, in Nobilitate Florentina, pag. 89.

Scipio Ammiratus libro 74 Historiae Florentinae, ad annum 1384.

Albertus Fabius in Bibliotheca Latina mediae et infimae aetatis sive latinitatis libro XI, pag. 856.

In eadem Bibliotheca per Joannem Domenicum Mansi correcta, illustrata et aucta,  tomo I, pag. 76, col. II et tomo IV, pag. 286, col. I. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 211. Lipsiae 1751.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 28, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 33, col. II. Tiguri 1583.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 62. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 23. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 20. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 16, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Agostiniano, pag. 440. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 221, num. 14; et carte 275, a num. 38 usque ad num. 42.

**************************************************************

[P. 562] de Martabussis Paulus, natione Italus, Patria Romanus, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Romae, vixit Saeculo 15. Juris utriusque Doctor, Summi Pontificis Ecclesiastes Ordinarius, Poenitentiarius in Basilica S. Petri, Capellanus Nicolai V, Vicarius Generalis Romanae et Spoletanae Provinciae, Prior Commendatarius Monasterii S. Matthaei in Merulano, vir singulari scientia Juris, stupenda eloquentia, ac profunda doctrina decoratus, Religionis nostrae illustre fidus exstitit. Nomina operum ejus sunt:

Liber Confessionum.

Liber de usu et exercitio clavium.

Liber de pensione Ecclesiastica.

Tractatus Juris. Romae 1539.

Sermones tum ad amplissimum Cardinalium Collegium praesentibus Summis Pontificibus, tum ad Clerum et populum eleganter habiti.

Carolus Sigonius de Episcopis Bononiensibus, libro IV, pag. 196.

Ambrosius Coranus de viris illustribus Ordinis nostri.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 86. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 148. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 28. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 273, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Agostiniano, pag. 550. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 148, num. 13. Bologna 1682.

**************************************************************

de Martellinio Bernardus, natione Italus, Patria Florentinus e nobili familia, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coeno­bii Florentini, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister. Hic propter eminentem suam scientiam in disciplinis Fhilosophicis, Theologicis, et Sacris litteris a Clemente VI Pontifice Maximo ad Episcopalem dignitatem Caesenae post mortem Joannis Baptistae Acciajoli Nobilis Florentini die 15 Julii anno 1342 fuit promotus, quam Infulam die 28 Julii anno 1348 cum morte commutavit. Multa scripsit, teste Josepho Pamphilo, horum tamen nihil ad nostram notitiam pervenit. Quoad Saeculum autem quo vixit, et creatus est Episcopus Caesenatensis Pamphilus, Nicolaus Crusenius et Thomas de Herrera integro a veritate aberrant Saeculo. Vide adnotationes in fine additas Num. 43.

Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo II, in serie Episcoporum Caesenatensium, col. 459. Venetiis 1717 apud Sebastianum Coleti.

Giulio Negri ne l’Istoria dei Scrittori Fiorentini, pag. 104, col. I.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 80. Romae 1581. [P. 563]

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 26. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 107, col. II. Madriti 1644.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 535, num. 9.

**************************************************************

Martinez Jacobus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius magni Coenobii ad S. Augustinum Parisiis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Sorbonicus, qui propter suas raras et singulares virtutes tota sua vita Francisco I Galliarum Regi charissimus fuit, cujus Theologus exstitit, erat acerrimus persecutor haereticorum in Saxonia, contra quos scripsit, evulgavitque:

Libros aliquot praecipue contra haereticam doctrinam Lutheri.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 114. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 100. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 476, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 312. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 217, num. 12.

**************************************************************

Martini Honorius, natione Italus, vixit Saeculo 16, vitae probitati bonarum artium studium conjunxit. Ab eo publicam lucem per prelum vidit: Vita Christinae de S. Cruce Ord. nostri typis Lucae Bonetti 1593.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 98. Antuerpiae 1613.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 299. Buxellis 1654.

**************************************************************

Martini Onuphrius, natione Italus, Patria Senensis, Alumnus Congregationis Ilicetanae, Filius Coenobii Ilicetani, vixit Saeculo 16. Vir nobilitate morum conspicuus, et doctrina celebris, praeclarissimi sui ingenii dedit monumentum: Vitam B. Ritae de Cassia, Senis 1593, in 4.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 218, col. II. Madriti 1644.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 370. Romae 1704.

**************************************************************

a S. Martino Simplicianus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Tolosanae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, Professor Regius in Academia Tolosana, propter sua merita, et obstupescendam doctrinam Provinciae Tolosanae praefectus fuit: erat enim vir, cujus in disceptando acumen, in abstrusis facilitatem, in evolvendis difficultatibus diligentiam, in resolvendis controversiis solertiam, in rebus omnibus judicium, et in disciplinis historicis eruditionem omnes sunt admirati, [P. 564] cujus testimonium perhibent opera ab eo in lingua Gallica typis evulgata scilicet:

Vie de S. Augustin et des autres hommes illustres de son Ordre. Toulouse 1641.

Vie de S. Thomas de Villeneuve dit Paumonier, Arch. de Valence. Toulouse chez Jean Boude 1659, in 8.

Refutatio historiae tripartitae a Gabriele Pennoto exaratae.

Laurentius Cuperus in commentario praevio ad vitam S. Augustini, pag. 250.

Author Anonymus, qui Philippi Bonatti historiam Ordinum gallice vertit et auxit in praevio catalogo Scriptorum Ordinum.

Antonius Teiffier in catalogo Bibliothecarum et Authorum.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 406, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 633. Buxellis 1654.

**************************************************************

Martinus Alphonsi, vide Lit. C. de Corduba Martinus Alphonsi.

Martinus de Alviz, vide Lit. A. de Alviz Martinus.

Martinus Bartenstein, vide Lit. B. Bartenstein Martinus.

Martinus Buschere, vide Lit. B. Buschere Martinus.

Martinus Claver, vide Lit. C. Claver Martinus.

Martinus a Corbenis, vide Lit. C. a Corbenis Martinus.

Martinus Cordubensis, vide Lit. C. Cordubensis Martinus.

Martinus Corneio, vide Lit. C. Corneio Martinus.

Martinus a Cruce, vide Lit. C. a Cruce Martinus.

Martinus Dröscher, vide Lit. D.  Dröscher Martinus.

Martinus Niger, vide Lit. N. Niger Martinus.

Martinus de Perea, vide Lit. P. de Perea Martinus.

Martinus de Rada, vide Lit. R. de Rada Martinus.

Martinus Roobaert, vide Lit. R. Roobaert Martinus.

Martinus Wouter, vide Lit. W. Wouter Martinus.

**************************************************************

Masciolus Gabriel, natione Italus, patria Anconitanus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Anconitani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, officio Lectoris Bononiae et Perusiae cum laude functus est. Ab anno 1503 usque ad annum 1506 Provinciam Marchiae Anconitanae gubernavit. [P. 565] Anno 1507 ut Socius Reverendissimi P. Mag. Prioris Generalis Aegidii Viterbiensis post mortem P. Mag. Nicolai Foresii Sacristae Sacri Palatii P. Mag. Generalis ad pedes Summi Pontificis Julii prostratus humillime rogavit, ut in locum defuncti alium e Religione nostra substitueret, ad quas preces Sanctissimus promptum se ostendit, quare Reverendissimus Eidem schedam porrexit, in qua scripta erant nomina illorum, quos ad insigne hoc munus aptos, dignosque judicabat, inter quos etiam erat Gabriel Masciolus, ad cujus nomen cum Summus Pontifex venisset, dixit: hunc volumus pro nostro Sacrista, quia natus est Anconae, quae civitas Ecclesiae semper fuit fidelis, simulque eum Archi-Episcopum Dyrrachiensem fecit, anno vero 1511, die 30 Aprilis, Ecclesiae Castrensi praeficitur, quam absens septem annis rexit. Anno 1529 Praelatus domesticus Palatii Apostolici et miles S. Petri declaratur. Demum moribus, et literis illustris, atque in Sacris Ecclesiae caeremoniis versatissimus Romae decessit e vita. Anconae in nostra Ecclesia cernitur lapis sepulchralis cum hac inscriptione: D. O. M. Hoc Cenotaphio honoratur Magister Fr. Gabriel Fuscus Anconitanus Ordinis S. Augustini Sacrarii Pontificii Praefectus Julio II, Leone X, Adriano VI et Clemente VII Pontificibus, Archi-Episcopus Dyrrachiensis, mox Castrensis creatus est, ac Pontificale Sacrificium coram Leone X celebravit. Idem in Consistorio sententiam suam inter Patres de referendo inter Divos B. Francisco de Paula primus dixit, excipiensque Oratorem Venetum a Clemente VII, Caroli V coronationi destinatur, unaque cum tribus S. R. E. Cardinalibus coronationis ejusdem Caroli Caesaris apparatum decrevit; suavissimis moribus, parem habuit pietatem, doctrinam, et eximiam caeremoniarum peritiam bono senio confectus obiit anno salutis 1534. Magister Gabriel Fuscus Anconitanus Archi-Episcopus Dyrrachiensis Summorum Pontificum Sacrista per plures annos, et Magister Capellae Pontificiae anno 22 sui officii, qui fuit annus millesimus quingentesimus vigesimus nonus libellum edidit propria manu conscriptum, cujus titulus:

Instructio pro successoribus Sacristiae Papae pro Capellis totius anni, et aliis varietatibus occurrentibus.

Sermones Quadragesimales, teste Angelo Rocca.

Lectiones varias super libros sententiarum M. S. in fol. Exstat in Bibliotheca Angelica Romae. [P. 566]

Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo I, col. 581, in serie Episcoporum Castrensium. Venetiis 1717.

Gianmaria Mazzuchelli dei Scrittori d’Italia, parte II, vol. I, carte 688.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 255. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 103 et 113. Romae 1581.

Angelus Rocca tomo II, pag. 116. Romae 1719.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 301, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 223. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 574, num. 14; carte 623, num. 7. Bologna 1682.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 126. Romae 1704.

**************************************************************

Masselli Antonius, natione Italus, Patria Neapolitanus, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii Anversani, vixit Saeculo 17. Vir integritate morum, et perorandi gratia commendabilis, in lucem emisit in lingua Italica: La copia originale de Sacro discorso per la solemnissima festa della santa Casa di Loreto celebrata nella Catedrale di S. Paolo della citta d’Aversa, ove si vede eretta la copia similissima di quella composto dal P. Maestro Celestino Sinagra Agostiniano dato in luce dal sudeto Priore del Convento d’Aversa, in Napoli 1655, per Francesco Sa­vio, in 4.

Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, carte 29, col. II.

**************************************************************

de Masi Cyprianus, natione Italus, Patria Florentinus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 17. Erat Lector Theologiae, et Regens studiorum Pisae et Firmi, eruditis lectionibus, et acutis disputationibus haud vulgarem acquisivit laudem, in testimonium suae doctrinae publici juris fecit:

Disputationem de praedestinationis et reprobationis mysterio juxta mentem S. P. Augustini et D. Thomae ex Aegidii Columnii sententia. Pisis 1621, in 4. Item Maceratae 1622, apud Petrum Salvionum, in 4.

Giulio Negri nell’Istoria dei Scrittori Fiorentini, carte 124, col. I.

**************************************************************

Masius Matthaeus, natione Italus, Patria de Monte Sancto in Piceno, Alumnus Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii S. Mariae in Georgio. In quo Saeculo floruerit, apud authores, qui de eo scripserunt, nihil invenire est, solum enim referunt, quod exaraverit:

Vitam S. Gerii circa annum 1270 defuncti, eamque dicaverit Martino Priori Ecclesiae S. Pauli de Monte Sancto. Vitam hanc Henschenius in actis Sanctorum tomo VI, pag. 159 edidit. [P. 567]

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XII, pag. 147.

In eadem Bibliotheca per Joannem Domenicum Mansi correcta, illustrata et aucta,  tomo V, pag. 49, col. II. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 261. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Masius Paulus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, ad initium Saeculi 17 adhuc vitam agebat, famosus suo tempore Verbi Dei Declamator, qui in habendis ad populum sermonibus nemini cessit. Anno 1617 ad alteram vitam transivit. Nominis ejus famam memoriae produnt: Sermones in Dominicas, festa, ferias Quadragesimae, in Octavam Venerabilis Sacramentis, et B. V. Mariae, qui Hasseleti M. S. S. in nostra Bibliotheca exstant.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 98. Lovanii 1727.

**************************************************************

de Massa Michael, natione Italus, Patria Senensis ex oppido Massae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Baccalaureus. A Joanne Trithemio insignis hic vir his celebtatur verbis: vir in divinis scripturis studiosus, eruditus, et veterum lectione dives, atque in saecularibus literis nobiliter doctus, ingenio subtilis, eloquio clarus, et sermonum declamator egregius, vita quoque, et conversationis honestate insignis. Dominicus Antonius Gandolfus vero eum hac laude ornat: Hic humanis et divinis scientiis decoratus eluxit, subtilis ingenii, eruditionis, et doctrinae singularis, Theologus scholasticus mire acutus, et concionator dissertissimus, inter omnes sui temporis viros praeclaros non infimum locum obtinebat. Dolendum est quod Parisiis die 20 Maij anno 1336 praematura morte e terris raptus sit. Teste Joanne Trithemio et aliis tam exteris quam nostris infra citandis edidit multa praeclara volumina ad aedificationem fidelium, quibus nomen suum cum gloria transmisit ad notitiam posteritatis e quibus subjecta feruntur:

Volumen magnum super librum primum sententiarum. Asservatur in nostris Bibliothecis Bononiensi et Carbonaria, in fol.

Volumina III in secundum, tertium et quartum sententiarum, in fol.

Comment. in omnes libros Veteris Testamenti.

Comment. in quatuor Evangelistas lib. 4. Exstabant olim in nostris Bibliothecis Mediolani et Patavii.

De Passione Domini ex quatuor Evangelistis. Hic Codex M. S. exstat in nostra Bibliotheca Monacensi sub hoc titulo: Tractatus de Passione Domini nostri Jesu Christi a R. Mag. ac Sacrae paginae Professore dignissimo Fr. Michaele de Massa, Ordinis Fratrum Heremit. S. Augustini. [P. 568] Habetur etiam hoc M. S. in Bibliotheca Academica Lovaniensi, cujus titulus est: Passio Domini per Michaelem de Massa Ord. Erem. S. Augustini. Incipit: Angeli pacis amare flebunt etc. Item in Bodleiana Angliae.

Liber de quatuor virtutibus Cardinalibus.

Liber de virtutibus Divinis.

Liber de meritis, et efficacia bonorum operum.

Liber de vita Christi. Exstat Lipsiae in Paulina.

Sermones varii. Teste Joannes Trithemio.

Sermones in honorem Sanctorum habiti. Ita Guilielmus Eysergrein.

Notabilia et Quaestiones, teste Dominico Antonio Gandolfo.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 253. Coloniae 1546.

Isidorus Ugurgerius in Pompis Senensibus, parte I, pag. 367.

Marcus Antonius Coccius Sabellicus Aeneade, IX, libro 8.

Sixtus Senensis libro VIII, pag. 279.

Ludovicus Elias du Pin dans la Bibliotheque des Auteurs Ecclesiastiques Siecle 14.

Louis Moreri dans le grand Dictionaire historique, tome IV, pag. 219, col. I. Paris 1718.

Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 141. Dilingae 1565.

Conradus Gesnerus in Bibliotheca et catalogo universali Scriptorum, fol. 512. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 505, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 607, col. II. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XII, pag. 229.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo V, pag. 76, col. II. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 605. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 49. Romae 1581.

Angelus Rocca tomo II, pag. 113 et 114. Romae 1719.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 137. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte II, cap. 13. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 90, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 488. Buxellis 1654.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 267. Romae 1704.

**************************************************************

Massarius Ambrosius, vide Lit. C. Coranus Ambrosius.

**************************************************************

Massainus Tiburtius, natione Italus, Patria Cremonensis, Alumnus Congregationis Insubriae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 16, celeberrimus sua aetate Musicus, fuit Praefectus Musices in nostra Ecclesia Romae ad S. Mariam de Populo, Rudolpho Imperatori acceptissimus. Praeclarissima artis suae, qua in Musica eminebat, monumenta dedit: [P. 569]

Sacros modulorum concentus, qui impressi fuere Senis et Venetiis 1592.

