F

[P. 322] Fabarius Prosper, natione Italus, Alumnus Provinciae Siculae, Filius Coenobii Narensis, adhuc inter vivos numerabatur ad initium Saeculi 18. S. Theologiae Magister, ex nobili Fabariorum familia, Graecae et Hebraicae linguae peritia excultus, atque in scholasticis disciplinis eminens, per 24 annos in praecipuis Italiae et Siciliae monasteriis Philosophiae ac Theologiae Professorem magna cum laude egit, in doctrina dogmatica nulli secundus. Roma in Patriam suam reversus officio Vicarii, et Visitatoris anno 1685 et anno 1639 laudabiliter functus, anno 1706 Provincialis Siciliae eligitur; fuit etiam inter Consultores et Censores Sacrae inquisitionis per Siciliam adscitus, reliquit plura ingenii ac doctrinae suae monumenta videlicet:

Orationem in Adventu Reverendissimi P. Fr. Mag. Fulgentii Travallonii, Prioris Generalis. Messanae apud Vintium de Amico, 1687, in 4.

Concionem habitam in Comitiis generalibus, adstantibus nonnullis S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus ac Praesulibus Romae.

Praelo etiam paravit tomos V Fastorum Israeliticorum, in fol.

Flavissas Theologicas de poenis parvulorum, in 4.

In lingua Italica vero lettera pastorale a tutti i Prelati e Principi Christiani, in 4.

Meditationi devotissime per tutti li Giorni dell’anno, in 8.

Mortorio della passione e morte di nostro Signore, in verso eroico, in 8.

Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo II, pag. 192.

**************************************************************

Faber Bartholomaeus, natione Germanus, Patriae Herbipolensis, Alumnus Provinciae Rheno-Svevicae, vixit Saeculo 18. Erat Prior Coenobii Memingani, Confessarius Reverendissimae Principis in Buchau, et Monialium nostrarum ad S. Catharinam, vir moribus candidus, qui majorem vitae suae partem pietati, et conscribendis libris asceticis dedit. Testes hujus veritatis sunt:

Eremus Mystica pro exercitiis, impressa 1706.

Schola perfectionis Christianae. Dilingae 1699.

Vita et passio Christi. Constantiae 1722, in 4. [P. 323]

Cibus spiritualis animae (id est) exquisitae preces et pietatis exercitia. Germanice,

Constantiae 1735.

Cibus animae sive meditationes in singulos anni dies.

Flamma amoris quotidiana S. P. Augustini, sive doctrinales sententiae pro meditationibus ex libris S. P. Augustini excerptae.

Historiae sacrae pro rudioribus.

Spirituales Epistolae. Germanice, Augustae Vindelicorum 1706.

Vita Christiana interioris hominis, latine versa per Fr. Aurelium Westhoven.

Constantiae 1705.

Denique Constitutiones nostras nostris Monialibus in linguam Germanicam vertit.

Antonius Höhn in Chronologia Provinciae Rheno-Svevicae.

**************************************************************

Fabianus Clavarius, vide Lit. C. Clavarius Fabianus.

**************************************************************

Fabianius Hippolytus, natione Italus, Alumnus Provinciae Romandiolae, Filius Coenobii Ravennatensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir sanctitate, doctrina, Religione, humanitate, modestia, prudentia, et regendi dexteritate dotatus, anno 1576 Officium Lectoris, et Praedicatoris Episcopi civitatis novae peregit. Anno 1533 Vicarius Generalis Conventus, et anno 1584 totius Provinciae Tolosanae constitutus, ac Reformator Generalis denominatus fuit. Anno 1586 erat Prior magni monasterii Parisiensis. Anno 1591 Provinciam Romandiolae moderabatur. Dein in Germaniam ut Vicarius Generalis missus, anno 1594 Provincialis Provinciae nostrae seu Bavariae eligitur, quo munere usque ad annum 1599 summo cum honore functus est, durante autem hoc tempore fit anno 1595 Assistens pro Citramontanis Provinciis. Anno 1602 Reccaneti in Capitulo generali, cui Eminentissimus Cardinalis Bandinus praesidebat, ad Ordinis supremam dignitatem assumitur, a quo honorifico munere nondum absoluto eum Paulus V Summus Pontifex die 17 Decembris anno 1607 ad Episcopatum Castellanensem et Ortensem in Provincia patrimonii S. Petri in Thuscia promovit. Tandem die 24 Augusti anno 1621 ad aeternam requiem transivit; corpus quiescit in cathedrali Ecclesia. In sua vita elaboravit: Quadragesimale seu Conciones pro tota Quadragesima.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 44, 45 et 46. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 346, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 299. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 324] de Fabriano Joannes, natione Italus, Alumnus Provinciae olim Marchiae Anconitanae, nunc Congregationis Perusinae, Filius Coenobii Fabrianensis, vixit Saeculo 14 ex illustrissima familia Beccheta, quae ex Anglia, postquam S. Thomas Cantuariensis Martyrii palmam obtinuit, Romam se contulit, inde Fabrianum profecta est, ibique pedem fixit, hinc ab aliquibus Joannes Bencchet, nominatur. Erat S. Theologiae Magister et Professor Philosophiae ac Theologiae Bononiae. De eo Ambrosius Coranus haec habet: decimus septimus fuit Magister Joannes de Fabriano, qui non modo Aristotelicus, sed Platonicus insignis, maximus Theologus et acerrimus disputator etc. Teste Joanne Dominico Mansi Bononiae 1348 piissimo fine quievit, et posteris dedit:

Libros IV Expotitionis Evangeliorum.

Libros X in Ethycam Aristotelis.

Libros VIII in ejusdem Politicam.

Librum de concordia Platonis ad Sacram Scripturam.

Exstat etiam Codex M. S. cujus titulus: Testimonia de Adventu Domini nostri in carne hinc inde recollecta per Mag. Joannem de Fabriano. Incipit: in Aegipto etc.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 364, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 434. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 210.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 74, col. I. Patavii 1574.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 56. Romae 1581.

Angelus Rocca tomo II, pag. 114. Romae 1713.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 112. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 15. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 379, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 352. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 594, num. 46; in Bologna 1678.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 214. Romae 1704.

**************************************************************

Fabrianus Eugenius, natione Italus, Patria Pisaurensis, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Pisaurensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister. Erat anno 1563 et 1569 Regens Romanus. Interfuit Concilio Tridentino, in quo sua eloquentia, et perorandi gratia inter alios eluxit, [P. 325] ubi dominica tertia Adventus ad Patres Orationem dixit, tempore Quadragesimae autem teste Josepho Pamphilo ad populum habuit celeberrimas et gratissimas durante Concilio. Anno 1571 Provinciam Anconitanam regebat, eumque Guido Ferrerius, Vercellensis Cardinalis, ut sibi esset a conscientiae colloquiis, et sui suaeque domus Theologiae Doctor et Lector adscivit. Anno 1575 Eugenius XIII Pontifex Maximus eum Episcopum Smirnensem, ac Veliternorum Pro-Praesulem creavit. Die 21 Junii anno 1580 Velitris piissima morte defunctus est, eumque in Ecclesia cathedrali S. Clementis sepultum jacere Josephus Pamphilus asserit. Praeter multa M. S. S. posteris dedit:

Orationem in Concilio Tridentino habitam, quae Brixiae 1563 impressa fuit per Damianum Turbinum, in 4.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 131. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 66. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 213, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 185. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 550, num. 12; in Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 414. Romae 1704.

**************************************************************

Fachinelli Stephanus, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Marchiae Tarvisinae, vixit adhuc Seculo 18. S. Theologiae Magister, Concionator famosissimus, atque Theologus celeberrimus. Erat Regens studiorum Paduae. Composuit ad utilitatem Concionatorum in lingua vernacula librum, cui titulus:

Panegirici sacri. In Padova 1717, in 4. Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.

**************************************************************

Facinus Astensis, cognomento Longobardus, natione Italus, Patria Longobardus, Alumnus Provinciae Insubriae, Filius Coenobii Astensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor Parisiensis, vir praestantis ingenii, divinarum rerum studiosissimus, in Sacra Scriptura optime versatus, Philosophus Aristotelicus perfectus, et Theologus acutus, laudatur, quod in Magistrum sententiarum, et Aristotelem tam egregie scripserit, et quidem:

In libros Aristotelis de anima.

In libros Physicorum quaestiones. Has Fratribus Bononiae studentibus dicavit. Asservantur Bononiae in Bibliotheca S. Dominici. [P. 326]

In librum II et III sententiarum. Codex hic M. S. exstat in Bibliotheca Navarrea, in fol. med. membr. sub hoc titulo: Facini Scriptum in secundum, et tertium sententiarum. Incipit: Quia in prioribus dictum est de Deo, quantum ad intrinseca. In fine legitur: Explicit in secundum et tertium sententiarum luculentissimi S. Theologiae Doctoris, Fr. Facini de Aste, Magistri Universitatis Parisiensis, qui duplicem lecturam super sententias, et super totam Philosophiam scripsit.

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri, pag. 478.

Andreas Rossottus in Syllabo Scriptorum Pedemontanorum, pag. 196.

Petrus de Alva in Bibliotheca Conceptionis, col. 374.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 498. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 69. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 67. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 21. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 248, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 189. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 370, num. 35; in Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 119. Romae 1704.

**************************************************************

a S. Facundo Joannes, vide Lit. J. Joannes a S. Facundo.

**************************************************************

Falciglia de Salem Julianus, natione Italus, Patria Siculus, Alumnus Provinciae Siciliae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister. Erat discipulus Pauli Veneti, et Joannis de Cypro, sub his doctissimis vitis in speculativis scientiis tantos fecit progressus, ut die 30 Julii anno 1432 jam Regens studiorum Arimini in Generalis Socium assumtus, in Concilio Basileensi vices Procuratoris Generalis peregerit. In Curia Romana, et tota Italia Vicarius Generalis, nec non anno 1433 Praesidens Capituli Provincialis Provinciae Rheno-Svevicae exstitit. Senis anno 1443, die 9 Junii, supremus Ordinis nostri Praesul proclamatur, et in hoc regimine trina vice confirmatur, nempe Bituricis in Gallia anno 1447, Ferrariae 1451 et Avenione anno 1455. Hic felicissimus Superior noster ab Eugenio IV, Pontifice Maximo, per suam vigilantiam, et indefessam curam canonizationem S. Nicolai de Tolentino obtinuit. Noster Reverendissimus Ambrosius Coranus in chronicis de viris illustribus Ordinis nostri hujus praeclarissimi viri qualitates his verbis digne describit, dum eum vocat litteratissimum, ac tum disputando, tum legendo, tum componendo suo tempore clarissimum. Messanae ante diem 20 Maij anno 1459 continuis morbis, imo ipsa senectute consumtus est. Multos scripsit libros, de quibus isti feruntur:

Tractatus de probatione Religionis. Teste Reverendissimo Alexandro Oliva in Registris. [P. 327]

Deffinitiones et additiones super Constitutiones nostras, item formularium et Privilegia Ordinis. Ita Generalis Oliva.

Liber de sensu composito.

Liber de Sophismatum regulis.

Liber de medio demonstrationis.

Liber de terminis naturalibus.

Tractatus singulares.

Commentarii plures.

Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo I, pag. 411.

Hieronymus Ragusa in Bibliotheca Sicula.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 437, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 524. Tiguri 1583.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 500. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 79. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 26. Monachii 1623.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 127. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 433, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 418. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 739, num. 12; in Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 245. Romae 1704.

**************************************************************

Falconius Gregorius, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Conventus Generalis Recanatensis, vixit Saeculo 17. Erat Regens studii Cesenatensis, vir undecunque doctus, ac omnium literarum eruditione eximius, praesertim magnus Theologus, reliquit egregium ingenii sui monumentum, nempe: Reconciliationem centum locorum controversorum inter Divum Thomam Doctorem Angelicum, et Aegidium Columnium. Arimini anno 1612.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 248. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Farget Petrus, natione Gallus, Alumnus Congregationis Bituricensis, Filius Coenobii Lugdunensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, praestans Historicus, et in Sacra Scriptura egregie eruditus, per indefessum laborem non tantum in vertendo libros e lingua latina in Gallicam, sed etiam in scribendo nominis sui memoriam ad posteros transmisit: edidit enim teste Michaele Maittaire, in Annalibus typographicis, parte I, tomi V, pag. 392: [P. 328]

Fasciculum temporum, seu breviarium temporum, aut chronica brevia mirabilium Dei in antiquo testamento. Lugduni 1490.

Le procés de Belial à l’encontre de Ihesus, ex latino in Gallicum transtulit, à Lyon 1485 et 1490, in 4, par Fabri. Michael Maittaire in Annalibus typographicis, parte I, tomi V, pag. 392.

Ex latino etiam in Gallicum vertit librum, cui titulus: Consolatio pauperum peccatorum.

Item egregium opus Illustrissimi Episcopi Rodovaque natione Hispani, Paulo III Pontifici Maximo dicatum, et Parisiis 1582 impressum per Nicolaum Philipp et Reinhard, in fol. cui titulus: Speculum vitae humanae. Synopsin hujus egregii operis Antonius Verdier, in sua Bibliotheca gallice his dat verbis: est intitulé le dict livre: Le miroir de la vie humaine pour autant ainsi come au miroir materiel un chacun voit foy mesme, et les autres choses laides, et belles et ce qui est honny sale, ou honneste, ainsi en ce miroir cler, et met pourra tant l’Ecclesiastique, comme le mondain noble, ou de quelque condition qu’il foit veoir les choses douces, et ameres, droictes, ou tortuës et aussi ce qui est en foy, et en sa vie fortunee et paraillement verras aux autres mortels les choses, qui sont de louer, et d’ensuivre, et qui se doit reprendre, et corriger, et come dict Gelasius Pape, ils sont deux estats par lesquels tout le monde est regy, et gouverné c’est a favoir, le temporel, et le spirituel. Et pourtant qu’en general sont ces deux estats l’acteur de ce present livre a voulu comprendre son oeuvre en deux traictiers. Au premier traicté contenant 43 chapitres de l’estat de toute la temporalité, et des arts seculiers en donnant forme de vivre en commençant au plus haut estat de mondains c’està favoir aux Empereurs, et Rois avecques les autres Princes inferieurs, et finablement descendant jusques aux bergers: et ainsi pourra un chacun voir la diversité de la vie des hommes mortels, et la vanité des arts, et de l’occupation mondaine, et quel proffit peut avoir l’ame, et quel honueur temporel, proffit ou domnage, quel labeur, et peril est rescondu soubs telle vie, et des interieures, et invisibles miseres, et afflictions qu’ils ont souffert des le commencement du monde les hommes tant bons, et innocens, que mauvais pecheurs, et que souffrent de jour en jour. Au second liure contenant 30 chapitres traicte de l’estat ecclesiastique, et spirituel, et de la maniere de vivre en celui estat, le quel estat est distingué en deux manieres, c’est a favoir en purs Ecclesiastiques et reguliers, et traicte de un chacun le principal, et nature origination, et authorité de l’institution et difference de la necessité, utilité et excellence prerogative de leurs aguillons, labeurs, et perils comme s’y deuront gouverner, et commence au plus haut c’est a Savoir ou chef de l’eglise le Pape le quel est chef de tous estats, et de toute la vie humaine exemplaire, et miroir, et en apres il descrit tous les estats de l’eglise, et les ordres particulierement a celle fin que un chacun sache eslire de bien vivre.

Dans la Bibliotheque d’Antoine du Verdier, pag. 1008, a Lyon 1585.

La Croix du Maine dans la Bibliotheque de France, pag. 396.

Dominicus de Colonia dans l’Histoire litteraire de la ville de Lyon, tome II, pag. 404.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 576. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Farinonus vel Facinonus Guilielmus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Vicentini, vixit Seculo 17. [P. 329] S. Theologiae Magister, vir rara et exquisita cognitione studii Theologici insignis, munere Regentis studiorum ornatus exstitit Patavii, qui ex optimo ingenii sui thesauro deprompsit: Disputationem controvesarum inter Divum Thomam, et nostrum Aegidium Romanum, quorum doctrinam conciliare studuit.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 576. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Farvaques Franciscus, natione Gallus, Patria Gallo Belga, Alumnus Provinciae Gallo-Belgicae, Filius Coenobii Insalensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Lovaniensis, ibidem multis annis apud suos Professor, et Regens Facultatis Theologicae, per sua opera, et scripta nomen Theologi profunde docti obtinuit. Horum nomina sunt:

Tractatus de Sacramentis in genere.

Tractatus de Sacramentis Baptismi, et confirmationis.

Tractatus de peccatis dubiis.

Quaestio Quodlibetica de attritione.

Item ejus appendix.

