C
[P. 173]
Cabral Emmanuel, natione Lusitanus, Patria Ulyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Lisbonensis, vixit Saeculo 17. Inter Theologos sui aevi fere primus, et ideo in hac facultate Jubilaeus declaratus fuit; propter sua merita vero Provincialatum adeptus est, anno 1612. Demum annis et meritis plenus die 12 Julii anno 1641 obiit, aetatis 86. Elaboravitque:Tractatum de Adoratione.
Tractatum de fide. [P. 174]
Tractatum de impeccabilitate Chriti.
Tractatum de voluntate Dei.
Hac M. S. S. exstant in Bibliotheca Coenobji Dominae nostrae de gratia, Ulissippone.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 200, col. II. Lisboa 1752.
**************************************************************
de Cabrera Franciscus
, natione Hispanus, Patria Antiquariensis, Alumnus Provinciae Bethicae, vixit Saeculo 17. In Sacris, et profanis literis egregie excultus, Poesim tam vernaculam, quam latinam feliciter exercuit, atque in studio Genealogico ante omnes eluxit, cujus testes sunt stemmata, et iconismi familiarum illustrium Ponciorum, et Cordubarum. Die 1 Octobris anno 1649 lethum oppetiit. Prostant ab eo in lingua vernacula in publicum emissa:Remedios espirituales, y corporales para curar y preservar el mal de peste 1649, in fol.
La Historia de la ciudad de Antequera, sus grandezas, y antiguedades. M. S.
Nicolaus Antonius Hispalensis, tomo I, pag. 314, col. II.
Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1649.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 4, col. I, a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1534. Lipsiae 1750.
Gerhardus Ernestus de Frankenau in Bibl. Hisp., pag. 156.
**************************************************************
de Cacamo Fulgentius
, natione Italus, Patria Siculus, Alumnus Congregationis Centorbensis, vixit Saeculo 17. Erat praedictae Congregationis Vicarius Generalis, vir, qui Religionem nostram virtutibus, doctrina, et exemplari vivendi ratione magnopere illustravit. Ab eo exstat: Vita P. Andreae del Quasto ejusdem Congregationis fundatoris, qui mortuus est anno 1627, cujus synophin exhibet author anonymus Gallus in magno, et sumptuoso opere, cujus titulus: Histoire des Ordres Religieux monastique et militaires, quae vita Italice prodiit sub hoc titulo: Sommario delle chroniche notitie della vita, virtu, e miracoli del ven. P. Fr. Andrea del Quasto di Castrogiovanni fondatore del Eremitani reformati Agostiniani della Congregatione di Sicilia. Panormi apud Augustinum Bossium 1677, in 4.Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo I, pag. 249.
**************************************************************
Caldeira Emmanuel
, natione Lusitanus, Patria Transtaganus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de gratia Ulyssippone, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Conimbricensis. [P. 175] Romae in praesentia aliquot Cardinalium ex universa Theologia conclusiones cum tanta fama propugnavit, ut praedicti Purpurati Summum Pontificem de ejus vasta literatura informaverint, qui eum Magisterio Ordinis nostri ornavit. In Patriam suam reversus, post multa honorifica munia anno 1660 ad Provincialatum promotus est, quod officium die 10 Augusti anno 1662 in Conventu Lisbonensi una cum vita deposuit, cui Conventui sequentia in sui memoriam reliquit M. S. S.:Catalogum virorum illustrium Ordinis nostri, qui suo tempore florebant.
De Sacramentis in genere, in fol.
Tractatum de Contractibus, in fol.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 211, col. I. Lisboa 1752.
Georgius Cardosus na Agiologio Lusitano, tomo III, pag. 888.
**************************************************************
Cäpelmair Wolfgangus
, natione Germanus, Patria Bavarus, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, magna cum laude Conventum Monacensem rexit, et teste Joanne Eckio, illis turbulentis novae pseudo doctrinae temporibus ut splendor verae fidei eluxit, huic Serenissimus Dux Bavariae Albertus, fidem catholicam in sua Bavaria conservatam adscripsit. Monachii ad coelum abiit anno 1546 praelo typographico evulgavit:Opus eruditissimum de litera occidente, et spiritu vivificante. Impressum Inglostadii.
Et in lingua vernacula, quid sit verum, Christianum, et vivificum Evangelium Domini nostri Jesu Christi. Monachii cum praefatione Doctoris Joannis Eckii, 1538. Prima editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1650. Lipsiae 1750.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 27, col. II. Madrid 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 87. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Caesar Marasca
, vide Lit. M. Marasca Caesar**************************************************************
Caesar Joannes
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Licentiatus in lingua graeca ac latina, nec non Sanctis Patribus versatissimus, bis Provincialis, et vigilantissimus fidei catholicae, [P. 176] contra haereticos propugnator, eandem Hasseleti conservavit, exaravitque: Annotationes doctissimas in Sanctos PatresIosephus Hartzbeim in Bibliotheca Coloniensi, pag 165, col. I.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 92. Lovanii 1727.
**************************************************************
Caesarius Syrott
, vide Lit. S. Syrott Caesarius**************************************************************
Caesenas Leonardus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Romandiolae, Filius Coenobii Caesanetensis, propter summum ingenium, doctrinam, prudentiam, et in tractandis negotiis circumspectionem munere Procuratoris Generalis ornatus fuit, et sequentia cudit opuscula, nempe:S. Arduinum caecorum illuminatorem.
Librum, cujus titulus: Septem Angeli praecincti Zonis aureis.
Ignatius Dyckerius, libro III suorum Epigramnatum Coloniae 1639.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 429. Bruxellis 1654.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 364. Romae 1704.
**************************************************************
Cainez Josephus
, natione Hispanus, vixit Saeculo 17, tantae doctrinae, virtutis, comitatis, et exemplaris vitae fuit, ut primo ad Infulam Episcopalem Calopensem, dein Accitanam promoveri meritus fit. Evulgavit: Sermonem de conceptione absque macula peccati originalis praeservatae Mariae Virginis, sanctissimae Reginae Angelorum. Madriti 1645, in 4.Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, Coloniae 1683.
Petrus de Alva in sua militia universali.
**************************************************************
de la Calancha, vel de la Calasche Antonius
, natione Hispanus, Patria Peruanus de la Plata, Alumnus Provinciae Peruntinae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, in Peruano Indorum Occidentalium regno, ejusque urbe de la Plata, professionem emisit, et ob praeclaras dotes intellectuales Lirnae Professor institutus fuit; postea quia egregiis, ac pulcherrimis moribus, pietate, ac sapientia illustratus resplenduit, in Priorem Conventus Truxillensis eligebatur. Typis mandavit in lingua Hispanica:Chronica moralizata del Orden de S. Augustin en el Peru. Barchinone 1639 apud Petrum de la Cavalleria, in fol.
De los Varones illustres de la Orden de S. Augustin.
Latinae vero de certitudine immaculatae Virginis Mariae conceptionis. Limae Indorum 1629, in 4.
[P. 177] Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 84, col. I.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1555. Lipsiae 1750.
Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, Coloniae 1683.
Ioachinus Brulius in historia Peruana, libro I, cap. I, num. 7 et libro IV, cap. I, num. 2.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 66, col. II. Madrid 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 75. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Calepinus Ambrosius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bergomensis, vivebat adhuc Saeculo 16. Teste enim Joanne Dominico Mansi die 30 Novembris anno 1510 ex hac vita decessit; Donatus Calvus vero in scena litteraria Scriptorum Bergomensium parte I, pag. 35, eum in festo S. Andreae (id eest) 30 Novembris anno 1511 communem omnium hominum viam ingressum esse scribit. Aloysius Novarini hoc ei Epitaphium posuit: Mag. Fratri / Ambrosio Calepino Bergomensi / Latina quantum debeat lingua / Exprimi lingua non potest. / Latior Latio ipsa Scriptoris fama / Qui abiit hinc, hinc non abiens. Erat Filius Nobilis Trusardi Comitis vallis Calepiae, qui vix non totam suam impendit vitam in conscribendo suo Dictionario, ex innumeris pene authoribus maxima industria, summa diligentia, ac labore cellecto, in quo vocabulorum notitia, ac praepositionum interpretationes tam graecae, quam latinae inveniuntur, et non solum, quae ad Poetarum, et Oratorum notitiam plurimum conferunt, sed etiam quae ad Historicos, Medicos, Philosophos, Geographos, Doctoresque Ecclesiasticos, ac scientificos omnes pertinent, docte satis explicavit. Utilitatem et pretium hujus operis satis demonstrant tot editiones hucusque factae, quarum celebriores producere volui:Venetiis 1505 primam editionem factam fuisse creditur, in fol. quae dicata est Senatui Bergomensi. Hanc secuta est altera.
Venetiis 1509 sub auspiciis Reverendissimi nostri Mag. Generalis Aegidii Viterbiensis, ex officina Petri Liechtenstein, in fol. Ita Michael Maittaire, in Annalibus typographicis, parte I, tomi II, pag. 206.
Parisiis 1510, in fol.
Argentorati 1516, in fol. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Viennae in Austria. [P. 178]
Augustae Vindelicorum 1520, in fol. ex officina Sigismundi Grimm, et Marci Wirfung. Haec editio consecrata fuit Eminentissimo Cardinali Aegidio, tit. S. Matthaei.
Thusculani 1522 apud Benacum in 4. Teste Michaele Maittaire in Annalibus typographicis, parte I, tomi V, pag. 223.
Parisiis 1525 in fol. sumptibus proborum virorum Joannis Parvi, et Poncetile Preux, Parisiensis Academiae Bibliopolarum juratorum, impressit Joannes Cornilleau, impressoriae artis diligentissimus, optimusque opifex. Ita Michael Maittaire in Annalibus typographicis, parte II, tomi II, pag. 669.