Musicam super threnos Jeremiae. Venetiis 1599 per Ricciardum Amadinum, quinque vocibus.

Il quarto libro de Madrigali Venetiis 1594 per Angelum Gardanum, quinque vocibus.

Omnia ejus opera excusa fuerunt. Venetiis 1578 et 1580.

Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 454.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

**************************************************************

Matthias Agolla, vide Lit. A. Agolla Matthias.

Matthias Chefneux, vide Lit. C. Chefneux Matthias.

Matthias Pauli, vide Lit P. Pauli Matthias.

**************************************************************

a Matre Dei Mauritius, Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Philosophus, Theologus et Historicus valde celebris evulgavit opus publico prelo dignissimum:

Sacram Eremum Augustinianam. Camberii 1688 ex typographia Fratrum du Four, in 4.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 375.

**************************************************************

de Mattabuffis, vide Lit. R. de Roma Paulus.

**************************************************************

Matthaeus, natione Italus, Patria Ariminensis, Alumnus Provinciae Romandiolae, Filius Coenobii Ariminensis, vixit Saeculo 17. Omni fere literatura imbutus, Theologicis tamen disciplinis potissimum excelluit, ut primis in ea scientia annumerari meruerit, quod patet ex: Comment. quem in librum tertium sententiarum scripsit. Hoc M. S. exstat apud Angelum Vantium Ariminensem.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 476. Buxellis 1654.

**************************************************************

Matthaeus Bossus, vide Lit. B. Bossus Matthaeus.

Matthaeus Corbist, vide Lit. C. Corbist Matthaeus.

Matthaeus Dolles, vide Lit. D. Dolles Matthaeus.

Matthaeus Giberti, vide Lit. G. Giberti Matthaeus.

Matthaeus Lottiero, vide Lit. L. Lottiero Matthaeus.

Matthaeus de Pagis, vide Lit. P. de Pagis Matthaeus.

Matthaeus Patavinus, vide Lit. P. Patavinus Matthaeus. [P. 570]

Matthaeus de Vorster, vide Lit. V. de Vorster Matthaeus.

**************************************************************

Maurer Corbinianus, natione Germanus, Patria Bavarus Ottersingensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit adhuc Saeculo 18. Ratisbonae nostris Philosophiam, Monachii vero Theologiam tradidit, vir ob felicitatem ingenii praeter disciplinas majores scilicet Fhilosophiam, Theologiam et Mathesim, in qua eminuit, linguarum Graecae, Hebraicae et Gallicae non ignarus, Superiorem hospitii nostri Rözensis in Palatinatu superiore, et dictae civitatis Parochum laudabiliter egit. Monachii die 23 Octobris anno 1727 ut Diffinitor Provinciae corpore exutus est. Prelo subjecit:

Novum horologium universale seu analema sciathericum.

**************************************************************

Maurilius di S. Britio, cognomento Cerus Excalceatus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Concionator facundissimus sacrum Dei Verbum tempore Adventus in Metropolitana Basilica Mediolani populo ministravit, ac Genuae in templo S. Mariae ad vineas, item in Cathedrali Derthonensi quadragesimales Conciones habuit, nec non in Ecclesia Apostolorum Venetiis, aliisque pluribus Italiae urbibus laudatissimis Praesulibus Carolo Septalio, Mediolanensi Patricio, qui Derthonae rexit Ecclesiam, Danieli Justiniano Bergomensi, Josepho Mirabiliae Novariensi, Augustino Isimbrado Cremonensi Episcopis, nec non Duci Francisco de Moles, urbis Mediolanensis Moderatori inter primos charus per quadraginta integros annos officio Concionatoris cum magno populi fructu, nec minori laude functus est, donec fractis viribus die 11 Junii anno 1688 ad coelum avolavit, aeternitatique hosce partus scientiae suae in lingua Italica consecravit:

Espositioni morali sopra li Vangeli festivi di tutto l’anno parte I. Milano, per gli Stampatori Arcivescovili 1664, in 4. Hoc opus dicavit Reverendissimo D. D. Danieli Justiniano, Episcopo Bergomensi.

Espositioni morali parte II. Milano per gli stessi 1666, in 4.

Advento consecrato all’Illustrissimo e Reverendissimo Signore Conte Alfonso Litta, Arcivescovo di Milano. In Milano 1661, in 4. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.

Prediche per l’Avvento, et altri vari discorsi. Milano per il Vigone 1665, in 4. Opus hoc nuncupavit Reverendissimo Carolo Septalae, Episcopo Derthonensi.

Discorsi predicabili per le Dominiche di tutto l’anno. Milano per lo stesso 1669, in 4. Hoc opus Reverendissimo D. D. Josepho Mariae Mirabiliae Novariensi, Antistiti inscripsit. [P. 571]

Panegyrici recitati in Milano et altri luoghi. Ivi per lo stesso 1676, in 4. Dicati Reverendissimo D. D. Augustino Isimbardo, Episcopo Cremonensi.

Mariale con dodici discorsi o prediche del santissimo Rosario consecrato all’Illustrissimo e Reverendissimo Monsignore Ludovico Settala, Vescovo di Cremona. In Milano 1682, in 4. Exstat in nostra Monachii.

Quaresimale dicato all’Illustrissimo ed Excellentissimo Signore il Signore D. Francesco Moles, Duca di Parete. In Milano 1684, in 8. Habetur in nostra Bibliotheca Monacensi.

Translazione di S. Maria d’Intra. Milano sine anno, in 4.

Nove Discorsi di S. Anna. M. S.

Discorso di S. Giovanni Battista. M. S.

Discorso per la decollazione dello stesso. M. S.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 412.

Philippus Picinelli nell’Ateneo dei Letterati Milanesi, pag. 422.

**************************************************************

Mauritius Annapacher, vide Lit. A. Annapacher Mauritius.

Mauritius a Matre Dei, vide supra a Matre Dei Mauritius.

Mauritius Tertius, vide Lit. P. Parmensis Mauritius Tertius.

Maurus a S. Francisco, vide Lit. P. Pinus.

Maximilianus Antonius a Jesu, vide Lit. I. a Jesu Maximi­lianus.

**************************************************************

Mayr Felix, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, Fhilosophiam nostros Ratisbonae et Theologiam Monachii per 12 annos docuit cum tanta laude, ut sicut corporis statura, ita et doctrina magni Theologi nomen adeptus sit. Erat in operibus S. Augustini versatissimus, fundatissimusque Bis Prior Conventus Monacensis exstitit, et in Comitiis Provincialibus anno 1740 Provincialis electus fuit. Post obitum P. Agnelli Cändler, Summi Provinciae nostrae Capitis a Reverendissimo P. Mag. Generali Rector Provinciae constitutus est, in quo officio a die 20 Februarii anno 1745 usque ad annum 1746 stetit, quo die 10 Martii subitanea morte non sine magna Provinciae nostrae jactura e vivis exemptus est longaeva vita dignissimus. Nominis ejus famam memoriae prodit egregium opus ex operibus S. Augustini extractum, cujus titulus:

Divus Augustinus vitae spiritualis Magister, seu instructio hominis Christiani per pia qaedam, ac salutaria documenta ex S. P. Augustini operibus collecta, et pro quotidiana spiritus alimonia in singulos dies, ferias ac festa totius anni distributa. [P. 572] Monachii 1727, typis Theodori a Colonia, partes II, in 8. Hoc opus Romae 1732, typis Bernardo in quinque tomulis in 8 reimpressum fuit. Postea in lucem publicam an­no 1734. Venetiis prodiit ex typographia Balleoniana in lingua latina et Italica, ita ut in qualibet pagina una columna textum latinum, et altera Italicum repraesentet in 6 tomulis in 8. Demum Venetiis typis Balleonianis 1735 in tribus tomulis.

Prelo etiam commisit gemitus et devotos affectus animae amantis et poenitentis, ac peccata sua confitentis ex S. Augustino amoris, et poenitentiae Magistro desumptos. Monachii typis Jacobi Vötter 1744, sine suo nomine.

Reliquit insuper lecturas Polemico Theologicas ad mentem S. Augustini. M. S.

**************************************************************

de Medina Joannes, cognomento Rincon, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Segoviensis, vixit Saeculo 16. In India novae Hispaniae doctrina et vitae sanctomonia clarus, linguam Mexicanam et Othomitidam bene calluit, eapropter in Civitate Mexicana ob singularem prudentiam, et in Ecclesisticis rebus notitiam anno 1566 Vicarius Provincialis denominatur. Erat vir, teste Thoma Gratiano, vere Apostolicus, et summae paupertatis, Deo, hominibusque dilectus, quare Episcopus nobilissimae Ecclesiae Cathedralis in Mechoaca civitate Metropolitana, in regione Mexicana, parte occidentalis Indiae anno 1573 creatur, verum quia Religiosus, et summus amator paupertatis, ac Religiosae quietis fuit, quam primum haec promotio ad aures ejus pervenit, amare flevit, eamque Regi catholico resignare voluit, Superiores vero hoc audito ex obedientia ei imposuerunt, ut laborem hunc in se suscipiat, quod et fecit non sine maximo dolore dictamque Ecclesiam per quindecim annos sancte gubernavit; tanto autem Divinae charitatis, et Christianae Religionis fervore succensus est, ut deserta Insula, et Episcopatu totam illam Regionem percurrens, immensos labores subierit, animas plurimas verbo et exemplo Christo lucraturus, tandem meritis dives Mechoacanae anno 1588 ad Superos avolavit. Scripsit:

Conciones pias et doctas.

Collationes varias.

Vitam ac miracula B. Joannis de Moya.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 565, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 347. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 119 et 124. Romae 1581.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 406, col. I. Madriti 1644.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 118. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39 et 40. Monachii 1623. [P. 573]

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 356. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 577, num. 6. Bologna 1686.

**************************************************************

Mediolanensis Andreas, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Mediolanensis, vixit Saeculo 16. Vir multis animi dotibus insignis, concionandi munere praeclare functus est, quod Josephus Rippamontius his testatur verbis: hujus oratio plausibili concionum eloquentia, magna vitae auctoritate, solidaque doctrina, et verborum vi, aspectu quoque venerando, et ob jejunia torvo inter ingentes urbis calamitates lenimen quasi coeleste miseriarum eo tempore habebatur. Ejus memoriam vivaciorem reddunt:

Commentaria in Genesim.

Sextus Senensis in catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.

Angelus Rocca, tomo II, pag. 110. Romae 1718.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 58, col. II. Madriti 1644.

**************************************************************

de Meirelles Benedictus, natione Lusitanus, Patria Portus Calensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Ulyssipponensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae praesentatus, in scientiis scholasticis domesticos in Collegio Bracarensi et Conimbricensi instruxit; erat Examinator Synodalis Archi-Episcopi Bracarensis, et sua industria reimprimi curavit: Theologiam nostri Augustini Gibbon auctam variis argumentis, responsionibus, ac fundamentis cum indice generali, et quatuor tractatibus contra Lutherum, ac uno de scientia Ideali. Opus in septem divisum tomos. Conimbricae apud Antonium Simones, Universitatis typographum, in fol. Primus tomus impressus fuit 1740; secundus 1741; tertius et quartus 1742; quintus 1744; sextus 1745.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo V, pag. 73, col. I. Lisboa 1759.

**************************************************************

Melchior Daelhemius, vide Lit. D. Daelhemius Melchior.

**************************************************************

Melidonus, natione Italus, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Corae, ideo a Scriptoribus appellatur Melidonus Coranus, vixit Saeculo 16. In literis politioribus eluxit, et cum Antonio Siculo: Egregiis Poematibus exornavit Enarrationes nostri Donati Marrae in omnes hymnos, qui cantantur in Ecclesia secundum morem Romanae Ecclesiae.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 132. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 136. Antuerpiae 1613.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 38. Buxellis 1654.

**************************************************************

[P. 574] Melissenus Nicephorus Sebastianus, natione Italus, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 17. Vir literis politioribus excultus, felicis ingenii sui partus dedit:

Epigrammaton in feriis nuptialibus Augustissimorum Principum Philippi IV et Mariae Annae Austriacae Madriti celebratis die 15 Novembris anno 1649. Ex typographia Martini Barreo 1650, in 8.

Vitam B. Joannis Ghisii Senensis Ordinis nostri. Romae anno 1656, typis Francisci Cavalli, in 4.

Epicinia ad Alexandrum VII in Epidimiam ab urbe novissime profligatam. Itemque de Parthenopaea illic feliciter absumpta, in geminos bipartita choros. Romae 1657.

Resolutionem moralem de chocolatis potione. Neapoli 1655, in 12, per Girolamo Fasulo.

Indulgenze e gratie concedute da diversi Sommi Pontefici a quelli che sono ricevuti nella compagnia della centuria de Padri dell’Ordine Eremitano. In Napoli per Girolamo Fasuli 1668, in 16.

**************************************************************

Melius Antonius, natione Italus, Patria Cremonensem fuisse autumant Ludovicus Cavitellus, Josephus Bressianus, Antonius Possevinus, Josephus Pamphilus, Thomas de Herrera, Philippus Elssius et Aubertus Miraeus; Cremensem vero fuisse volunt Franciscus Arisius, Donatus Calvus, Aloysius Torelli et Dominicus Antonius Gandolfus, qui nobis Antonium Melium ita describit: Antonius Melius Cremensis Patricius, non Cremonensis (ut plerique errando scribunt) ad Religionem, et Congregationem Insubricam illustrandam ingreditur anno 1479, in ipsa statim virtutum summe amator, vitiorumque hostis acerrimus enituit, ac non multo post fundatissimus Theologus, consumatissimus Canonista, Concionator praeclarissimus, Sacrarumque Scripturarum scrutator indefessus etiam ad discipulorum et Religiosorum profectus evasit. Inter fines tamen Italicos non se restrinxit fama excellentium qualitatum nostri Melii, sed cum Nuntius extraordinarius Venetae Reipublicae oras Germanicas et Gallicas peteret, eum requisivit, et obtinuit a Vicario Generali Thaddaeo de Ipporegia, ac secum summa consolatione duxit. Cum Parisiis moraretur Antonius, inter alia omnibus admirationem peperunt conclusiones ab ipso expositae, et disputatae in materia de usuris ad mentem authentici Doctoris Gregorii Ariminensis, ex tractatu de impraestantiis Venetorum; qui neque si titulum hujus tractatus Gregorius edidisset, agnoverant. Hac de causa post reditum in Patriam eum extraxit ab antiqua nostra Bibliotheca Cremonensi, ac anno 1508 impressioni tradens, Parisios transmisit. [P. 575] Tot disputationes et Controversiae a nostro Antonio confectae oculos Sorbonicorum Doctorum rapuerunt: Quapropter ne meritum ipsius corona careret, Parisiensem Doctorem crearunt. Ultra eandem Universitatem etiam Bruxellensem, ac praeclarissimam Lovaniensem illustravit. In Italiam redux per Breve Julii II, utriusque Juris Doctor creatus est. Anno 1512 cum Verbum Dei in Regiensi urbe gloriose, et utiliter disseminaret, civile bellum, et cruentas factiones inter Nobiles et cives sedavit, extinxitque. Biennio uti socius Vicario Generali anno 1497 et anno 1500 inservivit. Ter fuit Visitator, quaterque Diffinitor. Demum anno 1516 Vicarius Generalis, quo in gubernio ejus doctrinam, integritatem et prudentiam omnes suspexere. Exorta lite praecedentiae inter Minores et Augustinianos ad instantiam Reverendissimi Generalis Gabrielis Veneti sequentibus literis exoratus Romam transmigravit: Fr. Gabriel Venetus, Prior Generalis Ord. Eremit. S. Augustini indignus. Venerabili in Christo Fr. Antonio, Priori Conventus de Crema observantiae Regularis, Ord. Eremit. S. Augustini, nobis di­lecto salutem. Hodie Cremonam devenimus, ubi mox relatum nobis est a Priore negotium de praecedentia cum Fratribus Minoribus Sanctissimum Dominum nostrum ad se vocasse, ac fuisse statutum, ut Religio tam nostra, quam Minorum quaeque de suis juribus Vice Protectores suos debeat informare. Intelleximus etiam Vener. Congregationis Vicarium, qui Prior est Romae, suas volentem tueri partes, delegisse et advocasse te unum ad causam Ordinis dicendam, tuendamque, ac informandos Re­verendissimos Cardinales omnes, in quorum publico consessu de rei summa est agendum. Probavimus certe nos, laudavimusque factam de te pro re tanta electionem, quasi non ab homine sed divinitus potius inspiratam. Valebit ingenium, valebit eruditio, valebit modestia, valebit inprimis probitas, vel certe tua in Religionem pietas; valebit deinde plurimum te usu rerum, longaque experientia Reverendissimos D. D. Praelatos, mores Curiae, Religionis cultus optime nosse: ipse enim in Curia Praesidentibus fere omnibus (ut scimus) non modo valde notus, sed maxime charus diu et semper fuisti. Quod si speremus (quamquam cum labore multo) provinciam te non recusaturum; [P. 576] ut tamen officio nostro, nobisque satisfaciamus has (licet ex itinere fatigati) praescribere ad te voluimus, quibus te hortamur, et per eam charitatem, qua tuam complecteris Rempublicam, astringimus, ut juxta tuo jam dicti Vicarii sententiam ad id in urbe te conferas, curesque Ordini tuo hac una in re non desis, sicuti hactenus nunquam defuisti, conversa est in te Congregatio tua, imo tota Religio nobiscum te petit, orat, obtestatur, in te omnium spes sita est, quasi solus victoriam sis reportaturus. Viarum te discrimina non terreant, sicut honoris Ordinis causa nos longe corpore imbecilliores non terrent. Imus Romam opem tibi, ut poterimus, allaturi, et multorum auxilium, favorem patrocinii imploraturi, non ergo est, cur timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, onus audacter, ardenterque subeas, plures enim quam illis nobiscum erunt. Vale. Cras hinc recedemus Vitalianae hospitaturi per noctem, ad vota tua utique paratissimi. Iterum vale. Cremonae 28 Septembris 1519 Romae strenue se gessit, et aliqua in Ordinis utilitatem obtinuit. Cum denuo in Patriam regressus Pater Alphonsus Mussius, Vicarius Generalis curam, et Monialium gubernium ad ipsum per Pontificium Breve directum, Antonio resignasset, his usus est verbis: non opus est, ut virtutes vestras celebremus, quia manifestae sunt: non mores, non doctrinam, non sapientiam, non denique integritatem, et affectum erga vestrum Ordinem, quoniam jam pridem id compertum habemus. Creatori suo animam redddit, cum esset Prior Cremae anno 1528, die 12 Septembris. Sequentia opera publicae communitati fecit communia:

Librum de potestate dispensandi et absolvendi. Venetiis 1566.

Tractatum de gabellis et aliis laicorum exactionibus ab Ecclesiis et Ecclesisticis personis non exigendis, 1506.

Librum de impraestantiis Venetorum et de Usuris Gregorii Ariminensis cum duplici Praefatione nostri Melii una ad P. Mag. Innocentium Astensem, S. Theologiae Professorem Parisiis. Regii Aemiliae. Typis de Mazala 1508, in 4.

Tractatum de vero ac legitimo intellectu privilegiorum praecipue Confessariorum, ac potestate absolvendi et dispensandi in casibus reservatis ordinariam potestatem integrae potestati restituente. Brixiae 1525, in Officina Joannis Antonii Morandi de Gandino, in 4.

Lectionem primam, et brevem introductionem quasi prima elementa praebentem juvenibus, qui in Jure Canonico studere incipiunt.

Tractatum super Orationem Dominicam.

Tractatum de libero arbitrio contra Lutheranos. [P. 577]

Tractatum de valore privilegiorum in casibus reservatis.

Denique in lingua Italica: Scala de Paradiso con espositione mistica di historie Divine. Brixiae apud Joannem Antonium Morandi, dicata Reverendissimo P. Mag. Generali Gabrieli Veneto. Cremae 1611, in 4. Cremonae 1626 apud Hiacynthum Belpieri, in 4.

Lettione, meditatione, oratione, contemplatione.

Ludovicus Cavitellus in Annalibus ad annum 1517.

Iosephus Bressianus in corona virorum illustrium.

Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 50.

Ioannes Baptista Zilettus in Indice librorum Iuris Caesarei et Pontificii, pag. 45.

Petrus de Alva in Bibliotheca conceptionis, col. 109.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 401. Lipsiae 1751.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis sive latinitatis, libro I, pag. 337.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 129, col. I. Patavii 1574.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 105. Romae 1581.

Donatus Calvus ne’ Memorie Istoriche della Congregazione di Lombardia, carte 207.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 35. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 58, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 82. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 26, num. 13; carte 61, num. 18 et 19; carte 154, num. 5. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 66. Romae 1704.

**************************************************************

Melius Gaspar vel Melo, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Peruntinae, Filius Coenobii Truxilliensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, Professor Primarius Vallisoleti, vir omnium literarum eruditione eximius, praesertim Divinarum expositor praestantissimus, in Philosophicis vero studiis ita excelluit, ut superiorum aetatum Philosophis ingenio, doctrinaque par haberetur. In communem usum evulgavit:

Comment. in Evangelia S. Matthaei. Vallisoleti 1584, apud Didacum Fernandez, in fol.

Comment. in Divum Lucam 1597, apud eundem, in fol.

Comment. in Apocalypsim 1589, ibidem, in fol.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 405, col. II.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 404. Lipsiae 1751.

Angelus Rocca, tomo II, pag. 116. Romae 1713.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 77. Antuerpiae 1613. [P. 578]

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 312, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 232. Buxellis 1654.

**************************************************************

Mellinus Franciscus, natione Italus, cognomento Zoppus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor in Universitate Florentina anno 1437, sub Gerardo de Arimino Priore Generali S. Theologiae Magister creatus, anno 1455. Regentem studiorum Florentiae egit. Anno 1454 erat Praesidens in Capitulo Provinciae Pisanae, quo munere etiam functus est anno 1460. Ejus opera nostrum S. Spiritus templum, quod ignis in festo Ascensionis Domini destruxerat, Reipublicae Florentinae impensis structuram, dirigente Philippo Brunellesco, architecto nobilissimo, construi, atque aedificari coepit. Fuit excellens Theologus, et Concionator disertissimus, qui circa annum 1462 e vivis excessit, Conventui Florentino in sui memoriam relinquens:

Sermones, qui in Bibliotheca dicti Coenobii asservantur.

Giulio Negri nell’Istoria dei Scrittori Fiorentini, carte 204, col. II.

Raphael Badius in catalogo Theologorum Universitatis Florentinae.

Michael Pocciantus in catalogo Scriptorum Florentinorum.

Antonius Possevinus, tomo I apparatus Sacri.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 80. Romae 1582.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 26. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 248, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 213. Buxellis 1654.

**************************************************************

Melorius Hieronymus, natione Italus, Alumnus Provinciae Spoletanae, Filius Coenobii Fulginei, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister. Litterarum Divinarum scientia, et morum majestate ac comitate, teste Josepho Pamphilo, omnibus admirabilem se praebuit, et Religionem mirabilius magnificentiusque quam alius aliquis auxit et honestavit. Per sedecim annos ut Procurator Generalis Ordini nostro summa cum diligentia, modestia ac fide servivit. In Comitiis Venetiis habitis elegantem habuit orationem, tandem Romae anno salutis 1534 die 7 Maij fato sublatus est. Felicis ingenii sui dedit argumenta: Epistolas et poemata.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 111. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 95. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 36. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 355, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 292. Buxellis 1654. [P. 579]

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 52, num. 11; carte 60, num. 16; carte 190, num. 6. Bologna 1686.

**************************************************************

de Mello Nicolaus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, ex illustri familia dos Mellos et Cabraes de Belmont, ad initium saeculi 17 adhuc vixit. Zelo conversionis Gentilium inflammatus Insulas Philippinas in India Occidentali petiit, ibique postquam eorum linguam addidicit, fere septem millia hominum baptizavit; postea ex India Occidentali ad Orientalem perrexit, ubi cum magno fructu animarum Evangelicum operarium egit; dein in Persiam profectus est cum eadem intentione et fervore Christo barbaras illas gentes lucrifaciendi, verum nec hic finis, et meta suae Missionis erat, sed in Russiam transiit: in hoc Imperio, quia fidem catholicam intrepidus publice docuit, per quindecim annos horribiles carceres, persecutiones, et contemptus perpessus, die 2 Januarii anno 1616 ad Superos abiit nobis scripto relinquens:

Relationem laborum, quos durante missione passus est.

Descriptionem Martyrii P. Nicolai a S. Augustino, qui in civitate Astracan in Moscovia die 30 Novembris anno 1611 in sua praesentia pro fide catholica decollatus fuit.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana, tomo III, pag. 495, col. I. Lisboa 1759.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48, pag. 244. Monachii 1623.

**************************************************************

Melyn Gerardus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Antuerpiensis, vixit Saeculo 18. Vir eloquentia, variisque scientiis clarus, prelo excudi fecit:

Orationes variis in locis habitas. Primam recitavit anno 1703 in Comitiis Provincialibus Thenis celebratis. Secundam Antuerpiae anno 1707 in exaltatione S. Cruoris S. Nicolai de Tolentino. Tertiam Bruxellis anno 1726 in solemni Jubilaeo S. Mariae de bono successu.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 177. Lovanii 1727.

**************************************************************

Menaldus Rosarus, vide Lit. R. Rosarus Menaldus.

**************************************************************

de Mendoza Henricus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Madritensis ex illustri familia, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, Divinis, humanisque scientiis ornatus, subtilis ingenii, singularis eruditionis, et incomparabilis doctrinae, in lingua Hispanica sui laboris monumentum elucubravit: [P. 580] El privado Christiano. Madriti 1626, in 8.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 432, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 425. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Menelli Lucas, natione Italus, Patria Neapolitanus de Diano, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 17. Theologus et antiquitatum indagator celeberrimus reliquit Manuscriptum jam approbatum, et prelo paratum, cujus titulus:

La Lucania illustrata. Opus hoc asservatur in nostro Conventu Salerni.

Nicolaus Tappi nella Bibliotheca Napoletana, pag. 162, col. I.

**************************************************************

Menesius Alexius, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis. Parentes nactus Alexium Meneses Comitem de Cantaneda, et Aloysiam Noronha, et mundo die 25 Januarii anno 1556 datus est. Augustinianum postquam induit, in doctrina et sapientia tales fecit progressus, ut non tantum S. Theologiae Magister creatus, sed etiam Regius in Curia Lusitana Ecclesistes, et Rector Academiae Conimbricensis a Philippo Rege denominatus fuerit. Anno 1595 die 13 Februarii a Summo Pontifice Clemente VIII confirmatur Archi-Episcopus Goensis, et Primas Indiarum Orientalium. Ibi non semel Prorex salutatus fuit, zelo vero convertendi animas misit in Aethiopiam Michaelem Silvium Jesuitam, et in Persidem Augustinianos; ipse vero profectus est in Insulas Malabares, ut animas Christo lucrifaceret, quod iter non sine optato effectu in se suscepit, teste P. Joanne Hay, S. J. qui in libro de rebus japonicis ita scribit: Archi-Episcopus Goae Alexius Menesius Archi-Episcopatum Angamalensem visitare decrevit eo fine, ut sedem illam ad suscipiendum Praelatum de manu Summi Pontificis paratiorem redderet. At hostis humani generis, cum hoc unum praecipuum his tot incommodis remedium esse perspiceret, variis technis Archi-Episcopo profectionem intercludere conatus est, dehortantibus hinc Religiosis, illinc Secularibus, iisque non infimae fortis hominibus. Dicebant enim hac visitatione non solum honorem, personam, et vitam Archi-Episcopi, verum etiam Rempublicam ipsam in periculum non dubium vocari. Haec illi tanta pertinacia inculcabant, atque urgebant, ut optimus Praelatus ad me scriberet, coelum et terram in ipsum conjurasse. Verum tamen omni torriculamento contempto visitationem singulari constantia cum providentia [P. 581] conjuncta, praesente Divini Numinis auxilio, incepit, promovit, perfecit. Archidiaconus post multas tergiversationes, et verfutias ita, in parum abfuerit, quin a communione fidelium eiiceretur, tandem ad cor rediens, se sub Apostolicae sedis obedientia victurum pollicitus est. Multa in hac visitatione praestitit Archi-Episcopus, quae magnum ad animarum salutem momentum attulisse compertum est. Primum ut Sacramenta valide conferrrentur, effecit: deinde libros Nestorianos, quorum maximus erat numerus, a sexcentis erroribus et sententiis catholicae fidei repugnantibus expurgandos curavit: quidquid Supremam auctoritatem impugnabant, deleri fecit. Postremo Parochos idoneos, qui nullibi pene reperiebantur, diligenter conquisitos, Ecclesiis praefecit. Media, quae Archi-Episcopum ad hunc finem consequendum maxime juverunt, haec fere fuerunt. Ipse per se Ecclesias visitavit, octoginta Paroecias instituit, Synodum dioecesanam indixit, ad quam Ecclesisticos illius Archi-Episcopatus, et nostros Sacerdotes solummodo juxta antiquam consuetudinem convocavit, assistente Praefecto Cocinensi Antonio Noronna, et Primariis civitatis, qui Regis Lusitaniae nomine horum Christianorum tutelam in se susceperunt. Quae res quanto Regiae Majestati emolumento sit futura, norunt, qui non ignorant, quanti sit momenti gentem in tota India lectissimam a temporibus B. Thomae christiano cultui deditam, tamque numerosam et potentem, ut armatos ad 30 millia in promptu habeat, cum Lusitanis unire, ad Ecclesiae Romanae obedientiam revocare, et in fidem, ditionemque Regis Catholici accipere. Magno etiam fuit adjumento animarum zelus, et vitae exemplum, quo optimus ille Praelatus novem mensium spatio plus (ut nostri affirmant) in animarum salute promovenda profecit, quam quotquot a B. Thoma ad haec usque tempora illam sedem tenuerunt. In Malabaricis Insulis maxima illius cura erat, ut antiquos illos, sed schismaticos Christianos ad veram fidem reductos Romanae Ecclesiae obedientes submitteret. Philippus III Lusitaniae Rex eum ex Indiis rovocavit, et ad sedem Braccarensem evexit, in qua eum Paulus V Pontifex Maximus die 19 Martii anno 1612 confirmavit; Rex vero anno 1614 Alexium Pro-Regem Lusitaniae constituit. Anno 1615 fit Praeses supremi Consilii Lusitanici in Curia Regia. Die 2 Maij anno 1617 Madriti piissimam animam suam cum fama sanctitatis Creatori suo reddidit. D. Rodericus de Acunha in historia Ecclesiastica Braccarensi succinctam ejus vitae relationem nobis dat his verbis: [P. 582] Alexius Ulixibonae natus die 25 Januarii anno 1556 ex D. Alexio de Meneses filio Conitis de Cantanheda, et Sebastiani Regis Paedagogo, et D. Luisa de Noronha. Annos 15 natus, habitum Ulixibonae suscepit a Fr. Sebastiano Toscano Provinciali anno 1574 et Professionem emisit die 27 Februarii anno 1575. Fuit Prior Coenobii turrium veterum, Sanctarensis, Ulixbonensis, et Provinciae Diffinitor. A Philippo II oblatum Rectoratum Academiae Conimbricensis recusavit, sed munus Regii Concionatoris suadentibus amicis admisit. Ab eodem Rege die 21 Novembris anno 1594 Archi-Episcopus Goensis electus, et consecratus die 26 Martii anno 1595, die 29 pallium accepit a D. Michaele de Castro Archi-Episcopo Ulixbonensi in Conventu Dominae nostrae de Gratia, et eodem anno in Indiam navigavit, Synodum ibi Provin­cialem congregavit, et in omnibus veri Pastoris munera exercuit. Duo reclusoria instituit Goae unum foeminarum olim perditarum, et aliud pauperum Virginum sub habitu Augustiniano, et doctrina Confessorum Augustinianorum. Monasterium S. Mo­nicae erexit sub obedientia Ordinarii, sed sub administratione Sacramentorum ab Augustinianis praestanda. Indiam Pro-Rex gubemavit, primo dum Aires de Saldanha Cochini immoratus est: secundo dum idem Nottis partes visitavit: et tertio dum Prorex D. Martinus Alphonsus de Castro Malaccam perrexit: et eo defuncto per quatuor annos gubernavit. Renuntiante Fr. Augustino de Castro designatus fuit Archi-Episcopus Braccarensis, et pallium accepit in Monasterio Ulixbonensi a Fr. Georgio Quemado Augustiniano Episcopo titulari, Dominica tertia Julii anno 1612. Paulo post Lusitaniae Prorex electus, et inde in Curiam Regiam vocatus, ut supremo Lusitaniae Senatui praeesset. Ibi designatus ejusdem Regni Major Regum Sacellanus, Prior Guimaranensis, et Prioratus de Castro Gubernator. Ex Coenobio S. Fhilippi, ubi Madriti jacebat, translatum ejus corpus anno 1621, in quo die 10 Martii inventae fuerant ejus exuviae incorruptae, et in Collegio Braccarensi ad latus Epistolae hac inscriptione honestantur: Illustrissimo et Reverendissimo D. D. Fr. Alexio de Meneses Augudtiniensi Archi-Episcopo, ac Domino Braccarensi, Indiarum olim, postea Hispaniarum Primati, Orientis Gubernatori, Lusitaniae Proregi, Supremi Consilii Praesidi, Catholicae Majestatis Archi-Capellano, Christianorum Divi Thomae apud Malavaricos ad Romanae Ecclesiae obedientiam reductori, viro Religione, [P. 583] ac fidei zelo illustri, grati Clientes memoriam posuere anno Domini 1628. Illustrissimo ac Reverendissimo D. D. Roderico de Acunha Praeside. Obiit Madrid 3 Maij 1617 annum agens 58. Reliquit studiorum suorum in gloriam Augustiniani nominis sequentes partus:

As vidas dos Religiosos modernos, que na Religion de S. Agostinho de Partugal florecernon en virtudes et vida Religiosa.

