H
[P. 425]
Hallis (de) Hermanus, natione Germanus, Patria Saxo Hallensis, ideo de Hallis dictus, Alumnus Provinciae Saxoniae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Baccalaureus, vir, in quo summa eluxit pietas: corpus enim jejuniis, cilicio, et disciplinis continuo domabat; spiritum vero perpetuis precibus nutriebat. De eo Jordanus de Saxonia narrat, quod cum fere per annum longam aegritudinem multa patientia duxisset, die quo erat transiturus de hoc mundo, horas quas vocant, canonicas recitavit usque ad nonam. Cum vero tempus ipsius nonae advenisset, perceptis prius Christianae Religionis Sacramentis, petiit, ut sibi legeretur passio Domini nostri Jesu Christi secundum Evangelistas. [P. 426] Cum pervenisset autem, qui legebat ad illud Marci: Jesus autem emissa voce magna exspiravit, ipse quoque animam animam suo statim reddidit Salvatori, die Martii anno 1334, nobis relinquens: Pias quasdam Meditationes de Domini nostri Jesu Christi passione.Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1536. Lipsiae 1750.
Iordanus de Saxonia in libro vitas Fratrum, libro II, cap. 23. Leodii 1625.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 47. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 93. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 13. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 330, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 281. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 454, num. 5, in Bologna 1678.
**************************************************************
Hampole Richardus
, vide Lit. R. Rollus Richardus.**************************************************************
Haresche Philibertus
, natione Gallus, Patria Parisiensis, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii magni ad S. Augustinum Parisiis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor. Priorem Coenobii Parisiensis, et cum Mag. Claudio Vivenneti Regii Principis Confessario per totum Galliarum regnum Inquisitorem, et Judicem haereticae pravitatis egit. Erat vir doctrina clarus, in agendis circumspectus, in praedicando elegans, in divinis litteris egregie versatus, ac haereticorum insectator acerrimus, qui die 21 Augusti anno 1545 publicam decoravit: Comment. brevibus, ac dilucidis in Epistolam D. Pauli ad Romanos, in quibus post exactam expositionem Apostolicae mentis, definitiones quoque vocum difficiliorum, et diversarum significationum acceptiones (utpote linguae sanctae peritus) item auctoritates Veteris Testamenti, sive 70 Interpretum, sive Hebraicae veritatis, quas interdum sequitur Apostolus, lucidissimis annotationibus explicavit. Parisiis 1536 apud Ioannem parvum, in 8.Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta, libro IV, pag. 293.
Petrus de Alva in Bibliotheca conceptionis, col. 1202.
In Catalogo Bibliopolii Avisioniani Lugdunensis.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 111. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 156. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 284, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 586. Bruxellis 1654.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 303. Romae 1704.
**************************************************************
Hardebii Galfredus
, natione Anglus, Alumnus Provinciae majoris Britanniae, Filius Coenobii Leicestrensis, vixit Saeculo 14. [P. 427] S. Theologiae Doctor Oxoniensis, in qua sacras literas professus, Novum Testamentum explanavit, eapropter in suprema eruditorum classe locum obtinuit; a nostris etiam ob prudentiam et diligentiam Provincialis Angliae electus fuit. Inter Concionatores vero propter singularem dicendi gratiam et mirabilem facundiam ita excelluit, ut saepius coram Rege, et Proceribus e sacris rostris Verbum Dei proponere iussus fuerit; et quia erat Theologus profunde doctus, ac in sacris Scripturis eruditissimus, apud Eduardum III Regem Angliae tantum valuit, ut eum ad aulam vocaverit, et Consiliarium intimum, atque a Sacris suis Confessionibus esse voluerit, in quibus muneribus Londini anno 1360 ex hac vita, et aula migravit, aeternitati autem profundae suae doctrinae partus consecravit:Librum de vita Evangelica, ubi in fine duas Quaestiones ad Ordinem nostrum spectantes discutit. Prima est, utrum Ordo Eremitarum S. Augustini fuerit per Romanam Ecclesiam confirmatus? Secunda, utrum D. Augustinus Ordinis Eremitarum fuerit auctor et Professor?
Libros II de perfectione Evangelicae paupertatis contra Armacanum, qui dicebat, turpe esse, Christianos sua voluntate mendicos esse.
Quodlibeta Oxoniensia. Incipiunt: Memorabilia Philosophorum studia.
Quaestiones ordinarias. Incipiunt: Utrum ad uniendam utramque naturam in Christo etc.
Determinationes, quarum initium: Propter universam scientiarum traditionem etc.
Lectiones in Vetus Testamentum.
Lectiones in Novum Testamentum.
Postillas Scripturarum.
Sermones de tempore.
Sermones de Sanctis.
Sermones in festivitatibus B. V. Mariae.
Librum de rebus gestis Ordinis nostri.
Thomas Tannerus, pag. 377. Londini 1748.
Ioannes Baleus in cathalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae centuria VI, fol. 458. Basileae 1559.
Ludovicus ab Angelis Libro IV de vita et laudibus S. P. Augustini, pag. 64.
Gerardus Vossius de historicis latinis libro III, pag. 533.
Ioannes Pitseus de Scriptoribus Angliae aeetate 14.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 214, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 254, col. I. Tiguri 1583. [P. 428]
Hippolitus Marraccius in Bibliotheca Mariana, tomo I, pag. 464.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 437, col. I, a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1357. Lipsiae 1750.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VII, pag. 25.
Joannes Dominicus Mansi in eadem Bibliotheca correcta illustrata, et aucta, tomo III, pag. 9, col. I. Patavii 1754.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 57. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 74. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 16. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 306, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 226. Bruxellis 1654.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 131. Romae 1704.
**************************************************************
Hardi Michael
, natione Gallus, Alumnus Congregationis Bituricensis, Filius Coenobii S. Nicolai Tolentinatis Parisiis in suburbio S. Germani, vivebat adhuc Saeculo 18. S. Theologiae Magister, munus Lectoris non sine laude peregit, vir suae aetatis eloquentissimus, et Rhetor insignis praelo typographico evulgavit:Orationes II. Primam habuit die 14 Maji anno 1718 Andegavi in Comitiis Provincialibus pro eligendo capite Provinciae Parisinae. Parisiis apud viduam Lamesle, et Petrum de Lormel, via vulgo du foin sub imagine S. Genovefae anno 1725.
Secundam dixit in Comitiis Biturigibus anno 1725 celebratis, in Commendationem ac laudem Patrum ac Fratrum qui ab anno 1721 usque ad annum 1724 mortui sunt Parisiis 1725, in 8.
**************************************************************
de Hassia Henricus de Langenstein
, vide adnotationes in fine additas num. 11.**************************************************************
Hauer Alexander
, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Viennensis, vixit Saeculo 18. Vir magnae spei, nisi praematura morte die 29 Octobris anno 1735 supremum vitae diem egisset, fuit Concionator diebus festis Pruggae et Fürstenfeldii. Publici juris fecit orationem panegyricam, cujus titulus: Tuba Secretorum Dei divinissimus Spiritus, in Metropolitana Ecclesia coram Viennnensi Universitate, deferente P. Mag. Ruefs Facultatis Theologicae p. t. Decano, panegyrica dictione propositus a P. Alexandro Hauer, S. Theologiae et S. S. Canonum auditore anno 1729. Viennae Austriae typis Wolfgangi Schwendimann.Catalogus Scriptorum Provinciae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
Haydt Joannes Bonus
, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, ad initium Saeculi 18 vivebat adhuc, [P. 429] vir e cathedra concionibus suis auditoribus gratissimus, et ideo longo tempore functus est officio Concionatoris. In lingua Germanica divulgavit per prelum:Mariae Augusinianum, sive brevem descriptionem plus quam sexaginta imaginum B. V. Mariae, quae in nostra Religione ut thaumaturgae venerantur. Monachii 1707, in 4.
Palma triumphalis, (id est) 24 panegyres de S. Sebastiano M. Augustae Vindelicorum 1713, in 4.
Psalterium decachordum cum decem chordis, id est, decem concionibus panegyricis pro quolibet festo B. V. Mariae. Augustae Vindelicorum 1713, in fol.
Breve compendium vitae S. Nicolai de Tolentino cum miraculis ab eo patratis. Ingolstadii 1694, in 4.
Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
van Hecke Michael
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor in Academia Duacena, per Belgium sui aevi Ecclesiastes dissertissimus, Theologus doctissimus, et ad enodandas Scripturarum quaestiones aptissimus, a Clemente IX Pontifice Maximo ad Sapientae cathedram in Collegio Romano assumptus, ab Innocentio XI in Congregationem de propaganda fide adlectus, in gravissimis causis Ecclesiae consultus, Romae die 25 Septembris anno 1687 viam universae carnis ingressus est. Ejus M. S. S. quae reliquit Romae, latent.Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo II, pag. 893 col. II.
**************************************************************
Hector Ferrandus
, Afer, vixit Seculo 6. Erat discipulus S. Fulgentii, cujus opera supplevit. Die 30 Maij anno 546 morte extremum diem confecit. Erat, teste Trithemio, vir vivacis ingenii, in divinis Scripturis et studiosus, et eruditus, et non minus sanctitate conversationis, quam doctrina venerabilis, de cujus scriptis subjecta feruntur:Epistolae ad S. Fulgentium, et ad diversos.
Paraenesis ad Regium Comitem, qualis essa debeat Dux Religiosus in actibus militaribus. Argentinae opus hoc impressum fuit 1526.
Liber de septem regulis Innocentiae.
Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 86. Coloniae 1546.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 7. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 339, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 270. Bruxellis 1654.
**************************************************************
[P. 430]
Hegnemannus, natione Germanus, cujus autem Patriae, et Provinciae fuerit, vel quo Saeculo vixit, auctores infra potiti non exprimunt, sed solum referunt, quod composuerit:Tractatum pro immaculata Virginis puritate, et sua immunitate a peccato originali.
Ioannes de Meppis in suo tractatu de Conceptione.
**************************************************************
Hemmert Ludovicus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Congregationis Carbonariae, Filius Coenobii S. Joannis in Carbonaria Neapoli, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, publicus Professor Cajetae, vir valde eruditus, et egregius Theologus, evulgavit:Quaestionem de Magorum historia, et apparitione stellae, an scilicet tredecim tantum a nativitate Christi diebus absoluta fuerit? Neapoli apud Haeredes Cavalli 1661, in 4.
Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, pag. 359, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1484. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Hermanus de Hallis
, vide supra de Hallis Hermanus.Hermanus Schildiz
, vide Lit. S. Schildiz Hermanus.Hermanus Schmauchler
, vide Lit. S. Schmauchler Hermanus.Hermanus de Soldis
, vide Lit. S. de Soldis Hermanus.Henricus Bedericus
, vide Lit. B. Bedericus Henricus.Henricus Bituricensis
, vide Lit. B. Bituricensis Henricus.Henricus de Buri
, vide Lit. B. de Buri Henricus.Henricus Canisius
, vide Lit. C. Canisius Henricus.Henricus Drisius
, vide Lit. D. Drisius Henricus.Henricus Fuel
, vide Lit. F. Fuel Henricus.Henricus de Gauda
, vide Lit. G. de Gauda Henricus.Henricus de Hassia
, vide supra de Hassia Henricus.Henricus Jaupenius
, vide Lit. I. Jaupenius Henricus.Henricus Lancellotus
, vide Lit. L. Lancellotus Henricus.Henricus de Mendoça
, vide Lit. M. de Mendoça Henricus.Henricus Modeghe
, vide Lit. M. Modeghe Henricus.Henricus de Noris
, vide Lit. N. de Noris Henricus.Henricus Oerset
, vide Lit. O. Oerset Henricus. [P. 431]Henricus de Urimaria
, vide Lit. V. de Urimaria Henricus.**************************************************************
Henriquez Joannes
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 17, industrius Theologiae Moralis propugnator in lingua Hispanica praelo subjecit:De casos morales, y compendio de casos morales ordinarios. Compluti 1650.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 541, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1512. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Herrada Martinus
, vide Lit. R. de Rada Martinus.**************************************************************
de Herrera Cyprianus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Peruntinae, Filius Coenobii Limensis in Indiis, vixit Saculo 17. S. Theologiae Doctor, ejusdem regiae urbis Gymnasii Apostolicis fidei causarum Judicibus a censura Theologica, Regius Ecclesiastes, eloquentia, et eruditione celebris, in publicum prodire fecit: Mirabilem vitam, et mirabiliora acta Ven. servi Dei Toribii Alphonsi Megobresii, Limani Archi Praesulis, ex actus legitimis de mandato Sacrae Rituum Congregationis confectis, ad Clementem X Pontificem Maximum. Romae typis Nicolai Angeli Tinasii 1670, in 4.Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 319, col. II.
**************************************************************
de Herrera Didacus
, natione Hispanus, Patria Legionensis de Metimna campestri, Alumnus Provinciae Castellae, ad initium Saculo 17, nempe die 3 Maij anno 1616 naturae, fatoque concessit, cum nondum 33 explesset annum. Erat germanus nostri eruditissimi Thomae de Herrera, fuit Lector Philosophiae in regio Burgensi Coenobio, et in Toletano Theologiae. Cum magna diligentia et labore composuit praelo digna:Comment. in Logicam et universam Aristotelis Philosophiam.
Tractatus Theologicos.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 202, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 164. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Herrera Eusebius
, natione Hispanus, Patria Legionensis de Metimna campestri, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saculo 17. Burgis Theologiam docuit, erat perfectus Philosophus, et insignis Theologus. In idiomate Hispanico editae ab eo sunt:Decisiones morales del Estado de la Religion. Burgis 1623, apud Petrum de Huldobro, in 8.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 276, col. II. [P. 432]
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1557. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Herrera Petrus
, natione Hispanus, Patria Hispalensis, Alumnus Provinciae Beticae, Filius Coenobii Hispalensis, vixit Saculo 17. S. Theologiae Lector, vir bonarum litterarum cognitione praestans, qui in insulis Philippinis magnam sibi peperit famam; nam linguae Tagalae peritus, in hac edi curavit:Confessionario. Manilae 1636, per Thomam Pinpin.
Librum, cujus titulus: Amor de Jesus. Manilae typis Aloysii Bertranii.
Cetechismum.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 160, col. I.
**************************************************************
de Herrera Thomas
, natione Hispanus, Patria Castilia Vetus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Conventus Madritensis, vixit Saculo 17. Si viri hujus, cujus labore et industria tot Doctorum Augustinensium fama scriptis consignata ad feram posteritatis memoriam conservata est, vitam, et resgestas silentio praeterirem, magnam ingratitudinis maculam in me consciscerem, et quod aliis passim Ordinis Scriptoribus meritum calami obsequium praestiti, de illo, cui magnam notitiarum partem in acceptis refero, desiderari patiar. Itaque cum singulari laude memorandus mihi venit P. Thomas de Herrera, illustri thoro Didaci de Herrera Trevinno, et Annae Fernandez de Azevedo Metimnae Duelli in veteri Castilia die 11 Decembris anno 1585 oriundus, nostram Religionem Madriti anno 1600 die I Decembris ingressus, ut primum per requisitam a Tridentino aetatem licuit, die 21 Decembris anno 1601 eidem perpetuo se mancipavit. Ab ineunte adolescentia Mag. P. Joannis Marquez discipulus, in Theologicis deinceps etiam Augustinum Antolinez Salmanticae docentem audivit. Anno 1611 ipsemet Theologicae cathedrae praefectus, in regio Complutensi Collegio Sacram scientiam per 12 annos exposuit, dum anno 1623, die 7 Julii, ab Eminentissimo Cardinale Augustino Spinola, Archi-Episcopo Hispalensi, atque Catholico Regi a Sacratioribus consiliis Theologus et conscientiae arbiter adoptatus, undecim, et quod superat annos in ejus servitio exegit, quem etiam in diuturno itinere, quo omnem pene Hispaniam, Italiamque peragravit, secutus, ea occasione litterarium penum, quam ad exornandam tum ordinis sui, tum Hispaniae Episcopatuum historiam collegerat, mirifice locupletavit: Romae praesertim, ubi Cardinalis Eminentissimus anno 1630 longiores moras trahens, Thomae nostro [P. 433] amplam opportunitatem reliquit, bibliothecas et arcaniora scrinia excutiendi, et cum viris doctissimis, quarum copia urbs illa nunquam non abundat, amicitiam, familiaritatemque ineundi, quos inter cum Luca Wadingo Ordinis Minorum celeberrimo Annalium Scriptore, intimam, penitusque singularem necessitudinem contraxit, ita ut Collegium S. Isidori, quod Wadingus incolebat, frequentissime accederet, atque aulae strepitum declinans, studiorum, ac Religionis causa, integris subinde mensibus cum ipso commoraretur, communi mensa, choro, musaeo, eademque bibliotheca usus. Demum vero inter viros hos doctos lis (salva interim veteri amicitia) exorta est, cujus originem et progressum si altiori indagine repetam, haud abs re facturum me arbitror. Augustiniani veterum tum suorum sodalium, tum exterorum auctoritatem secuti, D. Franciscum Seraphicum, antequam Minorum ordinem fundaret, sub directione B. Joannis Boni Eremitarum sub regula S. Augustini institutum fuisse amplexum, et per biennium tenuisse publice contendebant, qua in opinione roboranda Hieronymus Romanus caeteris latius se diffudit. Hujus rationes Antonius Daza Franciscanus posthac familiae Ultramontanae in Romana curia Commissarius refellere publico scripto annixus, in se provocavit Joannem Marquez ex Ordine nostro Salmanticensem Doctorem, qui in suo de origine Fratrum Eremitarum S. Augustini libro probabilitatem Augustinianae sententiae stabilire totis viribus allaboravit. Huic Lucas Wadingus Fratrum Minorum Annalista se opposuit, editoque ad calcem primi tomi Annalium Apologetico de praetenso Monachatu Augustiniano S. Francisci ejus argumenta evertere est conatus. Verum Thomas noster Herrera neque decorum ratus Mag. sui causam deferere, neque tanto honore Ordinem suum privari sustinens, pleraque Marquetii asserta defendere, et novis tum rationibus, tum conjecturis ejus positionem firmare aggressus, satis grande volumen, dum adhuc in Hispania ageret, ad umbilicum pene perduxit, quod Romae magnis accessionibus auxit, pluribus vero in locis, quae acriore prius stylo in Wadingum effuderat, postquam viri humanitatem, candorem, et benevolentiam coram perspexerat, correxit, et mitigavit, neque opus id prius, quam Thoma in Hispanias reverso per amicum Bononiae sub titulo: Pacificae Responsionis praelo subjectum est. Contra Wadingus Apologetici defensionem vulgavit. Cui Herrera clypeum pacificae Responsionis opposuit. Neque deerant Wadingo, quae iterum in contrarium moveret, quibusque [P. 434] et hujus clypei munimina perfringere se posse speraret. Attamen dum ista parat, et in ordinem disponit, nuntius de Herrerae obitu Romam delatus est, cui acerbe illacrymatus, calamum posuit, pios amici manes ulterius lacessere veritus. Ita pugna haec litteraria utriusque demum partis silentio conquievit. Nos vero ad filium caeterorum ab Herrera gestorum revertamur. Itaque in Hispaniam redux, anno 1634 mense Novembri Eminentissimi Cardinalis aulae valedicens, obsequia sua post hac Religioni impendit, nam sequenti anno in Provinciae Comitiis die 19 Maij Madriti congregatis, Conventus Salmanticensis Prior renunciatus, in triennali suo officio, quantum diligeret decorem Domus Dei non uno indicio manifestum reddidit. Aram quippe in Sacello majori novam posuit. Pro primariis Monasterii benefactoribus Ducibus de Bejar, singularem sepulturam aedificavit. Ossa cujusdam Beati, sed Anonymi Fratris, cujus corpus anno 1605 integrum repertum fuerat, anno 1637 e claustro in decentiorem locum transtulit. Quo anno supra memoratus Eminentissimus Cardinalis Spinola antea Hispalensis, nunc Compostellanus Archi-Episcopus probe gnarus, Thomae humeros majoris oneris patientes esse, quam ut unius monasterii cura fatigarentur, in eundem etiam munus Visitatoris, et Judicis ordinarii illustrissimi Conventus Monialium Ordinis S. Francisci ad S. Ursulam Salmanticae contulit, quin et universae haud multo post Provinciae regimini scapulas subdere obedientia compellente debuit, quando nempe anno 1639 Augustinus Hurtado Castellae Prior Provincialis necdum ad medium perducto officii sui tempore mortem oppetiit: tum enim Reverendissimus Generalis haud digniorem Thoma, cujus eruditio et virtus a diutina in urbe conversatione in Romanorum memoria adhuc vigebat, in defuncti locum sufficere se posse ratus, eum Rectorem Provinciae Castellanae declaravit, cujus muneris possessionem die 9 Maij anno 1640 Madriti prendens usque ad Capitulum altero post anno in Aprili celebratum ea laude tenuit, ut paucis interjectis annis etiam ad Provinciae Andalusiae regimen quamvis extraneus fuerit adscitus. Contigit namque ipso anno 1644 quo Thomas primus Castiliae Diffinitor fuerat constitutus, ut vicina Andalusia ob ambiguam Provincialis electionem in duas partes scissa, Julius Ruspilosus Pontificius ad Hispaniarum Regem Nuntius, qui postea sub nomine Clementis IX triplici tiara ornatus eminuit, Mag. P. Bernardinum Rodriquez jam bis Castiliae Provincialatu functum [P. 435] eidem Andalusiae Rectorem daret. Is vero postquam per menses aliquot unionis negotio utilem operam navasset, tum ob affectam valetudinem, tum ob quietis, et theologicae cathedrae, quam Salmanticae moderabatur, amorem, et desiderium, missionem ab oneroso hoc officio, reditumque ad suos flagitavit, obtinuitque. Quare laudatus Nuntius sollicitus, cui alteri viduatam hanc Provinciam demandaret, de Thomae prudentia, et rerum agendarum peritia edoctus, eum die 24 Octobris anno 1645 Augustinianae Andalusiae gubernaculo admovit, quod adeo feliciter, provideque direxit, ut lustratis sub Apostolici Visitatoris titulo Monasteriis, convocatisque Cordubam ad diem 30 Junii anno 1646 Provinciae Summatibus legitimum Provincialem summa concordia eligi curaverit, sicque totam illam communitatem ad optatam tranquillitatem reduxerit. Quo negotio ex animi sententia confecto Madritum reversus suae Bibliothecae Augustinianae, aliisque operibus absolvendis, et praelo parandis totus vacavit. Neque tamen hic quieto esse licuit, nam Philippus IV Hispaniarum Monarcha filio suo Serenissimo Joanni de Austria a Sacris Confessionibus, et Consiliis Theologicis esse jussit, quem, dum Barcinonem comitatur anno 1653 aegritudine correptus, mutandi ex Medicorum suasu aeris causa Binaros se contulit, ubi intra paucos dies religiosissimo fine decessit ipsis Calendis Januariis anno 1654, aetatis suae habens 68. Opera ejus tum impressa, tum Manuscripta sunt:Catecheses Christianae in lingua Hispanica. Tertosae 1623, apud Hieronymum Ghil.