Hagenoae 1526 adauctum, et recognitum denuo communibus Francisci Bynman et Joannis Knoblouch, excudebat Henricus Granicus. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi II, pag. 682.
Parisiis 1539, in fol. apud Girault, cum Jacobi Montana castigationibus, et vocalibus graecis. In Bibliotheca Conradi Gesneri, per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 29, col. II. Tiguri 1574.
Basileae 1544 apud Leonardum Hospinianum, in fol.
Venetiis 1545 apud Franciscum Bindonum et Mapheum Pasinum graece, latine et Italice. In Bibliotheca Conradi Gesneri, per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 29, col. II. Tiguri 1574.
Basileae 1550, in fol. Extat in nostra Bibliotheca Viennae in Austria.
Basileae 1553, in fol. cum annotationibus Pauli Minutii.
Genevae 1554, in fol. opera, et cura Roberti Stephani, in cujus praefatione haec leguntur: Robertus Stephanus Lectori. Permirum est, quod inter homines aliqui reperiantur ea audacia, et impudentia, ut alienum laborem ad se libenter transferant etc. Quun nos adhuc scholastici essemus, viderimusque opus esse dictionariis integris, atque emendatis instituimus instaure, atque emendare dictionarium Calepini.
Basileae 1555, in fol. cum Onomastico propriorum nominum, et annotationibus Anonymi emendatum, et auctum per Conradum Gesnerum.
Venetiis 1558, in fol. cum annotationibus Pauli Minutii. In Bibliotheca regia Parisiis.
Basileae 1558, in fol., ibidem 1560, studio et cura Conradi Gesneri. In hujus editionis praefatione, teste Michaele Maittaire in Annalibus typographicis, parte I, tomi III, haec habentur: Ambrosii Calepini dictionarium linguae latinae, quod 1544 mense Septembri impressum est Basileae apud Leonardum Hospinianum, innumeris locis castigavimus, et ex postrema editione Venetiis publicata ad insigne Sirenis, quae super 4000 vocabulorum accessisse gloriatur, ex probatissimis authoribus omnia in nostrum exemplar transtulimus, et prosodiae (id est) quantitatis syllabarum notas, plerumque etiam versus poetarum, quibus ea confirmentur, novo labore singulis dictionibus, quae ordine Alphabeti explicantur, inscripsimus. Caeterum nomina propria, ex quibus maxima pars Venetae accessionis constat, seorsim a latinis vocabulis in peculiare Alphabetum partim proprio labore, partim juvantibus amicis digesta sunto additis omnibus illis, quae in postremis dictionariis poeticis continebantur. Huic volumini titulum fecimus: Onomasticun nominum propriorum, quod tertio jam auctum, emendatum a nobis [P. 179] prodiit Basileae ex Hieronymi Curionis officina. In secunda quidem editione quascunque Stephanus Regius Grammaticus graecus propria locorum nomina habebat, latine interpretatus adjeci, et loca castigavi innumera, graeca etiam nomina passim addita sunt. Ultima editio publicata est Basileae 1560, in fol. Sunt autem latinarum dictionum chartae 312 tum alias, tum ex Pauli Manutii observationibus plurimum auctae. Onomasticum vero nostrum privatim habet chartas 61. Hucusque Conradus Gesnerus.
Venetiis 1563, in fol., trium linguarum.
Basileae 1563, in fol., et ibidem 1567, in fol.
Lugduni 1570, in fol. sexilingue. Ita in Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 29, col. II. Tiguri 1574.
Basileae 1570, in fol. septem linguarum, ex officina Henric Petrina.
Antuerpiae 1572, in fol. In hac editione latinis dictionibus adjectae sunt Graecae, Gallicae, Italicae et Hispanicae. Accesserunt etiam insignes loquendi modi, lectiones, Etymologiae, opposita, translationes, et adagia, insertis quoque Pauli Manutii additamentis, et singulis syllabis notae sunt inscriptae, unde quantitas deprehendi potest. In Elencho librorum Clessii pag. 414 et in Bibliotheca Conradi Gesneri, per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 29, col. II. Tiguri 1574.
Venetiis 1576 trium linguarum, in fol.
Basileae eodem anno, in fol.
Venetiis 1579 quinque linguarum, cum addidamentis Pauli Manutii, in fol. In nostra Bibliotheca Monachii.
Lugduni 1585 in fol. decem linguarum, ubi etiam sunt vocabula Polonica, Hungarica, et Anglica. In Elencho Joannis Clessii, pag. 414.
Parisiis 1594, in fol.
Basileae 1598 apud Sebastianum Henric Petri, undecim linguarum, in fol. In Elencho Joannis Clessii, pag. 414.
Venetiis 1612 apud Joannem Guerilium, in fol. Editionem hanc in lucem prodire curavit noster P. Augustinus Britinensis, cum enim advertisset, novis editionibus verum Calepini nomen non praefigi, haec editio sub hoc titulo prodiit: Fr. Ambrosii Calepini Bergomensis, Ord. Eremit. S. Augustini, dictionarium septem linguarum: Venetiis apud Joannem Guerilium.
Lugduni 1627 et 1634, in fol.
Basileae 1634, in fol. undecim linguarum.
Ibidem 1640 cum Onomastico, in 4.
Venetiis 1647, in fol. Item ibidem 1654 ex typographia Baretiana, in fol. Extat in nostra Bibliotheca Monacensi.
Lugduni 1681 in fol. octo linguarum.
Patavii 1708 in fol. septem linguarum, ex tipographia Seminarii apud Joannem Manfre. Accessit Lexicon Italico Latinum, una cum Henrici Farnesii appendiculis. Extat in nostra Bibliotheca Monachii.
[P. 180] Patavii 1718 in fol. septem linguarum, ex recensione Jacobi Faciolati. In Bibliotheca latina Alberti Fabricii per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 322, col. II. Patavii 1754.
Insuper Calepinus posteris dedit interpretamenta omnium distinctionum ab ipso in iuvenili aetate expositarum.
De laudibus inclytae civitatis Venetiarum.
Odas duas versu saphico in laudem S. P. Augustini. Prima incipit: Quis tuos gressus Praesul venerande etc. Secunda: Ecce quae Falco generata monte. In honorem B. Clarae de Monte Falco.
Elegiam ad Conversos suae Congregationis: Discite conversi summum trepidare tonantem, / Sanctaque perpetuo fundere vota Deo.
Vitam B. Joannis Boni.
Conradus Gesnerus in appendice suae Bibliothecae, fol. 148. Tiguri 1555.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 29, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 34, col. II. Tiguri 1583.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 26, col. I, a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1562. Lipsiae 1750.
Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 409. Coloniae 1546.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 102. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 23. Antuerpiae 1613.
Aloysius Novarinus in Encyclopedia Epistolari, pag. 9.
Henricus Spondanus in Annalibus Ecclesisticis ad annum 1503, num. 14.
Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo V, col. 586.
Donatus Calvus in Scriptoribus Bergomensibus, pag. 32.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 34.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 57, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 44. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 18, num. 36, in Bologna 1680.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 51. Romae 1704.
**************************************************************
Caluschi Thaddaeus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, Saeculo 18 adhuc vivebat. S. Theologiae Magister, studijs ut Regens magna cum satisfactione praefuit, dein Reverendissimo P. Mag. Generali a Secretis erat, postea in Patria sua Consultor Sacrae Inquisitionis, et Revisor librorum constitutus fuit. Eminentissimus Cardinalis Archinto, Archi Episcopus Mediolanensis, cui acceptissimus, ei officium Examinatoris Synodalis detulit. In lingua vernacula sequentia ab eo habemus opera: [P. 181]Esame della della Religione protestante, o sia pretesa riformata. Venetiis 1720. Opus hoc nuncupavit Eminentissimo Cardinali Odescalcho, Archi Episcopo Mediolanensi, per Giuseppe Corona. Exsistit in nostra Bibliotheca Monacensi.
Varie notizie molto utili per facilitare l’intelligenza e lo studio della Sacra Scrittura con una dissertazione dell’ultima Pasqua di Giesù Christo, dedicata al Sig. Card. Giuseppe Archinti Arcivescovo di Milano. Milano per Agnelli 1708, in 8.
Lettera ad un amico, che contiene una risposta generale a tutte le ragioni, che furono addotte in difesa de’ riti della Cina. Sine loco, anno et typographo.
Risposta alla critica sopra la suddetta lettera ad un amico intorno ai riti Cinesi.
Dissertatione sopra la Maddalena, M. S. Extat in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani.
Dissertatione sopra le Sibille, M. S. In praedicta Bibliotheca.
Prediche, in fol. M. S. S. Ibidem.
Panegirici, in fol. M. S. S. Ibidem.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi I, col. 264.
**************************************************************
Calvi Donatus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae de observantia, Filius Coenobii Bergomensis, vixit Saeculo 17. Per 20 annos Cathedras Philosophicas et Theologicas ornavit, dein ei gubernium Conventus ad S. Augustinum Bergomi demandatum est. Fuit Consultor, et Vicarius S. Officii, nec non Visitator, Socius, ac Commissarius Generalis anno 1661. Per subjecta opera nominis sui memoriam ad posteros transmisit, in lingua italica:Scena letteraria de gli Scrittori Bergamaschi aperta a curiosità di suoi concittidini. In Bergamo 1664 per li figliuoli di Marc’Antonio Rossi, in 4.
Memorie Istoriche della Congregatione osservante di Lombardia dell’Ordine Eremitano di S. Agostino, in cui s’hanno le vite, e gloriose attioni de suoi primi tre Santi Institutori con l’origine della medesima Congregatione. Milano 1669, vol. IV, in 4.