Synodum Diamperensem, quae edita exstat in libro nostri Antonii a Govea sub titulo: Da Jornada da Serra.

Vitam nostri B. Ludovici de Montoya.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 6, col. I.

De la Croze dans l’Histoire du Christianisme des Iudes.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome IV, pag. 188, col. I. Paris 1718.

Rodericus de Acunha in historia Ecclesiastica Braccarensi, parte II, cap. 96, pag. 400.

Antonius Possevinus, tomo I apparatus Sacri.

Ioannes Hay libro de rebus Iaponicis.

Antonius Fernandez ad initium Theologiae moralis.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 428. Lipsiae 1751.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 15. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 44. Monachii 1623.

Cornelius Curtius in Encomiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 181. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 30, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 30. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 395, num. 9; carte 597, num. 22. Bologna 1686.

**************************************************************

de Meppis Joannes, natione Germanus, Patria Monasteri­ensis, Alumnus Provinciae Thuringo-Saxonicae, Filius Coenobii Osnabrugensis, vixit Saeculo 15. Bene notandam est, quod duo extiterint Scriptores ejusdem nominis, Patriae, et Coenobii, nempe Joannes de Meppis Vennekerus, et Joannes de Meppis Schiphowerus, hic in Chronico Oldenburgensi pag. 187 et 188 de Vennekero haec scribit: Eodem anno scilicet anno 1496 D. Joannes de Moppis, Laricensis Ecclesiae Episcopus, Suffraganeus Henrici de Schwarzborg, Archi-Episcopi Bremensis, et Episcopi, ac Principis Monasteriensis obiit circa festum Divi Martini, sepultus in majori Ecclesia Monasteriensi. In Registris Ordinis legitur, ipsum fuisse S. Theologiae Lectorem, et anno 1476 Priorem Conventus Osnabrugensis. In Theologiam tanta animi contentione incubuit, ut inter primos numeraretur, vir fuit eximiae integritatis, prudentiae et pietatis, atque B. V. Mariae sine labe conceptae summus amator, posteritatis memoriae consecravit: [P. 584]

Comment. super Tobiam.

Librum de sanctissimo Eucharistiae Sacramento.

Librum de oblationibus.

Librum de Ideis.

Sermones multos ad Clerum et populum.

Tractatum insignem de immaculata Conceptione B. V. Mariae, quem nunquam antea impressum ex antiquis manuscriptis Petrus de Alva in lucem produxit.

Henricus Meibonius de Scriptoribus rerum Germanicarum.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 66, col. II. Coloniae 1683.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 300.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo IV, pag. 104, col. I. Patavii 1754.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1962. Lipsiae 1750.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 435, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 357. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 511, num. 3. Bologna 1682.

**************************************************************

Mercati Tiburtius, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 17. Vir virtutibus clarus, scientiis ornatus, et eloquio praestans, typis consignavit:

Orationem Anniversariam in funere Illustris et admodum Reverendi D. Miniatis Presbyteri Miniatensis. Florentiae 1613 apud Juntas, in 4.

Giulio Negri nell’Istoria dei Scrittori Fiorentini, carte 510, col. II.

Ioannes Cinelli in sua Bibliotheca volante.

**************************************************************

Mercatoris Clemens, natione Gallus, Alumnus Provinciae Tolosanae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, Philosophus ac Theologus celeberrimus, in publicum commodum evulgari curavit:

Comment. in librum primum sententiarum.

Quaestiones de anima.

Quaestiones de potentiis animae.

In Bibliotheca Conradi Gesneri a Josia Simlero recognita, et in duplum aucta, pag. 132, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 157, col. II. Tiguri 1583.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 58. Antuerpiae 1613.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 150. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 585] Merkelin Joannes, natione Germanus, Patria Camiensis, Alumnus Provinciae Poloniae, Filius Coenobii Bredebergensis, vixit Saeculo 15. Vir in exponendis Sacris literis excellentis ingenii, et non minus vita, quam doctrina venerabilis officio Lectoris cum laude haud vulgari functus est. Typis mandavit:

Expositionem super Epistolas Dominicales, quam dedicavit Reverendissimo Episcopo Warmiensi Haynrico. M. S. invenitur in nostra Bibliotheca Monacensi. Cujus initium: Prologus in Expositionem Epistolarum Dominicalium Lectoris Ioannis Merkelini, Ord. Heremit. S. Augustini. In Christo Reverendissimo D. D. Haynrico Divina et Apostolicae sedis Providentia Warmiensis Ecclesiae Episcopo Fr. Joannes Merkelin servorum minimus Ord. Heremit. S. Augustini Conventus Bredebergensis, Caminiensis Dioecesis. Ipsa expositio incipit: Gloriosus Doctor, Beatissimus Augustinus etc.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 389. Bruxellis 1654.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 490, col. I. Madriti 1644.

Felix Milensius in Alphabeto, pag. 60. Pragae 1613.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 252, num. 11. Bologna 1682.

**************************************************************

Merlius Augustinus, natione Italus, Alumnus Provinciae Anconitanae, Filius Coenobii Offidani, vixit Saeculo 16. Vir doctus, et vitae honestate clarus, ac Historicus egregius, Author est:

Historiae miraculosi Sanctissimi Sacramenti in nostra Ecclesia Offidana. Firmi 1582.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 99. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Merz Agnellus, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vita fruitur adhuc, S. Theologiae Lector, membrum Academiae Electoralis Bavaricae scientiarum, linguae Gallicae peritus, in Philosophia Neoterica ita excelluit, ut celeberrimis Neotericis ingenio, doctrinaque par habeatur. In lucem edidit opus, cujus titulus:

Vires intellectus humani circa cognitionem rerum naturalium expensae. Monachii 1761, in 4.

Schema systematicum Philosophiae Ecclecticae. Monachii 1758, in 4.

Arborem scientiae boni et mali secundum scripturas sanctas, et Ecclesiae, ac magni Patriarchae Augustini expositam. Monachii 1765, typis Haered. Vötter, in 4. Eruditum hoc opusculum consistit in unica Quaestione divisa in tres articulos, scilicet de arbore scientiae boni et mali: articulus I agit de existentia hujus arboris in paradiso. II an sub ligno scientiae boni et mali possit intelligi usus matrimonii ad tempus Adamo interdictus? III quare haec arbor scientiae boni et mali sit adpellata?

**************************************************************

de Mescheatis Augustinus, natione Italus, Patria Pedemontanus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Bugellae, vixit Saeculo 15. Anno 1496 erat Lector S. Theologiae in studio Patavino. [P. 586] Josephus Pamphilus aliique ex nostris, ac Gavantus in thesauro Sacrorum rituum una cum Andrea Rossoto de Scriptoribus Pedemontii asserunt, quod composuerit prosam defunctorum: Dies irae, dies illa etc. Verum alii plures tenent, Authorem fuisse Humbertum Burgundum, Generalem Ordinis S. Dominici, vide adnotationes in fine additas num. 29. Erat cognitione Scientiae Philosophicae et Theologicae clarissimus, per prelum publicae luci donavit:

Librum Elenchorum nostri Aegidii Columnii, quem extraxit e nostra Bibliotheca S. Petri de Bugella, et Reverendissimo Episcopo Vercellensi Joanni Stephano Ferrerio, ejus affini postea Cardinali nuncupavit. In fine proprio Marte adjunxit Quaestionem de medio demonstrationis, de qua in dedicatione haec habet: Quaestionem quandam defensivam opinionis Aegidii Romani de medio demontrationis a nostris Doctoribus, quanto potui studio, labore, vigilantia ab illis ubicunque de hac materia dixerunt, notata excerpsi, in ordinemque redegi, et prece nonnullorum commilitonum meorum, votoque coactus nuperrime imprimendam statui. Venetiis 1496, per Locatellum, in fol.

Exempla virtutum et vitiorum.

Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Pedemontanis, pag. 4.

Andreas Rossotti de Scriptoribus Pedemontii.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 473. Lipsiae 1751.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 681. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 396, num. 15. Bologna 1682.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 76. Romae 1704.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 84. Romae 1581.

**************************************************************

de Messana Lucas, natione Italus, Patria Siculus, Alumnus Provinciae Siciliae, Filius Coenobii Messanensis, vixit Saeculo 14. Vir subtilis ingenii, eruditionis, et singularis doctrinae Theologicae, ita ut prelo et publica luce dignissima censerent ejus: Comment. in librum primum sententiarum.

Antoninus Mongitor in Bihliotheca Sicula, tomo II, pag. 15.

Alphonsus Toletanus super librum primum Magistri sententiarum.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 19, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 435. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 536, num. 12.

**************************************************************

Metermans Gabriel, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bruxellensis, vixit Saeculo 17. Vir ingeniosus, doctus, ac pietate eruditioneque historica conspicuus evulgavit: [P. 587] Vitam B. Thomae a Villanova.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 170. Lovanii 1727.

**************************************************************

de Metz Laurentius, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis, vixit Saeculo 17. Vir morum decore ornatus, atque naturae dotibus, scientiisque excellens, opus sic inscriptum composuit:

Salutaria remedia pro laborantibus peste. Partes II. Gandavi 1632 upud Joannem van den Kerckhoven.

Valerius Andreae in Bibliotheca Belgica.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 425. Bruxellis 1654.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 143. Lovanii 1727.

**************************************************************

Meucius Silvester, natione Italus, Patria Venetus, Alummus Provinciae Senarum, Filius Coenobii Castellionis Aretini, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, vir in Divinis Scripturis jugi studio exercitatus, literatorum suo tempore florentium magnus aestimator, qui Venetiis per suas conciones Auditorum admirationem, et amorem in se rapuit. Anno 1535 die 20 Martii Venetiis in Conventu S. Christophori excessit e vivis, orbi literato haud ignotus ob sua opera, quorum index est subsequens:

Joachimi Abbatis Expositio in librum S. Cyrilli de magnis tribulationibus et statu Ecclesiae ab his temporibus usque ad finem saeculi, una cum compilatione ex diversis Prophetiis Novi et Veteris Testamenti Theolosphori de Cusentia.

Explanatio figurata in Apocalypsim de residuo statu Ecclesiae, et tribus Veh ven­turis, debitis semper adjectis textibus Sacrae Scripturae, et Prophetarum.

Tractatus de Anti-Christo Joannis Parisiensis.

Tractatus de septem Ecclesiae Statibus Fr. Ubertini de Casalis. Haec omnia in uno Codice, Venetiis 1516, in 4 edita fuisse testatur Philippus Jacobus Lambacher, tomo I, pag. 166. Ubi multis argumentis falsitatis reos facit Bibliothecarios Dominicanos, qui Fr. Rusticianum Dominicanum editorem operis proclamant, cum tamen Rusticiano plus attribui non potest, quam quod tractatum Theolosphori in compendium redegerit; ipsum vero editorem praedictus Lambacher Anonymum Augustinianum fuisse ostendit ex Epistola nuncupatoria, in qua se nomitat Ordinis Eremit. S. Augustini. Ex his noster P. Xystus Schier, Bibliothecarius Conventus Viennensis in Austria sic insert: Equidem nullum opus Joachimi Abbatis, aut Cyrilli in hac collectione adest, dicuntur tamen talia in inscriptione, quod ex ipsis opus suum compilaverit Theolosphorus de Cusentia, Provinciae Calabriae Presbyter et Eremita, quem quidem etiam valde probabile existimo Augustinianum Eremitam Provinciae Calabriae fuisse. Anonymum vero Editorem non alium esse ac Silvestrum hunc Meucium de Castellione patebit ex recensione sequentis operis.

Abbatis Joachim divina prorsus in Jeremiam Prophetam interpretatio plurimis referta vaticiniis, quorum nonnulla jam eventu comprobata, certam de reliquis in posterum fidem faciunt. [P. 588] Coloniae apud Ludovicum Alectorium et haeredes Jacobi Soleris 1577, in 8. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Viennensi in Austria. In dedicatione, quae huic editioni praemittitur, et data est apud Venetias in Insulari locello D. Christophori idibus Junii 1525, Meucius opuscula a se edita hoc recenset ordine: Abbatis Joachim explanatio in B. Cyrillum de statu Ecclesiae ex modo usque in finem saeculi, et specialiter de horrendo illo schismate mystici Antichristi praecursoris veri Antichristi etc. Ex his jam ad oculum patet, illum in meridie caecutire, qui non videt Anonymum editorem recensiti superioris operis nostrum Meucium esse.

Liber Concordiae Novi et Veteris Testamenti fundamentalis, atque regularis operum caeterorum Ejusdem. Venetiis 1519 per Simonem Luere.

Super Isaiam de oneribus in orbem universum.

Famosum ac celebre opus super Apocalypsim una cum psalterio decem chordarum, in quo contemplantium et coelibem vitam ducentium describitur forma. Quae quidem, vita post novae Babylonis, et Ecclesiae reformationem in tertio videlicet mundi statu maxime vigebit. Huic operi praemissa est Epistola dedicatoria ad Eminentissimum Cardinalem nostrum Aegidium Viterbiensem. Paduae 1616, in 4. Venetiis apud Franciscum Bindonum et socios 1527, in 4.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 641, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 770, col. I. Tiguri 1583.

Antonius Possevinus, tomo II apparatus Sacri.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 108. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 168. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 36. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 399, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 625. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 25, num. 8 et carte 197, num. 13. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 314 et pag. 413. Romae 1704.

**************************************************************

Mezger Casimirus, natione Germanus, Patria Salisburgensis, Alumnus Provinciae Tyroli-Salisburgensis, in cultioribus disciplinis insigniter versatus, nec non maximo ingenio, et indefessa diligentia ornatus, in lingua Hebraica tam egregie profecit, ut in alma Caesareo-regia Leopoldina Universitate Oenopontana publicae disputationi exposuerit:

Poesim Hebraicam, impressam Augustae Vindelicorum 1765 apud Ignatium Wagner.

**************************************************************

Micconus Anterus Maria, Excalceatus, natione Italus, Patria Genuensis de Sevesta Tiguliorum, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Vir in omni scientia instructus, [P. 589] praesertim in Divina Scriptura, [P. 589] per quod magnum obtinuit honorem, scripsit enim:

Ponderationes in psalmos, tomi III. Lugduni 1673, in fol.

Auri, gemmarumque fodinam mysticam, seu de Congregatione charitatis. Genuae 1677, in fol., typis Antonii Georgii.

Vitam B. Clarae de Monte-Falco.

De peste, quae anno 1657 Genuae et in locis mari Ligustico adiacentibus grassabatur sub titulo: Lomodochia urbis, oraeque Ligusticae.

Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico, pag. 40. Perusiae 1680.

Scriptores Liguri.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 523. Lipsiae 1751.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 362. Romae 1704.

**************************************************************

Michael Angelus Chimelli, vide Lit. C. Chimelli Michael Angelus.

Michael Angelus Morellus, vide infra Morellus Michael Angelus.

Michael d’Aguire, vide Lit. A. d’Aguire Michael.

Michael a S. Catharina, vide Lit. C. a S. Catharina Michael.

Michael Durazinus, vide Lit. D. Durazinus Michael.

Michael Hardi, vide Lit. H. Hardi Michael.

Michael van Hecke, vide Lit. H van Hecke Michael.

Michael Hoyerus, vide Lit. H. Hoyerus Michael.

Michael Maldonado, vide Lit. M. Maldonado Michael.

Michael Mareschl, vide Lit. M. Mareschl Michael.

Michael de Massa, vide Lit. M. de Massa Michael.

Michael Paludanus, vide Lit. P. Paludanus Michael.

Michael Salon, vide Lit. S. Salon Michael.

Michael Schmid, vide Lit. S. Schmid Michael.

Michael Verdiere, vide Lit. V. Verdiere Michael.

**************************************************************

de S. Michaele Didacus, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii S. Michaelis, vixit Saeculo 17. Vir integerrimae vitae, magnae prudentiae, ac pietatis, Sacrarum Scripturarum Scrutator indefessus, commissam sibi Provinciam [P. 590] Lusitaniae laudabilissime gubernavit, et magno cum studio conscripsit, ediditque anno 1634.

Explanationem regulae nostrae, sermone Lusitano, quae in Pottugallia in multis Monasteriis tam virorum quam foeminarum ad mensam legitur.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 230, col. I.

Antonius a Purificatione in theatro triuphali Provinciae Lusitaniae.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 202, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 165.

**************************************************************

Milensius Felix, natione Italus, Patria Neapolitanus, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii S. Augustini Laurini Saeculo 17 nempe anno 1633 adhuc vivebat, S. Theologiae Doctor, qui ob pietatem, probitatem morum, prudentiam in rebus tractandis, eruditionem, et doctrinam omnem meretur laudem. Anno 1600 Vicarius Generalis Congregationis Carbonariae destinatus fuit. Postea ut Vicarius Generalis in Bavariam missus est, ubi propter ingentem Conventuum distantiam Provinciam Bavaricam separavit in Bavaricam proprie dictam cum comitatu Tyrolensi et Archi-Episcopatu Salisburgensi et in Provinciam Bohemicam cum suis distrctibus, ita ut monasteria regni Bohemiae, Archiducatus Austriae, Marchionatus Moraviae et Comitatus Silesiae sub uno essent Provinciali. Modo Bohemia et Austria cum Hungaria quaelibet proprium habet Provincialem. Ab anno 1604 usque ad festum Pentecostes  anno 1605 Provinciae Bavaricae cum magno illius emolumento praefuit. Dein a Ferdinando postea Imperatore Consiliarius adlectus et munere Nuntii Apostolici in Comitiis Ratisbonensibus Imperialibus functus, Ordinum mendicantium in Bohemia Visitator Apostolicus constituitur. Teste Thoma de Herrera in Italiam reversus sensit et ipse inimicos suos, sed Judicis sententia innocentia Milensii reviviscere coepit anno 1614 et Provincialis Calabriae anno 1622 electus fuit. Anno 1631 Priorem Conven­tus Suessani egit. Seriem operum, quae ab eo lucem publicam aspexerunt, nunc damus:

Dialogi tre dell’impressa dell’Elefante dell’Illustrissimo e Reverendissimo Signore il Signor Cardinale Mont’Elparro. In Napoli per Gioan Tomaso Aulisio 1595, in 4.

Oratio de gratiarum actione ad Patres nostros pro Comitiis Generalibus congregatos Romae in templo D. Augustini. Bononiae 1598, per Theodorum Mascheronium et Clementem Ferronium, in 4.

Alphabetum de Monachis et Monasteriis Germaniae ac Sarmatiae citerioris, Ordinis Eremitarum S. Augustini. Pragae 1613, sumptibus Jacobi Brechtani et typis Gasoari Kargesii, in 4. [P. 591]

Liber de quantitate hostiae contra errorem Oswaldi, in quo historia Seefeldensis de admirabili Sacramento explicatur. Neapoli 1618, typis Costantini Vitalis, in 8.

De casu Lutheri.

Summa indulgentiarum Cincturatorum. Monachii 1605.

Scrutinium pro voto Illustrissimi et Reverendissimi Cardinalis Caesaris Baronii in causa S. Matris Ecclesiae cum Republica Venetorum. Moguntiae 1606 ex Officina Joannis Albini, in 8.

Predica in honore della Vergine Annunciata Madre de Dio, et in lode della Capella fondata nella chiesa di S. Agostino di Vienna a simiglianza della S. Capella di Loreto dalla Caesarea Maestà dell’Imperatrice Leonora Gonzaga. L’anno del Signore 1627 e ristampata in Napoli 1642 per Giuseppe Gaffaro, in 4.

Della Gigantomachia parte I, con l’osservationi di Gioan Battista Masserengo. Napoli 1624.

Dichiaratione de’ lamenti e della oratione di Gieremia Profeta. in Napoli 1636, per Ottavio Beltrano, in 8.

Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napoletana, carte 81, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 532. Lipsiae 1751.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 46. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 246, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 192. Buxellis 1654.

**************************************************************

Miller Coelestinus, natione Germanus, Patria Austriacus Flumiensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Flumiensis, vivit adhuc excellens Philosophus et Theologus famosus, utriusque Facultatis Lector exstitit, et typis publicis emisit:

Orationem de Augustissimo Verbi Divini Mysterio coram Universitate Viennensi dictam anno 1752. Ei typographia Kaliwodiana, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae Austriacae.

**************************************************************

Minato Augustinus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Patavini, vixit Saeculo 17. Vir in Sacra pagina, et disciplinis Theologicis exercitatus, profundam suam doctrinam manifestavit per opus in lingua Italica exaratum et intitulatum:

Lettioni supra l’Apocalipsi 1614, in 4. Hoc M. S. existit in nostra Bibliotheca Patavina.

Iacobus Philippus Thomasinus in Bibliothecis Patavinis M. S. S., pag. 76, col. I.

**************************************************************

Miramanda Joannes, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, [P. 592] vir non minus vita quam doctrina venerabilis, egregius S. Scripturae Interpres, cujus testis est:

Commentarius in Evangelium Matthaei. Scripsit etiam libros duos in primum sententiarum.

Librum de quatuor virtutibus.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 396, col. I. Tiguri 1574.

Nicolaus Bertrandus de gestis Tolosanorum et Theologis Tolosanis.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 119. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 467, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 389. Buxellis 1654.

**************************************************************

Mitis Hugolinus, natione Germanus, Patria Bohemus, Alumnus Provinciae Bohemicae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Doctor, ejusdemque Facultatis per multos annos Professor, Prior et Provincialis, vir singularis prudentiae, scientiae ac mansuetudinis. Pragae ad S. Thomam die 28 Martii anno 1760 diem extremum clausit: Historiam, quam P. Valentinus Weidner, ejusdem Provinciae de Illustrissima familia Kolowratea, et monasterio Roczoviensi a praedicta familia fundato scribere incepit, non tantum continuavit, sed etiam ampliavit, atque ad modernos annos praeclarissimum Kolowrateum stemma perduxit.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Bohemicae.

**************************************************************

Mitissini Alphonsus, natione Hungarus, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, vixit Saeculo 17. Vir omni fere litteratura instructus praesertim in Theologia ita excelluit, ut in Universitate Viennensi Doctor creatus, in Religione vero ad Magisterium evectus fuerit. Baadae die 5. Octobris anno 1679 peste mortem oppetiit. Ab eo in lucem prodivit: Laus panegyrica Divae Ursulae Dionoci Carnubiae Regis filiae in Universitate Viennensi nationis Rhenanae Patronae etc. Voluntate P. F. Patricii de Rau Procuratoris  etc. a Rel. Fr. Alphonso Missini ejusdem Ordinis, D. Augustini Philosophiae studioso Viennae in Basilica D. Stephani dicta 1640. Viennae excludebat Matthaeus Cosmerovius, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Mixangas Joannes, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Mexicanae, Filius Coenobii S. Augustini Mexici, vixit Saeculo 17. Vir in declamandis sermonibus ad populum excellens, et non minus doctrina, quam zelo convertendi ad veram fidem Indos celebris Missionarius anno 1624 in lingua Mexicana evulgavit:

Primam partem Sermonarii Dominicalis et Sanctoralis Mexici 1624, in 4. [P. 593]

Espeio Divino seu speculum Divinum.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I,  pag. 569, col. I.

Antonius de Leon in Bibliotheca Orientali et Occidentali, pag. 106.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 559. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 489, col. I. Madriti 1644.

**************************************************************

Mnisenius vel Mnisevius Simon, natione Polonus, Patria Lovicensis, Alumnus Provinciae Poloniae, Filius Coenobii Cracoviensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor. Thomas de Herrera arbitratur eundem esse fortasse cum Simone Polono, qui in Registris anno 1580 die 2 Octobris privato Stanislao Cancio Poloniae Provincialis institutus, et die 16 Octobris 1586 sub nomine Mag. Simonis Cracoviensis in Provincialem Poloniae confirmatus fuit. Erat Regius in Polonia Ecclesiastes, qui teste Nicolao Crusenio tantae eloquentiae et doctrinae erat, quantae nullus a multis saeculis in regno Poloniae exstitit. Is ut felix Milensius in suo Alphabeto pag 284 scribit: Praeco Divini Verbi sapidus, Ferdinando Austriaco charus, charus Stephano Poloniae Regi, cui et latinas interdum dixit conciones quadragesimales. Anno 1591 praematura morte nempe aetatis suae 40 supremis fatis succubuit, et Cracoviae in Ecclesia D. Catharinae ante Altare majus sepultus est. Opera ejus sunt:

Tabula copiosa in tres sectiones divisa de Sacrificio Missae, ut totius de eo Mysterio manuale compendium, quod Erasmo Debinchio Decano Cathedralis Ecclesiae Cracoviensis dicavit 1578.

Liber Logicalium, cujus titulus: prima operatio intellectus.

Compendium naturalis Philosophiae.

Tractatus tripartitus de felicitate hominis, incipit: Convenere his diebus etc. Hunc nuncupavit Andreae Firleio.

Quaestiones in librum primum sententiarum.

Quaestiones aliquot Metaphysicales.

Tabulae Concionabiles de Sanctis et de tempore totius anni, tomi III.

Super librum secundum Physicorum.

Epitome de generatione et corruptione.

Felix Milensius in Alphabeto, pag. 284. Pragae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 42. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 394, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 630. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 594] Modeghe Henricus, natione Germanus, S. Theologiae Magister, quo Saeculo vixerit et cujus Provinciae Alumnus et Coenobii Filius fuerit, latet; plus de eo invenire non potui, quam quod Saeculo 15 vel antea floruerit: citatur enim a Joanne Schiphowero de Meppis, qui Saeculo 15 vixit, in suo tractatu de conceptione Immaculatae Virginis Mariae. Henricus Modeghe erat B. Virginis amator et cultor insignis, typis enim mandavit: Tractatum, in quo tuetur Virginem Mariam fuisse immunem a peccato originali.

Ioannes  Schiphowerus de Meppis in tractatu de Conceptione.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 48, col. II. Coloniae 1683.

**************************************************************

Modestus a S. Sacramento, vide Lit. S. a S. Sacramento Modestus.

**************************************************************

Molanus Franciscus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bruxellensis, vixit Saeculo 17. Doctus Religiosus, et zelo propagandae disciplinae Monasticae notus, publici juris fecit: Regulam et aliquot puncta e Constitutionibus nostris excerpta, cum tractatu de votis.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana. Lovanii 1727.

**************************************************************

Molanus Joannes, natione Italus, cujus Provinciae aut Conventus fuerit, vel quo Saeculo vixerit, apud Philippum Elssium altum silentium; tantum refert, quod congesserit et publicaverit: Privilegia Ordinis nostri.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 389. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Molarius Augustinus, vide Lit. F. Fivizanus Augustinus.

**************************************************************

Molitor Salvianus, natione Germanus, Patria Austriacus Corneoburgensis, Alumnus Provinciae Austriae, Filius Coenobii Corneoburgensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Doctor in Universitate Viennensi creatus, et a Reverendissimo P. Mag. Generali Magister ejusdem Facultatis factus, Philosophiam Labaci et Graecii, Theologiam autem Graecii et Viennae docuit; Prior Graecensis et iterato Viennensis, nec non Provincialis; nunc ab anno 1748 officio Professoris publici in Universitate Viennensi fungitur. Obiit die 6 Decembris 1764. Typis evulgavit: [P. 595]

Orationem coram Universitate Viennensi in festo Pentecostes habitam. Viennae in Austria 1720, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Moltrasius Nicolaus, seu Archangelus a S. Nicolao, Excalceatus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Seculo 17. Mediolani per octodecim annos, et in aliis Monasteriis munus Lectoris Philosophiae et Theologiae gessit, nec non Prioris, et Provincialis, demum ad initium Saeculi 18 ad alteram vitam abiit, plura monumenta Christi fidelibus profutura relinquens in idiomate Italico:

Li Venerdì di Marzo e Sabbati della Vergine addolorata. Milano per il Vigoni 1694, in 4.

Ammaestramento de figliuoli, che devono cominciare la santa communione. Milano 1705 per Giuseppe Malatesta, in 12.

Giorni Mariani per tutti li sabati, e festa della Vergine. Milano 1703 presso il Gagliardi, in 16.

Vita di S. Anna cavata succintamente da quanto ne scrissero di piu accertato li Santi Padri. Milano 1701, per il Malatesta.

Relazione della Madonna del Bosco, che si venera nel territorio d’Imbersago Pieve di Brivio, diocesi di Milano, 1701, per l’Agnelli.

Vita di S. Eurosia Vergine e Martire. Milano 1720, per il Malatesta.

Il Pelegrino Mariano istradato per ogni Giorno alle miraculose Imagini de Maria Vergine, che si adorano per tutto il mondo. Milano 1725, tomi II, per il Malatesta, in 12.

Compendium Quodlibetorum Regularium P. Eustachii de S. Ubaldo, additis quibusdam appendicibus in fine. Mediolani 1718, apud Malatesta.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 938.

**************************************************************

Monaldi Bernardus, natione Italus, Patria Senensis, Alumnus Congregationis Ilicetanae, Filius Coenobii Ilicetani, vixit Saeculo 16. Erat Prior praedicti Conventus, qui in indagandis et annotandis viris illustribus dicti Conventus summam adhibuit diligentiam et indefessum laborem, et ideo apud nostros est magnae fidei: Ambrosius enim Landucci Episcopus Prophyriensis, et Praefectus Sacrarii Apostolici sub Alexandro VII et Clemente IX eum in suis operibus saepius allegat. Fuit enim vir in historia, monumentisque antiquis sui Coenobii versatissimus, cujus testimonium perhibet opus illud pereruditum, quod scripsit:

De viris illustribus Conventus Ilicetani. [P. 596]

Vita B. Ioannis Chisii.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 115, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 126. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 309, num. 20. Bologna 1686.

**************************************************************

Monaldi vel Cotta Basilius, natione Italus, Patria Senensis, Alumnus Congregationis Ilicetanae, Filius Coenobii S. Salvatoris Iliceti, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, sequentibus decoratus fuit officiis, saepius Prioris Ilicetani, et Vicarii Generalis, suo tempore valde celebris eluxit pietate, prudentia, et doctrina. Anno 1630 rebus humanis exemptus est. Ab eo sub hac epigraphe prodiit:

Studium poenitentis, seu in septem psalmos poenitentiales expositio. Senis 1528, per Simonem Nicolaum Nardi, in 4.

Quaestulus etsi parvus mole, magnus tamen virtute. M. S. exstat in nostra Marciana.

In duodecim abusiones Saeculi M. S. membr. in 8, apud Illustrissimum Ubertum Benvoglienti.

Isidorus Urgurgieri in Pompis Senensibus, pag. 369.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 608. Lipsiae 1751.