Xenium Theologicum.

Tractatus intitulatus: Veritas et charitas per Palavicinum declarata.

Disceptationes Apologeticae pro veritate, et charitate.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 186. Lovanii 1727.

**************************************************************

Fatius Anselmus, natione Italus, Patria Siculus Ennensis, Alumnus Provinciae Siciliae, Filius Coenobii Castri Joannis, vixit Saeculo 17. Vir integerrimae vitae, et studio Theologico egregie instructus, in idiomate Italico publici juris fecit:

Memoria artificiale di casi di conscienza, overo nuovo modo di apprendere con facilità tutto ciò, che appertiene alla materia de casi di conscienza, disposta artificiosamente per via di numeri. Messanae apud Franciscum Bilanco 1628, parte I, in 8. Promisit etiam partem secundam, sed non edidit.

Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo I, pag. 40.

**************************************************************

de Favaronibus Augustinus, natione Italus, Patria Romanus, unde communiter Augustinus de Roma, vel Romanus appellatur, erat Alumnus Congregationis Lombardiae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister. Ex Registris Ordinis patet, quod jam anno 1389 S. Theologiae Baccalaureus, et Vicarius Generalis Provinciae Romanae fuerit. [P. 330] Anno 1392 vero Bononiae Magister Regens. Dein anno 1407 Provinciam Romanam rexit, et die 21 Augusti anno 1419 propter profundum ingenium, mentis subtilitatem, eloquentiae splendorem totius Ordinis Prior Generalis Astae renuntiatus, Religionem nostram duodecim annis cum fama sanctitatis direxit: prima enim vice Bononiae anno 1425 et secunda Montispesulae anno 1430 in officio suo confirmatus fuit. Ejus gubernium magnam meretur laudem, quia in pluribus Provinciis reformatio incepta fuit. Testes hujus veritatis sunt Provincia Viennensis, et Rheno-Svevica, exstant enim adhuc in Archivo Conventus Viennensis ejus decreta circa dictum Conventum facta. Circa Provinciam Rheno-Svevicam, et Saxonicam legatur Chronica P. Mag. Antonini Höhn. Urbanus VI Pontifex Maximus eum de numero eorum esse voluit, quos ad examinandas, S. Birgittae revelationes designaverat. Eugenius IV Summus Pontifex eum Idibus Junii anno 1431 Infula Ecclesiae Nazarenae, et Caesanatensis ornavit, ut patet ex Bulla, quam Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo II, col. 479, num. 64, licet mancam, et mutilam producit, et data fuit ad Capitulum Ecclesiae Caesanatensis, cujus tenor est: Eugenius Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Capit. Ecclesiae Caesanat. salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesiarum omnium solicitudo etc. dudum siquidem in nostris Apostolatus primordiis intelleximus, quod Ecclesia vestra, cui quondam Paulus Episcopus Caesanat. dum viveret, praesidebat, per obitum ipsius Pauli, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverat, et vacat, tunc nos cupientes eidem Ecclesiae vestrae utilem, et idoneam personam etc. Provisionem ipsius Ecclesiae ordinationi et dispensationi nostrae duximus ea vice specialiter reservandam etc. Ac ad dictam Ecclesiam vestram, ne longae vacationis detrimenta subiret, paternis, et solicitis studiis nostrae considerationis intuitum dirigentes, attendentes, quod dilectus Filius Augustinus de Roma electus Nazaren. administratorem in spiritualibus, et temporalibus Ecclesiae praedictae per sedem Apostolicam deputamus etc. De Fratrum nostrorum consilio ejusdem administrationem per eum quoad vixerit, gubernandam auctoritate Apostolica etc. Prout veri Episcopi Caesenaten. qui fuerunt pro tempore etc. Quocirca etc. Datum Romae apud S. Petrum incarnationis Dominicae anno 1431. [P. 331] Idibus Junii Pontificatus nostri anno primo. Ejus obitum praefatus Ferdinandus Ughelli his describit verbis: in magna humilitate et zelo Ecclesiasticae disciplinae in Archi-Episcopali honore vita traducta bonorum fruge ditatus in senectute bona virgo, et humilis ad aeternae salutis tramitem feliciter Prati in Hetruria properavit anno 1443, ubi summa veneratione in templo S. Augustini humatus colitur, titulum Beati a suis adeptus. Noster vero Reverendissimus Coranus eum hoc praeconio extollit: alter fuit Augustinus: sic enim Aurelii Augustini opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur, sic copiosus et profundus Theologus, ut flumen quoddam Divinae sapientiae videretur. Libri ab eo partim scripti, partim editi sunt:

Liber de Principatu, et potestate Papae, Carolo Malatesta dicatus, Codex M. S. in fol. Romae in Bibliotheca Angelica in nostro monasterio ad S. Augustinum asservatur.

Volumen grande super primum sentententiarum, Codex M. S. exstat Neapoli in nostra Bibliotheca Carbonaria.

Liber in Epistolas ad Corinthios M. S. in Carbonaria.

Liber super Epistolas Pauli ad Philippenses, ibidem in fol. M. S.

Liber super Epistolas ad Galatas pariter, ibidem in fol.

Libri X super alias Epistolas Divi Pauli.

Conciones M. S. S. in membr. habentur in Bibl. S S. Pauli et Joannis Venetiis.

Liber de Sacerdotio Christi, et electorum. Exstat Romae in Angelica.

Libri IV super quatuor libros sententiarum.

Libri VII in Epistolas Canonicas.

Comment. super Apocalypsim Divi Joannis. Incipit: Magnifico Domino, et praestantissimo viro Carolo de Malatestis Fr. Augustinus de Roma veras in praesenti virtutes, et in futurum vera virtutum praemia adipiscere. M. S. hoc exstat Perusiae in nostra Bibliotheca.

Liber de libero arbitrio.

Liber de peccato originali.

Tractatus pro immaculata conceptione.

Comment. super libros Ethicorum Aristotelis.

Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 289. Coloniae 1546.

Conradus Gesnerus in Bibliotheca, et catalogo universali Scriptorum, fol. 109. Tiguri 1545.

In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 78, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 93, col. I. Tiguri 1583. [P. 332]

Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 284. Coloniae 1622.

Ludovicus Iacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 271.

Ioannes Gottfridus Olearius de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo I, pag. 90.

Henricus Warthon in appendice ad historiam literariam Guilielmi Cave, pag. 121, col. II.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 19, col. I, a Paris 1718.

Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 19, col. I. Coloniae 1683.

Sixtus Senensis in Catalogo Expositorum Sanctae Scripturae. Coloniae 1683.

Ioannes de Meppis in tractatu de Conceptione.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 73, 76 et 79. Romae 1581.

Thomas Gratianus, pag. 43. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 24 et 25. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 12, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 93. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VI, carte 490, num. 4; carte 558, num. 2; carte 616, num. 17; carte 622, num. 3 et 4; carte 734 et 35, num. 2 et 3. In Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 73. Romae 1704.

**************************************************************

a S. Felice Augustinus, natione Italus, Alumnus Congregationis Perusinae, Filius Coenobii S. Felicis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, in Capitulo Generali anno 1620 Romae celebrato erat pro Congregatione Perusina Diffinitor, in lucem dedit: Vitam S. Felicis M. Perusiae 1603.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 87. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Felicianus Conradus, vide Lit. C. Conradus Felicianus.

Felix Mayr, vide Lit. M. Mayr Felix.

Felix Milensius, vide Lit M. Milensius Felix.

Felix Pratensis, vide Lit. P. Pratensis Felix.

Felix Recanetensis, vide Lit. R. Recanetensis Felix.

Ferdinandus Bezerra, vide Lit. B. Bezerra Ferdinandus.

Ferdinandus de Comargo, vide Lit. C. de Comargo Ferdinandus.

Ferdinandus Dorffner, vide Lit. D. Dorffner Ferdinandus.

Ferdinandus Montanes, vide Lit. M. Montanes Ferdinandus.

Ferdinandus Nagengast, vide Lit. N. Nagengast Ferdinandus.

Ferdinandus Staudinger, vide Lit S. Staudinger Ferdinandus.

Ferdinandus de Valverde, vide Lit V. de Valverde Ferdinandus.

Ferdinandus de Zarate, vide Lit. Z. de Zarate Ferdinandus.

**************************************************************

[P. 333] Ferlinz Edmundus, natione Germanus, Patria Styrus Järingensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Sanctissimae Trinitatis, vixit adhuc Saeculo 18. S. Theologiae Doctor, et Ordinis Baccalaureus Graecii, et Viennae in Austria Lectoris munere functus. Erat Prior Labacensis, verum abdicato hoc officio se ad Canoniam Gurzensem contulit, ibique docens die 17 Decembris anno 1718 in Canonia Gurzensi, piam animam efflavit. Ab eo publicam lucem viderunt theses, quarum titulus est: Disputatio Ethica juxta consuetam disputandi methodum in mille conclusiones concinnata, continens generalia quaedam praecepta tripartitae Philosophiae moralis, monasticae, oeconomicae et politicae, quam Viennae Austriae ad S. S. Sebastianum, et Rochum in via regia sub praesidio R. P. Edmundi Ferlinz, Ord. Eremit. S. P. Augustini ejusdem Philosophiae Lectoris scholastici exercitii causa respondendo tuebitur P. Ludovicus Tallian, ejusdem voti Philosophiae auditor, Mense Majo 1707. Viennae Austriae typis Georgii Schlegel, in 8.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Ferragata Franciscus Maria, natione Italus, Patria Pedemontanus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Carmagnolensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, Praedicator Generalis, Secretarius Ordinis, et pro Assistens Theologus profunde doctus, in Scripturis Sacris egregie eruditus et Ecclesiastes celeberrimus, in lingua Italica typis mandavit:

Panegyri sacri. In Asti 1683. Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.

Librum cujus titulus: Il Giglio etc.

Andreas Rossoti in Syllabo Scriptorum Pedemontanorum.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 568. Lipsiae 1750.

**************************************************************

Ferrand Ludovicus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 17. Vir doctrina, et eruditione clarus, et insignis, notitiae posterorum in lingua vernacula per prelum transmisit:

Discours, ou l’on fait voir, qui S. Augustin a été Moine, à Paris 1689.

Summam Biblicam, sive prolegomena de Hebraea lingua, de veteribus Sacrae Scripturae interpretibus, de Origine, et B. Hieronymo: de Scripturarum divinitate, [P. 334] auctoritate, stylo, divisione, auctoribus, et canone. De 70 interpretibus, et de versione vulgata. Lutetiae Parisiorum 1690 apud Danielem Horthemels, in 12. Dans le Catalogue des livres imprimez de la Bibliotheque du Roy, tomo I, pag. 150, col. I, num 2101. A Paris 1739.

Librum psalmorum cum argumentis, paraphrasi, et annotationibus. Lutetiae Parisiorum 1683, per Andream Pralard, in 4. Dans le Catalogue des livres imprimez de la Bibliotheque du Roy, a Paris 1739.

Anonymus, qui Philippi Bonnani S. J. historiam Ordinum Gallice vertit et auxit in praemisso catalogo de Scriptoribus Ordinum Sacrorum et militarium. Parisiis edito, in 4.

**************************************************************

Ferrandus Hector, vide Lit. H. Hector Ferrandus.

**************************************************************

Ferrari Seraphinus, natione Italus, Patria Bergomas, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bergomensis, vixit Saculo 15. Finito probationis anno in studio Philosophico, Theologico, et Sacra Scriptura ad stuporem profecit, et quia erat modestissimae, mansuetissimae et integerrimae vitae, ei ex obedientia ter Officium Prioris Bergomensis imponebatur, et quia tam praeclaris ornatus erat virtutibus atque scientiis, apud suos opinio sanctitatis, apud doctos eruditionis fama, denique apud omnes incredibilis crevit aestimatio. De ejus scriptis exstant:

Comment. in Cantica Canticorum Salomonis secundum sensum literalem, Allegoricum et Anagogicum, in lingua latina et italica, III tomi.

Libri II de custodia Angelorum.

Sermonarium ad Fratres.

Donato Calvi nella scena letteraria de gli Scrittori Bergamaschi, parte I, pag. 465, in Bergamo 1664.

**************************************************************

Ferrarius Zacharias, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Conventus Mediolanensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, Graecis, Hebraicis, et Latinis literis excultus, in disciplinis Theologicis, et Philosophicis ita excelluit, ut Patavii Regens studiorum constitui meruerit. In patriam redux unanimi suffragio in Insubria Provincialis eligitur. In metropolitana Synodo a S. Carolo Archi-Episcopo anno 1565 Mediolani celebrata denominatur, ut una cum Episcopo Brixiensi de pertinentibus ad celebrationem Missae, ac Sacramentorum administrationem sententiam diceret. Bibliothecam nostram ad S. Marcum mira librorum selectorum copia locupletavit. Ejus opera et studio primo in lucem prodiere: [P. 335]

Tractatus de laudibus Divinae sapientiae nostri Aegidii Romani, Bituricensis Archi-Episcopi, et S. Theologiae Doctoris fundatissimi, quem accuratissime castigavit, et eruditissimam praefationem ad Reverendissimum Christophorum Patavinum Generalem nostrum, ac argumenta unicuique capiti praefixit. Patavii 1553 apud Joannem Baptistam Amicum, expensis Petri Antonii Alciati, in 4.

Libros III de animae immortalitate Mag. Antonii de Passeris in Gymnasio docentis anno 1551 scripsit, et suis marginalibus notis auxit, atque complevit anno 1554, 19 Kal. Nov. M. S. hoc in fol. Mediolani in nostra Bibliotheca ad S. Marcum exstat.

Quaestionem de regressu Mag. Antonii Zimarae, atque ejusdem speculationes super librum I et II Aristotelis de anima 1527 et 28, in Gymnasio Patavino profitentis, F. Zacharias compilavit, et suis commentariis illustravit anno 1553 nonas Nov. Codex hic M. S. pariter existit in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani.

Insuper scripsit tractatum de Sacramento poenitentiae, et varios alios tractatus Theologicos.

Vitam S. Casimiri Regis Poloniae, reperitur apud Bollandistas, tomo I, Mensis Martii, pag. 347.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 616.

Philippus Picinelli nell’Ateneo dei letterati Milenesi, pag. 517.

**************************************************************

Ferretus Petrus, natione Italus, Alumnus Provinciae Romandiolae, Filius Coenobii Caesennatensis, vixit Saeculo 16. Vir ob peritiam artium, quae liberales vocantur, notissimus, hujus scientiae suae hosce partus aeternitati pro perpetua memoria consecravit, nempe:

Libros IV institutionum Grammaticarum. Caesennae 1590.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 576. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Ferreyra Josephus, natione Lusitanus, Patria Ulyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Lisbonensis, Saeculo 17, in primum nominato Coenobio die 4 Aprilis anno 1673 habitum Augustinianum induit. Totam vitam lectioni librorum, et muneri Oratoris Evangelici dedit, eapropter populo in concionibus charus. Tandem die 9 Augusti 1727 in sua Patria animam coelo reddidit. In communem usum evulgavit in lingua Lusitana: Sermones varios Ulyssippone, 1708, in 4.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo II, pag. 850, col. II. Lisboa 1747.

**************************************************************

Ferrus Angelus, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Provinciae Apuliae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister. Anno 1562, die I Martii in Concilio Tridentino coram Pio IV [P. 336] Pontifice Maximo concionem habuit. Anno 1565 erat Lector Cruciferorum, et Regens studiorum Neapoli, dein electus fuit Provincialis Apuliae. Durante hoc officio Barii in Apulia insperata morte anno 1567 ad aeternae vitae tramitem properavit. Fuit insignis Verbi Dei declamator, eluxitque in eo singularis eloquentia, ab eo in publicum editae sunt:

Conciones in Evangelia totius anni.

Conciones quadragesimales.

De Coelibatu ad nostrum Reverendissimum P. Generalem Christophorum Patavinum.

Oratio in Concilio Tridentino dicta. Ripae 1562.

Alias Orationes in lingua Italica.

Iacobus Albericus de Scriptoribus Venetis.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 31. Antuerpiae 1613.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 123 et 127. Romae 1581.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 62, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 61. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VIII, carte 465, num. 10. In Bologna 1686.

**************************************************************

Fidelis Gottelli, vide Lit. G. Gottelli Fidelis.