Le glorie di Bergamo per S. Firmo Martire. In Bergamo per Marc’Antonio Rossi, 1641.
Dolcezze amare sub nomine Vito Canaldo per annagramma Donato Calvi. In fine per Matteo Squadra 1643.
Galleria della morte, che contiene cento epitaffii giocosi. In Bergamo per Marc’Antonio Rossi, 1643.
Nei Giovedì estivi. Sono:
Il parto di Serapi prosa, e Canzone.
La genitrice percossa. Declamatione.
Sechelo Sbranato prosa, e versi. Con altre compositioni. Tutti in Bergamo per il Rossi 1645. [P. 182]
Osservationi sopra l’Universal Giubileo dell’anno santo 1650 publicate per ordine di Monsig. Dovara Arcivesc. d’Aleppo, Vic. Generale dal suo Capellano. Ivi 1650.
Ragguaglio di Sparta narratione panegyrica per le glorie Paolo Leoni Podestà. In Bergamo per il Rossi 1652.
Saggio della vita, e meriti del glorioso Padre S. Nicola de Tolentino. Per eundem Rossi 1652.
Misteriose pitture del Palazzo Moroni. Per eundem 1655.
L’aggroppamento de Pianeti. Panegirico per S. Aquilino Martire. In Milano per il Gariboldi 1656.
Tenue tributo di lodi per le glorie di Pietro Gradenigo Capit. et vice Podestà. In Bergamo per il Rossi 1657.
Rituale Augustinianum Congreg. Observantiae Lombardiae Ord. Eremit. S. Augustini. Bergomi apud Rubeos 1661.
Praelo paraverat, et parare incoeperat:
Filosophia delle Donne conforme l’ordine d’Aristoteli disputationi, et questioni accademiche, divise in otto libri di Fisica, quattro di coelo, due de generatione, tre de anima, e le Meteore.
Cento discorsi sopra la regola del gran Patriarca S. Agostino.
Effemeride sagro profana di Bergamo, et suo territorio di quanto memorabile e quivi successo da suoi principii fino a tempo presenti.
Campidoglio de i Guerrieri Berganiaschi.
Concistorio de i Prelati Bergamaschi.
Discorsi Academici.
Stillicidii Poetici.
Catalogus impressionis Italicae selectiorum omnium librorum, qui ob ortu topographiae usque in hodiernum diem prodierunt, in quo auctorum opera, et nomina, item et impressionis urbium, locorum, typographorum, et annorum brevi et clara methodo secundum civitatum et materiarum ordinem recensentur.
Antonius Teisserius in catalogo Authorum et Bibliothecarum.
Christianus Gryphius in apparatu, seu dissertatione Isagogica de Scriptoribus Saeculi 17.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 363. Romae 1704.
**************************************************************
de Camargo Ferdinandus
, natione Hispanus, Patria Madritensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii S. Philippi Madriti, vixit Saeculo 17. Vir in omni scientiarum genere illustris, erat enim excellens Chronographus, Historicus, Poeta, et Ecclesiastes, qui multa ex propria penu deprompsit, multa aliorum opera ad usum suae patriae in vernaculam linguam vertit, quorum hic catalogus: [P. 183]Primiera, y secunda parte de la muerte de Dios per vida del hombre en decimas. Madriti apud Joannem de Cuesta 1619.
El santo milagroso Augustiniano S. Nicolas poema heroicum 20 libri.
La Iglesia militante, Chronologia Sacra, y Epitome historial de todo quanto a sucedido en ella. Madriti apud Carolum Sanchez 1650, in fol.
Milagrosa Conversion de S. Augustin, y lagrimas de S. Monica su Madre. Madriti 1649.
Contitinuation del Summario a la historia de Juan de Mariana, Madriti apud Carolum Sanchez 1650, in fol.
Primiera parte del oratorio Sacro. Madriti 1628, in 8.
Maravillas de la mejor muger.
Tribunal de la consçiençia con la disposicion ultima para la Comunion ex Thoma de Jesu. Madriti 1628, in 8.
La Virgen de la humildad, y la humildad de nuestra Sennora. Madriti 1634, in 8.
Luz clara de la noche obscura sobre la materia de revelaciones, y espiritu de profecias. Madriti apud Alphonsum de Paredes 1650, in 4.
Revelationes S. Birgittae ex lingua latina in patriam vertit.
Sermones de Christo, y su Madre del Padre Juan de Ceita de la Orden de S. Francisco, ex Lusitana in Castellanam transtulit. Caesar Augustae 1625, in fol.
Quaresma del mismo con un sermon admirable al fin del auto de la fee contra los Judios. Madriti 1629, in 4.
Completas de la vida de Christo Sennor nuestro cantadas a la harpa de la cruz por el mismo. Madriti 1630, in 4.
Reliquit ineditum, sed perfectum in lingua vernacula. Florem Sanctorum cum precibus ad singulos Sanctos.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 283, col. I.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1587. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Camerino Angelus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Camerini, vixit Saeculo 13. S. Theologiae Doctor, insignis Philosophus, Theologus doctissimus, et perfectus Poeta. Anno 1295 a Bonifacio VIII Pontifice Maximo Episcopus Calliensis creatur, post duos annos Infulam Fesulanam obtinuit in Thuscia, quam anno 1300, 4 Idus Aprilis, resignavit. Verum quia Summus Pontifex eum sine mitra Episcopali existere noluit, ei Ecclesiam Larinensem in regno Neapolitano commisit. Opera eius, quae in nostris Bibliothecis, Mediolani ad S. Marcum, Florentina, et Angelica Romae exstant, sunt:Expositiones in Evangelia, libri IV. [P. 184]
Lecturae in Magistrum sententiarum Senis et Bononiae habitae.
Comment. in utramque Philosophiam.
Comment. in omnes D. Pauli Epistolas, lib. 14.
Scriptura Fr. Angeli de Camerino, Ord. Heremit. S. Augustini super librum Praedicamentorum, in fol. Exstat in Bibliotheca S. Antonii Patavii teste Tomasino.
Comment. in Dialecticam.
Sermones Senis et Bononiae habiti ad populum. Psalmi quidam rhytmis Italicis scripti.
Ludovicus Iacobilli in Scriptoribus Umbriae, pag. 43.
Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo II, col. 903 et tomo III, col. 327.
Andreas Verdier in supplemento Epitomes Bibliothecae Gesnerianae, pag. 7, col. II.
Iacobus Philippus Thomasinus in Bibliothecis Patavinis M. S. S. pag. 54, col. II.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 42, col. I. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 51, col. I. Tiguri 1583.
In Bibliotheca latina Alberti Fabricii mediae et infimae aetatis per Ioannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 100, col. I. Patavii 1754.
Sixtus Senensis in Catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 34. Romae 1581.
Angelus Rocca tomo II, pag. 114 et 115. Romae 1713.
Cherubinus Ghirardaccius tomo I, libro X historiae Bononiensis.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 30. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 8. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 37, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 60. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 168, num. 16 et 47; carte 192, num. 17; carte 222, num. 3, in Bologna 1678.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 62. Romae 1704.
**************************************************************
de Camerino Simon vel Simonetus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Camerini, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, Religiosus maximae famae absolutis Philosophia, et Theologia totum se dedit, consecravitque muneri apostolico Concionatoris, in quo ita profecit, ut corona Concionatorum appellaretur, dissensiones, et jurgia intestina tali dexteritate, et charitate sopiebat, ut a populo verus pacificator diceretur, et ob hoc speciale donum a primis Principibus Italiae, principaliter autem a Serenissima Republica Venetorum amabatur, et aestimabatur, quia inter eam, et Ducem Mediolanensem Franciscum Sfortiam anno 1454 pacem fundavit. Factum hoc praeclarissimum Joannes Baptista Egnatius, [P. 185] libro II. Exemplorum virorum illustrium his enarrat verbis: decertarant longo, difficilique inter se bello Veneti, et Franciscus Sfortia Mediolanensium Dux, quos ad ineundam pacem neque Pontificis Maximi auctoritas, neque Regum, Principumque Italiae preces flectere unquam potuere, cum Simonetus Camerinas ex Eremitica Familia, Sfortiae Duci familiaris, et notus, et Venetiis quandoque moratus, negotium hoc suscepit: erat autem hic propter vitae sanctitatem in summo cultu et veneratione. Venetiis igitur solvens, Mediolanumque profectus, tentato prius Sfortiae Ducis animo, cui ille negare nihil est ausus, statim Venetias rediit. Principe igitur, et Patribus ipsis facile persuasis, pax inter eos inita est, quod noster Jacobus Philippus Bergomensis, qui anno 1452 jam erat Augustinianus, in suo supplemento, libro XV sub anno 1454 hisce confirmat verbis: pax inter Venetos, et Franciscum Mediolani Ducem jam diu ab ipsis tentata, hoc anno Idibus Aprilis apud Laudam urbem initis foederibus, opere, et interventu Simoneti Camerini, Ordinis Eremitarum D. Augustini, Declamatoris sui temporis eximii, et longa vita probati, hac lege firmata est etc. Nihil laetius (ait Aegidius Viterbiensis, audivit unquam Italia. Quam ob rem Senatus Venetus templum erexit Venetiis, quod caduceatori Simonetae donavere, et a pace templo nomen indidere. Verum non tantum pacem inter Venetos, et Mediolanenses, sed etiam in Religione nostra Congregationem Montis Ortoni fundavit. Ita legitur in Registris, ubi haec habentur: Alexander de Saxo Ferrato postea Cardinalis die 11 Octobris anno 1459 Fr. Simonem de Camerino Congregationis Montis Ortoni Vicarium Generalem instituit, ut ea Sodalitas cresceret, floreret, fructificaret, et fruges uberrimas in Domini, nostraeque Religionis agro produceret in salutem multorum volentium suos referre gressus, et ad corda redire. Fuit insuper Vicarius Generalis Conventuum S. Mariae de Campo Sancto, de Cittadella, et S. Christophori de Murano. Tandem meritis dives et virtutibus clarus die 12 Martii anno 1478 ad beatam, et aeternam transivit, vitam aetatis 86 cum fama sanctitatis. Quam primum enim ejus obitus innotuit, magnus factus est confluxus civium Patavinorum, et populi, ita ut per plures dies sepeliri non potuerit; dein in Ecclesia Conventus S. Mariae de Campo Sancto corpus in separatum sepulchrum cum hoc brevi Epitaphio illatum est: [P. 186] Ossa R. P. F. Simonis de Camerino / Ord. Eremitarum S. Augustini / Qui temporibus suis fuit / Corona Praedicatorum. Opera seu partus sui ingenii, teste Jacobo Philippo Thomasino, vorax Vulcanus absumpsit. Fuerunt autem:Sermones super festivitates annuas.