Responsio pacifica ad Lucam Wadingum. Bononiae 1635, in fol. dedicata Eminentissimo Cardinali Colonna.
Clypeus Responsionis pacificae oppositus Lucae Wadingo. Madriti 1645 inscriptus Eminentissimo Cardinali Joanni Baptistae Paleotto.
Alphabetum Augustinianum, in quo praeclara Eremitici Ordinis germina, virorumque, ac foeminarum domicilia recensentur duos complectens tomos, Excellentissimo Principi D. D. Joanni Tellez Giron Duci de Ossuna dicatum. Madriti 1644, typis Gregorii Rodriguez, in fol.
Historia del Convento de S. Augustin de Salamanca. Madriti 1652, typis Gregorii Rodriquez, in fol. dicata D. Diego de Arze Reynoso Episcopo Plasenicae, Generali Inquisitori Hispaniarum.
Compendio de los Praelados Ecclesiasticos, y Ministros de summos Pontifices, Reyes, y Principes de quienes haze mencion en su Alfabeto Augutiniano. En Madrid 1643, in 4. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
[P. 436]
Bibliotheca Augustiniana. Cujus operis descriptionem malim ipsis verbis Authoris ex Epistola ad Aloysium Torelli, die 15 Februarii anno 1650 data hic apponere. Bibliotheca D. Augustini duos tomos amplectitur magnos. Primus tomus continet duos libros. Liber primus habet quatuor partes. Prima pars habet vitam D. Augustini usque ad Baptismum ex ejus Confessionibus concinnatam cum notis meis. Secunda pars habet vitam ejusdem a D. Possidonio conscriptam cum notis etiam meis. Tertia habet disputationes novem Historicas circa vitam D. Augustini. Quarta Catalogum omnium Religionum, quae vel militaverunt, vel militant sub regula Magni Augustini. Liber secundus continet laudes non vulgares D. Augustini pro usu Concionatorum, easque sacrae paginae flosculis exornatas. Refero insuper ordine chronologico selectiora quaeque, quae ab ejus aevo usque ad nostra tempora dixere de Augustino Summi Pontifices, Concilia, Patres, et Authores, et circa illa excito 65 considerationes in laudem D. Augustini. Tomus secundus continet librum, qui habet censuram omnium opusculorum D. Augustini tam impressorum, quam non impressorum et discutitur, quae sint Augustiniana, et quae secus, et si verba aliqua indigeant explicatione, in sano sensu Theologico explicantur. Hoc opus improbo 40 annorum labore ab Authore digestum, penitusque ad praela paratum necdum tamen ni fallor, publici juris factum est.Catalogus Episcoporum Dertonensium, seu civitatis Tortosae. M. S.
Catalogi Archi-Episcoporum Hispalensium, Granatensium, Compostellanorum, nec non Episcoporurn in civitatibus Avila, Calahorra, Cartagena, Coria, Cuenca, Jaen, Leon, Malaga, Pampelona, Plasencia, Segovia, Siguenza, Lilves, Tuy, Vallisoleti, Zamora, Palenzia, et Canariae.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 244, col. II.
Leo Allatius in Apibus Urbanis.
Gerardus Ernestus de Franckenau in Bibliotheca Hispanica historico, genealogico heraldica, pag. 394. Lipsiae 1724.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 513, a Paris 1718.
Henningus Witte in Diario biographico ad annum 1654.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1558. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 462, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 657. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Heuschen Benedictus
, natione Germanus, Alumnus Provinciae Coloniensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Doctor Philosophus et Theologus singularis munus Provinciae Moderatoris non sine laude peregit. Typis submisit: Compendium Philosophiae nostri P. Mag. Nicolai Gavardi. Coloniae 1748.Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
Hickeleius vel Hickley Joannes
, natione Anglus, Alumnus Provinciae Anglicanae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, fervidissimus doctrinae et fidei catholicae propugnator, Joannis Wiclefi inimicus et hostis, elaboravit: [P. 437]Volumen grande de Eccliae potestate, tribus partibus distinctum, contra omnes haereticos, schismaticos, et persecutores Ecclesiae. Incipit: Ecclesia magna valde ab introitu Emath. 2, Paral. 7.
Thomas Tannerus, pag. 402.
Ioannes Pitseus de Angliae Scriptoribus aetate 14.
Abraham Bzovius in Annalibus Ecclesisticis ad annum 1415.
Antonius Possevinus, tomo I apparatus Sacri.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VIII, pag. 731.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo III, pag. 245, col. I. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1586. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 70. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 115. Antuerpiae 1613.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 380. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 203, num. 14 et carte 207, num. 3. In Bologna 1680.
**************************************************************
Hieber Gelasius
, natione Germanus, Patria Svevus Dunckelspilanus, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister et Praedicator Generalis suo tempore in tota Bavaria Princeps Oratorum ita quidem, ut sol praefulgidus, novus Demosthenes, alter Tullius, et melius tuba vitae, et vox coelorum ab omnibus proclamatus fuerit, unde Joannes Franciscus Celsissimus Princeps et Episcopus Frisingensis, cum Jubilaeus quinquagenarii sui Sacerdotii in Attalensi Basilica solemnem memoriam ad aram renovaret, eum prae omnibus suae dioecesis Praedicatoribus elegit, qui ad decorandam hanc festivitatem ad populum verba faceret. Tantae fuit in proponenda e pulpito catholica veritate eloquentiae, ut potissimum in Monacensi civitate mere de exteris eo venientibus septuaginta non de infima plebe, sed plerasque honestae, et spectabilis conditionis personas ad catholicae Ecclesiae gremium adduxerit, octodecim illis annis, quibus Monachii Sacris concionibus operam dedit, adeo commovit universam civitatem, ut nemo multis ante temporibus majore aut concursu, aut studio auditus fuerit. Viri hujus praeclarissimi qualitates describere difficillimum est: erat enim acutus Philosophus, Rhetor facundissimus, Poeta celeberrimus, Theologus profundus, qui Graecam, Hebraicam, Gallicam, Italicam, et Latinam perfecte noverat linguam, in Divinis Scripturis versatissimus, saecularibus in litteris eruditissimus. Per 24 annos fervidissimum Verbi Dei declamatorem summa cum laude egit; tandem voce et viribus exhaustus in Capitulo Provinciali Monachii [P. 438] anno 1724 celebrato, Superior Residentiae Auskirchensis electus et anno 1727 in hoc officio confirmatus fuit, sexennium hoc totum scribendis libris impendit, demum ob infirmam valetudinem anno 1730 Monachium vocatus, die 12 Februarii anno 1731 cum summo Provinciae, et totius civitatis luctu diem clausit extremum. Memoriam sui apud posteros aeternam fecit per sequentia tum edita, tum scripta opera, inter quae in lingua Germanica agmen ducit:Historia Ecclesistica pro concione exposita tres, complectens tomos. Primus recenset historiam ab Adamo usque ad Christum. Augustae Vindelicorum et Dillingae 1726, per haeredes D. Joannis Casparis Bencard, in fol. Secundus vitam, praedicationem, et passionem Christi complectitur. Augustae Vindelicorum et Dillingae 1729, per viduam Casparis Bencard, in fol. Tertius comprehendit tempus a missione Spiritus Sancti usque ad secundum adventum Christi. Ratisbonae Pedeponti 1733, per Joannem Gastl, in fol.
Catechismus pro concione expositus, seu doctrina Christiana catholicae ad salutem necessariae fidei solide declarata in idiomate Germanico. Monachii 1732, per viduam
Mariam Magdalenam Riedlin, in 4.
Vita celeberrimi Ecclesiae Dctoris S. Augustini Episcopi Hipponensis. Monachii 1720, per Joannem Lucam Straub, in 4.
De cultu et veneratione Sacrosanctae Eucharistiae, latine, Augustae Vindelicorum, 1712, in 8.
Mater Admirabilis, seu brevis Germanica descriptio thaumaturgae statuae Marianae, quae in nostra Ecclesia Monachii colitur. Monachii 1724, in 8.