**************************************************************

de Figueiredo Emmanuel, natione Lusitanus, Patria Transtaganus a Campo Mayor, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de gratia, Saeculo 18, nempe die 6 Aprilis anno 1711 Ulyssippone in praefato monasterio habitum nostrum suscepit. Augustinianus factus tam humanis, quam Divinis, praesertim Theologiae tanta animi contentione incubuit, ut Jubilaeus in dicta facultate declaratus fuerit, nec minorem in scientia historica acquisivit, et quia vir erat valde prudens et affabilis anno 1722 Prior Conventus Angrensis, et anno 1726 Ulyssipponensis electus est. Fuit Examinator trium Ordinum militarium, et Consultor Bullae Cruciatae, nec non Chronista Ordinis nostri. Sequentes orationes, et opuscula in lingua patria praelo tradidit:

Oratio panegyrica in laudem S. Joannis Baptistae, in Ecclesia hujus Sancti die 27 Octobris anno 1717 habita. Olyssippone typis Paschalis de Silva 1718, in 4.

Oratio funebris in solemnissimis exequiis nobilissimi, et excellentissimi D. Nuno Alvares Pereira de Melo, in nostra Ecclesia de gratia celebratis. Ulyssippone per Bernardum da Costa de Carvalho, 1727, in 4.

Oratio panegyrica habita die 7 infra Octavam solemnitatis Canonizationis S. S. Aloysii Gonzaga, et Stanislai Koska in Ecclesia Patrum S. J. Ulyssippone. Typis Emmanuelis Fernandes da Costa, 1728, in 4. [P. 337]

Festivo dia que a toda a Igreia deu o seu Eximio Santo Agostinho aparecendo seu sagrado corpo no Ceo de ouro na Cidade de Pavia o primeiro de Outubro de 1691.

Ulyssippone per Bernardum da Costa.

Sermaon pregado nas exequias, que no Convento da graça de Lisboa em 24 de Mayo de 1735 celebrou a Ven. Orden Terceira de S. Agostinho ao seu Prior o excellentissimo Senhor D. Filippe Mascarenhas segundo Co de Coculim Deputado da Junta dostrs Estados. Lisboa por Jozé Antonio da Silve, 1735, in 4.

Oraçaon funebre nas solemnes exequias que na Igreia de Santa Justa de Lisboa fez a Irmandade de Santa Cecilia em 11de Decembro de 1736 ao seu perpetuo Provedor o Senhor Diogo de Mendoça Corte Real do conselho de sua Magestade e seu Secretario de Estado. Lisboa por Antonio Isidoro da Fonceca, 1737.

Epitome Vitae, et prodigiorum B. Ritae de Cassia viduae, Religiosae Ordinis nostri. Ulyssippone in lingua Lusitana 1737, in 12, per Josephum Antonium de Silva.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 268, col. I. Lisboa 1752.

**************************************************************

de Figueroa Petrus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, vir Sacrarum literarum studiis eruditus, et tantae eloquentiae, ut in concionando vix non omnes suo tempore antecelluerit. In idiomate Hispanico in publicum protulit opus, cujus titulus:

Avisos de Principes en aforismos politicos y morales meditados en la Historia de Saul. Madriti 1647, in 8.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 153, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 609. Lipsiae 1750.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 289, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 566. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Filiucius Aurelius, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Pisaurensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister fundatissimus, et Concionator praeclarissimus. Anno 1574 erat Theologus et Ecclesiastes Ecclesiae Auximatis, in qua hoc ipso anno tempore Quadragesimae summa cum laude, et populi satisfactione sermones habuit. Ab eo publicam lucem viderunt:

Conciones super Evangelia, et super festa totius anni. Venetiis apud Antonium Bertanum 1587.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 45. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 62, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 106. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 596, num. 21.

**************************************************************

[P. 338] Finaccius vel Finazzi Augustinus, natione Italus, Patria Florentinus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Conventus Florentini, vixit Saeculo 14. Erat Theologus doctissimus, et Praeco dissertissimus, nec non Eminentissimo Cardinali Aegidio Albornotio acceptissimus, fuit enim ejus in subsidiis Ecclesiasticis colligendis praecipuus minister. Clemens VI Pontifex Maximus illum propter mirum pietatis ardorem in promulganda cruciata anno 1343 ad Episcopatum Ecclesiae Narniensis promovit. Anno 1357 ut Legatus Apostolicus civitatem Florentinam a vinculo excommunicationis, quo irretita erat, absolvit. Anno 1367 ultimum vitae suae diem clausit. Ab oblivione memoriam ejus vindicant:

Multa volumina Concionum M. S. S.

Giulio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 6, col. I.

Matthaeus Villani in sua Chronica.

Ferdinandus Ughelli, tomo I Italiae Sacrae in Narniensibus Episcopis.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 38, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 97. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 20, num. 5. In Bologna 1680.

**************************************************************

Fivizanus Augustinus, natione Italus, Patriae Hetruscus, Alumnus Frovinciae Pisarum, Filius Coenobii Fivizani, vixit Saeculo 16. Breve compendium vitae, et virtutum Eximii hujus Religiosi nobis reliquit Cornelius Curtius in elogiis virorum illustrium ex Ordine Eremit. Divi Augustini, ubi pag. 167 haec habet: Ex nobili Molariorum stirpe oriundus Augustinus in nobiliorem familiam Eremitarum, quos Afer magnus ille Ecclesiae Doctor instituit, statim a praetexta transiit, et cucullum prius, quam togam virilem assumpsit. Religionis prima tirocinia Pisis posuit; Fivizani vero in natali urbe votis se monasticis Deo obstrinxit. Hic obsequendi studio, sui contemptu, sed praecipue in Deum pietate mirandus, ostendit nullum sibi esse amplius cum hominibus commercium, ut jam tum praesagirent omnes boni, magnam in adolescente latere sanctitatem, quae in aetate robustiori pulchere se aliquando proderet. Ad pietatis exercitia litterarum etiam adjunxit, in quibus nihil quaesivit praeter Religionis honorem, et Dei gloriam, unicum sibi scopum coelum obiiciens, in quem oculo semper vigilanti collimaret. Et vero qui virtutum of adyta penetraverat, facile per ea, et sine ullis ambagibus recta ad supremum scientiarum apicem ascendit. Laurea jam Magistrali, sed magis vitae integritate venerandum Reverendissimus [P. 339] P. Generalis familiae Romanae inserere voluit, ut e loco superiori clarius, longiusque sese virtutum ejus radii diffunderent. Emicuerunt autem multo maxime, quando summum Ordinis sui gubernaculum tenuit auctoritate Apostolica; qua eadem et Comitiorum Generalium aestum Praesidens temperavit. In summis hisce honoribus nemo Augustino modestior, nulli digniores hac dignitate mores. Ille numquam lecto uti; stramento tantumodo, pudicitiae tuto thalamo, indormire. Ille cilicio carnem affligere ut plurimum; cum deponeret, non nisi laneam subuculam assumere: ille ad mensam obvios duntaxat, et parvo aere parabiles cibos, interdum nihil admittere. Quo factum, ut Pontifices Maximi eum quoque maximi semper fecerunt. Gregorius cum primis XIII qui eum Sacrario Apostolico, et suae coscientiae in secreto tribunali praefecit. Secuti alii, a quibus oblatam non semel infulam, praefracte semper a suis rejecit humeris. Xenodochii, quod titulo S. Spiritus in Saxia celebre maximumque est, praceptorem a Clemente VIII se nominari passus est pauperum potius, quam sui causa. Porro ejusce curam tam sancte gessit, ut defunctum Summus Pontifex in ejusdem xenodochii Ecclesia condi voluerit. Epitaphio Silvius S. R. E. Cardinalis Sabellus, et Ludovicus de Torres, Archi-Episcopus Montis Regalis Romae; in Patria vero Lazarus Molarius Nepos honorarunt. Epitaphium, quod in Ecclesia S. Spiritus de Saxia cernitur, est hoc: D. O. M. / F. Augustino Molario Fivizanensi, / Ord. S. Augustini Theologo, / Gregorii XIII et Clementis XII / Confessori, / Apostolicae Capellae Sacristae / sui Ordinis tertium Vicario / Generali, / et Capituli Gener. bis Praesidenti / Hujus hospitalis Praeceptori, / Viro pio, humili, omnibus caro, / et ob Christi pauperes / semper egeno / vixit annos 68, Menses 3, dies 18, / obiit III Kal. Feb. / anno 1595. / Silvius S. R. E. Card. Sabellus / Patriarcha Constantinop. / et / Ludovicus de Torres Archi-Episcopus Montis Regalis / Amico optimo / P.P. [P. 340] In Patria vero habet monimentum: D. O. M. / Fr. Augustino Molario Fivizanens. / Ord. S. Augustini Theologo, / Gregorii XIII et Clementis VIII Confessario, Apostolici / Sacrarii Praefecto, sui Ordinis Apostolica / auctoritate tertium Vicario Generali, et Capitulo generali / iterum Praesidenti, / Hospitalis S. Spiritus in Saxia / Praeceptori; / Quem, dum immensa probitas, eximia virtus, probissimique / mores, laboresque pro Dei Ecclesia exantlati uberiores / fructus praepararent, importuna / mors rapit / Anno aetatis 68, Mens. III, die 18 Feb. / Anno 1595. / Lazarus Molarius Nepos Fivizanensis, civisque Romanus / Urbani VII et Clementis VIII Cubicularius / Ut tanti viri memoria in Patria et in hoc sacro templo, quod / imagine S. Augustini ad altare / depicta ornavit, / Sacerdotalibus indumentis, / Sanctorumque Reliquiis ditavit, / Perpetuo exstaret, ponendum curavit. Nomen suum non tantum per vitae sanctimoniam, sed etiam per doctrinam non sine gloria ad posteros transmisit, scripsit enim evulgavitque:

De ritu sanctissimae crucis Romano Pontifici praeferendae commentarium. Romae ex typographia Vaticana 1592.

Vitam S. P. Augustini, cum adhuc infidelis esset, ex verbis confessionis suae.

De Translatione S. P. Augustini ex Sardinia Papiam. [P. 341]

De Translatione corporis S. Monicae ex Ostia Romam.

Jordani de Saxonia librum, vitas Fratrum Marii Antonii Massae notis illustratum, et Summam Augustini Triumphi de potestate Ecclesiastica, Romae elegantissimis typis divulgavit.

Ludovicus Iacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 207.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome IV, pag. 252, col. II, a Paris 1718.

In Bibliotheca Duboisiana, tomo II, pag. 150 et 186.

Ioannes Clesius in Elencho librarum, pag. 88.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 585. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 105 et 129. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 41. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 43 et 44. Monachii 1623.

Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium ex Ordine nostro, pag. 167. Antuerpiae 1636.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 46, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 94. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 565, num. 21; carte 594, num. 13; carte 599, num. 2. In Bologna 1686.

**************************************************************

Fizen Theodoricus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Leodiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, erat anno 1631 Prior Leodii, et Professor in Abbatia ad S. Jacobum, vir singulari magnitudine ingenii, morumque integritate praeditus, ac in Sanctorum Patrum lectione plurimus, cujus testimonium perhibent: Commentaria ab eo in Jonam Prophetam scripta.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 166. Lovanii 1727.

**************************************************************

Flandinus Ambrosius, natione Italus, Patria Neapolitanus, Alumnus Provinciae Terrae Laboris, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, vir tam in Sacris, quam divinis literis nominatissimus, et Verbi Dei excellens disseminator, atque fervidus doctrinae Lutheri impugnator, Latino, Graeco, ac Hebraico peritus eloquio, anno 1503. Lectorem Comitum Placentinorum de Landis egit. Anno 1508 Regens Bononiensis, et anno 1509 Neapolitanus, ac Provincialis exstitit anno 1514. Et quia Nicolaus Grosseti Patavinus Minorita, qui Episcopus Ecclesiae titularis Lamocensis, simulque Suffraganeus Mantuanus fuit, hominem exuit, noster Flandinus eidem in utraque dignitate die I Aprilis anno 1517 successit. Nomina operum ejus sunt:

De immortalitate animae contra Petrum Pomponatium, assertorem mortalitatis. Opus hoc Eminentissimo Cardinali Sigismundo Gonzagae dicavit. Incipit: Cum omnis opera, ac studium conferatur. Mantuae die 30 Martii anno 1319, in fol. [P. 342]

Conciones Quadragesimales. Incipiunt: Gentilis. Venetiis apud haeredes Scoti 1523, in 8.

Apologia adversus Martinum Lutherum, quod non sit abroganda Missa secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae ordinata, et quod verum Sacerdotium a Christo sit translatum in Petrum, et Successores ejus, ac denique quod Missa sit Sacrificium. M. S. in fol. In Bibliotheca Vintimiliana.

Apologia pro Alexandro Aphordisaeo de fato contra Petrum Pomponatium, sub titulo Ambrosii Partenopei, Eremitae, Sacrarum literarum Professoris. Opus hoc dedicavit Clementi VII Pontifici Maximo, et in sua dedicatione scribit, se fuisse apud ipsum Marchionis Mantuae Francisci Gonzagae Legatum, et rara benignitate exceptum. In Epistola ad Pomponatii auditores habemus notitiam ejus cognominis, nominat enim seipsum Ambrosium Flandinum, scripsitque jam senex. Nam dicit: licet enim, et libet adversus hostem veritatis dimicare, qui veritati mortalia inferre vulnera satagit: quam tantum cupimus illucescere, ut neque obtrectatorum linguam timeamus, neque laborem senex recusemus. M. S. exstat in nostra Bibliotheca Vintimiliae.

Constinctationes de vera et catholica fide, quibus artes primo, et doli aspidis surdae, et Lutheranorum deteguntur: demum quasi aeneis tormentis infaustum ac infame monstrum novem artubus compactum expugnatur. Opus hoc dicavit Joanni Matthaeo Giberto Celsissimo Episcopo Veronensi. Hoc M. S. cum prioribus asservatur Ventimiliae in nostra Bibliotheca.

Ambrosii Partenopei, Ordinis Eremit. Sancti Augustini, Episcopi Lamocensis Commentarius in quatuor dialogos Platonis adversus Georgium Trapezuntium. Praemittitur Epistola nuncupatoria ad Franciscum I Regem Francorum. Exstat in Bibliotheca regia Parisiis. Est Codex membr.

Adnotamenta in Platonis Alcibiadem, sive de natura hominis, et de voto. Dedicata sunt Comiti Planellae Jacobo cognomento Probo. Incipiunt: Praecellens tua virtus.

Comment. in Parmenidem, vel de uno omnium principio, et de Ideis. Friderico Gonzagae Marchioni Buzoli dicata. Incipiunt: Incipiunt: Sicuti ab ineunte aetate etc.

De mundi genitura, ubi sex dierum opera explanantur. Incipit: Gestiens ego vermiculus etc.

Sermones per Adventum usque ad Epiphaniam, quos dedicavit Friderico Gonzagae. Horum initium est: Qui triumphales arcus aut Columnas etc.

Conciones super salutationem Angelicam, et Canticum Mariae. Incipiunt: Duo mihi Creditores etc.

De tribus Magdalenis, et unica Magdalena.

Haec omnia teste Josepho Pamphilo in nostra Bibliotheca Mantuae videri possunt.

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri.

Hippolytus Marraccius in Bibliotheca Mariana.

Petrus de Alpha in Bibliotheca Conceptionis.

Nicolaus Tappi in Bibliotheca Neapolitana, pag. 11.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 109. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 25. Antuerpiae 1613. [P. 343]

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 36. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 42, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 46. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 538, num. 11 et tomo VIII, pag. 42, num. 35.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 53.

**************************************************************

de Flandria Guilielmus, natione Germanus, Patria Belga Flander, Alumnus Provinciae Belgicae, vixit Saeculo 14. Vir in enodandis difficilioribus Sacrae Scripturae locis valde felix, qui se posteris memorabilem fecit per: Commentaria in Apocalypsim. M. S. hoc exstabat Gandavi in Bibliotheca nostra.

Antonius Sanderus de claris Flandris.

Franciscus Swertius in Athenis Belgicis.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 308, col. I. Madriti 1644.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 1971. Lipsiae 1751.