Ambrosius Landucci in Sylva Ilicetana, pag. 147.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 114, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 118. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 155, num. 6. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 95. Romae 1704.

**************************************************************

Mondulphensis Antonius, natione Italus, Alumnus Provinciae Anconitanae, Filius Coenobii S. Mariae Mondulphi, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, vir incomparabilis ingenii, divina, humanaque sapientia excultus, Macerae cathedram Theologicam publice moderatus est, et sui eum propter egregias animi dotes, virtutesque in Provincialem elegerunt. Fuit Illustrissimo et Reverendissimo Archi-Episcopo Ravennatensi D. D. Julio de Rivere, a Sacris Confessionibus, nec non in Concilio Tridentino Orator, qui posteritatis memoriae consecravit: Orationem latinam, quam in Concilio Tridentino die 13 Novembris, in quam tunc incidit Dominica 26 post Pentecostes recitavit.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri,  fol. 124. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 63, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 82. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 538, num. 17. Bologna 1686.

**************************************************************

[P. 597] Mondulphensis Augustinus, natione Italus, Patria Britinensis, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii S. Mariae Mondulphi, vixit Saeculo 17. Regens Sudiorum Venetiis. Hic, cum animadvertisset, quod in novis editionibus verum Calepini nostri nomen ablatum fuisset, ut hoc literato orbi innotesceret, imprimi curavit sub hoc titulo: F. Ambrosii Calepini Bergomemsis, Ordinis Eremit. B. Augustini dictionarium septem linguarum. Venetiis 1612, apud Joannem Guerilium, in fol.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 53. Romae 1704.

**************************************************************

a S. Monica Martinus, natione Lusitanus, Patria Eborensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia, vixit Saeculo 17. Erat in arte Musica ad stuporem instructus, ita ut in ea praeclaram consecutus fit laudem, et Magister Capellae in Ecclesia nostra Conventus Dominae nostrae de Gratia, et Magister Novitiorum denominatus fuerit; per praeclara autem in hac facultate elaborata opera nominis sui memoriam ad posteros transmisit, quae M. S. S. in Bibliotheca regia conservantur.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica e cronologica, tomo III, pag. 442, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

Monsfalconius Augustinus, natione Italus, Patria Tudertinus, Alumnus Provinciae Vallis Spoleti, Filius Coenobii Montis-Falconii, vixit Saeculo 16. Ex familia Clare Vallensium vir generis nobilitate, arte poetica, oratoria et historica clarus, multa opera Scriptorum Ordinis nostri correxit, illustravit et prelo mandavit, ac post tot labores circa annum 1522 cursum vitae consummavit, orbi literato haud ignotus ob sequentia sua opera:

Subtiles, doctrinaque plenas abbreviationes libri Physicorum praestantissimi Philosophi Marsilii, ab Ingen correxit et edidit, dicavitque Mag. Nicolao Veneto S. Stephani Priori. Venetiis 1521, apud haeredes Scoti, in fol.

Insuper prelo subiecit primum librum sententiarum Aegidii Columnii correctum, et emendatum.

Ejusdem Defensorium, quod Reverendissimo P. Mag. Generali Aegidio Viterbiensi nuncupavit. Venetiis 1516, per haeredes Scoti.

Expositionern super libros Priorum.

Tractatum de formatione corporis humani.

Librum primum et secundum Sententiarum Gregorii Ariminensis.

Posteriora in Physicam nostri Pauli Venetii. Ipse vero doctissime confecit: [P. 598]

Vitam, miracula et revelationes B. Clarae Montis Falci. Venetiis 1515, in 4.

Vitam S. Matris Monicae.

Clypeum Ordinis Augustini.

Conclusiones duodecim in laudem Ordinis paratas habebat, ut ipsemet testatur in fine vitae B. Clarae de Monte Falco.

Ioannes Baptista Piergilio in Vita B. Clarae Montis Falconiae in Indice Authorum, parte III, cap. II.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 58, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 92. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 86, num. 7. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 76. Romae 1704.

**************************************************************

Montagnesius Vincentius, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Aragoniae, Filius Coenobii Valentini, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir omni disciplina praesertim Rhetorica, Dialectica naturali, et divina Philosophia mire eruditus, quas Valentiae in publico gymnasio professus est; rexit etiam cathedram Theologicam non tantum in Universitate Valentina, sed etiam Ilerdae non sine magno applausu. Provincia igitur, ut hisce laboribus, et honori exinde in eam redundanti debita deferret praemia, Vincentium in Capitulo Provinciali per electionem caput suum constituit; fuit etiam Sacrae Inquisitionis Qualificator. Demum Barcinonae die 11 Decembris anno 1573 naturae debitum reddidit. Multa scripsit et per prelum publica fecit opuscula, quibus nomen suum ad notitiam posteritatis cum laude transmisit, e quibus subiecta feruntur:

Tractatus de principiis Theologiae, quem dicavit Reverendissimo P. Mag. Thaddaeo Perusino Generali nostro 1570, in 4.

Comment. in omnes Logicae libros Aristotelis.

Epitomen Progymnasmatum Dialecticae.

Comment. in Porphyrii Isagogen.

Chronicam, de qua quamprimum Reverendissimus P. Generalis Christophorus Patavinus audivit, dedit ad Vincentium literas Encomiasticas die 29 Julii anno 1566. An vero haec Chronica tractaverit et continuerit historiam generalem Ordinis nostri, vel de Provinciis Hispaniae, nullus Scriptor refert, quia Author non subjecit prelo; in quibus autem scriniis M. S. S. lateat, Deus scit.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II,  pag. 264, col. II.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 178. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 40. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 506, col. II. Madriti 1644. [P. 599]

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 675. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 473, num. 10; carte 538, num. 18 et carte 580, num. 15. Bologna 1686.

**************************************************************

Montaltus Adamus, natione Italus, Patria Patricius Genuensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Conventus Genuensis, vixit Saeculo 15. Artes fere omnes, quas liberales vocant, optime caluit, praecipue in arte poetica et oratoria eminuit. Composuit nonnulla praeclara opera, quibus abundantem ingenii sui venam ostendit, e quibus exstant:

Carmen celeusmaticum, quod in praesentia Summi Pontificis Xysti IV et totius Purpurati Collegii cum magno applauso memoriter recitavit.

Ad Calistum III Summum Pontificem de clara vita Divi Alphonsi Regis. Incipit: Vitam Regis Alphonsi, quam ego summopere ventilavi etc. Extat in Bibliotheca Vaticana, tomo 1567.

Cohortatorium ad Papam Calistum III pro Constantinopoli metrice. Incipit: Salve Sancte Pater, via, Dux, Rector et Altor. In Bibliotheca Vaticana.

Oratio ad eundem Summum Pontificem de clara vita Excellentissimi Arnoldi Rogerii, Alexandriae Patriarchae. Incipit: Solebant Papae Calisti etc. In Bibliotheca Vaticana Codex 1568, de laudibus praeclarissimi D. Patriarchae Alexandrini versus, qui incipiunt: Gloria si qua manet Syria data gente latinis etc. In Bibliotheca Vaticana.

Oratio de laudibus Sanctissimi Patris Sixti Pontificis Maximi. Incipit: Cum post captam civitatem Idrontinorum etc. In eadem Bibliotheca.

Carmina latina ad Sixtum Pontificem. Opus hoc incipit: Ante Cephas mundi dignas dic Musa Carmenas etc.

Passio Domini nostri Jesu Christi carmine Heroico. Incipit: Hinc genus humanum pecor etc. In fine: In quo nondum aliquis fuerat tamen inde sepultus.

Hoc opus typis prodiit ex vico Virginis 1475, die 8 Septembris. Custoditur impressum in Bibliotheca S. Dominici Neapoli. Exstat etiam in nostra Tridentini et M. S. in Bibliotheca Paulina Lipsiensi.

Excelsae domus Auriae Januensis, per Fr. Adam de Montaldo, clarissimi triumphi M. S. Genuae, quod in Tomo 23. Thesauri rerum Italicarum publici juris fecit illustris Muratorius.

Tractatus de nobili familia Genuensi de Cybo. Repetitur Romae in Bibliotheca Barberina, in qua etiam exstat.

Disertum prooemium in Ortographiam Joannis Aretini, dicatum Philippo de Leviz, Arelatensi Archi-Episcopo.

Carmen B. Christinae de Spoleto ex illustri familia de Vice-Comitibus, Ordinis nostri, quod ita sonat:

[P. 600] Ecce Augustini Virgo immaculata Parentis, / Exemplum humanae peropaca piacula vitae, / Filia, quae quondam teneris exarsit in annis / Subdere se rigido Christo auxiliante labori. / Stabat habens habitum sacra Religiosa cruentum / Cilicii introrsum domitans sua membra flagellis. / Tota videbatur siliquis contenta refundi. / Morte tenus fuerant jejunia panis, et undae. / Saepe cibo cineres, asperrima vita tot annis / Miscuit; urgebant lachrymae noctesque, diesque. / Saepe flagellatum faciendo precamina corpus. / Destitit attonitum gravibus, dum vita manebat, / Volgus imaginibus, quibus arida nympha rigebat. / Formosum diadema Patris, spectabile fydus, / Lumen et Italiae, decus immortale potentis / Inter Amadriades … campis. / Clara refulgebat Christina invicta nec usquam, / Defuit armato contra idola marte triumphus. / Ornavit benedicta Patrem, Monicamque gementem / Pro genito, atque eremi lux Tolentina coruscat: / Si qua fuit mulier titulis famosa latinis / Si qua per Italiam sacra virgo refloruit annis / Nive pudicitiae, aut si qua est celeberrima mundo, / Sed micat haec soboles, atque eminet alma. / Quid unquam ulterius? redolet nitidis Eremita tiaris / Prata virent, caelumque exaltat imagine tantae / Virginis accelerat gens Spoletana per urbem / Accensas offerre faces. Tot stantia circum / Vota dabat, populum et pendentia signa latinum / Plaude Augustini, et manibus jace lilia plenis, / Regula, da flores roseis circum ista quadrigis / Marmora qui haec re legis, tumultum cole munera confer / Oscula fer lapidi pia Virginis ossa tegentis / Audiet Omnipotens populorum vota, precantis / Christinae in meritis, superasque extollet in auras / Vosque Visitatores huc huc dare vota venite. / Ut haec dedit aliis, vobis dabit, auxiliumque.

Epigramma ad tumulum:

Virginis Illustris Christinae hic sanguine Divae / Ossa sub hoc tumulo sancta sepulta jacent. / Ipsam Augustini pia regula sustulit. O quam / Limite servato, fortis et acris erat / Clara Ducum veteris Comitum Vice gloria gentis / Italiae, ut radiet cernite, signa docent.

De dolore B. V. Mariae in passione Filii. [P. 601]

Carmina contra Antonium Raudensem acrem Lactantii Firmiani censorem. Haec carmina ideo scripsit, quia Fr. Antonius Raudensis, Ordinis Minorum Theologus collegit, et exaravit errores pratensos in septem libros operum Lactantii Firmiani antiqui, et doctissimi Patris, propterea noster Adamus Montaltus Fratrem Antonium carminice increpavit. Versus incipiunt: Hic male corripuit / Stolidis Antonius ausis / Auctorem in variis causa pianda locis.

Haec carmina reperiuntur in editione curata Venetiis per Mag. Theodorum de Ragozonibus de Asula 1380, in fol. In hac editione videtur irrepsisse error circa annum, potius debuisset poni annus 1490. Postea edita sunt Lugduni 1497. Basileae 1532.

Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico, pag. 2. Perusiae 1680.

Augustinus Schiaffinus in Historia Ecclesiastica Genuensi, tomo III.

Claudius Roberti in Gallia Christiana.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 5, col. I. Coloniae 1683.

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri, pag 14.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 622. Lipsiae 1751.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XII, pag. 262.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo V, pag. 86, col. II. Patavii 1754.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 88. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 10. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 29, pag. 176. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 55, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 10. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 302, num. 20.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 13. Romae 1704.

**************************************************************

de Montanches Joannes, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 16. Sua erudita scientia in historicis magnum Ordini nostro attulit splendorem, congessit enim:

Chronicam Augustinianam.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, Tomo I, pag. 570, col. I.

Hieronymus Roman in Alphabeto Augustiniano, centuria XII.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 476, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 358. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 44, num. 43. Bologna 1686.

**************************************************************

Montannes Ferdinandus de Peralta, natione Hispanus, Patria Poreunanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. Cordubae Sacram Scripturam exposuit. Erat insignis Theologus et Concionator famosus, [P. 602]  nec non primus Provincialis post divisionem Provinciae Bethicae. Ab eo in lingua Hispanica publicam lucem viderunt:

Liber Concionum de Adventu et festis usque ad Epiphaniam. Murciae anno 1605, in 4, per Augustinum Martinez. Venetiis 1612. Parisiis 1618, apud Laurentium Sonnium. Has Conciones Hippolytus Maria Tagliapietra, Ordinis S. Dominici in latinum vertit.

Libro do Christo y Maria. Primam partem nominat prirnam partem Sanctoralis. Luciferi fano 1626.

Primiera parte de considerationes sobre los Evangelios de Quaresma. Malacae 1612, apud Joannem Rene, in 4.

Aliqui etiam ei tribuunt tractatum contra comoediarum usum.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, Tomo I, pag. 294, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 1374. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 252, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 195. Buxellis 1654.

**************************************************************

de Montargon Hyacinthus, natione Lotharingus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii nostrae Dominae de Victoriis, Saeculo 18, nempe 1755 adhuc florebat. Virum hunc stupenda doctrina et mirabilis eloquentia ad altos honorum apices extulere, exstitit enim Concionator Regis, ejusque Eleemosynarius, Ecclesiastes Regis Poloniae, Ducis Lotharingiae et de Bar, suumque nomen immemoriale fecit in lingua Gallica Parisiis editum sub titulo:

Dictionaire Apostolique a l’usage de M. M. les cures des villes, et de la campagne et de tous ceux, qui se destinent a la chaire. Paris 1755, chez Augustin Martin Lottin, libraire et imprimeur, rue S. Jacques au Coq. Opus hoc in quindecim consistit tomulis, in 8, de quibus octo reperiuntur in celeberrima, et rarissimis libris abundante Bibliotheca Monasterii Pollingani.

In fasciculo 12 Relationum de libris novis seu anni 1754. Gottingae sumtibus Eliae Luzac.

**************************************************************

a Monte Cassiano Joannes, a S. Guilielmo, Excalceatus, natione Italus, Patria Monscassianus Marchiae Anconitanae, Alumnus Congregationis Italicae, Filius Coenobii S. Marci sui oppidi. Ad initium Saeculi 17, nempe die 14 Augusti in vigilia Assumptionis B. V. Mariae cum fama sanctitatis ad coelum ascendit anno 1621, die 14 Februarii anno 1626 corpus ejus inventum est incorruptum, et translatum prope Battinianum in nostro Excalceatorum Coenobio. Otii erat maximus Osor, ideo ejus continua occupatio fuit se exercere in bonis operibus, scilicet in oratione, vel in lectione aut scriptione librorum [P. 603] vel spiritualium, vel scholasticorum, hujus rei testes sunt libri ab eo scripti et editi, prelo enim commisit:

Coronam plagarum Christi.

Coronam oratoriam B. Virginis.

Vitam B. Angeli Burgi de S. Sepulchro.

Exercitium in honorem Domini nostri Jesu Christi. M. S.

Modus attente recitandi in choro Divinum officium. M. S.

Tractatus de laudibus B. V. Mariae. M. S.

Decem Mysteria in Missa meditanda. M. S.

Corona Spiritus Sancti viginti florum. M. S.

Corona miraculorum Jesu Christi. M. S.

Tractatus de amore et perfectione christiana. M. S.

Exercitium spirituale pro omnibus horis diurnis et nocturnis. M. S.

Omnia haec manuscripta asservantur in Coenobio Battiniano.

Edidit etiam in lingua Italica: Scali di quindici gradi per arrivare alla perfettione. Genuae 1615, per Pavonem.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 374. Romae 1704.