Vita B. Ritae de Cassia viduae Ord. Eremit. S. Augustini. Monachii 1737, in 8.
Devotus Peregrinus in Aufkirchen, seu modus salutandi et venerandi gloriosam ibi Virginem Deiparam, germanice. Monachii 1725, in 12.
Diarium indulgentiarum et gratiarum S. Archiconfraternitatis B. V. Mariae de Consolatione concessarum. Monachii 1709, in 12.
Amoris et doloris plena suspiria ad dolorosam sanctam faciem Christi. Monachii 1726.
Quatuordecim elegantes sermones panegyrici pro diversis solemnitatibus in variis Ecclesiis dicti, partim in fol. partim in 4 editi.
Sermones historiales tempore Quadragesimae multis annis ad populum habiti M. S. S.
Catalogus quindecim Saeculorum, quo tam graecorum, quam latinorum Patrum, aliorumque Oratorum Ecclesiasticorum nomina, officia, et scripta tam edita, quam inedita exhibentur, addita crisi generali de apogryphis, dubiis, et deperditis. Opus imperfectum non nisi ad saeculum septimum continuatum, stylo latino conscriptum.
Jesus Christus, ejusque vita, et doctrina sub variis titulis in veteri lege praefiguratus, in nova manifestatus. Opus latinum pariter ad umbilicum non perductum continens defacto titulos non nisi centum et quinquaginta, cum tamen singulis anni diebus singuli deberent respondere. [P. 439]
Notata concionatoria M. S. in fol. Omnia asservantur in nostra Bibliotheca Monachii.
**************************************************************
Hieronymus
, Excalceatus, natione Italus, Patria Genuensis, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Zelo pro instituto suo animatus in Hispaniam profectus est,et in dicto regno multa erexit monasteria, ac propter pietatem, ac doctrinam licet extraneus in Coenobio Madritensi Prior electus fuit. Scripsit:
De sanctis Apostolicis Petro et Joanne.
Item de rebus naturalibus.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1593. Lipsiae 1751.
**************************************************************
Hieronymus de Aldovera
, vide Lit. A. de Aldovera Hieronymus.Hieronymus Canton
, vide Lit. C. Canton Hieronymus.Hieronymus Cappucci
, vide Lit. C. Cappucci Hieronymus.Hieronymus Ebenauer
, vide Lit E. Ebenauer Hieronymus.Hieronymus Fulginas
, vide Lit F. Fulginas Hieronymus.Hieronymus de Ghettis
, vide Lit. G. de Ghettis Hieronymus.Hieronymus de Gratis
, vide Lit. G. de Gratis Hieronymus.Hieronymus a S. Maria
, vide Lit. M. a S. Maria Hieronymus.Hieronymus Melorius
, vide Lit. M. Melorius Hieronymus.Hieronymus de Neapoli
, vide Lit. N. de Neapoli Hieronymus.Hieronymus Nicolaus
, vide Lit. N. Nicolaus Hieronymus.Hieronymus Roman Hispanus
, vide Lit. R. Roman Hieronymus Hispanus.Hieronymus Romanus
, vide Lit. R. Romanus Hieronymus.Hieronymus Samaritanus
, vide Lit. S. Samaritanus Hieronymus.Hieronymus de Sanctis
, vide Lit. S. de Sanctis Hieronymus.Hieronymus de Saona
, vide Lit. S. de Saona Hieronymus.Hieronymus Senensis
, vide Lit. S. Senensis Hieronymus.Hieronymus Seripandus
, vide Lit. S. Seripandus Hieronymus.Hieronymus de Tyedra
, vide Lit. T. de Tyedra Hieronymus.Hieronymus de Valvasoribus
, vide Lit. V. de Valvasoribus Hieronymus.Hilarius a S. Antonio
, vide Lit. A. a S. Antonio Hilarius.**************************************************************
[P. 440]
Hilarius Claudius, natione Gallus, Patria Narbonensis, Alumnus Provinciae Burgundiae, Filius Coenobii Narbonensis, vixit Saeculo 16. Erat Prior Conventus Lugdunensis, vir magnae auctoritatis, prudentiae et scientiae, ex lingua latina in Gallicam vertit expositionem Canonis Missae Francisci Titelmani, titulus hujus operis est:Le Traité de l’exposition des mysteres de la Messe, deux exposition du saint Canon d’icelle par François Titelman, traduit de latin en François par Claude Hilaire. Lyon Nic. Petit 1544, in 8. Exstat in Bibliotheca regia Parisiis, et in Bibliotheca Antonii du Verdier, pag. 182, a Lyon 1585.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 150, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 147. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 285, num. 15, in Bologna 1686.
**************************************************************
Hilmayr Prosper
, natione Germanus, Patria Austriacus Baadensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Bruggensis, vixit Saeculo 18. Triennio Baadae Concionator fuit, et Procurator Baadae ac Viennae, Sacrista Bruggae, Capellanus Neoburgi, Supprior Graecii, Corneoburgi, Leucae, Baadae, ubi die 22 Junii anno 1755 vitam naturae reddidit. Typis submisit: Descriptionem brevem apparatus, quo pro triduana solemnitate celebrati quarti Saeculi Conventus Neoburgensis ad S. S. Sacramentum Ord. F. F. Eremit. S. Augustini Provinciae Austriae die 25, 26 et 27 Julii exteriorem et interiorem templi sui faciem exornavit anno 1738. Viennae Austriae typis Gregorii Kurtzböck, in 4.Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
Hiltalinger Joannes de Basilea
, natione Germanus, Alumnus Provinciae Rheno-Svevicae, Filius Coenobii Basileensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister. Erat sua aetate Augustinianae nostrae familiae magnum decus, utpote vir admirabilis ingenii, doctrinae singularis, et exquisitae eruditionis, ob egregias animi dotes tam in Gallia, quam Germania notissimus, anno 1371 Turegi eligitur Provincialis, in quo officio usque ad annum 1377 permansit. Anno 1379 denuo clavum Provinciae Rheno-Svevicae per obedientiam tenere jussus est; [P. 441] verum non diu Provinciae suae hac vice praefuit, nam hoc ipso anno Episcopus Luboriensis, aliqui volunt, Labacensis creatur propter praestita Reipublicae Christianae merita: excitatas enim inter domum Lotharingicam et Burgundicam controversias feliciter sopivit; plerisque etiam Principibus ac Episcopis in rebus gravissimis consiliis suis inserviit. Friburgi in Brisgoia septuagenarius anno 1389 vitam cum morte permutavit, in choro ad majus altare sepultus, teste lapide sepulchrali ibidem existente, cui incisus est cum insignibus Episcopalibus. Posteris dedit:Commentaria in quatuor libros sententiarum, quae cum sequentibus in nostra Bibliotheca Ratisbonae anno 1401 descripta in fol. existunt.
Quaestiones decem.
Lectiones Vesperariae.
Joannes Dominicus Mansi in eadem Bibliotheca correcta illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 54, col. II. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1910. Lipsiae 1751.
Felix Milensius in Alphabeto, pag. 50. Pragae 1613.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 106. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 15. Monachii 1623.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 349. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 247, num. 29. In Bologna 1680.
Antonius Holm in Chronologia Provinciae nostrae Rheno-Svevicae, pag. 65 et 68.
**************************************************************
Hippolytus a Bonavoglia
, vide Lit. B. a Bonavoglia Hippolytus.Hippolytus Fabranius
, vide Lit. F. Fabranius Hippolytus.**************************************************************
Hivaeus Henricus
, natione Germanus, Patria Belga Insulanus, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bruxellensis, vixit Saculo 17. S. Theologiae Doctor Tolosanus. In declamandis sermonibus excellentissimi ingenii, propterea Tolosae summo in pretio habitus, simulque Theologus praestantissimus. Publicata ab eo habentur:Oratio panegyrica, quam recitavit in Ecclesia Cathedrali Carcasonae, quando Ludovicus XIII Galliarum Rex inauguratus est.
Oratio funebris habita Bruxellis in exequiis nostri Cornelii de Bye, anno 1614.
Compendium vitae S. Thomae a Villa nova. Bruxellis 1621.
Libellus pius, cui titulus: Jacula animae.
Poemata varia. [P. 442]
Franciscus Swertius in Athenis Belgicis.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1799. Lipsiae 1751.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 170. Lovanii 1727.
**************************************************************
Hochkirchen Antonius
, natione Germanus, Alumnus Provinciae Coloniensis, anno 1763 adhuc vivebat. S. Theologiae Doctor, Diffinitor, et Capituli Praesidens, nec non Professor Juris Canonici, Membrum Academiae Roboretanae Austriaco regiae, vir in Jure Canonico, aliisque disciplinis exercitatissimus sequentia notitiae posterorum transmisit opera:Assertiones Philosophicas Paraphrastico criticas, impressas Brunae in Moravia 1725, in fol.
Elementa juris Pontificii, sive expositionem regularum juris canonici, impres. Brunae 1727, in 4.
Dissertationem polemicam de jure naturali, Divino, et humano. Brunae 1728.
Enchiridion urbanitatis nobilis, et christianae. Coloniae 1748.
Item Gallice sub titulo: Manuel de la bienseance et honeteté noble e chretienne, in 8.
Ethicam Christianam sive orthodoxam juris naturalis, et gentium prudentiam. Libri II. Trajecti ad Mosam 1751, in 8.
Syntagma juris Ecclesistici universi (id est) succinctam, limatam, et perspicuam expositionem omnium titulorum, qui in quinque Decretorum libris continentur, tomi III. Leodii 1762, in 4.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Coloniensis.
**************************************************************
Höfler Augustinus
, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavariae, vixit adhuc ad initium Saeculi 18. S. Theologiae Magister, vir, in quo pietas cum doctrina pro palma certabat: erat enim profunde doctus, et piissimus, ter Prior Conventus Monacensis, et bis Provincialis. Monachii die 28 Septembris anno 1713 ad coelum abiit. In lucem exire fecit opus, cujus titulus:Microcosmus, seu quaestiones de causis hominum. Monachii 1684, in 4.
Controversias ex universa Theologia scholastica. Monachii 1688, in 4.
De bonis Religiosorum sub titulo: Causa de bonis Religiosorum jam tredecim abhinc saeculis inter S. Augustinum et S. Alipium agitata. Monachii 1700, in 4.