**************************************************************

Flete, vel Flaeteus, aut Flataeus Guilielmus, natione Anglus, Alumnus Provinciae Anglicanae, vixit Saeculo 14. Vir, qui vitae probitati, pietati, et dono prophetiae bonarum artium studium conjunxit: nam divulgata in Angliam usque fama, quod Patres nostri Iliceti strictiorem observent normam vivendi, obtenta licentia se illuc contulit, ibique reliquos vitae annos in contemplationibus, continuis precibus, et corporis macerationibus insumpsit; eapropter a S. Catharina Senensi ita aestimatus est, ut in defectu proprii sui Confessarii eidem confessa fuerit, et saepius scripserit. In testimonium hujus veritatis quinque solum in medium produco Epistolas. Prima exstat sub titulo F. Guilielmi de Iliceto fol. 90 a tergo: in qua illum rogat, ut ipse, et Fr. Antonius nempe Niciensis, Fr. Felix de Massa, et Fr. Joannes Tertius de Senis, ac alii Deum orent, ut pax fiat inter Pontificem, et eos, qui per vim Sacerdotes cogebant ad Sacra celebranda interdicti censura contempta. Secunda fol. 152 in ea ipsum et Fr. Antonium ad perfectionem hortatur. Tertia fol. 156 illum in principio vocans charissimum ac dilectissimum Patrem ac filium in Christo Jesu, atque certiorem faciens Judicem Arboreae, et Genuensem Rempublicam paratos esse ad quandam expeditionem contra infideles, et petit, ut curet Epistolae latorem Matthaeum Forestanum juvenem ad Religionem admitti etc. In fine confortate et benedicite Fr. Antonium in Christo Jesu mille et mille vicibus. Quarta fol. 157, in qua petit, ut ipse, et alii supra nominati pro pace obtinenda orent. Quinta eodem fol. a tergo [P. 344] ad ipum, et Fr. Antonium monens, ut e solitudine egrediantur, et Urbano VI ipsos vocanti in Ecclesiae utilitatem obsequantur. Quo anno, et loco viam universae carnis ingressus sit, scriptores non conveniunt. Ambrosius Landuccius in Sylva Italica pag. 103, et in latina pag. 95, eum Iliceti anno 1380 obiisse scribit. Noster Aloysius Torelli in suis Saeculis Augustinianis ad annum 1381 arbitratur Flaeteum post mortem S. Catharinae Senensis in Angliam rediisse, ut ibi reformationem Iliceti apprehensam, et exercitam induceret, eumque anno 1381 ad coelum migrasse; rationem autem hoc asserendi inde desumit, quia Iliceti in libro defunctorum nulla de ejus obitu, aut sepultura fit mentio, quod tamen de Religioso, qui cum fama sanctitatis decessit, prudenter supponendum est. Dominicus Antonius Gandolfus Guilielmum anno 1383 ad beatam vitam translatum fuisse ex aliquo M. S. Senensi deducit. Illorum quae scripsit, seriem hic damus:

Epistola ad Ordinis Provincialem. Incipit: Obsecro in Christo Iesu, quatenus etc.

Epistola ad Doctores seu Professores Angliae Ordinis nostri. Incipit: Cum timore et reverentia etc.

Epistola ad Fratres in communi. Incipit: Ait Apostolus, spectaculum etc.

Liber Epistolarum ad diversos etc.

Praedictiones ad populum Angliae.

Oposculum M. S. cujus titulus charactere rubro formatus ita sonat: Incipit: Sermo in reverentiam B. Katharinae de Senis. Compositus circa annum Domini 1382 per quendam magnum Servum Dei Anglicum, qui vocatus est Guilielmus de Anglia, Ordinis Heremit. S. Augustini, et qui circa civitatem Senarum in quodam conventu dicti Ordinis Sylva lacus appellato, cum renuntiasset Magisterio Theologiae, et propriae Patriae, ac omnibus, heremiticam et sanctissimam vitam duxit, ibidem temporibus supra dictae B. Katarinae, cujus se indignissimum filium appellabat, post eam annis pluribus supervixit, ac obiit aetatis annorum septuaginta vel circa, cum migrasset praefata B. Virgo ad sponsum suum. Codex hic asservatur in Coenobio S. Dominici Senarum. Praeter nunc:

Oposculum M. S. aliud exstat in archivo primum nominati Coenobii ad S. Dominicum Senis, cujus titulus est: Incipit: quaedam narratio specialis doctrinae, sive documenti facta anno Domini 1376, die 7 Januarii, per supra dictum Fratrem Guilielmum Anglicum magnae scientiae et sanctitatis virum, quam doctrinam, et documentum ipse tunc habuit a B. Matre, et virgine Katharina de Senis oraculo vivae vocis, et in scriptis reduxit, ejus initium est: Dixit S. Mater narrans de se etc.

Ioannes Baleus in cathalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae cent. VI, pag. 476. Basileae 1559.

Ioannes Pitsaeus de Scriptoribus Angliae aetate 14. [P. 345]

Thomas Tannerus in Bibliotheca Britannico Hibernica, pag. 288. Londini 1748.

Abraham Bzovius in vita D. Catharinae Senensis.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 255, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 302, col. II. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VI, pag. 505.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo III, pag. 168, col. II. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 638. Lipsiae 1750.

Aegidius Viterbiensis in Paneg. Ilicetano.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 59. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 85. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 17. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 283, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 262. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 199, a num. 3 usque ad 10; in Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 153. Romae 1704.

**************************************************************

de S. Flora Antonius, natione Italus, Alumnus Provinciae vallis Spoleti, Filius Coenobii Amerini, vivebat adhuc Saeculo 15. Vir dissertissimus, non minus vita quam eloquentia insignis, et ideo sacris in rostris audientibus gratissimus, qui nominis sui Famam memoriae prodidit per: Dominicale et Quadragesimale, quae M. S. S. in nostro monasterio Fulginatensi ad S. Augustinum asservantur.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 53, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 73. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 388, num. 8; in Bologna 1680.

**************************************************************

de Florentia Ambrosius, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini ad S. Spiritum, vixit Saeculo 15. Vir doctrina, perorandi facundia, et vitae sanctimonia eximius, praeclarissima sui ingenii dedit monumenta per: Sermones quadragesimales, qui Florentiae in Conventu ad S. Spiritum exstant.

Guilio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 30, col. II.

Michael Pocciantus in catalogo illustrium Scriptorum Florentinorum.

Antonius Possevinus, tomo I apparatus Sacri.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 25. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 26. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 12, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 45. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 346] de Florentia Benedictus, natione Italus, Patria Florentinus, Alumnus Provinciae Pisanae, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 15. Vir in omni literatura exercitatus, Rhetor perfectissimus, et inter Concionatores notissimus, qui memoriam suam vivacem reddidit per:

Quadragesimales, seu conciones per totam Quadragesimam.

Guilio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 89, col. II.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 113, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 121. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Florentia Dionysius, natione Italus, Patria Florentinus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Pisaurensis, vixit Saeculo 15. Vir admirabilis ingenii, doctrinae singularis, et exquisitus Philosophus, qui Bononiae in Academia multis annis Professor publicus Philosophiae exstitit, seque magnum ostendit Philosophum, cujus testimonium perhibet: Comment. in libros Aristotelis, qui parva naturalia nominantur, et Pisauri in nostra Bibliotheca M. S. habetur.

Guilio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 148, col. II.

Michael Pocciantus in catalogo illustrium Scriptorum Florentinorum.

Antonius Possevinus, tomo II Bibliothecae selectae libro XII, cap. 14.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 80. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 63. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 200, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 171. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 749, num. 25; in Bologna 1680.

**************************************************************

de Florentia Gratia vel Gratianus Castellani, natione Italus, Patria Hetruscus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini ad S. Spiritum, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister, vir, qui suo tempore prudentia, doctrina, ac in tractandis summis negotiis dexteritate adeo eluxit, ut a Summo Pontifice Legatus ad Florentinos, et a Republica Florentina Orator ad Joannem Galeatium Ducem Mediolanensem missus fuerit. Anno 1394 erat Provincialis Provinciae Pisanae cum tam felici successu, ut a Bonifacio IX licentiam obtinuerit in villa Marcialla Florentinae dioecesis monasterium erigendi pro nostris: nam anno 1382 communitas villae Marciallae a Senatu Florentino facultatem obtinuit Ordini nostro donandi Ecclesiam et Hospitale S. Mariae, ut Fratres nostrae Provinciae Pisanae ibi fundare possint Conventum. Qui autem ad opus hoc exequendum [P. 347] necessario requirebatur licentia Summi Pontificis, hanc impetravit Gratianus Provincialis, ut ex subjecta Bulla patet, quae ita sonat: Bonifacius Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Priori Provinciali, et Fratribus Ordinis Eremit. S. Augustini Provinciae Tusciae, secundum morem ipsius Ordinis salutem, et Apostolicam benedictionem. Sacrae Religionis, sub qua mundanis abjectis illecebris cum adjectione voluntariae paupertatis, virtutum Domino in humilitatis spiritu devotum, et sedulum intenditis famulatum, merita promerentur, ut Apostolica sedes vos, et vestrum Ordinem favoribus benignis confoveat, et specialibus gratiis prosequatur, in illis prosecuti, per quae cultus Divini nominis augeatur, vosque piae vitae studio vobis ipsis, et aliis fidelibus ad animarum salutem proficere valeatis. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Universitatis villae Marciallae Florentinae dioecesis petitio continebat, quod olim a tempore, cujus contrarii memoria non habetur, per homines dictae villae eo quod villa ipsa a Parochiali Ecclesia, quae per unum milliare distabat, prout distat, quoddam Oratorium ad honorem B. Virginis gloriosae fundatum, et in eodem Oratorio quam plura altaria diversis temporibus canonice erecta, et in eis divina officia per Clericos maxime Saeculares, per dictos homines ad hoc electos, celebrata fuerunt. Cum autem sicut eadem petitio subjungebat, ipsa Universitas desiderans praefatum Oratorium aliquibus Religiosis assignare, pro parte ipsorum Universitatis, Nobis humiliter fuit supplicatum, ut vobis Oratorium ipsum, cujus fructus, redditus, et proventus decem florenorum aureorum valorem annuum non excedunt, recipiendi, et juxta illud, pro usu, et habitatione vestris unam domum cum Ecclesia, campanili, campana, et aliis necessariis officinis construendi, et perpetuo retinendi licentiam concedere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati, vobis recipiendi Oratorium ipsum, et prope illud domum cum Ecclesia, campanili, campana, et aliis necessariis officinis construendi, et perpetuo retinendi, jure tamen parochialis Ecclesiae, et cujuscunque alterius in omnibus aliis semper salvo auctoritate Apostolica tenore praesentium licentiam elargimur, non obstantibus fel. recor. Bonifacii Papae VIII praedecessoris nostri constitutione prohibente, ne Religiosi Ordinis [P. 348] mendicantium loca de novo recipiant, vel recepta mutare valeant absque sedis Apostolicae licentia speciali faciente plenam et expressam de prohibitione hujusmodi mentionem, et aliis constitutionibus Apostolicis contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum 5 Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno 5. Obtenta hac Bulla eam Reverendissimo Episcopo Florentino praesentavit supra dictus P. Mag. Fr. Gratia Castellani, et dato ab eo consensu Conventum erexit. Quot autem annis a nostris fuerit possessus, et utrum nostri propter tenues redditus non sponte discesserint, vel ex infortunio perierit, invenire non potui. Aloysius Torelli in Saeculis Augustinianis scribit, quod de facto non amplius ad Religionem nostram pertineat, quod eo libentius credo, quia eruditissimus Historiographus noster F. Mag. Thomas de Herrera in suo Alphabeto Lit. M. de monasteriis nostris hujus Conventus nullam mentionem facit. Redeamus igitur ad nostrum P. Mag. Fr. Gratianum Castellani, et referamus partus ingenii, quos dedit, sunt autem:

Lectiones Theologicae.

Quaestiones super libros sententiarum. Exstant M. S. S. in nostra Bibliotheca Florentiae ad S. Spiritum.

Guilio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 315, col. II.

Michael Pocciantus in catalogo illustrium Scriptorum Florentinorum.

Raphael Badius in catalogo Theologorum Florentinorum.

Carolus du Fresne in suo glossario ad Scriptores mediae, et infimae latinitatis.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VII, pag. 241.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo III, pag. 83, col. II. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1138. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 73. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 24. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 306, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 245. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 195, num. 19; pag. 329, num. 24, 25 et 26; in Bologna 1680.

**************************************************************

de Florentia Simon, natione Italus, Patria Hetruscus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 16. [P. 349] S. Theologiae Magister, vir a probitate morum, rara doctrina, et omnibus scientiis summopere laudandus, bina vice interfuit Concilio Tridentino, in quo duas habuit conciones, teste nostro Angelo Rocca. In Registris Ordinis legitur, quod die 27 Junii anno 1557 Reverendissimus P. Christophorus Patavinus Generalis ex obedientia ei imposuerit, ut rursus curam Conventus Salernitani in se susciperet, quia Reverendissimus Archiepiscopus Salernitanus, Hieronymus Seripandus, eum singulari proseguebatur amore, propterea idem Generalis die 9 Junii anno 1560 Simoni licentiam dedit, ut apud Reverendissimum Archi-Episcopum Seripandum manere possit pro spirituali ipsius consolatione, et studiorum adjumento. Anno 1567 Coenobium Florentinum moderabatur, et die 13 Decembris anno 1568 piissime defunctus est. Felicis ingenii sui dedit argumenta duas orationes, quas in Concilii Tridentini sessionibus habuit:

Primam dixit in lingua latina die 11 Februarii 1562, feria quarta Cinerum.

Alteram in idiomate Italico eodem anno die 26 Julii. Dominica decima post Pentecosten.

Guilio Negri nell’Istoria degli Scrittori Fiorentini, pag. 504, col. II.

Michael Pocciantus in catalogo illustrium Scriptorum Florentinorum.

Angelus Rocca in Indice Concionum habitarum.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 124. Romae 1581.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 401, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 630. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 505, num. 28; in Bologna 1686.

**************************************************************

Flores Henricus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister semel, iterumque Regalis Collegii Complutensis Rector, ejusdem Universitatis Doctor Theologus, et Cathedraticus Theologiae, maximo cum honore Provinciam suam moderatus est, et orbi literato in sui memoriam typis consignavit Hispanice:

Espanna sagrada, seu Hispaniam sacram in XI tomis consistentem, quorum I et II Madriti 1747, III 1748, et ultimus 1753 in publicum prodiere. Tomus primus continet clavem Geographicam, et Geographiam Ecclesiasticam Patriarcharuum cum origine dignitatum Pontificiarum contractam ad Ecclesam Hispanicam, divisiones item Provinciarum horum regnorum antiquarum. Dedicatus est Verbo aeterno incarnato Jesu Christo, Deo, et homini vero. In Prologo totius operi brevem delineationem proponit, quam hic quoque contractam exhiberi operae pretium erit: Primus igitur tomus Geographiae. Chronologiae alter destinatus est. Tertius occupatur in ipsis originibus Ecclesiae, et praedicatione Apostolorum, in quo animum approbasse sperat nullo partium [P. 350] studio, ne ipsius quidem Patriae amore corruptum: proxima cura fuit assignare originem, et terminos primis Episcopatibus, unde tanquam a capitibus quibusdam, seu stirpibus pendet historia Ecclesiastica. Constitutis sedibus Episcoporum tractat originem; et institutionem Provinciarum seu Metropoleon, quod unum obscurissimorum capitum historiae esse fetetur. Tum examinat divisiones antiquas Provinciarum et Episcopatuum ab initiis Constantini M. usque ad Vambam, Vuambam, seu Bambam, ex rustico regem Hispaniae ab anno 672 ad annum 680. Haec tomo tertio. Quarto incipit agere de unaquaque singulatim Provinciarum quinque antiquarum, Hispania citeriore et ulteriore, Baetica, Lusitania, et Terraconensi. Harum considerat limites, praerogativas, antiquitatem, forum, metropoleos, et quae propria fuerint cuique, non modo quatenus Provinciae caput esset, sed etiam quatenus Episcopatus. Cuiusque Provinciae duplex conditio describitur, antiqua ab suo cujusque initio inde ad finem Gothorum. Hic suffraganei memorantur cujusque Provinciae, referuntur (ad evitandas controversias de praerogativa uniuscujusque, et loco antiquiore) elementorum ordine singulae Ecclesiae, antiquitas earum ex Conciliis et genuinis monimentis declaratur. Ubique Geographiae ratio habetur, utrum eandem sedem servarit, utrum alii alio tempore Metropoli attributa sit? num Conciliis, sanctis hominibus, rebus memorabilibus illustrata sit? Ponuntur denique Praelatorum, quos quaeque habuit, catalogi. Post antiquae conditionis descriptionem Provinciae (hoc est) Metropoleos suis cum Suffraganeis, sequitur nova conditio, ab eversione Hispaniarum per Mauros ad saeculum usque praesens: indicantur diversi diverso tempore limites, Episcopatibus nunc divulsis, nunc coalescentibus, instaurationes, novae erectiones, et quidquid ad faciem praesentis conditionis pertinet. Incidunt hic, et immiscentur variae disputationes de Conciliis, de Chronologia Ecclesistica, de actis quibusdam, et Praelatis etc. Succedent Provinciis ita tractatis Ecclesiae exemptae, vel ex suffraganearum ordine ad Metropoleon honorem adductae, adhibita hic etiam illa temporis distinctione, ne misceantur, quae ante Maurorum irruptionem facta sunt cum his, quae ad alteram recentiorem periodum pertinent. In hac recentium classe Metropoleon duo quasi aperiuntur theatra, quorum prius Ecclesias habet continentis Hispaniae, Portugalliaeque; altera complectitur Patriarchatum Romanum in dominis utriusque regni per orientalem pariter, et Occidentalem Indiam. Haec est summa operis, et velut forma, quam author secutus est. Tomus secundus continet chronologiam historiae antiquae horum regnorum, applicatam ad Concilia et Reges: declaratur vera ratio aerae Hispanicae cum monimentis quibusdam adhuc ineditis, tum tabulis reductionum etc. De quibus breviter referendum est. Dedicatus est hic tomus semper Augustae et semper Virgini Matri Dei Mariae Dominae nostrae, Imperatrici Coeli et Terrae. Huic tomo occasionem dedit, liber anno 1744 editus, cujus titulus: Obras chronologicas de Don Gaspar Ibannez de Segovia, Marqués de Mondeiar. Edidit illum cum censura nomine Academiae Valentinae peracta vir summus, et de Hispanici nominis gloria, de Hispanicae literaturae apud exteros notitia, meritissimus Gregorius Mayans y Sciscar. Huic porro operi propositum est ostendere, illos triginta octo annos aerae Hispanicae, quos communis persuasio a Christi annis retro numerat, non a nativitate, sed a conceptu Domini esse ducendos, seu Incarnatione, cum Incarnatione Dominicae annos numerare, non nativitatis docuerit Dionysius Exiguus. Hic mos, cum per plura saecula ultra Gothorum etiam dominatum duraverit, ad vulgatam hodie rationem nativitatis annos numerandi non 38, sed 39 annos esse adiiciendos, ut aerae annum habeas, quoties sermo sit de eventu, [P. 351] qui post 25 diem Martii (Conceptus Dominici diem) contigerit. Proposuerat cum diffidentia quadam, et modesta dubitatione sententiam Illustrissimus Mondeiarius; sed majori cum asseveratione et argumentis eam novis stabilivit Mayansius. Noster Henricus Flores vero, quia vidit omnem Chronologiam, et infinitos pene numeros, titulosque hac ratione mire turbari, magna operae pretia putavit eam funditus everti. Duo itaque capita suae disputationis facit noster Flores, primo ut contra Mondeiarium ostendat, non distinctos esse antiquitus nativitatis, et Incarnationis annos; deinde ut quae ex inscriptionibus, chronicis, et monumentis aliis a Mayansio proferuntur argumenta, ea ita elevet, ut iisdem argumentis demonstret, aeram Hispanicam non nisi annis 38 nativitatem Domini praecedere. Non ferunt rationes nostrae omnem argumentationem persequi, cum praesertim non sit copia operis, contra quod disputatur. Itaque haec sufficiant. Tomus tertius continet praedicationem Apostolorum in Hispania, propagationem Christianae Religionis a Saeculo inde primo, originem, progressum, et mutationem missae antiquae in his regnis, scriptoribus integrae fidei, et documentis authenticis omnia confirmata. Ex Prologo notandum, quod Sancta Ecclesia Hispaniensis merito gloriari possit de unione adeo perpetua cum sede Romana, ut nunquam neque errorem, neque schisma foverit: accedit gloria antiquitatis, cum quo tempore ad Jordanem sonuere voces primorum Praeconum gratiae, eodem Iberus verba filii tonitruum perceperit. Agnoscunt lectores Jacobum Apostolum, et habent specimen magnificentiae Hispanicae. An S. Petrus in Hispania fuerit? ita disputat, ut neget idoneum illius traditionis fundamentum esse. S. Pauli praedicationem testantur Patres graeci et latini, itemque Hispanici antiqui; sed disputatur, utrum Ecclesias ibi fundarit? Nihil certi extricat: sed fortiter disputat contra eos, qui Narbonensi Ecclesiae ex ficta charta Stephani VI non Tarraconensem modo, sed totam Hispaniam subiiciunt: ne iter quidem fecisse per Gallias vel Paulum, vel Apostolicos viros concedit, sed navibus ait illos appulisse. Omnibus autem viribus propugnat pro adventu, et praedicatione S. Jacobi, quae ita ab aliquo tempore agitata est controversia, ut apud quosdam adfirmatio quaestionis sufficiat ad abjudicandam adfirmanti criticam facultatem; apud alios, qui negant quaestionem, eo ipso duri judicii, et contentiosae aemulationis rei agantur. Alii eo progressi ultra terminos, ut pro fabula totum tractarent. Alii cum sacram putarent rem ipsam, improvide eam fabulis contaminarunt. Mediam viam probat Floresius noster: neque enim inquit, adoptandae sunt imposturae, neque adeo auctoritate caret adfirmatio, ut non ex lege criticae artis negationi sit praeferenda. Sequendam igitur sibi ducit regulam, ut antiquissima, et universalis, et moribus utilis traditio retineatur, dum rebus convincatur manifestis; quidquid autem fabulosum esse vincitur, illud nulla tueatur praescriptio. Rem non novam, sed memorabilem non una de causa breviter repetendam esse judicio. Quietus habuit Hispaniam suam S. Jacobus quindecim Saeculorum et omnium hominum sententia, dum anno 1593 publicaretur Madriti Garziae de Loaisa, qui post fuit Toletanus Archi-Episcopus, collectio Conciliorum, cui inseruit etiam librum de Primatu suae Ecclesiae, in quo ex M. S. ipsius Toletanae Ecclesiae protulit disputationem Roderici, Archi-Episcopi Toletani in Concilio Lateranensi IV habitam inter alia contra Archi-Episcopum S. Jacobi Compostellae, cum ille suam Ecclesiam propter ipsum Apostolum nulli cedere vellet, Rodericus autem diceret, datam quidem Apostolo potestatem eundi in Hispaniam, sed ab Herode occupatum, et interfectum, ire non potuisse: se etiam cum puer esset, de illo adventu S. Jacobi inaudiisse, sed illam vetularum modo, et Sanctularum aliquot narrationem fuisse. Sic discusisse Loaisa judice dicitur Rodericus [P. 352] postulationem Archi-Episcopi S. Jacobi. Ab hoc velut signo dato mutata subito scena. Baronius Cardinalis, qui ad eum diem traditionem antiquam defenderat, mutata sententia, incepit et ipse dubitare. Vid. an. 816, num. 68, quod causa fuit, ut Clemens VIII verba Breviarii in sententiam negantem mutaverit, cui rei, cum vehementer per Legatos reclamaret ipse Rex Hispaniarum, varia tentata sunt. Denique in Congregregatione peculiari, Decretum 1625 et Antuerpiae 1628 editum in fol. die 25 Julii, Lectione V. Mox in Hispaniam profectus, ibi aliquos ad Christum convertit, ex quorum numero septem postea Episcopi a B. Petro ordinati, in Hispaniam primo directi sunt. In Martyrologio Romano Antuerpiae 1586, in 8, atque adeo ante motam Controversiam in urbe ditionis Hispanicae edito, die 25 Julii ita legitur: S. Jacobi Apostoli fratris S. Joannis Evangelistae, qui prope festum Paschae ab Herode Agrippa decolatus est, ejus sacra ossa ab Hierosolymis hac die ad Hispanias translata, et in ultimis earum finibus apud Gallaeciam recondita, celeberrima illarum gentium veneratione, et frequenti Christianorum religionis, et voti causa illuc adeuntium concursu pie coluntur. Si Baronius Martyrologium hoc legisset, nullum dubium est, quin mansurus fuisset, in prima illa sententia, quam in notis ad Martyrologium, et in primo Annalium tomo posuerat. Miratur itaque noster Henricus Flores, quod postea tamen aliqui fuerint, qui Hispanis de suo Jacobo controversiam moverent, inter quos praecipui sunt Fr. Michael de S. Maria, Academicus Lusitanus, de unico in Hispania Praedicatore, et Natalis Alexander tomo III, Disset. 15. His respondit peculari libro 1682, edito in 4, Marchio de Mondeiar. Hoc opus cum pervenisse videatur ad Constantinum Roncagliam, qui in ultima adnotatione ad laudatam Alexandri Natalis dissertationem dicit, constare hodie inter Criticos non venisse S. Jacobum in Hispaniam, noster Floresius necesse duxit, dispicere de novo, si veros Criticos se gerant in hac causa, qui negant, et Natalis Alexandri argumenta examinare. In primis ostendit, Apogryphum et dubiae admodum fidei esse scriptum a Loaisa productum, nec interfuisse Rodericum Toletanum Archi-Episcopum Lateranensi Concilio, quod ab Innocentio III habitum est. Dein noster Henricus opinionem suam demonstrat ex officio Muzarabum, in quo sequens legitur Hymnus: Magni deinde filii Tonitrui / Adepti fulgent prece matris inclytae, / Utrique vitae culminis insignia: / Regens Joannes dextra solus, Asiam, / Et laeva Frater potitus Hispaniam. Certum est, quod ante inventum corpus S. Jacobi, quod Saeculo VIII contigit, adventus illius in Hispania creditus sit. Jam propagationem Christianae Religionis in Hispania Floresius prosequitur a Saeculo I, agitque cap. 4, pag. 144, de viris Apostolicis qui cum Torquato venisse in Hispaniam dicuntur, nempe de Tesiphonte, seu Ctesiphonte, Secundo, Caecilio, Indalecio, Esicio et Eufrasio. Fundus traditionis est, Missa illa, seu Liturgia Muzarabica, et Martyrologia antiqua. Hi Episcopi ante a S. S. Petro et Paulo Romae creati, Gadibus cum appulissent, totam mox Hispaniam ad fidem traduxisse memorantur. His adjungunt Muzarabes S. Gerontium Italiae Episcopum, et S. Mancium Eborensem, aliosque. S. Eugenium autem primum Archi-Episcopum Tolentanum fuisse asserit. Postea sequitur dissertatio historico-chronologica de Missa antiqua Hispaniae, Conciliis, eventibusque circa illius institutionem, et mutationes. Mirum profecto est, quod, postquam eruditissimus P. Joannes Pinius S. J. Theologus tomo VI [P. 353] Julii Actorum Sanctorum Antuerpiensium anno 1729 edito praefixit tractatum, quem vocat praeliminarem historico chronologicum de Liturgia Mozarabica, cui anno 1746, Romae II tomis in fol. addidit opus, cujus titulus: Liturgia antiqua Hispanica Gothica Isidoriana, Mozarabica Toletana mixta, illustrata, his non obstantibus noster Floresius hoc argumentum denuo post clarissimum Pinium in se susceperit tractandum. Nominum hujus Liturgiae rationem reddit hanc: vocatur Gothica, quod tempore, quo hi Reges tenuere Hispaniam, praesertim innotuit. Toletana, quod illa urbs caput regni tum esset, quod Toletano Concilio IV communis facta est haec Liturgia Hispaniae, et Galliae Narbonensi. Maxime controversum est Muzarabum nomen: sed fere convenit hodie esse proprie Musta formatum analogia Arabica ex participio (xmae conjugationis) nomen, quo significentur Arabicae genti adscripti, facti per legem Arabes, jurium gentilium participes. Breviter jam indicabo, quae Floresius in hac materia confecerit, aut confecisse videtur. Secundum illum ergo ritus Gothicus fuit primus ipse Romanus, ita habet pag. 209, itaque quoad caput rei hic convenit inter Galliam quoque et Africam, sed non recepit Hispania normam a Gallis. Gothicum officium fuisse ipsum Romanum novis argumentis ostendit. Differentia quae post intercessit, non in Hispania orta, sed Romae per varias Constitutiones Pontificum pag. 217 fatetur, non plane semper consensisse inter se Hispanicas Ecclesias, ejusque diversitatis causas inquirit enarrandis Conciliorum ea de re Constitutionibus. Pag. 234 legitur, quod S. Isidorus non fuerit auctor ritus antiqui Hispanici, quia ipso vivente jam floruit; neque quod Saeculo VII Hispania usa fuerit ritu seu officio Romano, excepta Bracarensi Ecclesia. Quale fuerit officium Gothicum, ex Concilio Toletano IV, et S. Isidori operibus eruitur. Vide pag. 241. Teste pag. 262, non constat, errores habuisse Saeculo VIII Missale Muzarabum; agiturque de Elipando, et Francofurtensi Concilio, et S. Gregorio VII. Pag. 272 scribit, quod Officium Muzarabum anno 924, Romae probatum fuerit, et leges civiles Cataloniae mutatae anno 1068, non item ritus Ecclesiae. Pag. 288 refert, quod in Concilio Jacensi nihil definitum contra Officium antiquum, neque Gregorium VII, qui coepit federe anno 1073 potuisse scribere ea de re, et gratulari Ramiro Arragoni mortuo anno 1063; sed Sanctius Ramirus est modo dicti filius, quem S. Gregorius laudat propter receptum ritum Romanum Gothico abrogato. Pag. 297 habetur, quod anno 1071, die 22 Martii in Arragonia officium Romanum introductum sit. Hic tomus plures habet appendices, e quibus magis memorabiles proferam. Prima agit de Officio Muzarabum applicato ad sestum septem Apostolicorum quoad vesperas, Matutinum, laudes, et Missam. Hoc non specimen modo nobilis monimenti Ecclesistici est, sed continet probationem antiquarum traditionum de S. Jacobo, et septem Apostolicis. Probabile nostro Floresio videtur, hoc officium compositum in urbe Gaditana, et inde per Hispaniam reliquam manasse. Secunda exhibet vitam S. Torquati et Sociorum ejus ex lectionario Complutensi, cum variis lectionibus, et annotationibus. Tertia tractat de Missa Apostolica, et septem Apostolicis ex codice Conciliorum Monasterii Scorialensis, qui Aemilianensis dicitur, cum animadversionibus. Quarta continet vitam S. Torquati et Sociorum eius scripta a Manuele Cerratense, cujus vitarum S. S. hic datur notitia. Quinta producit Epistolam S. Gregorii VII scriptam anno 1074 ad Alphonsum et Sancium, Reges Hispaniae, et Episcopos in illorum dictione constitutos, in hac hortatur illos, ut Matrem suam Romanam Ecclesiam agnoscant, Romanae Ecclesiae Ordinem, et officium recipiant, non Toletanae, vel cujuslibet aliae etc. Et haec sunt notabiliora Hispaniae Sacrae nostri Henrici Flores in idiomate Hispanico exaratae. [P. 354]

In Fasciculo XII, seu anni 1754, Relationum Gottingensium de libris novis, pag. 388.

Gottingae sumptibus Eliae Luzac.

**************************************************************

Floridus Ambrosius, natione Italus, Patria Patavinus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Patavini, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, eluxit acutus Philosophus et profundus Theologus, cujus testimonium perhibent:

Comment. in libros sententiarum volumina quatuor, in fol. M. S. S. exstant in nostra Bibliotheca Patavii.

Praelectiones casuum conscientiae 1602, in 4. Pariter existit in nostra Bibliotheca Patavina.

Dialogismus de chirosophia naturali, in fol.

Iacobus Philippus Thomasinus in catalogo M. S. S. publicorum et privatorum Patavinorum, pag. 71, col. I.

Angelus Portenarius in Felicitate Patavina, libro IX, cap. 27.

**************************************************************

de Fogiadenis vel Fogliata Augustinus, natione Italus, Patria Cremonensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Ferrariensis, vixit Saeculo 16. Vir exemplaris vitae, et in exponendis Sacrae Scripturae mysteriis admirabilis, in Conventu Ferrariensi mors ei oculos clausit. Plura suae scientiae monumenta elucubravit, inter haec sunt:

Expositiones in orationem Dominicam.

In salutationem Angelicam.

In Symbolum Apostolorum.

Franciscus Arisius in Cremona litterata.

Ludovicus Cavitelli in Annalibus Cremonensibus, ad annum 1533.

Fabianus Iustiniani in Indice universali Alphabetico.

Georgius Draudius in Bibliotheca classica.

Hippolytus Marraccius in Bibliotheca Mariana.

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 111. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 24. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 36. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 58, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 97. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 219.

**************************************************************

Folquerius Jacobus, natione Gallus, Patria Tolosanus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii Parisiensis ad S. Augustinum, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, vir in Sanctis Patribus [P. 355] et Sacrarum literarum studiis eruditus, publicae communitati commune fecit:

Viridarium Gregorianum, sive Biblia Gregoriana. Epistolam dedicatoriam, methodumque operis exhibet noster Jacobus Hommey in suo supplemento Patrum et Conciliorum, quod Daniel Hortemels Parisiis 1686, in 8 impressit. M. S. asservatur in nostra Bibliotheca in magno monasterio ad S. Augustinum Parisiis sub hoc titulo: viridarium Gregorianum, seu Biblia Gregoriana, Jacobo Folquery, Eremita Augustiniano, Doctore Tolosano, collectore. Scripsit, perfecitque opus anno Domini 1345 in Mense Aprili, ac dicavit Summo Pontifici Clementi VI.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VI, pag. 528.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 659. Lipsiae 1750.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 191. Romae 1704.