**************************************************************

de Monte-Falco Anselmus, natione Italus, Patria Monsfalconius, Alumnus Provinciae Spoletanae, Filius Coenobii Perusini, deinde Ilicetani, vixit Saeculo 15, S. Theologiae Magister. Anno 1447 habitum nostrum assumpsit in monasterio Perusino, Professionem vero emisit in Conventu Ilicetano, factus Professus, quia in Saeculo bona jaciebat fundamenta in disciplinis inferioribus et Philosophicis a suis Superioribus, quibus ejus rarum et vivum ingenium minime erat ignotum; et quia 25 jam compleverat annum, ad studium Theologicum fuit admissus, in quo brevi tempore talem fecit profectum, ut in variis primae notae monasteris nostris Theologiam scholasticam docere jussus est; et quia cum doctrina sanctitatem morum coniungebat, illi, in quos sors cecidit tam sancti et docti Magistri esse discipulos, a potiori in utroque egregie profecerunt. Elapsis aliquot annis fama de rara sanctitate, et singulari doctrina nostri Anselmi ad aures Eminentissimii Cardinalis Spoletani pervenit, qui eum pro suo Theologo anno 1468 elegit, in quo officio credibiliter usque ad annum 1479, stetit, quo electus fuit Vicarius Generalis Congregationis Ilicetanae, quod munus ejus exigebat praesentiam, quare Ilicetum se contulit, ut suo offico satisfaceret, per qua­tuor igitur integros annos, [P. 604] ut Scriptores Ilicetani asserunt, Vicarius Generalis Ilicetanus exstitit. Post mortem Sylvestri de Balneo regio Vicarii Generalis totius Ordinis Innocentius VIII Pontifex Maximus, cui sanctitas vitae, et doctrina nostri Anselmi perquam notae erant, motu proprio per decretum eum Vicarium Apostolicum 1485 substituit, postea anno 1486 die 4 Maij Comitia Ordinis habita sunt Senis pridie Idus Maij, in quibus Prior Generalis creatus fuit, in hac dignitate ei se obtulit optima occasio incomparabiles suas virtutes manifestandi, zelumque pro honore Dei, et Religionis nostrae incremento. Ad initium igitur hujus Synedrii sub ejus directione constitutum fuit, ut singulis fextis feriis regula, quotidie vero aliquid de Constitutionibus nostris legeretur, ut omni Mense die prima non impedita officium recitetur de commemoratione S. P. Augustini, ut sestum transfigurationis Domini nostri Jesu Christi cum officio, quod post ingentem christianorum apud Bellogradum victoriam contra Turcas Calistus tertius composuerat, celebraretur. Anno 1496 a Summo Pontifice Alexandro VI propter serventissimas preces, et decrepitam aetatem ab hoc gravissimo onere absolutus fuit, hac obtenta gratia pro sua habitatione sibi Romae Conventum S. Mariae de populo elegit, ut in pace et quiete se ad mortem, quam non longe abesse sentiebat, praeparare posset, quae etiam sequenti anno die 7 Septembris secuta est. In ejus laudem ita effundebatur Ambrosius Coranus: Magister Anselmus de Monte-Falcone, homo quidem et sanctimonia, et scientia clarus, hic cautus tum in legendo, tum in disputando est. Typis in lucem edidit:

Comment. in Cantica, quae Carolo Sigonio dicavit.

Primordia Congregationis Lombardiae, in his tractat de origine, progressu, humilitate, innocentia hujus Congregationis suo tempore. Dein agit de caeremoniis chori, et Ecclesiae. In fine recenset Beatos, et magnos servos Dei, qui in hac Congregatione defunctii sunt.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 93, 94 et 96 in Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 33. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 30, pag. 179 et cap. 31, pag. 180. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 18, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius  in Encomiastico Augustiniano, pag. 66. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 494, a num. 78 usque ad num 86. Bologna 1682.

**************************************************************

[P. 605] de Monte-Falco Augustinus, vide supra Monsfalconius Augustinus.

de Monte puellarum Conradus, vide adnotationes in fine additas. Num. III.

**************************************************************

de Monte Rubiano Petrus, natione ltalus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Montis Rubiani, vixit Saeculo 14. Erat Lector Theologiae in Provincia Marchiae Anconitanae, et coaevus S. Nicolai de Tolentino, qui auditis tot miraculis ab eo patratis, ut ea ab oblivione vindicaret, se resolvit, quod ea annotare, et posteritati consecrare velit, exaravit igitur:

Vitam S. Nicolai, quam Surius tomo V, suppresso nomine, teste Ambrosio Frigerio, inseruit, et ex qua in festo S. Nicolai, et infra octavam lectiones secundi nocturni leguntur. M. S. noster Aloysius Torelli se vidisse et legisse testatur, et Dominicus Antonius Gandolfus scribit, quod in Bibliotheca Angelica Romae asservetur.

Ambrosius Trigerius de Bassiano in vita S. Nicolai, cap. I, pag. 11.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 276, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 567.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 504, num. 7. Bologna 1678.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 36.

**************************************************************

de Montoja Ludovicus, natione Hispanus, Patria Bellomontanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 16. Thomas de Herrera in suo Alphabeto tomo II, de viris et foeminis sanctitate illustribus, ejus vitam breviter describit his verbis: R. P. F. Ludovicus de Montoia Alvaro de Leon et Agnete de Montoja conjugibus Bellomontanis, honestis Parentibus apud Bellum Montem in Marchia Aragoniae natus die 15 Maij anno 1497, quo B. Veronica Mediolanensis ad Sponsum abiit, gloriosus Coenobii Salmanticensis foetus a ven. Martino de Eztarrona Novitiorum Magistro anno 1514 sancte educatus, die 28 Aprilis 1515 Professionem emisit. Deinde cum Priorem Monasterii Metimnae Duellensis ageret, et ven. Joannes Gallego a Gabriele Veneto Generali die 14 Januarii anno 1535 Visitator et Reformator Generalis Provinciae Lusitaniae una cum Francisco de Villa-Franca designatus, ad coelos migrasset; a Rege Lusitaniae ex facultate Prioris Generalis comes, et socius Francisco fuit datus in visitatione et reformatione Lusitaniae. Inchoaverat sanctum illud opus anno 1536 die 17 Januarii; et a Hieronymo Seripando die 26 Augusti [P. 606] anno 1541 eo in munere confirmatur. Eis die 4 Septembris injunxit, ut a Capitulo Provincia tantumodo per eos regeretur, nulla alterius Provincialis electione facta, ne tam exiguae Provinciae, et tam paucorum Fratrum numero tot capita imponerentur, ex quibus confusio potius, quam moderatio oriretur. Id exsecutioni mandatum anno 1542 in Synodo Provinciali universo Patrum coetu applaudente. Ludovici industria effectum est, ut Joannes III Lusitaniae Rex Augustiniano Ordini supra modum devotus, anno 1542 ut ex literis Seripandi ad Regem datis die 14 Januarii anno 1543 constat, Regale Collegium Conimbricense parare inciperet Augustinianis adolescentibus, qui ad Dei omnipotentis gloriam, et Regii nominis memoriam sempiternam bonis artibus et disciplinis instituerentur, eosque interea cibo regio intra domum quandam pasci, et educari mandaverat, velut in suae promissionis pignus singulare. Ad hujus operis exsecutionem ferunt Ludovicum die 13 Novembris anno 1542 ingressum fuisse Conimbricam, et die 13 Januarii anno 1543 primum lapidem in aedificio locatum. Quod si ita accidit, ut ex Registris fatis clare saltem eodem anno 1543 infertur contigisse, male quidam asserunt, a Joanne Suarez et Francisco de Cruce Eremitis Augustinianis jam Episcopis lapidem appositum, cum praeclari ii viri usque ad annum 1545 Episcopale munus non obiverint. Anno 1530 die 30 Januarii in controversia Provinciae Castellae cum Conventu Vallisoletano super Collegio D. Gabrielis a Generali Seripando cum aliis duobus Judex deputatur, ut ipse, ait Generalis, cum reliquis duobus vestrae controversiae finem imponat, prout de sua prudentia, Religione, zelo, pietate ac doctrina confidimus. Hujus litis decisio postea in Comitiis Generalibus anno 1551 Banoniae celebratis, Patrum decreto commissa fuit Ludovico de Montoja, Alphonso de Orosco et Joanni de S. Vincentio tribus Judicibus purpuratis. Interfuit ei Synodo Ludovicus, ut ex Registris Generalium, et ex Diario Seripandi notantis die 22 Aprilis anno 1551 Montojam cum Toscano Lusitano pro Capitulo Generali venisse, perspicue patet, fuitque iterum simul cum Francisco de Villa-Franca in munere confirmatus. Eo anno die 25 Februarii in actis Consistorialibus noster Ludovicus Monasterio S. Petri de Ceite Ordi­nis S. Benedicti Portugallensis Dioecesis in Abbatem commendatitium praefectus fuit. In Lusitaniam reversus Provinciae regimini renuntiare appetiit, et in quietem cellae regredi, ut a curis expeditus, [P. 607] solus soli Deo vacaret. At Seripandus litteris ad eum datis die 10 Octobris, ne id efficeret, persuasit. Mortuo Francisco de Villa-Franca reformationis Socio circa annum 1555, Ludovicum in Registris die 11 Augusti, et anno 1560 die 22 Februarii, et anno 1562 die 2 Januarii et 1565 20 Julii reperio Provincialem Portugalliae. Per ea tempora electus, ut esset Regi Sebastiano tunc puero a Sacris Confessionibus; deinde ad Cathedram Ecclesiae Visensis in Lusitania promotus, sed utrumque onus dimisit; illud post alicujus temporis exercitium, infirmo et occupato seni laboriosum; hoc, ne Episcopali sarcina premeretur, oblatum renuit. Obiit tandem sanctus vir annis, et meritis plenus Ulylissippone die Jovis, Septembris 7, anno 1569 in vita et morte clarus miraculis. Exstat processus authoritate Archi-Episcopi Ulyssipponensis efformatus de ejus vita, virtutibus et mirabilibus signis. Anno 1573, die 21 Decembris, in Registris Ordinis D. Helenae de Lancastro Joannis II Regis Lusitaniae neptis, in Sanctum virum, et Religionem Augustinianam propensissime affectae, ut corpus ven P. Fr. Ludovici de Montoja, jam olim vita functi, posset ex eo loco, in quo est, transferre in Capellam ab ea constructam prope Sacrarium nostrum, et sub illius altari condere et sepelire. Exstat modo jux­ta altare Dominae nostrae de gratia ven. Ludovici corpus in superiori loco collocatum de Ordinarii facultate, rem promo­vente D. Georgio de Ataide Episcopo Visensi, et simul cum toto Coenobio processionaliter assistente, et hoc elogio jaspidi insculpto decoratur: Mole sub hac lapidum Montojam ex Bethide tellus / Lusitana tegit, si tamen ulla tegit. / Cujus ab exculptu nullis stat decolor annis / Vivida Religio; non jacet ille jacens. Antonius a Purificatione in suo theatro triumphali Provinciae Lusitaniae, in quo Ludovicum Aragonensem fuisse falso asserit, haec de nostro Montoja habet. Eum Provincialem reformasse, et rexisse 35 annis: vivum et mortuum miraculis enituisse; et ex his celebriora ab Ordinario rite probata; ejusque corpus in sepulchro jaspideo Lixbonae reconditum in magna veneratione haberi; eum fuisse Sebastiani Lusitaniae Regis Paedagogum, duo volumina in lucem dedisse; et a S. Patriarcha Ignatio de Lojola per litteras rogatum, a Joanne III Lusitanorum Rege institutionem Illustrissimi Ordinis Societatis Jesu in urbe Lixbona auspicatissime impetrasse. [P. 608] Memoriam sui nominis non tantum per sanctimoniam vitae, sed etiam per doctrinam nempe per sequentia opera posteritati commendavit, nam ab eo lucem publicam in lingua Hispanica viderunt:

Una Meditacion breve de la partita de N. Sennor.

Del Santissimo Sacramento.

De la union del alma con Dios.

De la santa Cruz.

Del Agradecimento.

Exercicio quotidiano de amor.

Estacion espiritual del Christiano.

Doctrina que el Auctor embio a un amico.

Haec omnia in uno volumine impressa fuere Olyssippone 1563 apud Joannem de Barreira, in 8.

La vida de Christo en quatro partes Olyssippone, in 4.

Sermones de Conceptione B. Mariae V. M. S.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 44, col. I.

Hippolitus Marraccius in Bibliotheca Mariana, tomo II.

Antonius Possevinus, tomo II apparatus Sacri.

Albertus Miraeus de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 647.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 114. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 132. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 37, pag. 197.

Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 177. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 8, col. I.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 441. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 4, num. 6; carte 21, num. 31; carte 194, num. 6; carte 348, num. 36; carte 464, num. 7; carte 522, num. 7. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 252. Romae 1704.

Thomas a Jesu in suis operibus.

Aegidius a Praesentatione.

Antonius a Purificatione in theatro triumphali Provinciae Lusitanae.

**************************************************************

Monzettus Joannes Benedictus, natione Italus, Alumnus Provinciae Senarum, Filius Coenobii Castillionis Aretini, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, perfecti Philosophi, insignis Astronomi, et profundi Theologi nomen consecutus est. Egit Regentem Studiorum Patavinum et Perusinum, [P. 609] in Gallia vero Vicarium Generalem, ut in Provincia Parisina et Narbonensi corruptos mores corrigeret. De eo in Registris invenitur, quod anno 1525, 12. Cal. Junii, Reverendissimus Generalis Gabriel Venetus in causa Conventus S. Mustiolae Papiensis Mag. Benedictum Castillionensem tunc Mediolani existentem, et Illustrissimis Ducis Secretarium in Judicem designaverit, et anno 1526 Reverendissimus scribit Mag. Benedicto Castillionensi in quadam causa Coenobii S. Andreae de Ferraria juxta concordiam initam inter Monasterium Mediolanense et Ferrariense. Postea Ducali aulae valedixit, et Ilicetum profectus est, ubi anno 1540, in Comitiis Patres conscripti eum suae Congregationi incorporarunt. Denique anno 1547 diem clausit extremum. Litterato orbi in­notuit per:

Tractatum aureum de distinctione rationis contra Scotum.

Per Codicem Membr. qui exstat in Bibliotheca regia Parisiis, cujus titulus: Laudes Francisci I Francorum Regis authore Joanne Benedicto Monzetto de Castillione Aretino, Ordinis Herem. S. Augustini.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 106. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 397, col. II.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 332. Buxellis 1654.

**************************************************************

de Morales Andreas, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii S. Mariae Madriti, vixit Saeculo 17. Theologus praestantissimus, Qualificator Sacrae Inquisitionis, et Prior Conventus ad S. Mariam Madriti. In idiomate Hispanico scripsit: Escarmiento del alma y guia a la union con Dios.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 59, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 651.

**************************************************************

de Morales Antonius, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Olyssippone, vixit Saeculo 17. Religionem nostram professus est die 27 Decembris anno 1583. Absolutis studiis Philosophicis et Theologicis in Indiam profectus est, ubi propter prudentiam, affabilitatem et dexteritatem agendi bis Vicarius Provincialis electus fuit. In lingua Lusitana exaravit: Memorial das Missoens, que a Provincia dos Eremitas de S. Agostinho de Portugal, mandou a India desde o anno de 1572 ate o de 1630. M. S. [P. 610]

Didacus Barbosa in Bibliotheca Lusitana historica, critica et chronologica, tomo I, pag. 335, col. I. Lisboa 1752.

**************************************************************

de Morales Gabriel, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Madritensis, vixit Saeculo 17. Vir solidae doctrinae, multiplicis eruditionis et spectatae pietatis, typis in lucem edidit in lingua Hispanica:

Complacenzias gozosas de la concepcion purissima de la S. S. Madre de Dios Maria concepida sin mancha de peccado original. Madriti 1655, in fol.

Visita general del Rey supremo Dios atodos sus vasallos racionales. Madriti 1651 apud Didacum Diaz de la Carrera.

Penas de la mas culpable innocencia en veinte sermones de la passion y muerte de Christo nuestro Sennor. Madriti 1653 ex eadem Officina, in fol.

Relox despertador des alma fiel dia y de la noche en exercicios espirituales. Madriti 16565, in 8.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 389, col. I.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 43, col. II. Coloniae 1683.

Petrus de Alva in militia universali.