Omnia exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
Höggmair Angelus
, natione Germanus, Patria Bavarus Bettbrunensis, Alumnus Provinciae Bavariae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, olim Prior Monacensis, Ratisbonensis et Seemanshusanus, [P. 443] quod monasterium de novo aedificavit, dein anno 1726 utriusque Germaniae Assistens Generalis, postea anno 1734 Provincialis electus fuit, vir summe eruditus, et in omni scientiarum genere versatus, atque Historiographus insignis Monachii die 7 Junii anno 1739 apoplexia iterato tactus interiit. Ab eo habemus:Catalogum Priorum Provincialium, Ord. Erem. S. Augustini per Provinciam totius Germaniae, seu Alamania, deinde per Provinciam Bavariae, prout illa complectebatur Bavariam, Bohemiam, Austriam, Moraviam, Poloniam, Styriam, Carniolam ac Liburniam, denique per Provinciam Bavariae, post aliarum in hisce partibus Provinciarum erectionem ex variis authenticarum litterarum monumentis, ac documentis omni fide dignis conscriptam. Monachii 1729, typis Magdalenae Riedlin viduae, in fol.
Monasteria Romana Ordinis nostri, et per Germaniam cum mappis Geographicis aeri incidi curavit, et priora Reverendissimo P. Mag. Generali P. Felici Leoni, posteriora vero Reverendissimo P. Mag. Generali P. Fulgentio Bellelli dicavit.
Matthaeus Scheutter S. C. Majestatis Geographus Augustae Vindelicorum sub inventione, et directione nostri P. Mag. Angeli Höggmair quatuor magnas mappas geographicas sculpsit, quae exhibent Germaniam Augustinianam, Italiam Augustinianam, Galliam Augustinianam et Hispaniam Augustinianam, in his mappis inveniuntur omnes Provinciae, monasteria, et residentiae Ordinis nostri.
Reliquit etiam brevem descriptionem Conventuum et Residentiarum Provinciae Bavariae et superioris Palatinatus. M. S. hoc exstat Monachii.
**************************************************************
Höhn Antoninus
, natione Germanus, Patria Svevus, Alumnus Provinciae Rheno-Svevicae, Filius Coenobii Herbipolensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, dictae Provinciae Secretarius, et Prior Conventus Herbipolensis, vir in perquirendis, indagandisque antiquitatibus nostrae Provinciae Rheno-Svevicae indefessus praelo tradidit:Chronologiam Provinciae Rheno-Svevicae, Ord. Fratrum Erem. S. P. Augustini, seriem Priorum Provincialium, aliorumque virorum illustrium et commendabilium, ortum ac progressum Provinciae, nec non actorum, et appertinentium quorundam de Saxonia memorabilium speciem breviter exponentem. Herbipoli 1744, in 4.
Tractatum Jordani de Saxonia pro volentibus in passione Domini proficere ex idiomate latino in Germanicum transtulit, eique praemisit vitam B. Jordani. Herbipoli 1758, in 8.
Catalogus Scriptorum Provinciae Rheno-Svevicae.
**************************************************************
Hörmanseder Anselmus
, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Graecensis, vixit Saeculo 18. [P. 444] Creatus est in Universitate Viennensi anno 1721 S. Theologiae Doctor, et anno 1722 Magister Ordinis. Ab anno 1714 usque ad annum 1729 Philosophiam ac Theologiam Gracii et Viennae docuit, dein Prior Viennensis, et anno 1731 Provincialis electus est, postea Conventui Pruggensi ut Prior praefuit, in quo die 15 Aprilis anno 1740 ad aeternam felicitatem abiit, nominis sui memoriam relinquens in sequentibus operibus, quae sunt:Oratio panegyrica habita in Basilica D. Stephani M. cum Facultas Theologica annuam incarnati Verbi memoriam recoleret. Titulus erat: Plenum gratiae et veritatis Verbum Divinum in plenitudine temporis Homo factum. Viennae Austriae typis Joannis Georgii Schiegel 1710, in 4.
Philosophia universa centum Quaestionibus tum veterum, tum recentiorum Philosophorum placita complectens. Viennae Austriae 1728 typis Andreae Hayinger, in 4.
Annus sanctus Augustinianus, id est morales annotationes de vita, morte, virtutibus, et miraculis Sanctorum, Beatorum et Venerabilium utriusque sexus, ex antiquo Eremitarum ordine S. P. Augustini in omnes anni dies. . Viennae Austriae 1733, apud Georgium Lehman, in 4. Opus bipartitum magna pietate et stylo germanico non minus erudito, quam ornato scriptum, cum figuris.
Hecatombe Theologica, seu centum quaestiones ex universa Theologica Augustiniana Aegidiana speculativa, olim a P. Mag. Friderico Gavardi sex tomis divulgata, nunc duobus opusculis comprehensa. Posonii 1737 typis Mariae Magdalenae Royerin viduae, in 8. Opus hoc dicavit Reverendissimo, Illustrissimo, Celsissimo Emerico e Comitibus Eszterhasii de Galanta Archi-Episcopo, et Hungariae Primati.
Ordinandus examinatus, et approbatus, seu Responsa ad Questiones, quae ordinandis proponi solent oblata a P. Mag. Anselmo Hörmanseder, S. Theologiae Doctore, Exprovinciali. Posonii 1738, typis Mariae Magdalenae Royerin viduae, in 8. Praemittitur ab authore Paean centenus, seu Poema Leoninum centum versibus constans de S. Catharina, quod, dum adhuc in studiis esset, in vigilia S. Catharinae orationis loco coram Patribus recitasse fertur. Hoc opusculum multa continet utilia, quia non tantum ea, quae pro ordinibus suscipiendis scitu necessaria sunt, sed etiam quaestiones e Theologia, et de ritibus, quae in aliis similibus opusculis deficiunt, complectitur.
Parva Ethica, seu doctrina moralis, quomodo homo passiones suas ad propriam et aliorum utilitatem regere, vitia oppugnare, et virtutes propagare debeat. Posonii 1739, typis Mariae Magdalenae Royerin viduae, in 12, in lingua Germanica.
Sermones morales ad Novitios annis 1718 et 1719 habiti M. S. S. in 4.
Sermones Germanici in professione Novitiorum recitati. M. S. S. in 4.
Opus majus de imitatione Sanctorum Ordinis nostri M. S. in fol., asservatur in Bibliotheca nostra Pruggensi, in qua etiam exstat.
Fasciculus Epigrammatum et variorum Poematum M. S. in 4.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Viennensis.
**************************************************************
[P. 445]
Hoffmaisterus Joannes, natione Germanus, Patria Alsata Colmariensis, Alumnus Provinciae Rheno-Svevicae, Filius Coenobii Colmariensis, vixit Saculo 16. S. Theologiae Doctor. De viro hoc omni laude dignissimo solum ea hic inseram ex Thoma Herrera, quae ex puris Registrorum Ordinis sub Generali Seripando fontibus depromsit, haac igitur apud Herreram, tomo I, pag. 479, col. II, et sequentibus leguntur: postquam egregius Ecclesiae Dei pugil Conradus Tregarius Helvetinus, Provinciae Rheni et Sveviae 20 annos cum maxima sua gloria et sodalium non vulgari commoditate Provincialis die 15 Novembris anno 1542 immortalitatis denarium recepturus in coelos abiisset, et jam morti proximus convocatis domus suae confratribus per omnia Sacra ipsos obtestatus est, ut, simul atque ipse spiritum suum Domino reddidisse, Hoffmaistero Conradi nomine totius Provinciae administrationem commendarent: illi morientis Patris monitis obtemperantes, Hoffmaisterum ut Praesulem agnovere, illeque necessitate urgente assensum praebuit, et quam primum Patres Provinciae tunc duodecim domos quales quales habentis in Synodum congregavit: convenere illi in Conventum Hagnoiae, et unanimi consensu in Provincialem elegerunt me, ait Hoffmaisterus litteris ad Seripandum datis Colmariae Cal. Augusti anno 1543, qui aetate multus minor, ut qui nondum compleverim trigesimum quartum aetatis meae annum, qui nulla rerum experimenta, qui vix vulgari litteratura praeditus sum. Sed sic plerumque solemus ineptioribus jumentis graviora onera imponere. Et infra. Quod ad me attinet, ego jam hoc decennio (a 24 scilicet aetatis anno) et concionibus, et editis libellis cum Lutherana haeresi conflictum habeo, nescio, quo modo in hanc arenam protrusus. At Patres in Epistola ad eundem Generalem scripta, se catholicae Ecclesiae acerrimum propugnatorem in Provincialem elegisse gloriantur. Electionem Hofmaisteri die 20 Januarii anno 1544, his verbis inter alia confirmat Seripandus: induere ex alto fortitudine, et ut fecisti hactenus, praeliare praelia Domini, ut te authore reviviscat apud Rhenum, et omnem Sveviam Augustini nomen, cujus inimici, qui et iidem Christi sunt inimici, dissipentur. Longe enim plus tibi ordo debet, qui nunc multorum instar adversus hostem cominus pugnas, quam omnibus iis quorum virtute tam magnum suscepit in Germania nomen nostrum et initium et incrementum. Suscepit igitur Hoffmaisterus post Conradum onus, et honorem Praesulatus, et praedecessoris virtutes aemulatus, Augustinianae familiae consuluit et Religionis Cristianae causam [P. 446] et disputando instantius, et praedicando ferventius in praecipuis Germaniae urbibus, et ubicunque rogatus venisset, majori auctoritate promovit. Atque ita factum est, ut de Augustino recens Episcopo cap. 9, ait Possidius: ut Episcopatu suscepto multo instantius, ac ferventius majori authoritate non adhuc in una tantum regione, sed ubicunque rogatus venisset, verbum salutis aeternae alacriter, ac suaviter pullulante atque crescente Domini Ecclesia praedicaret, paratus semper poscentibus reddere rationem de fide et spe, quae in Deum est. Invitavit, et Superioris precibus rogatus Hoffmaisterus Seripandus die 30 Maij anno 1545, ut ad Concilium Tridentinum veniret: sic virtus tua, et doctrina, ait, quas laudavimus, et praedicavimus, catholicae fidei Patribus, et defensoribus, manifestae reddentur, ut si nos eas laudavimus, ipsi probent, ac remuneretur. Et infra: cum perfeceris, quod de Sacrificio Missae scribebas, ad nos transmitte, ut de tuis quoque studiis gaudeamus, sicut et de iis facimus, quae in Epistolas Pauli scripsisti, et ad nos superiori anno transmisisti. At