**************************************************************

Fonseca Christophorus, natione Hispanus, Patria Toletanus, natus in oppido S. Eulaliae, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Conventus Toletani, adhuc in vita degebat Saeculo 17. S. Theologiae Doctor. Erat insignis Verbi Divini disseminator. Anno 1607 Reverendissimus P. Mag. Prior Generalis Hippolytus Fabranus post obitum P. Provincialis Christophorum Rectorem Provinciae Castellae constituit. Die 27 Decembris anno 1612 diem extremum clausit aetatis 71. Sequentia edidit opera:

Sermones varios de amore Dei, lingua Hispanica impressos Barcinone 1599 apud Sebastianum de Cornellas.

Conciones in Dominicas et festos dies, quae Parisiis exstant in linguam Gallicam versae 1610 et in lingua Italica in nostra Bibliotheca Monachii sub hoc titulo: Discorsi scritturali e morali sopra gli Evangeli correnti di tutto l’anno divisi in tre parti. In Venetia 1622, in 4.

Vitam Christi in tres partes divisam, in quarum prima fuse describit vitam Christi, quam dicavit Illustrissimo D. D. Joanni Mendoza Gusmam, Comiti de Orgas. Toleti 1596, et Madriti 1601. In secunda agit de miraculis Christi, quam dicavit Reverendissimo ac Eminentissimo D. D. Bernardo Roxa, Archi-Episcopo Toletano, et S. R. E. Cardinali. Madriti 1603. In tertia tractat denuo de miraculis Christi, dedicata Reverendissimo D. D. Henrico Enriquez, Episcopo Osmano Ordinis nostri. Madriti 1603 et 1605.

Theatrum amorum, impressum Ingolstadii 1623. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.

Sermones quadragesimales, Hispanice. Madriti 1614, per Alphonsum Martin.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 186, col. II.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 99, col. II, a Paris 1718.

Henningus Witte in Diario biographico ad annum 1612. [P. 356]

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 661. Lipsiae 1750.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 55. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 151, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 142. Bruxellis 1654.

**************************************************************

de Fonseca Emmanuel, natione Lusitanus, Patria Transtaganus de villa viciosa, Alumnus Provinciae Goensis, Filius Coenobii Goensis, vixit Saeculo 17. Post Professionem, quam die 9 Januarii anno 1616 in Lusitania emisit, in Indias profectus est, ibique in Conventu Goensi ad Superos abiit, vir bonitate, praestantiaque ingenii nulli secundus, accuratus Sanctorum Patrum indagator posteris reliquit: Annotationes super opera S. Joannis Chrisostomi, tom. III. M. S. hoc exstat in Bibliotheca Dominae nostrae Ulyssippone.

Didacus Barbosa in Bibliotheca Lusitana, tomo III, pag. 269, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

Fonseca sive Aegidius a Praesentatione, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Conimbricensis, in qua Universitate ad decrepitam usque aetatem primarius Theologiae Professor exstitit, Provinciam Lusitaniae summo cum honore, amore, et commodo subditorum gubernavit. Erat vir eruditissimus, et in Theologicis disciplinis nulli secundus, de cuius scriptis exstant:

Primas Augustinianaeus. Coloniae 1627, in 8. Habetur in nostra Monachii.

Apologia, seu defensorium Ordinis nostri.

Volumina III ad priores quinque Quaestiones Primae, Secundae S. Thomae. Primum Volumen editum fuit 1609, reliqua 1615. Conimbricae, in fol.

De voluntario et involuntario, tomi II.

De Incarnatione Verbi Dei.

De Eucharistia, tomi II.

De Sacrificio Missae.

Philosophia naturalis et supernaturalis.

Libri IV de Conceptione B. V. Mariae. Conimbricae 1617, in fol.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 5, col. I.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III. Lipsiae 1750.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 9. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 47. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 65, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 18. Bruxellis 1654.

**************************************************************

[P. 357] Fontanus Guilielmus seu Wellis, natione Anglus, Patria Sommersetensis, natus enim fuit in civitate Wells in Sommersetensi comitatu, inde cognomen adeptus est Fontanus, quia Wells Anglice idem est, ac latine fontes, erat Alumnus Provinciae Angliae, Filius Coenobii Linnensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, vir in disputando acutus, et in praedicando elegantissimus, ac ob evulgata sua opera valde celebris. Anno 1419 Wintoniae Patres nostri Capitulum Provinciale celebrarunt, in quo ex 75 Patribus vocalibus 38 quorum quindecim erant Magistri et Doctores Guilielmum, alii 37 e quibus novem etiam erant Magistri et Doctores, Joannem Bamburg in Provincialem elegerunt. Inde ortum est schisma in dicta Provincia, ad quod tollendum, in Capitulo Generali hoc ipso anno Aste habito, judices constituti fuere duo Visitatores, Mag. Henricus Colchester, et Joannes Brichebord, qui sententiam tulerunt in favorem Guilielmi Wellis, qui viginti prope annis Provinciae laudabilissime praefuit. Tandem plenus dierum, et meritis Lianae, uti ex Registris Ordinis habetur, anno 1423 ad coelum abiit. Varia exarasse perhibetur nempe:

Distinctiones in psalterium. Liber incipit: Per abyssum scriptura designat etc.

Comment. in septem psalmos poenitentiales.

Postillationes Evangeliorum.

Declamationes vulgares.

Actus Cursorios disputationum.

Ioannes Baleus in cathalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae centuria VII, fol. 558. Basileae 1559.

Ioannes Pitseus de Scriptoribus Angliae.

Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 47. Tiguri 1555.

In ipsa Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 266, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 315, col. I. Tiguri 1583.

Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 156. Dilingae 1565.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VII, pag. 510.

Joannes Dominicus Mansi in eadem Bibliotheca correcta illustrata, et aucta, tomo III, pag. 171, col. II. Patavii 1754.

Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 1882. Lipsiae 1751.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 70. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 87. Anturpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 22. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 309, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 236. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 491, num. 5; et pag. 493, num. 13, in Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 156. Romae 1704.

**************************************************************

[P. 358] Foresius Nicolaus, natione Italus, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii Aquaepedentani, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, in studiis Philosophico et Theologico insigniter enituit. Anno 1469 erat cursor in studio Perusino. Postea ab anno 1487 usque ad annum 1490 Provinciae Romanae praefectus fuit; post obitum autem Zachariae Savonensis Sacristae Praefectura Sacrarii Apostolici ei conferebatur. Die prima vero Septembris a Julio II Pontifice Maximo in secreto Consistorio Archi-Episcopus Dyrachiensis creatur; et quia hoc ipso tempore Viterbii in nostra Ecclesia ad S. S. Trinitatem funeralia nostri Cardinalis Gurgensis celebrabantur, ante consecrationem in Archi-Episcopum ex speciali dispensatione Summi Pontificis, qui tum ibidem cum curia degebat, Sacrum solemniter habuit. Anno 1507 die 15 Octobris in Monasterio Aquapedentano piam animam efflavit, et in nostra Ecclesia ad S. Augustinum sepultus fuit. Hic bene notandum est, quod in nostro Coenobio Aquapedentano duo Nicolai floruerint, ne opera ab illis scripta confundantur. Primus anno 1454 jam obiit vir doctus, et Divini verbi declamator fervidus, qui eadem opera, quae a Josepho Pamphilo, Angelo Rocca, et Philippo Elssio, Nicolao Foresio tribuuntur, teste Ambrosio Corano, et Jacobo Philippo Bergomensi, scripsit: non abs igitur timendum est, ne praedicti Scriptores Foresio adscripserint, quod Nicolao, qui jam anno 1454 mortuus est, proprium est, ut Thomas de Herrera et Aloysius Torelli suspicati sunt. Quidquid sit, sequentia opera Foresio attribuuntur:

De Baptismo.

De peccato originali.

De poenitentia.

De limbo, inferno, et purgatorio.

De mercatura, et negotiatione.

De sortilegiis et vanis persuasionibus.

[P. 359] De ingratitudine evitanda.

Sermones de festis Sanctorum.

Quradragesimale.

Sermones varii.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 674. Lipsiae 1750.

In Diariis Paridis de Crassis, sub anno 1507.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 138. Anturpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 33. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 188, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 514. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 551, num. 14; et carte 555, num. 4; et carte 574, num. 13, in Bologna 1682.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 272. Romae 1704.

**************************************************************

Forestarius Joannes, natione Gallus, Alumnus Provinciae Tolosae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 14. Vir moribus, doctrina Theologica, multarum rerum peritia, et mirabili ingenii felicitate praestans, in communem usum scripsit: In librum primum sententiarum

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 463, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 375. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 536, num. 12, in Bologna 1678.

**************************************************************

Forestus Jacobus Philippus, natione Italus, Patria Bergomensis, ex antiqua nobilique Familia Foresta in loco Soldii Bergomensis territorii oriundus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bergomensis. Ad initium Saeculi 16 adhuc vitam agebat. Fuit Prior Imolensis, Foroliviensis, et Bergomensis, cui Conventui magna prudentia, industria, et emolumento praefuit: utilia enim aliqua aedificia exstruxit, Bibliothecam ampliavit, ac numerosis, exquisitisque libris illustravit. His non contentus, studio historico usque ad decrepitam aetatem se totum dedit, attigit enim annum 85, in quo dives meritis, et virtutibus die 18 Junii anno 1518 in sancta pace oculos clausit. Ita Josephus Pamphilus, Thomas de Herrera, Philippus Elssius, et Aloysius Torelli; Donatus Calvi vero et Dominicus Antonius Gandolfus, Jacobum Philippum Bergomensem, anno 1520 aetatis 86, fatis concessisse asserunt. Joannes Trithemius contemporaneus eum vocat Hlistoricum celeberrimum, et Chronicon nominat volumen grande et insigne; Paulus Langius etiam coevus [P. 360] in Chronico Citizensi Historiographum validum. Ex operibus, quae ab ejus ingenio profecta sunt, agmen ducit: Supplementum Chronicorum Lib. 16 ad Eminentissimum Antoniotum, Cardinalem S. Praxedis. Opus hoc Paulus Bolduanus Stolpensis in sua Bibliotheca historica, Lipsiae impressa a Friderico Lanckisio 1620, in 4, pag. 61 his laudat verbis: Jacobi Philippi Bergomensis Chronicon libris 16 ab initio mundi usque ad annum Christi 1503, cui addita est accessio brevis ad annum 1535; lectu utilissimum et jucundissimum est. Universam enim Ecclesiae Dei, et imperiorum historiam et Urbium praecipuarum in tota fere Europa origines, et res gestas, et omnium illustrium virorum, Principum, Doctorum, Artificum, Sanctorum, Martyrum, et aliorum vitam breviter, et nervose expositam notatis simul et accurate distinctis temporibus, et annorum serie observata complectitur. Quod hoc opus semper magnopere aestimatum fuerit, satis liquet ex tot, et non in una lingua factis editionibus quas ut erudito lectori satisfaciam, una cum reliquis quae scripsit in medium producam:

Supplementum Chronicorum in actis Sanctorum a Bollandistis sic dictis conscriptis tomo I, Junii, pag. 329, citatur editum fuisse Brixiae 1475.

Venetiis in lingua Italica impressum fuit 1481, II, tomis in 4.

Ibidem in lingua latina 1483.

Brixiae 1485, per Boninum de Boninis de Ragusia, in fol. Ab initio mundi ad annum 1480. Hanc editionem Joannes Trithemius se vidisse affirmat.

In Bibliotheca regia Dresdensi exstat sub hoc titulo: Fr. Jacobi Philippi Bergomensis Ordinis Fratrum Heremitarum D. Augustini, in omnimoda historia novissime congesta supplementum Chronicarum appellata. Et in fine: Ac sic demum, Deo auxiliante et favente supplementi Chronicarum jam tertio terminum ponam, quod me semel, et bis, ac ter promisi cum omni diligentia et veritate facturum. Quo in loco et nunc, et semper nisus sui sine errore conscribere successiones Regum, et Princupum omnium, ac actus eorum, et virorum in disciplinis excellentium, et Religionum origines, nec non et Pontificum omnium procursus: sic ut ex lib. Histor. descriptio continuetur, hoc quippe in exordio hujus operis me facere promisit. Perfectum autem est et denuo castigatum, atque auctum per me opus fuit Idibus Octobris anno a Nativitate Christi 1486, in civitate nostra Bergomi; mihi vero a nativitate quinquagesimo secundo. Impressum autem Venetiis per per Bernardum de Benaliis Bergamensem eodem anno videlicet 1486, die 15 Decembris in fol. cum figuris. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 481. Salangre vero dans les memoires de litterature tome I, pag. 167 extendit ad annum 1505.

Venetiis 1490 per Bernardum Rizum de Novaria. M. S. asservatur Ratisbonae in Bibliotheca principalis Monasterii ad S. Emmeranum, Codex 8176, in fol.

Bergomi Supplementum Chronicorum perfectum, et denuo castigatum per me Idibus Octobris anno Christi 1486, in civitate nostra Bergomi, mihi a Nativitate 52. Impressum per Bernardinum Ricium de Novaria 1492, die 15 Februarii, regnante inclyto Duce Aug. Barbatico. Michael Maitaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 548. [P. 361]

Venetiis 1492, in fol.

Norimbergae 1493, in fol.

Venetiis 1503 per Albertinum de Lissona Vercellensem ab auctore aetatis 69 recognitum. Haec editio librum 16 habet adjunctum, et definit in anno 1502 cujus titulus est: Novissimae historiarum omnium repercussiones, quae supplementum supplementi chronicarum nuncupantur. Opus dedicatum Antonioto S. Praxedis Presbytero Cardinali.

Venetiis 1506 sub hoc titulo: Novissimae historiarum omnium repercussiones noviter a Reverendissimo P. Jacobo Philippo Bergomense, Ordinis Heremit. edite, que supplementum supplementi chronicarum nuncupantur. Incipiendo ab exordio mundi usque in annum salutis nostre 1506 cum gratia et privilegio. In fine: Explicit supplementum supplementi chronicarum diligenter et accurate revisum, atque correctum, Venetiis impressum opere et impensa Georgii de Rusponibus anno a Nativitate Christi 1506, die 4 Maij regnante Leonardo Venetiarum Principe. Exstat in Bibliotheca regia Dresdensi.

Venetiis 1513 supplementum Chronicarum ab ipso mundi exordio usque ad Redemptionis nostrae annum 1510 editum, et novissime recognitum ac castigatum a venerando P. Jacobo Philippo Bergomate, Ordinis Heremit. additis per eundem auctorem quam pluribus utilissimis et necessariis additionibus, nec non eleganti tabula noviter excogitata, quae omnia mirifice demonstrat cum gratia et privilegio. In fine: Eplicit supplementum supplementi chronicarum diligenter et accurate revisum, atque correctum. Venetiis impressum opere et impensa Georgii de Rusconibus anno a Nativitate Christi 1513, die 20 Augusti, regnante Leonardo Lauredano Venetiarum Principe. In fol. haec editio reperitur in nostra Bibliotheca Viennae in Austria. Quamvis hoc chronicum vi tituli dicatur deductum usque ad annum 1510 nihil tamen in opere additum est, adeoque nihil differt a prioribus.

Parisiis 1535, in fol.

Venetiis 1547, in fol. huic editioni Bernardus Bindonus addidit supplementum novum usque ad annnum 1535, sub finem singolorum librorum, atque in mediis etiam libris subinde virorum doctrina, et ingenio excellentium notitia traditur. Hac editione Joannem Trithemium in adornando suo catalogo usum fuisse Joannes Dominicus Mansi arbitratur.

Supplemento delle croniche commenzando dal principio del mondo fin al presente fatto per il Dottore Frate Jac. Filip. da Bergamo, in Venezia 1491, in fol.

Exstat alia versio hujus Chronici Italica teste Nicolao Haym in notitia de libris raris, pag. 33, cujus titulus: Supplemento alle Croniche di Filippo Bergamo con l’addizione de Bernardo Bindone, in Venezia 1540, in fol.

Item alia Francisco Sasavino interprete, qui novo supplemento auxit, Venetiis 1581, in 4.

Insuper edidit vitam B. V. Mariae, Deique genitricis gloriosissimae, atque Angelorum Reginae. Ferrariae 1496, in 4. [P. 362]

Librum de claris mulieribus Christianis. Ferrariae 1497, in fol. expensis Laurentii de Rubeis de Valentia, quem Beatrici Aragoniae, Hunnorum et Boemorum Reginae nuncupavit. Item Parisiis 1521, per Simonem Colineum, in fol.