**************************************************************

de Morano Leo, natione Italus, Patria Neapolitanus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii S. Christophori in Murano, vixit Saeculo 17. Singularis Orator, et e suggestu in declamando Verbum Divinum eloquentissimus, ac sublimium litterarum cognitione praestans exaravit:

Quadragesimale.

Tractatum super Rhetoricam.                                                                      
Haec M. S. S. ostenduntur in nostra Bibliotheca Morani.

Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, pag. 188, col. I.

**************************************************************

Morellus Cyprianus, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii ad S. Stephanum Venetiis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, exstitit publicus Philosophiae et Theologiae Professor in Universitatibus Patavina, Bononiensi et Veneta. Anno 1527 erat Rector Provinciae Marchiae Tarvisinae, et ex Registris Ordinis habetur, eum quaedam opera typis excudi fecisse, verum in qua materia non recensetur, sed quod in Conventu ad S. Stephanum Venetiis anno 1544 placide ad Deum migraverit. Teste Jacobo Alberico scripsit: Orationes varias. [P. 611]

Iacobus Albericus in Scriptoribus Venetis.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 151, col. I.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 159. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 285, num. 15. Bologna 1686.

**************************************************************

Moreira Fhilippus, natione Lusitanus, Patria Olyssippo­nensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Conimbricensis. Fuit Sacrae Inquisitionis Consultor, et Regius Concionator, disertae linguae beneficio, et varia scientiarum suppellectili vix non omnes sui temporis Theologos et Concionatores antecelluit. Die 10 Septembris anno 1645 cum opinione sanctitatis placidissimo fine quievit, et Conimbricae terrae datus est cum hac inscriptione: Fr. Philippus Moreira Doctor Theologus, cathedrae vespertinae Sacrae paginae Professor eximius, Regius Concionator eximius, Sanctae Iinquisitionis Censor gravissimus, gravitate morum spectandus, Religionis observantia clarus obiit sexagenarius anno Domini 1645 die 10 Septembris. Felicissimi sui ingenii monumenta posteritati reliquit in lingua Lusitana:

Sermaon na Aclamaçaon d’el Rey Joaon o IV pregado em a Universidade de Coimbra no anno de 1640. Coimbra por Diego Gomes da Loureiro 1641, in 4.

Sermaon no auto da Fe, que se celebrou em Evora a 30 de Junho de 1630. Evo­ra por Manoel Carvalho 1630, in 4.

Sermaon do auto da Fe, que se celebrou no terreiro do Paço desta Cidade de Lis­boa em 25 de Junho de 1645. Lisboa por Domingos Lopes Rosa 1646, in 4.

Conceptus Praedicabiles 4 tomi. In fol. M. S. hoc asservatur in nostra Bibliotheca Olyssippone.

Didacus Barbosa in Bibliotheca Lusitana historica, critica et chronologica, tomo II, pag. 76, col. I. Olyssippo­ne 1741.

Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis Eremit. D. Augustini, libro II, cap. 9 et na cronica da Provin. de Portug. da Ord. de S. Agostinho, part. II, lib. VII, tit. I, § 4.

**************************************************************

Morellus Michael Angelus, natione Italus, Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii S. Nicolai in urbe Novaria, vixit Saeculo 17. Vir pietate, et literis exornatus luce publica in idiomate Italico donavit librum, cujus titulus: Campo di Marte overo le tre potenze atterate politiche e morali. Milano 1691. In hoc opere desideratur pars illa, qua tertia pars contrita exhibetur, eamque M. S. delitescere fertur in nostra Bibliotheca Mediolani in Conventu Mariae incoronatae. [P. 612]

Nazarus Augustinus Cotta nel Museo Novarese, carte 233, num. 465.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi II.

**************************************************************

Moreschinus Augustinus, natione Italus, Patria Montalcinus, Alumnus Provinciae Senarum, Filius Coenobii Montis-Alcini, vixit Saeculo 16. Concionator facundissimus, et florentissimorum Ordinis Gymnnasiorum Moderator, Prior Mediolanensis ad S. Augustinum. Dominicus Antonius Gandolfus ab eo refert, quod cum de rebus totius Ordinis gravioribus apud aliquem Principem agendum erat, unus potissimum ex omnibus a Christophoro Patavino Religionis Moderatore dignissimo deligebatur non sine fructu et perfecto fine obtento. Incredibile est, quae per totam fere Italiam magna cum Catholicae Ecclesiae, tum Religionis utilitate peregit, praecipue in suggestis primarum civitatum nempe Romae, Venetiarum, Bononiae et Mediolani, in quibus velut Paulus tonans, ac novus Augustinus docens, ardens et erudiens a Magnatibus, Principibus, Sapientibus, et populis suspiciebatur. A magno Ferrante Gonsalvo rara aestimatione pluries exceptus, ac semper cum admiratione auditus, Infulam non ignobilem singulari humilitate in Regno Neapolitano oblatam recusavit. Fuit moribus incorruptus, conversatione honestissimus, Concilio Tridentino etiam interfuit. Huccusque Gandolfus Mediolani anno 1560 maximo civium moerore e terris a morte raptus est anno aetatis suae 42. Prostant ab eo par­tim in publicum per prelum emissa partim in scriniis asservata subiecta opuscula:

De purgatorio.

De cultu et invocatione Sanctorum, eorum Reliquiis, imaginibusque venerandis.

De orationibus, eleemosynis et Sacrificiis pro defunctis.

Liber de patientia.

Liber de Itineribus ad aeternitatem.

Haec omnia, testibus Josepho Pamphilo et Antonio Verdier, Neapoli excusa sunt. Sequentia M. S. S. asservantur in nostris Bibliothecis Mediolanensi ad S. Macum et in Perusina tribus tomis comprehensa.

De Septem Sacramentis.

De praestantia Romani Pontificis et beatissimae sedis ejus.

De Ecclesia catholica, ejusque auctoritate.

De Ecclesiasticis traditionibus.

De Scripturis canonicis. [P. 613]

Expositio Symboli Apostolici.

Expositio in librum primum Regum. Opus incompletum.

Antonius Maria Venusti in Oratione funebri, quam in laudem nostri Augustini Moreschini in ejus exsequiis habuit etc., Mediolani 1560, apud Antonium impressa fuit

Isidorus Ugurgieri in Pompis Senensibus, tit. 14, pag. 370.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 667. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 123 et 124. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 42. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 206. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 62, col. I.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 99. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, pag. 421, num. 8 et 9.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 78. Romae 1704.

**************************************************************

Moors Bonaventura, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, ad initi­um Saeculi 18 adhuc in vita fuit. Erat vir moribus et literis illustris, Concionator facundissimus, et flagellum Calvinistarum; Prioris munere fungebatur Hasseleti et Thenis. Scripsit quaedam commendanda opera, quibus nomen suum ad notitiam posteritatis deduxit, scilicet:

Catechismum Calvinistarum in lingua Flandrica 1698.

Opuscula quaedam controversiam concernentia 1695, 1699 et 1700.

Conciones, quarum titulus: Lux Evangelizantium praecipue ex libris Magni Augustini refulgens, in omnes totius anni Dominicas, tomuli III. Hasseleti 1712. Trajecti 1712. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi. Hasseleti 1715. Lovanii 1720.

Meditationes in passionem Domini nostri Jesu Christi. Hasseleti 1715.

Octavas de Venerabili Sacramento. De assumptione B. V. Mariae; et de animabus in purgatorio.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 100. Lovanii 1727.

**************************************************************

Moreau Carolus, natione Gallus, Alumnus Provinciae S Guilielmi, Congregationis Bituricensis, vixit. Vir ingeniosus et eloquentissimus, tam magni et excellentis ingenii, ut studio et eruditione similem vix habuerit. Per prelum erudito orbi communicavit:

Omniloquium Tertulliani. Vol. III. Parisiis 1658.

Vindicias quatripartitas pro D. Augustino et Augustinianis, sive Epitome omnium, quae disputari hactenus solent circa D. Augustini opera quaedam, Monachatum, habitum, regulam, Christi Apostolorum, et Augustini calceaturam, antiquitatem Ordinis [P. 614] Eremitarum, ejusque approbationem. Antuerpiae 1650, apud Guilielmum Liesteenium. Exstat in nostra Bibliotheca Monachii. Pars quarta hujus operis examinat librum Fr. Athanasii a S. Agnete, Augustiniani Excalceati, inscriptum: Le chandelier d’or du temple de Salomon, ou la chronologie des Prelats, et de Religions, qui suivent la Regle de S. Augustin.

Franciscus Combesis in Bibliotheca concionatoria.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 658. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Munnatones Joannes, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Toletani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister. Anno 1541. Carolus V. Imperator eum sibi elegit pro suo Ecclesiaste, quem secutus est in Germaniam. Postea a Sacris confessionibus fuit Serenissimis Infantibus Hispaniarum Mariae et Joannae, quarum prima Romanorum Imperatrix, altera Lusitanorum Princeps, exstitit. Insuper Praeceptor Caroli Hispaniarum Principis fuit, qui in juventute diem claurit extremum. Anno 1556. die 12. Junii a Summo Pontifice Paulo IV Episcopus Segobricensis et Albarrazinensis denominatur. Anno 1563 interfuit Concilio Tridentino, et anno 1567. Ecclesiam Collegii S. J. Madrid dedicavit. Demum anno 1570 ad aliam vitam properavit, nobis relinquens:

Vitam B. Thomae Villanovani, Archi-Episcopi Valentini, quam brevi stylo digessit.

Item Historiam Monasterii nostri Salmanticensis.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 573, col. I.

Antonius Teissier in catalago Bibliothecarum et Authorum.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 117 et 123. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39, pag. 200 et cap. 39, pag. 205. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 442, col. II.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 390. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 211, num. 12; carte 245, num. 13; carte 393, num. 4; carte 447, num. 21; carte 488, num. 29; carte 549, num. 10.

**************************************************************

Mulerius Carolus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Antuerpiensis, vixit Saeculo 17. Vir non minus conversatione, quam scientia, et zelosus suo tempore Missionarius effulsit. Serenissimo Duci Wirtenbergensi librum nuncupavit, cujus titulus:

Compendiosa institutio linguae Hispanicae.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 177. Lovanii 1727.

**************************************************************

[P. 615] Munoz Franciscus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae novae Hispaniae seu Mexicanae, vixit Saeculo 17. Vir eruditus et insignis Historicus, qui nomen suum ad notitiam posteritatis cum gloria transmisit per opus, quod in lingua Hispanica exaravit, cujus titulus:

La Historia de la Orden de S. Augustin de nueva Espanna.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 344, col. II.

Antonius de Leon in Bibliotheca Indica.

**************************************************************

Muranus Petrus, natione Italus, Patria Siculus, Alumnus Provinciae Siciliae, vixit adhuc Saeculo 17. Tantum valebat eloquentiae beneficio, et in Theologicis disciplinis doctrina, ut multos sui temporis Theologos et Concionatores antecelleret. Scripsit quaedam praeclara volumina, quibus nomen suum etiam posteris notificavit, nempe:

De reali praesentia Christi in Eucharistia.

Conciones, quas Neapoli in templo S. Januario per octavam Sanctissimi Sacramenti habuit, Parisiis 1613 in lingua Gallica impressa fuere.

Item in eadem lingua Adventuale. Parisiis 1613.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 579. Buxellis 1654.

**************************************************************

de Murcia Dionysius, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Murciae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor Parisiensis. De hoc doctissimo Religioso apud Thomam de Herrera in Alphabeto Augustiniano sequentia leguntur: Is in Academia Parisiensi, ubi (ut aiunt) Doctoris suscepit insignia, Theologum prope decem annis publice professus est. Eum celebrem scriptorem, pastorem bonum, et Eleemosynarium fuisse Ven. Alphonsus ab Orosco testatum reliquit in Chronica. Verum clariorem, certiorem, et uberiorem Dionysii notitiam, et aevi quo floruit, accepimus ex Rocca Pirro parte II, voluminis I, Ecclesiae Messanensis pag. 319, num. 17. Fuit itaque Dionysius apprime doctus, et in Academia Parisiensi post Doctoratus insignia Theologiam docuit, et cum olim fuisset Magister, Capellanus Regius Regum Siciliae ex Rescripto Urbani V, quod exstat autographum in tabulario Ecclesiae Massanensis, dato Avenione Cal. Aprilis anno primo Pontificatus, atque adeo Christi 1363 in Archi-Episcopum Messanensem est promotus, et per Fr. Lucidum de Murcia, Ordinis Eremitarum suae Ecclesiae Vicarium constitutum, litteris 10 die Novembris ejusdem anni conscriptis, [P. 616] aedificandi Coenobium S. Placidi sub D. Benedicti regula concessit facultatem. Ab Urbano V et Joanna Regina Neapolitana ad Fridericum Trinacriae Regem de pace acturus, Nuntius destinatus, ut habetur in Registro Cancellariae, fol. 316, ubi a Siciliae Proceribus Vir venerabilis, et magnae Authoritatis appellatur. Ejus, et aliorum Oratorum opera diuturnum et molestissimum bellum inter Gallos et Siculos cum Aragoniis sopitum est; et pacis pignus oblatum Margarita, Joannae Reginae ex Maria sorore Neptis Friderico desponsa. Dionysii memoria in tabulis Messanensibus durat usque ad diem 18 Julii anni 1380 unde credendum videtur per ea tempora Archi-Episcopum ad feliciorem vitam migrasse. Erat in Registris Generalium, ut in codicibus M. S. S. Hieronymus Roman asserit, die 14. Augusti anno 1358 Provinciae Neapolitanae Vicarius Generalis. In sequentibus operibus vivacitatem ingenii, eloquentiae et doctrinae Theologicae ostendit, scripsit enim:

Super quatuor libros sententiarum.

Sermones notabiles ad Clerum et populum.

Roccus Pirrus, parte II, voluminis I, notitia I Ecclesiae Messanensis, pag. 319, num. 17.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 101. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 64. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 34, pag. 188. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 195, col. II.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 170. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 68, num. 10, 11 et 12; carte 194, num. 15. Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 112. Romae 1704.

**************************************************************

Musaeus Augustinus, natione Italus, Alumnus Provinciae Tarvisinae, Filius Coenobii ad S. Margaritam Tarvisii, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor. Cum anno 1537 Senis officio Concionatoris non sine magno fructu et honore fungeretur, invidia eum ad Sacrum tribunal detulit, verum anno 1538, innocens declaratus fuit; verum ut apud posteros famam suam illaesam conservaret, Apologiam, de qua infra, typis commisit. Anno 1539 Neapoli Capitulum Generale celebrabatur, a quo cum aliis ad Summum Pontificem Paulum III pro gravibus negotiis Orator missus fuit. In Registris Generalium ad annum 1540 legitur, eum Joannis Seputii Hungariae Regis familiarem et Consiliarium fuisse. Teste Josepho Pamphilo, circa annum 1550 naturae satisfecit. [P. 617] De ejus operibus prelo evulgatis inveniuntur:

Apologia Augustini Musaei Tarvisini Theologi Augustiniani adversus eos, qui eundem apud sanctam sedem Apostolicam accusarunt, quod Praedicans in civitate Sena­rum haeresim praedicarit, ostendens se non nisi catholicam professum fuisse doctrinam ex eminentissimo S. Ecclesiae Doctore Augustino ad sanctissimum Paulum III, 1537 in 4.

Tractatus de formalibus et modalibus distinctionibus tum realibus, tum rationis, entiumque graduali latitudine ad aures fundatissimi Aegidii per Fr. Augustinum Musaeum S. Theologiae Lectorem in Gymnasio S. Jacobi Bononiae.

Quaestiuncula de potentia materiae.

Quaestio de medio potissimae demonstrationis. Bononiae 1524, per Justinianum de Ruberia, in 4.

Bartholomaeus Burchelatus in Comm. memorab. Tarvisinis, pag. 44.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 769. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 117. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 42. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 38, pag. 200. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 61, col. I.  Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 100. Buxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 228, num. 19. Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 78. Romae 1704.

**************************************************************

Musotti Stephanus, natione Italus, Alumnus Congregatio­nis Lombardiae, Filius Coenobii Bononiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, artes liberales fere omnes optime caluit. Erat enim insignis Humanista, Poeta et Rhetor, qui publicam lucem decoravit:

Multis elegantibus orationibus et rariis carminibus tam latini quam Italicis.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo IV, carte 703, num. 36. Bologna 1675.

**************************************************************