Hoffmaisterus gravissimis rebus intentus, quibus deesse non posset, Seripando excusationem transmisit, eique die 12 Julii ejusdem anni sic respondet Seripandus: si ut scribis magis e Provincia ista, et Religione Christiana fore judicas, ut in opere, quod isthic agis, perseveres; persevera, donec velut David in nomine Domini Dei viventis Philistaeum prosternas, et Israel pro cujus gloria tot labores subis, et pateris, tuearis. Et infra: libellum, quem de Sacrificio Missae transmisisti, recepimus, simulque tradidimus Reverendissimo Cardinali S. Crucis (scilicet Marcello Cervino) viro et vita et doctrina integerrimo etc. Hac quoque ratione, quod exegesim tuam in Epistolas ad Corinthios sub nomine Illustrissimi et Reverendissimi Farnesii typis excudi procures, pergratum est. Si enim hi, apud quos Summa rerum est, lucernam tuam supra candelabrum positam viderint, et eo igne accensam, qui in altari Dei aeternum viget, lucere iis, qui in domo sunt; cognoscent et apud nos esse, qui hostes Reipublicae oppugnent, sumulque dicent, eadem manu Ecclesiam sanari, qua vulnus acceperat, sane in Hoffmaistero redivivum Augustinum contemplor, et Parentis spiritum in filio, si non duplicem, duplicatum agnosco. E suggestu frequenter in Comitiis Principum, in Ecclesiis cathedralibus Dei Verbum disseminabat, et nec regimini Fratrum deerat, nec calamum dimittebat. Lingua, et calamo novus Aoth utraque manu decertans, hostem oppugnabat, [P. 447] et quod est singularis gloriae argumentum, quo apud alios mirabilior et excelsior erat, sibi humilior, et abjectior apparebat. Sicque fiebat, ut Augustiniana familia, si infelici partu monstrum ediderat, fortunatissimis doctissimorum, et piissimorum filiorum gladiis monstrum jugularet, et eadem terra pro spinis et tribulis salutiferas produceret herbas, eademque manus et vulnus, et opem inferret, et mira Dei providentia, quae Augustini sobolem germanica infectione punivit, iisdem temporibus paterna benignitate consolatus est, dum viros doctissimos largitus est, qui etiam in Germania hostibus in faciem resisterent, et sanctissimos homines, qui occidentales et orientales Indos Christi nomini subjugarent. Sicque experta est in se Augustini soboles illud Jobi 23, ubi de Deo dicitur: dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Omnipotens enim Deus, ut ait D. Gregorius lib. 16, cap. 9, in Jobum, ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis. Eodem anno 1545 Hoffmaisterus a Caesare Carolo ad Colloquium Ratisbonense vocatus est. Ei Generalis Seripandus die 5 Decembris scribit, illumque his verbis paternis monet: Te vero hortamur, ut eum te in hac spirituali militia praestes virum, quem et sperant, et optant omnes, ad quos tui nominis fama pervenit, pietate scilicet inprimis, eruditione deinde, et prudentia praestantem. Ad eundem in Colloquio Ratisbonensi versantem, et concionantem Seripandus die 23 Februarii anno 1546, inter alia rescripsit: tu opus fac Evangelistae, et ministerium tuum imple, ac memineris nihil esse aliud confiteri Christum, quam propter veritatem non extimescere faciem potentis. Habes Caesaris pectus, quantum omnes intelligimus, pietatis amantissimum. Nihil est, quod ad pietatem attinet, quod ille non sit libenter auditurus, et si Deus adsit, curaturus. Da itaque operam, ne unquam dicere possis, vae mihi quia tacui. Sed ultra Hoffmaisteri vestigia insequamur, et morituri cygni suaviores cantus dulciter audiamus. Ad vocem enim loquelae ejus venenata haereticorum agmina quasi a coelesti veneficio sapienter incantante fugata, et aures suas obduraverunt, et e conspectu fugerunt. Placuit, ait Seripandus epistola data 25 Maij anno 1546 (ubi Hoffmaisterum rogat, ut in tota Germania, per quam ipsum advocatum ire oportet, Vicarii Generalis munus acceptare) te medio qua pacto fugerint Lutherani, [P. 448] eos enim abiisse audieramus, intelligere etc. et die 18 Junii ejusdem anni sic ad illum inquit: Laetati sumus quam plurimum per Reverendissimum et Illustrissimum Cardinalem Tridentinum, Principem prudentissimum et Christianae Religionis amantissimum, cujus sanum judicium multi facimus, te in dies proficere audierimus, et in spem optimi fructus quoscunque adducere, ita ut te omnes laudent, et admirentur. Deo gratias, qui dat suis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum. Multa poteris, in eo, qui te confortat Christus, datque Verbum Evangelizantibus virtute multa, si permanseris in eo, et a sanctissimo fidei, charitatisque vinculo non discesseris. Prosequere, procede, et persevera. Deus enim, qui incoepit per te opus bonum, ipse peficiet, cumque cursum consumaveris, et fidem servaveris, coronam justitiae repositam tibi reddet, neque te unquam, fidelis est enim Dominus in omnibus viis suis, fraudavit. Eundem die 9 Julii anno 1546. Vicarium suum generalem in tota Germania designat, et Patribtis Provinciae Rheni scribit ad aemulationem Hoffmaisteri accendens, qui tot labores subibat, totque pro fide catholica se periculis exponebat; et insigni Mag. Rogerio Juveni Coloniae Provinciali novam Hoffmaisteri electionem insinuat, hortaturque, ut gratam illam habeat, et ab Hoffmaisteri consiliis non discedat. Se autem ad hanc Vicarii Generalis institutionem inductum his verbis affirmat. Unde cum fama Ven. Provincialis Rheni et Sveviae qui non modo Provinciam suam regendo, et docendo servavit, sed etiam praedicando fidem catholicam mirabiliter ubique defendit. Romam ad aures Sanctissimi Domini nostri pervenerit, atque omnes Praelati, qui in Germania legationis officio functi sunt, eum ad sidera usque tollant, visus ille nobis est ad hoc unus idoneus, cujus animi constantiam, et in tam turbidis temporibus prudentiam omnes viderunt, et admirati sunt. Anno 1547 apud Caesarem agebat Hoffmaisterus Verbi Dei Praedicatorem. Sic enim ad illum die 8 Februarii Seripandus rescripsit: illud primum gavisi vehementer sumus, quod propius a nobis abes, quodque adventus tuus ad Caesarem fuerit opportunus, qui mihi miraculi instar visus est, dum enim ad opus Dei vocare te cogitant, tu respondes, ecce adsum. Hoc magnam nobis spem attulit fore, ut, postea quam pacarit omnia Caesar piissimis suis armis, ad Germaniae non perniciem, sed salutem sempiternam motis; gladio tu spiritus, hoc est, Verbo Dei adversus Prophetas qui seduxerunt populum Christi in mendacio suo, praelia Domini praelieris, [P. 449] et deiicias omnem intellectum in obsequium sanctae catholicae Ecclesiae. Sed his omnibus pro pace Ecclesiae gestis, ut de Augustino cap. 33, habet Possidius, Hoffmaistero Dominus et hic palmam dedit, et apud se justitiae coronam reservavit. Triumphavit Ecclesiae hostes, dum viveret Hoffmaisterus, et in victoriae signum palma in manibus ejus; sed defuncto pugili post pugnae palmam justitiae coronam contulit Deus. Sed vae nobis, quia cecidit corona capitis nostri, ut dicere dolenter possemus: nolite annuntiare in Geth in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filii incircumcisorum. Hoffmaisterus itaque in magnum Ecclesiae catholicae, et Augustinianae Religionis incommodum die 21 Augusti, sic habet Christophorus Fisterus, Prior Moguntinus, qui funeri interfuit, Epistola ad Seripandum scripta Moguntiae die 5 Februarii anno 1548 quam in Registro transcriptam, et in suo originali se vidisse, et legisse testatur Thomas de Herrera, Günzburgi anno 1547 viam universae carnis ingressus est, et quod non est universae carnis, gloriosa, victricique morte occubuit, et ut pie credimus, bravium sui cursus accepit. Gloriosum etiam hoc illi, quod astu et dolo haereticorum creditur interiisse. Sic enim Seripandus, dum urbis Neapolitanae Legatum apud Caesarem acturus peregrinaretur, in suo diario notavit. Mortuus igitur est Hoffmaisterus, ut credebatur haereticorum extinctus veneno nondum completo 38 aetatis anno. Huc usque Thomas de Herrera loco supra citato. Jam quia plurimis se commendavit operibus, cujusnam ponderis illa fuerint, unum ex pluribus producere liceat nempe Gerardum Velmannum, hic in Epistola nuncupatoria ad actuum Apostolorum expositionem de Hoffmaistero nostro ita scribit: in numero Sacrorum expositorum Hoffmaisterus hac nostra aetate facile principem locum merito atque optimo jure sibi vendicare potest, qui usque eo cogitatione, ingenioque in Sacris, maxime vero in Actis Apostolorum interpretandis processit, ut cuivis huius temporis Theologo extra controversiam possit praeponi. Catalogus autem elucubrationum Hoffmaisteri est sequens:Comment. in Evangelia secundum Marcum et Lucam. Tomi II. Incipiunt: Non sumus sicut plurimi adulterantes Verbum Dei. Lovanii apud viduam Sanesii Sussenii 1562, in fol. Coloniae apud haeredes Arnoldi Birkmanni 1572, in 8.
In duodecim priora capita Actuum Apostolorum. Coloniae apud haeredes Birkmanni 1567, in fol. Parisiis apud Michaelem Sonnium 1568, in fol.
In utrasque S. Pauli ad Corinthios Epistolas homiliae vivae auctoris populo Colmariensi depraedicatae. Coloniae ex Officina Petri Quentel, 1545, in 4. [P. 450]
Enarrationes piae et catholicae in D. Pauli Epistolas ad Philippenses ex commentariis tam priscorum, quam Neotericorum. Friburgi Brisgoiae 1545, in 8. Item 1543.
Verbum Dei carne factum (hoc est) Jesus Christus Servator noster Ecclesiae suae unicus Propitiator, et perpetuum esse Sacrificium. Assertio incipit: Cum animus meus Sacrum Missae etc. Romae apud Antonium Bladum 1554, in 4.
Expositio precum et caeremoniarum, quarum usus in quotidiano Sacro. Incipit: Sacerdotem sive Liturgum nostrum etc. Antuerpiae 1545, in 4. Ibidem apud Steelsium 1552, in 8. Parisiis apud Sebastianum Nivellium 1572, in 4.