Confessionale, seu Interrogatorium aliorum novissimum. Venetiis per Bernardinum Benalium 1487, in 4.

Item ibidem 1500, in 8, per Petrum Bergomensem, dicatum Joanni Mariae Dominici Veneto Generali Canonicorum S. Salvatoris, et Antuerpiae 1516, in 8.

In nostra Bibliotheca ad S. Martinum Senis exstat liber historiarum, seu Decadum Marci Antonii Coccii Sabellici, Venetiis per Andream de Torresanis 1487, editus in fol. In cujus principio legitur vita ejusdem Sabellici, nec non Epistola in laudem operis ad Senatorem nobilissimum Dominicum Gallianum data in aede D. P. Augustini. Lucae 1493, quinto Idus Februarii, authore Jacobo Philippo Foresto manu impressoria, et pulchra.

Vitam B. Helenae Utinensis. M. S. asservatur in Bibliotheca principalis Monasterii ad S. Emmeramum Ratisbonae, Codex 580.

Teste Thoma Hidio in catalogo 1670, impresso in fol., omnia Jacobi Philippi Foresti opera exstant in Bibliotheca Oxoniensi.

Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 373. Coloniae 1546.

Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 182. Dilingae 1565.

Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 302. Coloniae 1622.

Joannes Petrus Niceron dans les Memories des hommes illustres, tome XVII, pag. 220 et 223.

Conradus Gesnerus in sua Bibliotheca, et catalogo Universali, fol. 360. Tiguri 1545. In appendice ad suam Bibliothecam, fol. 55. Tiguri 1555.

In eadem Bibliotheca per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 572,

col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 382, col. I; et pag. 690, col. II. Tiguri 1583.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tomo III, pag. 110, col. I, a Paris 1718.

Daniel Clement dans la Bibliotheque curieuse, historique et critique, tome III, pag. 172.

Dans le Dictionaire historique, litteraire et critique, tomo III, pag. 351, col. II.

Robertus Gerius in appendice ad historiam litterariam Guilielmi Cave, pag. 221, col I.

Ioannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo I, pag. 358.

Casimirus Oudin de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo III, col. 2737.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 38.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 15, col. II. Patavii 1574.

Hippolitus Marraccius in Bibliotheca Mariana, tomo I, pag. 638.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 997. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 80 et 100. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 101. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 33. Monachii 1623.

Donato Calvi nella scena letteraria de gli Scrittori Bergamaschi, parte I, pag. 196, in Bergamo 1664. [P. 363]

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 476, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 314. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 17, num. 36 et tomo VIII, carte 52, num. 12. In Bologna 1686.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 197. Romae 1704.

**************************************************************

[P. 363] Forestus Stephanus, natione Hungarus, vixit Saeculo 14. Fuit in viro hoc praeter pietatem, morum probitatem, Sacrarum litterarum, et aliarum scientiarum cognitionem singularis eloquentia. Nostri Scriptores Nicolaus Crusenius, Thomas de Herrera, Philippus Elssius, Aloysius Torelli, et Dominicus Gandolfus eum Archi-Episcopum Strigoniensem in Hungaria et Primatem regni electum fuisse asserunt. Verum quid de hoc asserto sentiendum sit, vide Num. 21, in adnotationibus in fine additis. Anno 1332, spiritum Deo reddidit. Caeterum ejus tam in Theologia, quam arte Oratoria insigni doctrina sufficiens nobis exhibent testimonium, quae scripsit, videlicet:

Comment. in quatuor libros sententiarum.

Sermones doctos, et elegantes.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVIII, pag. 581.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo V, pag. 290, col. I et tomo VI, pag. 207, col. II. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 675. Lipsiae 1750.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 12. Monachii 1623.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 168. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 388, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 633. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 329, num. 4 et carte 486, num. 7. In Bologna 1678.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 326. Romae 1704.

**************************************************************

Forget Joannes, natione Gallus, Alumnus Congregationis Bituricensis, Filius Coenobii Lugdunensis, vixit Saeculo 15. Vir doctrina haud vulgari ornatus recognovit librum vocatum:

L. proprietaire de choses. Impressum Lugduni 1485, per Guil. La Roy.

Michael Maittaire in Annalibus typograpbicis, parte I, tomi I, pag. 113.

**************************************************************

Forstal Marcus, natione Hibernus, Alumnus Provinciae Austriae, vixit Seculo 17. Absoluto anno 1648, in Collegio Vallisoletano S. Gabrielis, cursu Theologico Provinciae Austriae Alumnus [P. 364] factus est, et in Capitulo Provinciali Graecii anno 1653, habito, Diffinitor, et Regens studiorum Graecii constitutus fuit. Anno 1655 in Universitate Viennensi S. Theologiae Doctor creatus, inde se in Moraviam ad Zabrdovicense monasterium Ordinis Praemonstratensis contulit, ibidem officio Lectoris S. Theologiae functurus, prout etiam anno 1658, publicae disputationi praesedit. Dein Viennam redux, in Comitiis ibidem celebratis anno 1659 Provincialis electus est. Anno 1672 Vienna discedens in Patriam suam revertitur, ubi ad Episcopatum Kildariensem promotus, Dublini anno 1683 insulam cum vita deposuit publico relinquens:

Gratiae Dei Enchiridion ad sex ultimas quaestiones Primae secundae sub regimine Reverendissimi et Amplissimi D. D. Godefridi Olenii Ordinis Canonicorum Praemonstratensium Monasterii Zabrdovicensis prope Brunam Moravorum Abbatis, publico certamini expositum a Reverendis, Religiosis, ac doctissimis P. P. et F. F. ejusdem Monasterii Professis, et in tertio anno auditoribus S. Theologiae anno 1658 mense Augusto, Praeside R. P. Mag. Fr. Marco Forstal, Ord. Erem. S. Augustini, e gremio celeberrimae et antiquissimae Universitatis Viennensis Doctore Theologo, et in praefato Monasterio Professore. Pragae typis Archi-Episc. in Seminario S. Norberti, in 8.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Fortis Joannes Bernardus, natione Italus, Patria Savonensis, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Savonae, vixit Saeculo 15. Vir, in quo pietas cum doctrina contendebat, erat enim magnae sanctitatis, et in Divinis Scripturis, ac veteribus Scriptoribus jugi studio exercitatus, instituit in urbe Savonae Moniales Sanctissimae Annuntiatae sub regula S. Augustini. Savonae anno 1503 plenus meritis in coelum transiit. In publicum autem commodum evulgavit:

Vocabularium Ecclesisticum. Moguntiae 1470. Mediolani 1495 per solertem opificem Leonardum Pachel. Hujus editionis titulus est: Vocabularium Ecclesisticum coadunatum, et dispositum a paupere Sacerdote Christi, Fr. Joanne Bernardo Savonensi, Sacri Ordinis Eremit. S. Augustini observantium. Die 5 Novembris, in 8. Perusiae apud Cononum Veronensem 1518, in 8. Mediolani per Alexandrum Delizonum ad impensas Gottardi de Ponte 1503, in 8. Venetiis per Franciscum Bindonum 1535, in 8; ibidem per Vianum 1563; item per Carampellum 1575 et 1596 per D. Benedictum Buccium Monachum Camaldulensem castigatum. Typis Petri Dulinelli. Idem opus cum additamentis Benedicti Buccii. Editio altera auctior facta a Bernardino Morello una cum gemmarum naturae explanatione, et propriorum nominum Hebraicorum, Chaldaicorum, Graecorumque interpretatione. Romae 1669 per haeredes Mascardi in 4. Utraque haec editio invenitur in Bibliotheca regia Parisiis. [P. 365]

Fontem charitatis, opus dicatum R. P. Laurentio Guillielmo Traversagno Ord. Minorum in quo cum ingenii subtilitate infinitos textus Canticorum Salomonis explicavit. Mediolani apud Leonardum Pachel 1496, in 4.

Recollectorium de veritate Conceptionis B. V. Mariae.

Historiam brevem fundationis, et catalogum Monialium nostrarum, quae Savonae in Monasterio, sub titulo: Sanctissimae Annunciatae usque ad annum 1503 sanctitate claruerunt.

Catenam historias patrias continentem, quam extraxit ex opere Petri Garae, seu potius in arctum redegit.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi I, col. 216.

Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico, pag. 340. Perusiae 1680.

Ioannes Vincentius Verselinus in Memoriis historicis Savonensibus.

Michael Iustiniani ne’ Scrittori Liguri.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, col. I, pag. 60. Coloniae 1683.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 345, col. II. Tiguri 1574.

Antonius Possevinus tomo II apparatus Sacri.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 682. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 54. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 107. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 31. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 474, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 333. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 396, num. 15, in Bologna 1682.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 206. Romae 1704.

**************************************************************

Fortunatus Scacchi, vide Lit. S. Scacchi Fortunatus.

**************************************************************

Foschi Gabriel, natione Italus, Patria Anconitanus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Anconae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, insignis Theologus et Orator ad stuporem facundus, per 18 annos in diversis nostris Monasteriis cum applausu Regentis studiorum officio functus, ob pulcherrimum et foecundissimum suum ingenium diversarum Academiarum membrum exstitit, ac nomen suum non sine honore ad posteros transmisit per:

Disputationes in quatuor libros Magistri sententiarum.

Per Panegyres Sacras.

De’ huomini illustri dell’academia de Signori incogniti di Venezia, pag. 169.

**************************************************************

de Fossambrano Thaddaeus Benedictus, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Maceratae, [P. 366] vixit Saeculo 17. Vir a pietate, ingenio et doctrina maxime commentatus, scriptis consignavit:

Meditationes super Sacrificio Missae.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 641. Bruxellis 1654.

**************************************************************

La Fosse, natione Gallus, Alumnus Provinciae Tolosanae, Filius Coenobii ad S. Augustinum Tolosae, vixit Saeculo 17. Vir Theologicis, et aliis disciplinis impense doctus praelo dedit:

Theologiam secundum genium S. P. Augustini. Tolosae 1672 tres tomuli in 12.

Catalogus Bibliopolii Anisoniani Lugduni.

**************************************************************

Fosseus Fugentius, natione Italus, vixit Saeculo 17. Professor eruditus, et in Sacra

Theologia exercitatus excussit:

Somnia 50 Fratris Macedo in itinerario S. Augustini post Baptismum Romam. Lugduni 1681, in 4.

Opus hoc etiam in fine annexum est historae Pelagianae nostri Henrici de Noris Patavii 1708 impressae, in fol.

Utraque editio exstat in nostra Bibliotheca Monachii.

**************************************************************

Frähamber Theophilus, natione Germanus, Patria Bavarus Altheimensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, S. Theologiae Magister, vir singulari magnitudine ingenii, morumque integritate praeditus, erat Superior Viebacensis, ac Monialium ibidem Confessarius, nec non Superior Bettbrunensis, Secretarius Provinciae, et multis annis Lector Philosophiae, atque Theologiae. Anno 1755 per electionem in capitulo Provinciali Provinciae nostrae praeficitur, ad quam dignitatem anno 1764 denuo promotus fuit. Typis evulgavit tractatum, cujus titulus:

Sensus genuinus axiomatum Philosophicarum in scholis frequentius usitatorum. Ratisbonae 1737, typis Joannis Baptistae Lang, in 4.

Orationem panegyricam de S. Catharina Philosophorum Principe sub ficto nomine, Fr. Filai Martel franco de Cassa Vecchia. Typis Meyeranis, in 4.

Ex Italico in latinum transtulit Stimulos P. Mabillonii Benedictini ad excitandos, et animandos Religiosos, ut se se studiis applicent, quos ex Gallico idiomate in Italicum vertit noster P. Hieronymus Ceppi. Versio latina impressa est Ratisbonae per Joannem Michaelem Englerth, 1763.

Tria haec opuscula Monachii in nostra Bibliotheca existunt.

**************************************************************

Francaeus Christianus, natione Gallus, Alumnus Congregationis Bituricensis, vixit

Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, [P. 367] vir tam in Sacris, quam humanis literis praesertim in historia perspicacis ingenii. Erat anno 1617 Vicarius Provincialis communitatis Bituricensis. Posteritatis memoriae consecravit librum, cui titulus: Felix Augustinensium communitatis Bituricensis exordium et progressus ab anno 1594 usque ad annum 1620.

Anonymus Gallus in historia Ordinum Religiosorum et militarium Philippi Bonani, gallice versa et aucta in catalogo praevio Scriptorum Ordinum.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 152, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 141. Bruxellis 1654.

**************************************************************

a S. Francisco Gaspar, natione Hispanus, vixit Saeculo 17. Vir ob singularem devotionem erga B. V. Mariam valde laudandus edidisse memoratur:

Sermonem de pura et immaculata Conceptione Dominae nostrae, impressum Granatae 1618, in 4.

Hippolitus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 44, col. II. Coloniae 1683.

Petrus de Alva in sua militia universali.

**************************************************************

a S. Francisco Paschasianus, vide Lit. C. de Comitibus Paschasianus a S. Francisco.

a S. Francisco Pinus Maurus, vide Lit. P. Pinus Maurus a S. Francisco.

Franciscus de Aguilar, vide Lit. A. de Aguilar Franciscus.

**************************************************************

Franciscus Angelus a Philippo Elssio, a Thoma Herrera autem Anglus nominatur, neuter vero mentionem facit, cujus nationis, Patriae, aut Provinciae fuerit, quove Saeculo vixerit; hoc solum uterque scribit, quod lucem publicam ab eo aspexerint: Comment. in Evangelia, et omnes Divi Pauli Epistolas.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 248, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 199. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Franciscus a S. Augustino, vide Lit. A. a S. Augustino Franciscus.

Franciscus de Caneda, vide Lit. C. de Caneda Franciscus.

Franciscus de Castaneda, vide Lit. C. de Castaneda Franciscus.

Franciscus de Castillo, vide Lit C. de Castillo Franciscus. [P. 368]

Franciscus a Christo, vide Lit. C. a Christo Franciscus.

Franciscus de Corduba, vide Lit. C. de Corduba Franciscus.

Franciscus Coronel, vide Lit. C. Coronel Franciscus.

Franciscus de Corte, vide Lit. C. de Corte Franciscus.

Franciscus Crabrera, vide Lit. C. Crabrera Franciscus.

Franciscus Farvaques, vide Lit. F. Farvaques Franciscus.

Franciscus Ferragata, vide Lit. superius Ferragata Franciscus.

Franciscus Franci, vide supra.

Franciscus de Ganie, vide Lit. G. de Ganie Franciscus.

Franciscus Hontiveros, vide Lit. H. Hontiveros Franciscus.

Franciscus Joannis, vide Lit. J. Joannis Franciscus.

Franciscus de Leon, vide Lit. L. de Leon Franciscus.

Franciscus Lystoght, vide Lit. L. Lystoght Franciscus.

Franciscus Maria Battaglia, vide Lit. B. Battaglia Franciscus Maria.

Franciscus Mellinus, vide Lit. M. Mellinus Franciscus.

Franciscus Molanus, vide Lit. M. Molanus Franciscus.

Franciscus Munoz, vide Lit. M. Munoz Franciscus.

Franciscus Nerlius, vide Lit. N. Nerlius Franciscus.

Franciscus de Nutis, vide Lit. N. de Nutis Franciscus.

Franciscus Pauwens, vide Lit. P. Pauwens Franciscus.

Franciscus Pereira, vide Lit. P. Pereira Franciscus.

Franciscus Privitera, vide Lit. P. Privitera Franciscus.

Franciscus Quadramus, vide Lit. Q. Quadramus Franciscus.

Franciscus de Ribera, vide Lit. R. de Ribera Franciscus.

Franciscus Richardotus, vide Lit. R. Richardotus Franciscus.

Franciscus Senensis, vide Lit. S. Senensis Franciscus.

Franciscus de Terra nova, vide Lit. T. de Terra nova Franciscus. [P. 369]

Franciscus Vinckels, vid e Lit. V. Vinckels Franciscus.

Franciscus Westermayer, vide Lit. W. Westermayer Franciscus.

Franciscus Wieland, vide Lit. W. Wieland Franciscus.

**************************************************************

Franck Eusebius, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Pruggensis, adhuc in vita, exstitit Concionator Pruggae, Graecii, Baadae, et Viennae, eapropter S. Theologiae Baccalaureus creatus est: egit etiam iterato Priorem Baadensem, vir, qui in habendis concionibus nemini cedit. Hujus veritatis luculenti sunt testes sequentes sermones panegyrici, quos excepta prima oratione in lingua vernacula edidit:

I. Dixit coram Universitate Viennensi, et sub hac prodiit epigraphe: Oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extendens Eccl. cap. 50, § 11. Divus Joannes ante portam latinam passus coram Universitate Viennensi panegyri propositus Oratore Fr. Eusebio Franck etc. Viennae Austriae typis Wolfgangi Schwendemann 1733, in fol.