Conciones diversae.
Ludovicus Iacobilli in Scriptoribus Umbriae, pag. 248.
Bernardinus Corius Mediolanensis in historia Mediolanensium, parte VI, fol. 440.
Iosephus Ripomontius in historia Ecclesiastica Mediolanensi, libro XIII, pag. 832.
Baptista Fulgosus in dictis et factis memorabilibus, libro II, cap. 5.
Bonaventura Angeli Ferrariensis in historia Parmae, libro IV, pag. 392.
Orlandus Malavolta in historia Senensi, parte III.
Ioannes Petrus Crescentius in Praesidio Romano libro III, pag. 99.
Abraham Bzovius in Annalibus Ecclesiasticis, tomo XVII, ad annum 1454, pag. 128.
Paulus Maurocenus in historia Veneta, libro XXIV, pag. 573.
Raphael Volaterranus in Antropologia, libro XXII, col. 815.
Baptista Egnatius libro II de exemplis illustrium virorum.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 34. Romae 1581.
In Bibliotheca latina Alberti Fabricii mediae et infimae aetatis per Ioannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo VI, pag. 187, col. I. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo IV, col. 598. Lipsiae 1751.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 163. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 25, 26 et 30. Monachii 1623.
Iacobus Philippus Bergomensis libro XV Supplementi Chronicorum.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 381, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 632. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 2, num. 3 usque ad num. 9; carte 50, num. 60; carte 287 a num. 63 usque ad num. 70; in Bologna 1682.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 315. Romae 1704.
**************************************************************
de Camiis Nicolaus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Insubriae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 18. Erat Lector Philosophiae, et Theologiae praestantissimus, Concionator famosissimus, ac in arte Musica peritissimus, sua prudentia, industriaque apud suos tantum valuit, ut eum in Priorem Conventus elegerint. Lucem publicam decoravit:Tribus Musicalibus concentibus sub titulo: La fede trionfatrice contro l’idolatria per lo glorioso martirio di S. Cattarina V. e M. Protettrice degli studi Agostiniani. Anno 1725 typis Petri Richini, in 4.
Concionibus Quadragesimalibus. [P. 187]
Quatuor Orationibus panegyricis pro festo S. P. Augustini.
Duabus Orationibus in honorem S. Nicolai de Tolentino.
Duabus Panegyribus pro Joanne Bono Mantuano.
Oratione pro S. Philippo Nerio.
Oratione pro immaculata Conceptione B. V. Mariae.
Franciscus Arisius in Cremona Litterata, tomo III, pag. 235.
**************************************************************
Camillus Thoma
, vide Lit. T. Thoma Camillus.**************************************************************
de Camos Marcus Antonius
, natione Hispanus, Patria Barcinonensis, Alumnus Provinciae Aragoniae, Filius Coenobii Baracinonensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, e nobilissima familia de Camos, anno aetatis suae 38 habitum nostrum assumpsit. Anno 1587 erat Vicarius Generalis. Postea in favorem Comitis Beneventani, Neapolitani Proregis, Philippus III Hispaniarum Rex eum ad Archi Episcopatum Tranensem in regno Neapolitano evexit. Verum dum pro confirmatione Pontificia Romam peteret, in itinere Neapoli anno 1606 vitam efflavit, et in templo B. Virginis de Spe terrae datus, atque hoc Epitaphio ornatus fuit: D. O. M. / F. Marco Antonio ex nobilissima et antiqua familia de Camos, et Requesens Barcino Equiti, Iglesiae, aliarumque urbium Sardiniae cum bellica potestate Praefecto. Is deinde 38 annum agens, uxore demortua, mundi fragilitatem inspiciens, familiae D. Augustini Ord. Eremitarum nomen dedit. Brevi S. Theologiae Doctor, et Magister, Divinique Verbi Concionator non vulgaris. Microcosmiam, y govierno universal para todos los estados, aliosque libros insignes edidit. Praeter horas necessarias nunquam otio vacavit. Archi Episcopus Tranensis a Rege Philippo III Austrio (Illustrissimo et Excellentissimo Comite de Benavente, hujus regni Pro-Rege intercedente) creatus, dum se profectioni parat Romam, sancte, sicut vixit, obiit in hoc Coenobio 5 Nonas Martii 1606 aetatis suae 63, mens. 4, diei unius. Fr. Fulgentius de Alegria Cantaber ejusdem Ordinis, ac voti cum lachrymis P. Marcus Antonius de Camos per prelum divulgavit, in lingua Hispanica:Micro cosmo, y Gobierno universal del hombre Christiano para los todos Estados, y qualquiera de ellos. Opus hoc in tres partes distributum dicavit Antonio de Cardona, Duci Sessae. Barcinone 1592 et Madriti 1595. [P. 188]
La fuente deseada, o institucion de vida honesta, y Christiana. Barcinone 1598 apud Gabrielem Graells, in 8.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 67, col. II.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 53, col. II, a Paris 1718.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 132. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 42 et 44. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 85, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 452. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Campellis Augustinus de Leonissa
, natione Italus, Patria Neapolitanus de Leonissa, oppido in Aprutio ulteriori, Alumnus Provinciae Neapolitanae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, vir variarum scientiarum gloria illustris, ab Eugenio IV Pontifice Maximo, propter exantlatos pro fede Apostolica labores, Ecclesiae Bovensi 16 Kal. Martii anno 1435 praefectus fuit, quam Ecclesiam tamen non vidit: facta enim per Procuratorem possessione, Romae die 22 Augusti eodem anno infulam cum morte commutavit. Ab eo in lucem prodierunt: Sermones quinquaginta super orationem Dominicam, et viginti octo super salutationem Angelicam. Coloniae 1502, in 8.Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, pag. 4. col. I.
Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra tomo IX, col. 460, primae editionis.
Ludovicus Iacobilli in Bibliotheca Umbriae, pag. 57.
Ioannes Schraderus in monumentis Italicis, pag. 114.
Ioannes Godefridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo I, pag. 92.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1608. Lipsiae 1750.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 664, num. 21. in Bologna 1680.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 71. Romae 1704.
**************************************************************
del Campo Petrus
, natione Hispanus, Patria Granatensis, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Granatensis, vixit Saeculo 17. Vir, qui praeter caeteras altiores disciplinas studio historico totum se tradidit. Neapoli anno 1660 fatali absumptus est morte. Ab eo exstant in publicum emissa Hispanice:Historia general de los Eremitanos de la Ordem de S. Augustin. En Barcelona 1640, in fol.
Summario de indulgencias, que se ganan con la correa de Augustin. Olyssippone 1637.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 141, col. II.
Langlet de Frenoy dans le cataloque des historiens.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1613. Lipsiae 1750.
**************************************************************
[P. 189]
Campuzanus Balthasar, natione Hispanus, Patria Limensis, Alumnus Provinciae Peruanae, vixit Saeculo 17. Vir in omni genere scientiarum Provinciam Peruanam laudabilissime rexit, fuit insuper Assistens Hispaniae, et Procurator Generalis. Reliquit in lingua patria felicissimi sui ingenii sequentia monumenta:El plancta catolico, seu de jure Indiarum. Madriti 1446, in 4.
Antiquedad de Guadalaxara. Madrid 1661, in fol.
El Summo Sacerdote. Romse 1655, in 4. Sub nomine Francisci de la Carrera.
Convertion de la Reina de Svecia Romae.
Noche, y dia sive discorsos sobre la peste.
Filosophia, y anillo de la muerte, sive paraphrasim, ac interpretationem aurei opusculi Alexandri VII. Romae 1657.
Notas sobre la definicion del misterio de la immaculada concepcion de nuestra Senora.
Ministro zeloso, seu discorso sobre la vida de Elias.
La buena Suerte.
Espanna persequida.
Alma, y cuerpo de las calidades de un Nepote de Papa.
Romae vitam egit die 5 Aprilis anno 1666.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 141, col. II.
Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1666.
Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 19, col. II. Coloniae 1683.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1615. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Cändler Agnellus
, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 18. Vir omnibus virtutum et scientiarum praerogativis insignis, post traditam in Conventu Monacensi Philosophiam, et Theologiam, officium Bibliothecarii in se suscipiens, in comparandis ad Bibliothecam praedicti Coenobii exquisitis raris, ac pretiosis libris profundam suam eruditionem, praesertim in Genealogicis et Historicis disciplinis ad stuporem patefecit. Dein anno 1740 in Capitulo Provinciali Secretarius Provinciae denominatus, post triennium ob pietatis, doctrinae et regularis observantiae eminentiam, nempe anno 1743 in Provincialem electus fuit: huic gravissimo oneri ferendo in optima aetate die 19 Februarii anno 1745 subitanea morte oppressus succubuit, aeternam Provinciae nostrae sui memoriam per sua opera partim scripta, partim edita reliquens, nam praelo subjecit:[P. 190]
Tractatum, cujus titulus: Arnolpus male malus cognominatus. Monachii 1743, typis Joannis Jacobi Vötter, in 4.Opusculum Asceticum latine, et germanice, sub titulo: Quadragena considerationum de quatuor hominum novissimis. Ingolstadii 1737, sumptibus viduae Joannis Andreae de la Haye, in 16.
Continuavit etiam in lingua vernacula Parnassum Boicum, impressum Monachii 1736, per Joannem Jacobum Vötter, in 8.
Vitam S. Rosinae in lingua germanica. Monachii 1744, typis Joannis Jacobi Vötter, in 8.
Relationes curiosas Bavaricas Guilielmi Ertl correxit, et auxit, quae sine nomine impressae fuere Lipsiae et Francofurti 1733, in 8, duae partes, quarum quaelibet 75 relationes continet.
Incoepit quoque opus de passione Domini; sed praematura morte obreptus absolvere non valuit.
Continuavit etiam opus Wigulei Hundii, vulgo Banrisches Stambuch, mappis illustravit, auxitque; sed tantum ad lit. G. pervenit. Ad hoc opus perficiendum tres tomos in fol. conscripsit de illustribus, et nobilibus familiis in Bavaria.
Chronicon Viebacense Monialium Provinciae nostrae M. S. in fol.
**************************************************************
de Caneda Franciscus
, natione Hispanus, Patria Burgensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Burgensis, qui Religionem nostram virtutibus, doctrinis, et exemplis illustravit, brevique tam excellens Verbi Divini disseminator evasit, ut in lucem dare potuerit in idiomate Hispanico:Sermones de Adviento.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 315, col. II.
**************************************************************
Canisius Aegidius
, natione Italus, Alumnus Provinciae, seu Congregationis Genuensis, Filius Coenobii Viterbiensis, vixit Saeculo 16, S. Theologiae Magister. In ipsius laudes noster Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 16, his verbis effunditur: fuit igitur Aegidius Poeta celeberrimus, eloquentissimus Orator, concionandi gloria novum vas electionis, variarum scientiarum, genere, et linguarum peritia ornatus, praecipue orientalibus nempe Graeca, Chaldaica, et Hebraea, quam ab Elia Levita Askenazi didicit; in Turcica, Persica, et Arabica, quas a Leone Eliberitano edoctus fuit. Eum Paulus Jovius, et Arnoldus Ferronus Italiae columen, Maronem, et Ciceronem appellant. Erat Pauli III Pontificis Maximi ante Pontificatum Confessarius. Anno 1507, die 12 Junii, Neapoli totius Ordinis nostri Generalis proclamatus fuit, cui muneri 11 annis magna cum utilitate, et fructu praefuit. [P. 191] Die 7 Maji anno 1512 in Concilio Lateranensi Coram Summo Pontifice Julio II ornatissimam dixit orationem, a quo ad Venetos et Regem Neapolitanum, a Clemente X vero anno 1515 ad Maximilianum Imperatorem Nuntius missus fuit, qui eum eodem anno Calendis Julii Presbyterum Cardinalem tit. S. Bartholomaei in Insula, postea S. Matthaei, et postremo S. Marci creavit. Variis Insulis nempe Castri, Lanciani, Jaderae, Sutrii, Nepis, et Viterbiensis insignitus fuit. Anno 1518 Legatus a latere apud Carolum V Imperatorem exstitit. Anno 1520 die Epiphaniae Domini, in quo Leo X Summus Pontifex Legatum Regis Fessensis baptizavit, ipse cum Eminentissimis Cardinalibus Bernardo Carvaialo, et Laurentio Buccio, Patrinum egit. Anno 1523 erat Protector Ordinis nostri, et Patriarcha Constantinopolitanus. Die 21 Novembris anno 1532 Romae mortalem vestem cum suis dignitatibus exuit, in nostra Ecclesia ad S. Augustinum ante altare summum sepultus cum hac inscriptione: D. O. M. / Aegidio Viterbiensi Cardinali Gabriel Venetus Generalis posuit anno 1536. Aegidii fama, et aestimatio suo tempore ita crevit, ut Clementem VII Pontificem Maximum vel Chronographum vel laudatorem habere promeritus fit, sequentes enim ad eum die 22 Julii anno 1530 dedit literas, quae, teste oculari Thoma de Herrera, in nostro Archivo Romano custodiuntur ad aeternam Aegidii, et Religionis nostrae gloriam. Sic autem sonant: Dilecto Filio nostro Aegidio tit. S. Matthaei S. R. E. Presbytero Cardinali. Dilecte fili noster. Salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum nuper apud nos doctis quibusdam astantibus fermo de tua circumspectione incidisset, ille quidem pro nostra in te benevolentia, tuisque praeclaris meritis, semper jucundus, et gratus, in quo cum multis commemoratis nostri Saeculi praestantibus in doctrina viris, illam singularem laudem circumspectioni tuae tribuissent, quod veterum Doctorum exemplo ad doctrinam etiam eloquentiam; ad Latinas etiam Graecas, et praeterea Hebraeas, Chaldaeasque litteras adjecisses; quasque alii facultates tum scientiarum, tum linguarum singuli singulas, tu unus [P. 192] omnes admirabiliter comprehendisses, tum fuere ex his nonnulli, qui quo magis tuam virtutem admirabantur, eo plus dolerent, magnam in tua modestia fieri studiorum jacturam, quod multorurn annorum pios, et sanctos labores in studiis Sacrarum litterarum insumptos nec scriptis mandare, nec mandatos edere audes; interiori, atque abdito contentus fructu, qui ex studiis decerpitur, publicum, et communem haud satis magni faciens. Quod fili noster, si ad gloriarm tuam referres, non ad divinum; aut si in eo non publicae utilitati, sed propriae tantum laudi consuleres, esset quod indulgeremus huic cessationi tuae, sed jubente passim Domino, oves pascendas, docendos impios, salutem annuntiandam, talentum non abscondendum, sed in luce dicendum, evangelizandum, praedicandum, ubi illud praedicationis, et Sacrarurn Concionum munus, praeter caetera legationum hujus sanctae sedis munera tam praeclare absolvisti; restat alterum, ut voci eloquentissime paria scripta succedant, et delectatis hujus Saeculi auribus prosteritatis oculos, atque animos sacra lectione oblectes, ut habeant posteri Aegidii scripta, qui voce caruerunt. Quam ob rem nos, qui erga te ob haec tanta animi tui ornamenta, quibus nos, nostraque tempora exornas, singulari, ac debito sumus amore incensi, cum tui saepius fruendi, et coram alloquendi copiam nobis tua vel senectus vel valetudo interdicat, statuimus his literis id exequi, tecum officium, quod nobis pastoralis persona imponit, ut divino honori, ut animarum saluti, ut publicae utilitati in te ad scribendum adhortando consulamus. Quod si esses in doctrina tantus, quantus certe es, careres autem, styli ornatu, quem non adeo multi cum doctrina conjunxerunt, aut si Sacrosanctas Scripturas ex latinorum tantum vivis, non etiam ex Graecorum, et Hebraeorum fontibus hausisses, digna esset cum res ipsa, tum persona tua, quae pios stimulos nostrae exhortationis exciperet. Nunc autem cum Dei eximio munere tot ignes coelestis doni in te unum et doctrinae, et eloquentiae, et humanarum, et divinarum litterarurn, et multiplicum praeterea linguarurn colerint, quid dubitas fili Deum te gratum reddere in his, quae ab illo accepisti, et tanquam terra optima non solum sexagesimo, sed etiam centesimo fructu in Dei laudem exuberare? Scimus nos quidem te, si unius hominis munus te metiaris, ita in agro Domini, et laboriose, et laudabiliter hactenus esse versatum, ut praeteritorum conscientia, et recordatione facile contentus esse possis, sed tamen majorem commovisti de te exspectationem, [P. 193] quam ut tibi liceat in praeteritis conquiescere, cum quo magis per hos annos siluisti, et major speretur ex tuis abditis studiis lux eruptura, qua Sacrae literae illustrentur. Proinde fili, dum suppetit vita actum ejus ultimum pari, qua anteriores cursus laude concludas; serasquae scribendo semen bonum, quod alteri etiam Saeulo prosit, nostrumque pariter juvet, et oblectet, praesertim cum jam facile tibi factu sit, decursis tam diu a te scripturarum campis, Graecorumque, et Hebraeorum haustis fontibus, animum longa lectione, meditationeque expletum adscribendum convertere, et quasi pio agricolae semen Scripturarum animo obrutum ad fructum perducere; idque nunc magis canescente jam, et matura, si quando unquam fuit, tua eloquentia, et doctrina. Quamquam sperare nobis licet, idque etiam ad nos erat perlatum, in animo te habere suscipere id ipsum, quod cupimus, sed veremur tibi obstare modestiam tuam, ac ne quos veterurn, si qua illi aut graece parum periti, aut aliorum ingeniis non ita adiuti, aut Hebraeae linguuae omnino expertes, aliter forte ac tu nunc inveneris, scriptum tradiderunt, offendere, aut iis et sanctitate, et doctrina insignibus contradicere videaris, cum tamen multa liceat vel disputare vel scribere, quae non alii sentiant, dumodo aliena a veritate, et Sanctae Ecclesiae Universali traditione prave non sentiantur, atque e Scripturis Sacris sensus potius fuerit relatus, quam ablatus, nec enim respectus ullus humanus a navando Deo operam debet avocare. Quia quod quis studiose indagavit, pie, ac sincere proferat, dum prolatum non contumaciter asserat, sed Ecclesiae judicio semper subiiciat. Quam ob rem cum ea facultate sis, ut possis, pietate autem, ut velle debeas, plurimis ad animarum salutem proficere. Idque a te Cardinalatus dignitas, Religionis Professio, continens litterarum studium, vitaeque tuae perpetua consuetudo exigant; adiicies etiam fili his tot rationibus stimulum charitatis nostrae, quem te speramus pro nostra in te benevolentia non postremum esse habiturum, exspectavimusque cupide nostro hoc in te amore, tuaque in nos observantia freti, ut in Dei, qui tibi in hoc aderit, et in nostram gratiam communi fidelium utilitati scribendo prosis, sanctamque Ecclesiam tuarum prolatione vigiliarum illustres, a quovis enim rem Sacram excoli nobis jucundum, a te vero hujus sanctae fedis honorificentissimo membro, nobisque in amore praecipuo, etiam laetissimum erit. Dat. Romae die 22 Julii 1530 Pontificatus nostri 7 Blosius. [P. 194] Aegidius memoriam sui apud posteros aeternam fecit per sequentia opera, quae sunt:Oratio dicta ad initium Concilii Lateranensis. Fuit impressa Romae 1513, in 4, et extat in Bibliotheca regia Parisiis.