Homiliae in Evangelia Dominicalia et festorum dierum, ac in Dominicis Quadragesimae. Hae praedicatae fuere in Comitiis Imperialibus Wormatiae, et Ratisbonae. Ingolstadii apud Alexandrum Weisenhorn, 1549, in 8. Antuerpiae apud Steelsium 1549, in 8. Parisiis apud Joannem Faucherium 1555, in 8. Ibidem ex typographia Guilielmi Nigri 1567, in 8. Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi tomuli II. Ingolstadii 1547, primus se extendit usque ad Pascha, alter a Paschate usque ad Adventum.
Loci communes rerum Theologicarum, quae hodie in controversia agitantur, ad regulam et consensum verae, catholicaeque Ecclesiae e Sanctorum Patrum scriptis confecti. Ingolstadii 1547, haec editio habetur in nostra Bibliotheca Monachii. Ingolstadii apud Weysenhorn 1551, in 8. Venetiis apud signum spei 1554, in 8. Parisiis 1573, in 8. Ingolstadii 1582, in 8. Parisiis 1564, in 12. Ibidem 1585, in 8. Antuerpiae in aedibus Steelsii 1546, dicati Abbati ad S. Emmeramum Ratisbonae, in 8.
Libri II dialogorum, quibus aliquot Ecclesiae catholicae dogmata Lutheranorum et verbis et sententiis roborantur. Venetiis ad signum spei 1554, in 8.
Canones, sive claves ad interpretandum Sacras Bibliorum scripturas omnibus S. Theologiae Candidatis non tam utiles, quam necessariae. Moguntiae 1545, typis Francisci Behemi, in 4.
Judicium de articulis fidei Augustae 1530 Carolo V Imperatori exhibitis. Moguntiae 1559, in 8. Item Constantiae 1597. Germanice.
Breves et exquisitae exegeses, seu commentaria in Tobiam, teste Angelo Rocca, tomo II, pag. 111.
Comment. in Psalterium. Sixtus Senensis in Catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.
Postilla catholica in lingua Germanica, tomi II. Primus in omnes Dominicas totius anni. Ingolstadii 1601, in fol. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi. Secundus de Sanctis Dei. Ingolstadii 1550 in fol. etiam in nostra Monachii. Item Ingolstadii 1554.
Expositio in Evangelium Matthaei.
Comment. in Epistolas D. Pauli ad Timotheum et Titum.
Verissima narratio actorum colloquii Ratisbonensis ultimi, quomodo inchoatum, ac desertum, quaeque in eodem extemporali oratione inter partes disputatae fuerunt, jussu Caesareae Majestatatis conscripta. Ingolstadii 1540, in 4, teste Gerdes in florilegio librorum rariorum. Edidit etiam Ingolstadii 1546, per Alexandrum Weissenhorn D. Petri Abbatis Cluniacensis Epistolas duas contra Henricianorum et Petrobrusianorum haereses, [P. 451] quibus adduntur sermones tres super Cantica Canticorum, et Epistolae nevem S. Bernardi. Hic Codex exstat in Bibliotheca regia Parisiis.
Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 468. Coloniae 1546.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 203. Dilingae 1565.
Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 65. Tiguri 1555.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 383, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 456, col. II. Tiguri 1583.
Antonius Verdier in supplemento Epitomes Bibliothecae Cesnerianae, pag. 30, col. II. Lyon 1585.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 547, col. I, a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1664. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 114. Romae 1581.
Angelus Rocca, tomo II, pag. 114, 115 et 117. Roma 1713.
Felix Milensius in Alphabeto, pag. 51. Pragae 1613.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 114. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 37 et 38. Monachii 1623.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 380. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 183, num. 5; carte 290, a num. 9 usque ad 13; carte 298, num. 7 et 8; carte 303, a num. 3 usque ad 7, in Bologna 1686.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 219. Romae 1704.
Antonius Holm in Chronologia Provinciae nostrae Rheno-Svevicae, pag. 175. Herbipoli 1744.
**************************************************************
Hoffmann Augustinus
, natione Germanus, Patria Austriacus, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, vixit Saeculo 16. Absolutis Viennae Austriae Philosophicis et Theologicis disciplinis concionandi muneri totum se dedit. Erat enim in faciendo verba ad populum facundia praeditus singulari, quapropter ei adhuc ut Philosopho anno 1656 demandatum fuit, ut in Comitiis Provincialibus Oratorem ageret. Ab anno 1660 usque ad annum 1677 tum Graecii tum Viennae ad populum e cathedra lautus, eum doctis suis concionibus pavit. Tandem Fürstenfeldii anno 1677 lucis usuram reddidit. Ab eo publicatus est:Sermo funebris, quem in exsequiis Illustrissimae Comitissae Annae Julianae de Nadasti natae de Esterhasi habuit. Viennae Austriae 1669, typis Joannis Baptistae Hacque, in 4.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
de Hollander Joannes
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Thenensis, vixit Saeculo 17. Erat Missionarius Groeningae, vir haud contemnenda litteratura instructus, publici juris fecit librum inscriptum: Doctrina Christiana bene credendi, vivendi et moriendi.Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 192. Lovanii 1727.
**************************************************************
[P. 452]
Hollen Gotschalcus, natione Germanus, Patria Saxo, Alumnus Provinciae Saxonicae, Filius Coenobii Osnabrugensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor. Studia sua in Italia absolvit. Inter declamatores Verbi Dei ita excelluit, ut super omnes eminuerit, et in Theologia vix parem habuerit. Anno 1466 Concilio Osnabrugensis interfuit. Anno 1481 ad aeternae salutis tramitem properavit, relinquens plura ingenii sui monumenta, et quidem sequentia ei a Schipphowero in Chronico Archi-Comitum Oldenburgensium attribuuntur:Praeceptorium Divinae legis, seu Comment. in decalogum. Coloniae 1481 per Joannem Guidenschaeff, in fol., teste Michaele Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 420; item pag. 452; item eodem teste parte II, tomi I, pag. 641. Norimbergae 1497, per Antonium Koburger. Incipit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, in fol. Item per eundem Norimbergae 1500, in 4. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Viennae in Austria. Iterum ejusdem impensis Norimbergae 1503, in 4. Coloniae 1521, per Fridericum Peyppus in 4; et ibidem per Joannem Koelhoff, 1489.
Opus Sermonum Dominicalium super Epistolas celeberrimi ac excellentissimi Divini Verbi declamatoris Gotschalci Hollen. Hagenoiae 1517 per Henricum Gram, in fol. et ibidem 1520 duae partes. In prima sunt Sermones 73. In secunda 107 ac de dedicatione Ecclesiae 17.
Antonius Dulciatus, teste Miraeo Florentiae 1514, typis publicis emisit Gotschalci Hollen opus de festis mobilibus et Astronomia Clericali.
Sermones de B. Virgine. Hagenoae 1520.
Volumina II super Epistolas D. Pauli.
Volumen de septem peccatis mortalibus.
De novem peccatis alienis.
De Sacramento Eucharistiae.
Robertus Gerius in appendice ad historiam litterariam Guilielmi Cave, pag. 223, col. I.
Ioannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo I, pag. 291.
Casimirus Oudin in Comment. de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo III, col. 2629.
Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 43. Tiguri 1555.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 243, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 288, col. II. Tiguri 1583.
Antonius Verdier in supplemento Epitomes Bibliothecae Gesnerianae, pag. 21, col. I. Lyon 1585.
Hippolitus Marraccius in Bibliotheca Mariana, pag. 45, col. II. Coloniae 1683.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VII, pag. 207.
[P. 453] In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo III, pag. 71, col. II. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1673. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 101. Romae 1581.
Felix Milensius in Alphabeto, pag. 34. Pragae 1613.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 80. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 310, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 244. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 501, num. 95. In Bologna 1682.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 136. Romae 1704.
**************************************************************
Holzapfl Bruno
, natione Germanus, Patria Bavarus Landishutanus, Alumnus Provinciae Bavariae, in humanis agit adhuc celebris organoedus, et artis Musicae inprimis peritus composuit, et typis evulgavit:Eremi delicias, sive Eremitam Augustinianum exultantem in cymbalis benesonantibus (id est) 24 operette pro organo fidiculari. Augustae Vindelicorum. Typis et sumptibus haeredum Joannis Jacobi Lotter, 1749.
Opera manuum, seu fructum laboris in sinu Matris repositum (id est) 24 operette pro organo fidiculari. Augustae Vindelicorum 1755. Typis et sumptibus haeredum Joannis Jacobi Lotter.
Divertimento da clavicembalo e organo (cioè) 23 operette. Norimbergae 1751, typis et sumptibus viduae Schmidin.
Modestissimam ad leges silentii moderatam in solitudine Musicam, quam dicavit Reverendissimo et Amplissimo D. D. Brunoni, celeberrimae Carthusiae in Brühl ad S. Vitum prope Ratisbonam Priori dignissimo, partes II.
**************************************************************
Homey Jacobus
, natione Gallus, Patria Sagiensis in Normania, Alumnus Communitatis Bituricensis, vixit adhuc ad initium Saeculi 18, vir eruditissimus, et graeco, hebraico, ac latino peritus eloquio Andegavi die 24 Octobris anno 1713, diem ultimum vitae suae clausit. Multa scripsit, de quibus feruntur:Milleloquium S. Gregorii. Lugduni 1683, in fol. Est inter libros Bibliothecae nostrae Monacensis.
Supplementum Patrum, et Conciliorum. Parisiis 1686 per Danielem Hortemels, in 8.
Fasti annui, qui sub titulo: Diarium Europaeum historico-litterarium impressi fuere; verum ratione hujus operis in exilium ire jussus est, quia in eo de satisfactione Reipublicae Venetae Galliarum Regi anno 1702, praestita liberius scripsit.
Augustin Calmet dans l’Histoire de Lorraine, tome IV, col. 506.
Dans les memoires de Trevoux.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1689. Lipsiae 1750. [P. 454]
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 191. Romae 1704.