II. In honorem S. Francisci de Paula, Graecii in Ecclesia dictorum Patrum sub titulo: S. Franciscus de Paula Miraculum Divinarum manuum. Graecii 1742 apud haeredes Widmanstetterianas, in 4.

III. In laudem S. Peregrini, apud Patres Servitas in Hungaria, cujus titulus: S. Peregrinus gaudium coeli et terrae. Viennae 1748 per Joannem Ignatium Heyinger, in 4.

IV. In laudem S. Ignatii, in Ecclesia domus Professionis S. J. cui titulus: S. Ignatius Loiola, novum vas electorum Dei, die 31 Julii 1753, in 4, typis Joannis Ignatii Heyinger. Viennae.

V. In laudem S. Joannis Nepomuceni, apud Patres Augustinianos excalceatos die 20 Maij 1753. Viennae typis Evae Hilgin, in 4.

VI. In honorem B. Josephi de Cupertino, durante solemnitate Beatificationis apud Patres Minoritas die 16 Septembris 1753. Titulus est: Novum miraculum Altissimi B. Josephus de Cupertino. Viennae, in 4.

VII. De S. Kiliano, die 8 Julii 1757. Viennae apud haeredes Heyingerianas, in fol.

VIII. In laudem S. Bonifacii Archi-Episcopi, die 10 Julii 1757 apud Patres Benedictinos ex Scotia. Viennae typis Leopoldi Kaliwoda, in 4.

IX. In laudem S. Joannis Nepomuceni. Viennae 1760, in 4.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

Fraxinellus Paulus, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bononiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir insigni eruditione ornatus, et historicis litteris optime imbutus, Bononiae in Academia cathedram [P. 370] Theologicam, et domi S. Jacobum, ut Prior Conventum laudabilissime rexit. Erat Consultor Sacrae Inquisitionis, et ab Urbano VIII Pontifice Maximo constitutus fuit Vicarius Generalis Apostolicus Congregationis Carbonariae. Bononiae die 18 Octobris anno 1639 non sine magnis meritis exspiravit. Multa monimenta doctrinae suae legentibus profutura reliquit, nempe:

Librum de obligationibus Sacerdotum Missas pro aliis celebrandi. Opus hoc praelum decies sexies deseruit.

Vitam B. Thomae Villanovani.

Vitam B. Joannis a S. Facundo.

Vitam B. Clarae de Montefalco.

Vitam B. Ritae.

Triumphum Angeli Custodis.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48 et 49. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 288, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 552. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo IV, carte 702, num. 36, in Bologna 1675.

**************************************************************

Fregosus Augustinus Sosteneus, natione Italus, origine Genuensis, Alumnus Provinciae Terrae laboris, Filius Coenobii Neapolitani, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, vir stupendae memoriae, et ita in operibus S. P. Augustini versatus, ut vix non memoriter sciverit, quod luculenter patet ex operibus Reverendissimo nostro P. Mag. Generali Hieronymo Seripando dicatis, et praelo traditis, ab ipso correctis, et scholiis illustratis, quibus indices addidit, doctissime enim confecit:

Tomos III opusculorum D. Aurelii Augustini Ecclesiae Doctoris Eximii. In Primo omnia, quae ad fidem, et opera spectant, declarantur. In secundo Augustinus ut gratiae Christi, et liberi arbitrii defensor in contemtores, atque inflatores et praecipitatores illius Pelagianos verba dirigit. In tertio tomo ex Sacrarum Scripturarum fonte, atque ex Ecclesisticorum dogmatum fluviis verba in Pelagianos haurit. Tractans, quae ad electionem, vocationem, glorificationemque spectant. Venetiis ex Officina Eresmiana Valgrisii 1545, in 8. Deinde ibidem apud Cominum de Tridino Montisferrati 1647, in 8.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 735. Lipsiae 1750.

Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 8. Romae 1704.

**************************************************************

Freyre Antonius, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Dctor, et Sacrae Inquisitionis Deputatus, [P. 371] vir multis praeter Theologiae scientiam animi dotibus insignitus, in collegiis Eborae, Conimbricae, et Lisbonae famosos habuit discipulos, quia omnem admirationem non tantum e pulpito, sed etiam cathedra promeruit, ac obtinuit, ob innatam humilitatem omnes honorabiles promotiones et dignitates summopere abhorrebat, semper libris immersus, et per continuum studium die 2 Septembris anno 1634 vitam profudit. Composuit, et edidit praeclara opera, quibus abundantem ingenii venam ostendit, e quibus exstant:

Thezauro espiritual com seu commento theologico, e duas practicas espirituaes; e huma breve exposiçaon de Pater noster. Olyssippone 1624, in 8.

Manual dos Evangelios em versaon paraphrastica tomo I de todos os das Missas da vida de Christo e da Virgem e de outros muitos incluidos nos Illysterios dos tres Rosarios comum das almas, e dos Domingos, e do denario. Olyssippone 1626, in 8.

Preludios theologicos, e conceitos predicaveis para os Sermoens de todo o anno.

Primor e honra da vida Soldadesca no Estado da India. Livro excellente antigamente composto nas mesmas partes da India oriental sem nome de Author, e hora posto em ordem de fahir a luz com hum elogio sobre elle. Olyssippone 1635, in 4.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo I, pag. 282, col. II. Olyssippone 1741.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 94, col. I.

David Clement dans la Bibliotheque curieuse, historique, et critique, tomo VIII, pag. 462.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 751. Lipsiae 1750.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 66, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 82. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Freyre Joannes, Lusitanus natione, Patria Portuensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Ulyssipponensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Conimbricensis, vir Graecis, Hebraicis, et Latinis literis eruditus, multis annis in Universitate Conimbricensi officio publici S. Theologiae Professoris non sine magno honore praefuit, et die 17 Maii anno 1670 cathedram Scoti ascendit; verum hoc ipso anno die 7 Augusti dies vitae implevit aetatis suae 52 et Religionis 37. Doctissime confecit:

Tractatus Theologicos, qui M. S. S. exstant in Collegio Conimbricensi.

Hymnos in laudem Sanctorum Ordinis nostri. M. S.

In lingua Lusitana publicae utilitati commune fecit per praelum opus, cujus titulus: a Cortezaan da gloria, ou vida da beata Veronica Religiosa do Convento da Santa Marta de Milaon da Ordem de S. Agostinho. Lisboa por Antonio Craesbeeck 1651, in 4.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo II, pag. 666, col. II. Olyssippone 1747. [P. 372]

Emmanuel de Figueiredo in flore Sanctorum Augustinianorum, tomo IV, pag. 140, num. 60.

**************************************************************

Fridericus Gavardi, vide Lit. G. Gavardi Ftidericus.

**************************************************************

Frigerius Ambrosius, natione Italus, Patria Vicentinus e Bassiano Vincentiae oppido, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Vicentini, vixit Saeculo 16. Vir ab integritate vitae, morum probitate, et divinis, humanisque literis laudandus edidit in lingua Hetrusca:

Vitam et miracula S. Nicolai de Tolentino, Eminentissimo Cardinali Jacobo Sabello dicatam, cum iconibus summo artificio elaboratis, et universam historiam exhibentibus. Mediolani 1603, in 4. Item Romae 1610.

Vitam B. Clarae de Monte Falco in eadem lingua.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 25. Antuerpiae 1613.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 132. Romae 1581.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 64, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 45. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Frimaria Henricus, vide Lit. V. Urimaria Henricus.

**************************************************************

Fromesta Christophorus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saecu1o 16. S. Theologiae Doctor. Erat Prior Conventus Salmanticensis, vir, qui Divinae Scripturae scientia magnam sibi, et Ordini nostro peperit famam, nam magnum congessit volumen scilicet:

Comment. in Cantica Canticorum.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 187, col. II.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 781. Lipsiae 1750.

**************************************************************

Fructuosus Huetter, vide Lit. H. Huetter Fructuosus.

**************************************************************

Fuel Henricus, natione Germanus, cujus Patriae, aut Provinciae fuerit, infra positi nihil scribunt, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, vir omni pietati deditus composuit: Librum de passione Domini. In hoc opere toti mundo non tantum magnam suam eruditionem, sed etiam summam devotionem erga passionem Domini nostri manifestat. Opus hoc teste Hieronymo Roman asservatur in nostro Coenobio Salmanticensi.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 353, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 277. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 210, num. 7, in Bologna 1682.

**************************************************************

S. Fulgentius Afer, ex Eremita Augustiniano Episcopus Ruspensis vestem Monachalem etiam in Episcopatu retinuit, Monasticum institutum in Africa et Sardinia late propagavit, [P. 373] Arianos et coram et scriptis infectatus, verae fidei testis in exilium migrare iussus est, redux effusa totius Africae gratulatione exceptus, ad immarcescibilem coronam properavit anno 529. Series operum ejus tam editorum, quam M. S. S. est sequens:

Libri VII de gratia Dei, et libero arbitrio.

Liber de S. S. Trinitate.

Libri II de veritate praedestinationis.

Libri II de remissione peccatorum.

Liber de altercatione cum Trasemundo Rege.

Liber de regula verae fidei.

Libri III de Predestinatione.

Liber ad Ferrandum Diaconum.

Liber de continentia Conjugali.

Liber de virginitate ad Probam.

Liber de oratione ad Eandem.

Liber de charitate ad Eugyppium Abbatem.

Liber ad Venantiam de poenitentia.

Liber ad Theodorum Senatorem.

Liber ad Gallam viduam.

Liber de fide ad Donatum.

Libri III de Mysterio Mediatoris.

Liber de Sacramento Incarnationis.

Liber Epistolarum ad diversos.

Liber Sermonum.

Liber Homiliarum.

Liber Quaestionum diversarum.

Liber cujus titulus: Adam sine A. Abel sine B. etc.

Libri II Mytologiarum ad Carum presbyterum.

Liber de abstrusis Sermonibus.

Liber de immensitate Filii Dei.

Liber moralizationum Virgilianae continentiae.

Liber de passione Domini.

Liber ad Felicem Notarium.

Liber adversus haereses Arianam et Pelagianam.

Sequentia M. S. S. existunt teste Antonio Sandero in Bibliotheca Belgica manuscripta.

Libri IV ad Monimum. Item in Bibliotheca S. Martini Monasterii Tornacensis. [P. 374]

Objectiones Regis Africae Trasamundi contra fidem catholicam, et Fulgentii Responsiones.

Libri tres contra eundem Trasamundum.

De Mysterio Mediatoris.

De immensitate Divinitatis Filii Dei.

De Sacramento Dominicae passionis.

Epistola de conjugali debito, et voto continentiae a conjugibus emisso.

Epistola ad Gallam de consolatione super mortem mariti, et de viduitate.

Epistola ad Probam de virginitate, et humilitate.

Ad Eandem de oratione ad Deum et compunctione cordis.

Epistola ad Eugippium Abbatem, de charitate, et ejus dilectione.

Epistola ad Theodorum Senatorem de conversione a Saeculo.

Epistola ad Venantiam de recta poenitentia, et futura retributione.

Omnia haec M. S. S. exstant in Bibliothecis Monasterii Elnonensis et Coenobii Tornacensis ad S. Martinum.

Omnia autem opera S. Fulgentii impressa fuere Moguntiae 1515 dein Norimbergae 1519 per Kopergum. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte I, tomi I, pag. 331 et Conradus Gesnerus, pag. 211.

Hagenoae 1520, in fol. Joannes Cochlaeus ex antiquissimo exemplari Bibliothecae Trithemianae edi curavit expensis Kopergerorum Norimbergensium.

Coloniae 1526 impensis Godefridi Hittorpii in aedibus Heronis Alopecii cum operibus Maxentii, in 8. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte I, tomi V, pag. 413.

Antuerpiae 1574, in 8, studio Joannis Ulimerii. Ex Officina Plantiniana.

Editio Basileana de 1621. Parisina de 1684 et Venetiana de 1696 habentur in nostra Bibliotheca Monacensi.

Excerpta librorum contra Fabianum a Jacobo Sirmondo Parisiis 1643 apud Sebastianum Cramoisii edita fuere, in 8. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi III, pag. 904.

Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 85. Coloniae 1546.

Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 46. Dilingae 1565.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 211, col. II. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 250, col. II. Tiguri 1583.

Ioannes Baptista Gramaye in Africa illustrata, libro II, cap. 4.

De Critana in Epitome historiarum, § I, cap. 4.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tomo III, pag. 172, col. II, a Paris 1718.

Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 161. Coloniae 1622. [P. 375]

Baronius tomo VI Annalium Ecclesisticorum ad annum 504.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VI, pag. 661.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo II, pag. 220, col. I. Patavii 1574.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 803. Lipsiae 1750.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 70. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte II, cap. 5. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 221, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 218. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo II, carte 15, num. 1 et carte 254, a num. 1 usque ad num. 20. In Bologna 1667.

**************************************************************

Fulgentius Algisius, vide Lit. A. Algisius Fulgentius.

Fulgentius Ariezo, vide Lit. A. Ariezo Fulgentius.

Fulgentius Arminius, vide Lit. A. Arminius Fulgentius.

Fulgentius Baldani, vide Lit. B. Baldani Fulgentius.

Fulgentius Bassaretti, vide Lit. B. Bassaretti Fulgentius.

Fulgentius de Cacamo, vide Lit. C. de Cacamo Fulgentius.

Fulgentius Caccabensis, vide Lit. C. Caccabensis Fulgentius.

Fulgentius Fosseus, vide supra Fosseus Fulgentius.

Fulgentius del Giodice, vide Lit. G. del Giodice Fulgentius.

Fulgentius Pattari, vide Lit. P. Pattari Fulgentius.

Fulgentius Schautheet, vide Lit. S. Schautheet Fulgentius.

Fulginas Hieronymus, vide Lit. M. Melorius Hieronymus.

**************************************************************

Fulles Jacobus, natione Germanus, Alumnus Provinciae Coloniensis ad initium Saeculi 18, adhuc in vita fuit, erat S. Theologiae Licentiatus, et in Universitate Coloniensi Professor, vir magnae auctoritatis, sapientiae et doctrinae, propterea ei gubernium Provinciae Coloniensis commissum fuit. Coloniae 1730 lucis usuram reddidit. Correxit, et ad limam propositionum a Summis Pontificibus Alexandro VII, Innocentio XI, et Alexandro VIII damnatarum expurgavit, ac luci publicae dedit:

Summam Casuum R. P. Samuelis de Sublino Ordinis Praedicatorum. Coloniae 1712.

Iosephus Harztheim in Bibliotheca Coloniensi, pag. 143, col. II.

**************************************************************

de Furcio Angelus, natione Italus, Patria e Provincia Aprutina oppidoque Furcis, Dioecesis Theatinae, Alumnus Provinciae [P. 376] Neapolitanae, Filius Coenobii terrae Vasti Aymonis, vixit adhuc Saeculo 14. S. Theologiae Doctor. Anno aetatis 25 ad Parisiense studium missus est, et quia tunc temporis Aegidius Columnius Magistarali fungebatur honore, eique scientia, vita, et mores Fr. Angeli placebant, ab eo munus Lectoris obtinuit. Postea in Italiam rediit, seque Neapolim contulit, ubi non tantum a monasterio nostro, sed etiam tota urbe magno gaudio exceptus est; Reverendissimus vero Pater Mag. Generalis Clemens Auximanus eum studii Neapolitani Lectorem fecit non sine magno studentium profectu: nam sub ejus doctrina tam studium multiplicatum fuit, quam numerus studentium auctus. Vix per tres annos Regens studiorum, et Lector erat, a suis propter sanctitatem, zelum justitiae, animi mansuetudinem, et charitatis fervorem per electionem Provinciae praeficitur, et propter has praeclaras animi dotes eum duae Ecclesiae pro pastore suo ardentissime postularunt, nempe Acerrarum, ac Melphiae, quam dignitatem humillime deprecatus est. Tandem Neapoli die 6 Februarii anno 1327 cursum vitae consumavit cum fama sanctitatis; ejus corpus arcae marmoreae inclusum Neapoli in nostra Ecclesia quiescit. Ad hoc sepulchrum multa jam languentium corpora pristinae sanitati restituta fuere. In vita ad instantiam Cleri, populique scripsit:

Comment. super Evangelium Matthaei.

Bollandistae tomo I, mensis Februarii a pag. 927 usque ad pag. 931.

Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 413. Lipsiae 1750.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 61. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 430 a num. 20 usque 36, in Bologna 1678.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 63. Romae 1704.

**************************************************************