Aegidii Viterbiensis, Ord. Eremit. S. Augustini, Oratio habita post tertiam Concilii Lateranensis sessionem, de Julii II Pontificis Maximi, et Maximiliani Imperatoris foedere, sine loco. Extat in Bibliotheca regia Parisiis.
Cajetani Thiennensis expositio in libros de coelo, et mundo, cum Aegidii Romani Eremit. Aug. quaestione de materia coeli, castigante Aegidio Viterbiensi Eremit. Aug. Venetiis per Bonetum Locatellum 1502, in fol. M. S. asservatur in nostra Bibliotheca Vieannae in Austria, extat etiam in Bibliotheca regia Parisiis.
Aegidii Viterbiensis Eremitae annotationes in Genesim, aliosque Veteris Testamenti libros, et in Talmud. Codex chart.
Aegidii Viterbiensis Cardinalis Saechina, sive de arcana Judaeorum doctrina, ad Clementem VII, M. S. incompletum habetur in Bibliotheca regia Parisiis Codex 3363.
Liber, qui Pelia dicitur, interprete Fr. Aegidio Viterbiensi. In Bibliotheca regia Parisiensi. Codex chart. Num. 3667.
Aristotelis operum index, ordine Alphabetico digestus, authore Aegidio Viterbiensi, et ejusdem monumenta, et index de Aristotelis erroribus. Parisiis sub num. priore.
Liber Zoar, super libros Mosis, interprete Aegidio Viterbiensi. Codex chart. num. 527.
Liber Temuna dictus, interprete Aegidio, in praefato Codice, in quo etiam habetur. Hortus nucis, et ejusdem annotationes in librum Raziel.
Aegidii Viterbiensis vocabularium linguae sanctae. Codex chart. num. 596.
Diversorum librorum Hebraicorum vocabula ab Aegidio Viterbiensi exposita. Codex chart. num. 597.
Aegidii Viterbiensis interpretatio, et annotationes in librum Mayerhet, et Haeloit. In eodem Codice.
Ejusdem interpretatio, et annotationes in librum decem Sephirot. In priore Cod. sub num. 598, de anno 1513.
Racanatensis vel Recanatensis expotitio in librum Mosis Aegidio interprete. In eodem Codice.
Opus de moribus Turcarum, quod vivente adhuc Aegidio Jacobus Sadoletus periisse arbitratur.
Historia viginti Saeculorum per totidem psalmos digesta ad Leonem X. Extat in Bibliotheca Angelica Romae, et Neapoli ad S. Joannem in Carbonaria. Habetur originale.
In librum primum sententiarum ad mentem, et doctrinam Platonis, in fol. Existit in Bibliotheca Angelica, Carbonaria, et Laurentiana Medicea. [P. 195]
Ejusdem in Iragion (id est) signa facta super litteras Hebraicas, in fol. In Bibliotheca Angelica.
Scholia Platonica conformia Evangelio, in 4. In Bibliotheca Carbonaria.
De Ilicetana familia, seu de viris praeclaris Congregationis Ilicetanae, in 4. In Bibliotheca Angelica.
In librum radicum Hebraicae linguae, in fol. Iterum in Angelica.
Philosophia ad mentem Platonis, in 4. In Bibliotheca Carbonaria ad S. Joannem.
De Ecclesiae incremento ad Julium II Pontificem Maximum.
Stanze, o sia Rime ejusdem Aegidii pluries fuerunt editae, ultimo Genuae apud Franchellum 1682.
Odae in Aegidii Joviani laudes.
Eclogae sacrae libri III et plurima carmina.
In Bibliotheca Aegidii nostri, quae in Regiam Parisiensem transivit, haec sunt opuscula ejusdem Aegidii:
Informatio contra Lutheranam sectam pro sedis Apostolicae auctoritate. Hoc opus, quia est sine nomine, a P. Bernardo Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo II, pag. 779, nostro Aegidio attribuitur his verbis: puto esse Aegidii Viterbiensis Cardinalis.
Liber de revolutione 23 literarum Hebraicarum secundum viam Theologicam in lingua Hebraica per Reverendissimum Cardinalem Aegidium.
Liber Neconia ben-Achana versus per Reverendissimum Cardinalem Aegidium.
In eadem Bibliotheca num. 53, reperitur opus Aegidii, cujus titulus: Contra Hebraeos de Adventu Messiae, et divinis nominibus contra eos.
De Romanis Pontificibus M. S. exstat in Angelica Romae.
Praefatio in Sanazarii poema de partu Virginis.
Liber dialogorum.
Libri VIII variarum Epistolarum, de quibus illas produco, quas nostri Mabillonio excerpendas permiserunt, et lucem viderunt. Harum est:
I. Ad Seraphinum, qua plures a se peragratas refert Italiae civitates, mirumque in modum laudat B. Clarae de Monte Falco virtutes. E Cymino data die 11 Julii 1505.
II. Ad Fratres suos Ilicetanos, qua deplorat a Summo Pontifice sibi impositum Ordinis nostri gubernium.
III. Seraphini ad Deodatum Eremit. Senensem, qua ipsi mittit collectas a se Aegidii Epistolas. Iliceti die 25 Octobr. 1507.
IV. Seraphini ad Nic. Mannium Capen. qua rogat, ut mittendas sibi aliquas Aegidii Epistolas ab aliquibus, quos designat, deposcat. Iliceti die 27 Novembris 1507.
V. Seraphini ad Marianum Saxoferratensem, qua scriptam de Aegidii laudibus, de privilegiis Ordini a Pontifice datis, deque infula vastissima Christo adjuncta Epistolam acceptam se habere commemorat.
VI. Deodati ad Seraphinum, qua approbat ipsius conatum in Epistolis Aegidii colligendis. [P. 196]
VII. Aegidii ad Reverendissimum D. Cardinalem, qua hortatur ipsum ad majora, et Seraphinum laudat.
VIII. Aegidii ad Dispotum, qua deplorat oscitantiam Christianorum Principum, qui post clarissimas hostis Christiani nominis victorias torpescant.
IX. Ad Jacobum Sannazarium, qua postulat ab ipso, ut quaedam Theocriti interpreretur. Romae die 6 Octobris.
X. Aegidii ad Rufum, qua laudes datas reiicit.
XI. Aegidii ad Marsilium Ficinum, qua eo duce Platonis Philosophiam Romae se lecturam scribit.
XII. ad Nic. Mannium Capennatem, qua studia sua omnia, occupationesque ab ipso Religionis ingressu describit.
XIII. Aegidii ad Marianum Genazzensem, Generalem nostrum qua brevi ad eum venturum scribit Fridericum I Regem, et laudat ipsius abdicandae Praefecturae propositum.
XIV. Aegidii ad Episcopum Castrensem, ut populum Caninum ab interdicto absolvat.
XV. Aegidii ad Seraphinum, qua facultatem eidem tribuit eundi, quocunque libuerit, Verbum Dei praedicandi gratia.
XVI. Francisci Polyardi Fanensis ad Aegidium, qua dedicat ei Octavii, sui quondam Praeceptoris Antropotheomachiam. Ex Fano 14 Cal. Decembris 1515.
XVII. Aegidii ad Seraphinum de Divina erga Cardinalem Mediceum providentia. Romae 22 Octobris 1512.
XVIII. Aegidii ad Leonem X Pontificem Maximum. Mittit ei olivam, ut sentiat, se Julio successisse ad quietem suo Saeculo restituendam.
XIX. Joannis Matthaei Gyberti ad Aegidium qua probat, ipsius lucubrationem, quam sibi miserat, examinandam.
XX. Aegidii ad Gybertum. Mittit ei excerptum ex libro Cardinalis quatuor Coronatorum.
XXI. Aegidii ad Jacobum Fabrum Stapulen. qua laudat eum de eruditione. Data 5 Julii 1516.
XXII. Aegidii ad Seraphinum, qua res ejus Viterbii, et Florentiae gestas laudat, ac Romam venturum exspectat. 14. Octobris 1516.
XXIII. Aegidii ad Conventum Parisiensem. In hac refert, quod multa in Concilio Lateranensi adversus Ordinem nostrum agitata fuerint, quae ut avertere queat, hortatur fratres ad reformationem.