D. Antonius Beaugendre, Congregationis S. Mauri, in praefatione in Venerabilis Hildeberti opera anno 1708. Parisiis edita pag. 2 haec in laudem nostri Homey scribit: animos nobis addidisse non diffitebimur R. P. Jacobum Homeyum Bituricensis (ut aiunt) communitatis Augustinianum, qui in erudito suo Patrum supplemento anno 1684. Parisiis edita quaedam opuscula tam prosa, quam metro a se detecta in lucem protulit. Dein pag. 5 ita pergit: Interim quod ad nos pertinet, cum ingenui sit pudoris: inquit Plinius, fateri, per quem profeceris, non diffitebimur, commodo nobis fuisse laudati R. P. Jacobi Homey Supplementum Patrum, in quo nonnulla Hildeberti opera a se detecta tam prosa, quam metro inseruit, horum autem pracipuum est liber de querimonia, seu conflictu carnis et spiritus, quem e solo M. S. Sancti Victoris Parisiensis num. 272 eduxerat etc. porro in praedicto Patrum supplemento ad Epistolas notas adjecit supra laudatus Homeyus certe non indoctas. Verum licet aliquam nobis lucem affulsisse fateamur, illis tamen non ita tenaciter adhaesimus, quin cum ratio postulare visa est ab illis non aliquando recesserimus.
**************************************************************
Honorius Ilicetanus
, vide Lit. I. Ilicetanus Honorius.Honorius Martini
, vide Lit. M. Martini Honorius.**************************************************************
Hontiveros Franciscus
, natione Hispanus, vixit Saeculo 17. Erat anno 1663 Rector Collegii Complutensis, vir incomparabilis ingenii, divina humanaque sapientia clarissimus, et mirifica perorandi docendique facultate commendabilis. Publicam lucem in lingua Hispanica ab eo vidit opus intitulatum:Conceptos predicabiles politicos y morales a diferentes asuntos. Compluti 1663 apud Franciscum Garsiam Fernandez, in 4.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 331, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1695. Lipsiae 1750.
**************************************************************
van Hoorn Carolus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir felicissimi ingenii, et rarae eloquentiae, qui concionibus suis in lucem datis Religioni nostrae praesertim suae Provinciae magnum conciliavit honorem; in communem enim Praedicatorum usum evulgavit:Cornucopiam Concionum Sacrarum, et moralium formatarum, cujus prima pars supra cunctas ferias et Dominicas Quadragesimae. Coloniae 1670 et 1676.
Pars secunda Cornu copiae est tractatus Marianus de laudibus et praerogativis B. Mariae V. divisus in 24 Conciones. Gandavi apud Maximilianum Graet 1660, in 4; et
Coloniae 1670; dein iterum ibidem 1688, ac teste Nicolao de Tombeur opus hoc in lucem prodiit sub titulis: Mariale 1660 et Quadragesimale 1665.
Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 153, col. II.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 144. Lovanii 1727.
**************************************************************
[P. 455]
Horanus sive Horinus Nicolaus, natione Italus, Patria Cremonensis, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir ob doctrinam semper in pretio habitus, non minus vita, quam eloquentia spectatus, per praeclara sua opera memoriam sui ad posteros transmisit, edidit enim librum, cujus titulus:Benjamin Evangelicus, seu Conciones de conversione S. Pauli in Quadragesima habitas. Coloniae 1624, in 8.
Conciones 30 de Apostasia Judae proditoris. Antuerpiae 1611, in 8.
Exilium generis humani concionibus adventualibus explicatum, quibus misericordia et veritas Dei erga primos parentes, et eorum posteros elucescit. Antuerpiae 1615, in 8.
Tractatus de communicatione Idiomatum in Christo M. S. asservatur in Bibliotheca nostra Cremonensi
Georgius Draudius in Bibliotheca classica.
Antonius Possevinus in appendice tomi III.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 193, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 515. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Housta Balduinus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Angiensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Baccalaureus nostros Lovanii instruxit, dein in Abbatiis Trudonensi, Montensi, Affligemiensi et Tornacensi S. Martini Professorem egit; functus etiam est non sine laude officio Prioris Lovaniensis, et in publicum typis dedit:Orationem funebrem, quam in exequiis Illustrissimi nostri D. D. Petri Lamberti le Drou, Episcopi Porphyriensis dixit. Lovanii 1721.
Vitam S. Adriani 1722.
Vitas Sanctorum Benedicti, Trudonis et Eucherii 1723.
Historiam imaginis miraculosae B. Mariae V. de Bono successu. Bruxellis 1726.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 134. Lovanii 1727.
**************************************************************
Hoyndonck Petrus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Gandavensis, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Licentiatus. Trunchinii in Abbatia Professor, postea Regens Studiorum Lovanii, et demum Prior Antuerpiensis, Gandae die 23 Januarii anno 1725 ad aliam vitam properavit, ex optimo ingenii sui thesauro deprompsit:Tubam Jubilaei iterato impressum.
Vitam S. Nicolai Tolentinatis de latino in Flandricum transtulit. [P. 456]
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 144. Lovanii 1727.
**************************************************************
Hoyerus Michael
, natione Germanus, Patria Belga Hesdini in Artesia natus, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Iprensis, vixit Saeculo 17. Vir in Rhetorica, et Poesi nulli secundus, eapropter in variis Ordinis nostri Gymnasiis dictas facultates docere jussus est; fuit etiam Praefectus studiorum, et Prior Insulensis, composuit ad utilitatem studentium, et publici juris fecit sequentia opuscula:Flamulas amoris S. P. Augustini versibus, et iconibus ornatas. Antuerpiae 1629, in 12.
Ibidem auctiores 1639, in 12.
Theatrum castitatis, sive Susannam et Gammam, tragoedias Tornaci 1631.
Tragoediam, sive S. Theodoram V. et M. cum aliis poematibus. Antuerpiae 1641.
Ideam vitae Religiosae, sive vitam S. Ephrem Syri. Duaci 1640 apud viduam Marci Wyon.
Epicedium in obitu P. Henrici Lancilloti. Antuerpiae 1641.
Historias tragicas sacras et profanas. Decades II. Coloniae 1647.
Orationem Encomiasticam de sanctitate vitae, et sapientia Joannis Duns Scoti, Doctoris subtilis. Duaci 1640, typis Auroii, in 4. Insulis die 24 Junii anno 1650 mortem occubuit.
Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo II, pag. 893, col. II.
Antonius Teissier in catalogo Authorum et Bibliothecarum.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 129. Lovanii 1727.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 490. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Hueber Adrianus
, natione Germanus, Patria Bavarus Landspergensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, in vivis adhuc, multis annis Lector Philosophiae et Theologiae, modo Secretarius Provinciae, magnus politiorum litterarum amator praecipue Astronomiae, membrum Academiae Elect. Bavar. coram qua in lingua vernacula die 24 Martii anno 1763 orationem habuit, et luci publicae exposuit:Tractatum historiae Missae Romano catholicae, seu adparatum praevium, in quo formatur idea praevia totius historiae Missaticae, seu in quo datur cognitio omnium liturgiarum orientalium et occidentalium. Monachii 1758, typis Joannis Jacobi Vötter in fol.
**************************************************************
Huetter Fructuosus
, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Pruggensis vita adhuc fruitur. S. Theologiae Doctor Bononiensis, [P. 457] et praesentatus in Religione nostra ad Magisterium. Fuit Concionator Viennae in Austria, dein Labaci Theologiae moralis Lector, postea Graecii Fhilosophiam et Theologiam docuit, demum Prior Labacensis et Graecensis electus est. Duas ab eo habemus orationes panegyricas, primam habuit coram Universitate Viennensi, dum adhuc in Saeculo erat, cujus titulus:Divus Leopoldus Pater Patriae. Viennae Austriae 1733, typis Theresiae Voigtin, in fol.
Secundam dixit in lingua Germanica in celebratione Jubilaei B. Mariae V. de Potz in Ecclesia S. Stephani anno 1747 die 8 Julii. Typis Joannis Petri Ghelen.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
Hugolinus Malabranca
, vide Lit. M. Malabranca Hugolinus.Hugolinus Mitis
, vide Lit. M. Mitis Hugolinus.Hugolinus de Saragozza
, vide Lit. S. de Saragozza Hugolinus.Hugolinus de Urbe Veteri
, vide Lit. V. de Urbe Veteri Hugolinus.**************************************************************
Humpel Columbanus
, natione Germanus, Patria Bavarus Wolfertshusanus, Alumnus Provinciae Bavariae, ad initium Saeculi 18 vivebat adhuc S. Theologiae Magister. Virum hunc praeclarae dotes morales et intellectuales non tantum ad Prioratum Monacensem, sed etiam ad ipsam Provincialem dignitatem iterato promoverunt, tandem die 2 Maij anno 1708 e Conventu Monacensi ad aeternam Dei domum transiit, profundae vero suae doctrinae testes reliquit:Problemata selecta ex universa Theologia impressa. Monachii 1688, in 4.
Conclusiones Theologicas ex prima secundae de peccatis, Monachii 1675, in 8.
Tractatum de fide, spe et charitate. Ingolstadii 1677, in 4.
**************************************************************
de Hungaria Simon
, vixit Saeculo 15. Auctores, qui de eo scribunt, altum silentium tenent, cujus nationis, patriae ac provinciae fuerit, hoc solum referunt, quod propria cura et industria e tenebris eruerit, ac in lucem produxerit:Quodlibeta sex nostri Aegidii Romani Bononiae 1481.
Ejusdem theoremata de corpore Christi. Typis Balthasaris de Hiruberia eodem anno.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 600. Lipsiae 1751. [P. 458]
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVIII, pag. 534.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo VI, pag. 189, col. II. Patavii 1574.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 398, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 627. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Hurtado Ludovicus
, natione Hispanus, Patria Pennalosanus, Alumnus Provinciae Mexicanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Mexici, vixit Saeculo 16. Vir ab eruditione et pietate conspicuus, Mexici e nova Hispania ad Reverendissimum P. Mag. Generalem Christophorum Patavinum misit:Librum de incremento et utilitate Ordinis Augustiniani in India novae Hispaniae, seu Historiam Provinciae Mexicanae; Reverendissimus vero rescripsit haec verba: librum etiam descriptionem hujus Provinciae egregie continentem recepimus, qui nobis ad modum gratus fuit; quem totum magna animi attentione, et gaudio perlegimus, qui quidem labor nunquam satis laudari potest.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 35, col. II.
Andreas Scottus in Bibliotheca Hispanica.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 1369. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 127. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 131. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 22, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 442. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 465, num. 11. In Bologna 1682.
**************************************************************
Hyacinthus ab Ascensione
, vide Lit. A. ab Ascensione Hyacinthus.Hyacinthus Tonti
, vide Lit. T. Tonti Hyacinthus.**************************************************************