XXIV. Aegidii ad Ordinem universum, in qua describit, quae in Concilio Lateranensi adversus ordines mendicantium acta fuerint.
[P. 197]
Hic silentio praeterire non possum, quod Aegidius tempore Generalatus sui ad Joannem Staupitium Provincialem Provinciae Saxonicae, quem Milensius in suo Alphabeto male describit, tres dederit Epistolas reformationem concernentes. Ad defendendum igitur honorem Staupitii tenorem primae, quam exhibet Mag. Antonius Höhn, in sua chronologia Provinciae Rheno Svevicae pag. 154, producendam esse necesse duxi. Reliquae duae inveniuntur in libro P. Bartholomaei Usinger, in 4, circa finem annexae Herbipoli. Tenor igitur primae est: Tu post longos labores in urbem ad omnia componenda, et pacanda non sine tuo quam maximo incommodo te conferre curasti. Vidimusque quantum laboris, quotque incommoda passus sis, dum haec agitares, et animum promptissimum tuum ad omnia peragenda, quae paci, et quieti omnium conducere viderentur; qua quidem ducti spe, ut id efficacius, atque ardentius aggradi possis, per has literas nostras te Provincialem Saxoniae, et Vicarium Congregationis Alemaniae decernimus, declarantes, te potiri utraque auctoritate, ac potestate, sicut hactenus tam Provincialis praedictae Provinciae, quam Vicarius praedictae Congregationis potiti sunt. In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti amen. Mandantes omnibus tam Provinciae, quam Congregationis ejusdem Patribus, ac Fratribus sub poena rebellionis, ac privationis activae, ac passivae vocis in perpetuum, ut in omnibus, quae tibi ad pacem, quietem, salutem, et Religionis honorem pertinere videbuntur, tanquam personae nostrae obediant. Significamus tamen tibi, quatenus curam illorum quinque Conventuum (fuerunt Alzeianus, Eslingensis, Heydelbergensis, Tubingensis, et Wilanus) de quibus lis erat, nobis usque ad determinationem causae reservavimus. Hortamur te, ut alios omnes, qua poteris, prudentia, severitate, ac charitate emendes, reformes, et regas. Et spei de te nostrae quam maximae, ut exspectamus, optime respondeas. Datum Suriani die 26 Junii anno 1510.Nominari etiam merentur Epistolae Aegidii ad Reuchlinum scriptae, et impressae in collectione, cui titulus: Illustrium virorum Epistolae Hebraicae, Graecae, et Latinae ad Joannem Reuchlinum, Phorcensem virum doctissimum missae Hagenoae 1519, in 4.
Bernardus de Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 108, col. I; et pag. 232,
col. II; item tomo II, pag. 778, col. II; et pag. 779, col. I et II.
Paulus Colomesius Ruppellensis in Italia, et Hispania orientali, sive in vitis Italorum, et Hispanorum, qui
linguam Hebraeam, vel alias Orientales excoluerunt, per Christophorum Wolfium ex authographo authoris, et notis instructis, pag. 41.
Ioannes Matthaeus Toscani in peplo Italiae libro II, num. 82, pag. 50.
Alphonsus Ciacconius in Bibliotheca universali.
Petrus Galatinus in opere de arcanis Catholicae veritatis, pag. 22.
Ioannes Widmanstadius in Novum Testamentum Syriacum.
Arnoldus Ferronus in Comment. de rebus gestis Gollorum, pag. 55. Lutetiae Parisiorum 1554.
Lilius Gregorius Gyraldus in historia Poetarum sui temporis, pag. 415.
Gilbertus Genebrardus in Chronographia, ad annum 1513.
Iacobus Sadoletus in operibus Moguntiae excusis 1607, in 8.
Ludovicus Jacob a S. Carolo la Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 242.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 273, col. II, a Paris 1718.
Dans le Dictionaire historique, litteraire, et critique, tomo III, pag. 486, col. II.
Paulus Iovius libro VI histor. et in elogiis Doctorum, cap. 85.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Romano pag. 31. Perusiae 1676.
Sixtus Senensis in Catalogo Expositorum Sanctae Scripturae.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro I, pag. 62.
[P. 198]
Francesco Saverio Quadrio nella Storia e ragione d’ogni Poesia, libro II, vol. II, pag. 261.Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1624. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 102, 104, 107 et 110. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 9. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35. Monachii 1623.
Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 93. Antuerpiae 1636.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 42, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 14. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 560, num. 3; carte 507, num. 3; tomo VIII, carte 42,
num. 34; carte 70, num. 5; carte 85, num. 3; carte 159, num. 4 et 5; carte 174 a num. 3 usque ad 12. In
Bologna 1686.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 16 et in floribus poeticis pag. 71. Item in purpuris Augustinensibus, pag. 30.
**************************************************************
Canisius Henricus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Antuerpiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Duacensis, divinas literas cum reliquis scientiis conjunxit, omnemque curam concionibus dedit, et ideo ad stuporem facundus in habendis concionibus ad populum nulli cessit, cujus testis est:Liber Concionum, cujus titulus: Pax, et charitas. Impressus Antuerpiae 1685, in fol.
Edidit etiam manipulum orationum. Anno 1661.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 178. Lovanii 1727.
**************************************************************
Canon Joannes
, natione Anglus, Alumnus Provinciae Angliae, vixit Saeculo 13. Vir eruditus, ac suo tempore excellens Poeta, qui artibus omnibus, quas liberales dicimus, ornatus erat. Scripsit:Poemata, et vaticinia.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 175.
Joannes Pitseus de Scriptoribus Angliae.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1627. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Cantalupus Ambrosius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Genuensis, vixit Saeculo 16. Vir moribus, vitae pietate, et singulari devotione erga B. V. Mariam conspicuus publicavit:Tractatum de admirabili prodigio B. Virginis in Ecclesia S. S. Trinitatis Viterbij impressum 1576.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico, pag. 16. Perusiae 1680.
Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, Coloniae 1683.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1629. Lipsiae 1750.
**************************************************************
[P. 199]
de Canto Michael, natione Lusitanus, Patriae Terceranus de civitate Angra, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de gratia Olyssippone, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, multis annis Confratres suos in scientiis scholasticis imbuebat, dein in Capitulo Provinciali die 20 Junii anno 1712 celebrato Prior Conventus de ponte Delgada electus est; anno 1731, die 14 Aprilis fit Secretarius Provinciae, et anno 1737 regimen Provinciae ei committitur propter summam prudentiam et agendi dexteritatem. Publici juris fecit:Examen Theologico Morale de scandalosa praxi quorundam Confessariorum, qui poenitentes interrogant de nomine, et habitatione complicum. Madriti 1746, per viduam Francisci Hierro, in 4.
Insuper ab ejus ingenio in sermone Lusitano profecta sunt haec M. S. S.
Tratado sobre a isençaon dos Mantellatos da Ordem Augustiniana.
Tratado sobre o culto do Ven. S. Gonçalo do Lago Eremita de S. Agostinho.
Notas aos tres Breves de Benedicto XIV acerca dos Sigillistas.
Tratado juridico, em que se prova a nullidade de certo Capitulo intermedio da Ordem dos Erimitas de S. Agostinho do anno de 1745.
Tratado sobre e legalidade das jubilaçoens de alguns Lentes, que se pertenderaon cassar.
Roposta a roposta, que deu hum critico a este tratado.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 469, col. II. Lisboa 1752.
**************************************************************
Canton Hieronymus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Aragoniae, Filius Coenobii Valentini, vixit Saeculo 17. Ob doctrinae eminentiam, et vitae integritatem ei Gubernium Provinciae Aragoniae demandatum fuit. Die 26 Decembris anno 1636 corpore exutus est, qui in lingua Hispanica in publicum protulit:Instrucion divina, Angelica, y humana. Valencia 1633, typis Silvestri Sparza, in 4.
Ordinario de los officios divinos segun el uso de la Iglesia. Barcinone 1606, in 4.
Vitam B. Thornae a Villa nova. Barcinone 1624, in 4.
De excellentia nominis Jesu.
Instructionem de virtutibus vario metri genere.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 437, col. I.
Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1636.
Antonius Teisserius in catalogo Authorum et Bibliothecarum.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1632. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 357, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 286. Bruxellis 1654.
**************************************************************
[P. 200]
Cantullus Ambrosius, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae Filius Coenobii Cremonensis, vixit adhuc Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, qui Sacrarum literarum scientia, lectione Sanctorum Patrum, et facundia vix non omnes suae aetatis superavit, nam ita diligentem, et assiduam, ita strenuam officio Concionatoris impendit operam, ut post se eloquentiae suae monumenta reliquerit nunquam interitura, nempe:Tomos duos Concionum.
Sermones, quos fextis Feriis mense Martio habuit.
Franciscus Arisius in Cremona Litterata, tomo II, pag. 447.
**************************************************************
Canutus Robertus
, natione Anglus, Patria Oxoniensis, Alumnus Provinciae Angliae, Filius Coenobii Oxoniensis, vixit Saeculo 12. Vir in divinis, humanisque disciplinis perdoctus, et in historia apprime eruditus, multos scripsit libros, de quibus isti feruntur:Defloratio historiae naturalis Plinii.
Homiliae 41 supra ultimam partem Ezechielis.
De conjugio Patriarchae Jacob.
De benedictionibus Jacob et Moysis.
Speculum fidei.
De matrimonio.
De Sacramentis utriusque Testamenti.
Libri II sententiarum theologicarum.
Comment. in Genesim, in Leviticum, in Numeros, in psalterium, in Cantica Canticorum, in libros Regum, in 12. Prophetas in Matthaeum, in Apocalypsim.
Antonius Wood in historia Universitatis Oxoniensis.
Ioannes Bitseus de Scriptoribus Angliae.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 605, col. II. Tiguri 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1634. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Capgraphius Joannes
, natione Anglus, Patria Cantianus, Alumnus Provinciae Angliae, Filius Coenobii Cantuariensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor Oxoniensis, Humfredo Glocestriae Duci, et Henrici V Regis Fratri a Sacris confessionibus, et consiliis fuit, Provinciam Angliae laudabilissime moderatus est. Vir inter Theologos, quos Anglia mundo dedit, celeberrimus, ac Divinarum literarum scientissimus, atque in adhortando e cathedra eloquentissimus, [P. 201] ita quidem, ut sua subtilitate disputandi, elegantia perorandi, scientia Philosophica, profunditate Theologica, et eruditione historica, nec non claritate exponendi S. Scripturam omnibus in toto Angliae regno palmam praeripuerit. Die 12 Augusti anno 1464 Creatori suo vitam reddidit. Nominis ejus famam memoriae produnt subjecta opera, nempe:Catalogus Sanctorum Angliae, Londini impressus 1516 per Vuinandum Vuorde, in fol. M. S. exstat in Bibliotheca Cottiniana.
Liber Fr. Joannis, Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, ad Henricum Regem Angliae, de laudibus eorum, qui nomen Henrici fortiuntur, in tres partes divisus, in quarum prima agit de sex Henricis Imperatoribus; in secunda de sex Regibus Angliae Henricis; in tertia de hujus nominis duodecim illustribus viris toto orbe dispersis. Ultimus est noster Henricus de Urimaria. M. S. asservatur in Bibliotheca Cottiniana.
Comment. in Genesim dicavit Humfredo, Duci Claudiano. Incipiunt: Arduum namque etc.
Comment. in acta Apostolorum, ad Episcopum quemdam Angliae. Initium: Reminiscere S. Antistes, M. S. in Bibliotheca Ballionensi Oxonii.
Libri III de fidei Symbolis, ad Guilielmum Elinensem Episcopum. Incipiunt: Quoniam Psalmographus. Exstant in Bibliotheca Ballionensi Oxonii.
Liber super Leviticum. Incipit: Occultissimorum Mysteriorum etc.
Liber super Exodum, cujus initium: Quia historiam etc.
Liber super Numeros. Ex Nicolao de Lyra.
Liber super Deuteronomium. Incipit: In hoc ultimo libro Moysis etc.
Liber in historiam Josue.
Libri II in Judices, et Ruth.
Libri IV in volumina Regum.
Liber in Psalterium.
Liber in Ecclesiasticum.
Liber in Esaiam Prophetam.
Liber in Danielem.
Libri XII in duodecim Prephetas.
Libri IV super quatuor Evangelia.
Libri XIV in Epistolas D. Pauli. Incipiunt: Domino suo honorabili Hunfrido etc.
Libri VII in Epistolas Canonicas.
Liber in Apocalipsim Joannis, cujus initium: Venerabili Domino suo in Christo etc.
Manipulus doctrinae Christianae. Incipit: Inter caetera otii mei secreta etc.
Liber de sequacibus S. Augustini, cujus initium: Testatur ille Graecorum Antiquissimus etc.
Libri IV super quatuor libros sententiarum. [P. 202]
Liber determinationum Theologicarum.
Liber disputationum ordinariarum.
Liber ad positiones erroneas.
Lecturae scholasticae.
Orationes ad Clerum.
Sermones per annum.
Vita Ducis Hunfridi.
Epistolae ad diversos.
Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 637, col. II.
Ioannes Baleus de Scriptoribus majoris Britanniae, centuria VIII, pag. 532. Basileae 1559.
Thomas Tannerus, pag. 152.
Henricus Warthon in appendice ad historiam literariam Guilielmi Cave, pag. 164, col. I.
Gerardus Vossius libro III de historicis latinis, cap. 9, pag. 533.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 171. Dilingae 1565.
Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 60. Tiguri 1555.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 352, col. I. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 418, col. I. Tiguri 1583.
Ioannes Dominicus Mansi in Bibliotheca latina Alberti Fabricii correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 331, col. I. Patavii 1754.
Christianus Iöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1641. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 82, 64, 67. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 108. Antuerpiae 1613.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 336. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 341, num. 15. In Bologna 1682.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 208. Romae 1704.
**************************************************************
Cäpler Antonius
, natione Germanus, Patria Austriacus Corneoburgensis, Alumnus Provinciae Austriae, et Hungariae, Filius Coenobii Corneoburgensis, adhuc in vivis S. Theologiae Doctor Viennensis, et Magister Ordinis, fuit Regens Studiorum Viennae in Austria, bis Prior Conventus Corneoburgensis, et Provincialis, nec non Assistens Generalis utriusque Germaniae, ut Decanus Facultatis Theologicae edidit pro gradu opusculum, cujus titulus:D. Augustinus Romano catholicae fidei Confessor, et Propugnator. Viennae in Austria 1747, ex typographia Kaliwodiana, in 8.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae, et Hungariae.
**************************************************************
[P. 203]
Cappoccius Jacobus, communiter Viterbiensis dictus, natione Italus, Patria Viterbiensis Patricius, Alumnus Congregationis Genuensis, Filius Coenobii Viterbiensis Sanctissimae Trinitatis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor. Absoluto Novitiatus tyrocinio missus fuit ad celeberrimam Parisiensem Universitatem, ubi sub duobus splendidissimis Theologiae scholasticae luminaribus D. Thoma Aquinate, et D. Bonaventura in Theologicis disciplinis tantos fecit progressus, ut Theologi speculativi nomen promeritus fit; propter vitae, et morum candorem, perfectamque humilitatem, ac modestiam religiosam apud Sorbonicos in summa erat aestimatione, venerationeque. Anno 1302 Bonifacius VIII Pontifex Maximus ei Infulam Beneventanam contulit, a qua dignitate ad finem anni 1303 ad Archi-Episcopatum Neapolitanum translatus, anno 1308 mortali vitae terminum imposuit. Ejus memoriam aeternam reddunt opera posteritati relicta, quae sunt:Libri II de Regimine Christianitatis, quos Clementi V Pontifici Maximo dicavit. Asservantur in Bibliotheca Vaticana, et Parisiis sub num. 4046 et 4229.
Quaestiones Parisiis disputatae de praedicamentis in Divinis. Existit hic Codex in Archivo Conventus nostri Viterbii, ac in Bibliotheca Carbonaria ad S. Joannem, in membrana cum miniaturis, in fol.
Quodlibeta quatuor Parisiis exposita, et disputata. Asservatur in nostra Bibliotheca Mediolani ad S. Marcum, in fol.
Abbreviatio sententiarum Aegidii Columnii, in fol. Exstat in nostra Bibliotheca Carbonaria ad S. Joannem. M. S. incipit: Abbreviatio Sententiarum Aegidii Romani, per R. P. Mag. Jacobum Viterbiensem, Archi Episcopum Neapolitanum, omnium scientiarum gloria illustrem. Aegidii volumen in compendium adducit, multa tamen addit ubique, ut potius Jacobi, quam Aegidii dici debeat. In fine legitur: Longas curro vias, vestigia nulla relinquo. Mag. Andreas de Alexandria scripsit.
Lectura super quatuor libros sententiarum, seu verius: compendium sententiarum, in fol. parvo membr. est in nostra Bibliotheca Senis ad S. Augustinum. Hoc opus Blancus, et Chioccarello Summam Summae appellant.
Quaestiones S. Theologiae, in fol. membr. teste Jacobo Philippo Thomasino, reperiuntur in Bibliotheca S. S. Joannis, et Pauli.
Quaestiones quinquaginta de Spiritu Sancto habentur in nostra Bibliotheca Bononiae.
Recollectiones, seu catena Patrum super Epistolas D. Pauli. In eadem Bibliotheca ad B. Jacobum.
Alia triginta quodlibeta. Exstant Romae in Bibliotheca Minervae.
Comment. super quatuor libros sententiarum.
Divisio super eosdem quatuor. [P. 204]
Quaestiones de Angelis, ac eorum compositione.
Quaestio percelebris de coelorum animatione.
Explicationes super Epistolas D. Pauli.
Expositio in Evangelium D. Matthaei.
Interpretatio in D. Lucam Evangelistam.
Summa de articulis fidei.
De mundi aeternitate secundum fidem catholicam.
Comment. in libros Physicorum, et Metaphysicorum.
Liber de naturae principiis.
Notabilia in sententias.
Concordantiae psalmorum, ad Carolum II Siciliae, et Jerusalem Regem.
D. Thomae Aquinatis utilis tabula. Haec suppresso nomine nostri Cappaccii falso cui alteri fuit adscripta.
Sermones diversi exstant Romae in Bibliotheca Canonicorum S. Petri.
Bartholomaeus Chioccarellus de Episcopis et Archi Episcopis Neapolitanis, pag. 190.
Hartmanus Schedel in fexta mundi aetate.
Raphael Volaterranus libro XXI Antropologiae.
Marcus Coccius Sabellicus Aeneade 9, lib. 8.
Andreas Tiraquellus tractatu de Nobilitate, cap. 31.
Renatus Choppinus in suo Monastico tit. I, num. 15.
Dominicus Blancus Viterbiensis in historia suae Patriae, pag. 232, 233 et 310.
Conradus Gesnerus in Bibliotheca, et catalogo universali Scriptorum, fol. 366. Tiguri 1545.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 128. Dilingae 1565.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 325, col. II. Tiguri 1574.
Christianus Iöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1646. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 55. Romae 1581.
Jordanus de Saxonia in Libro II vitas Fratrum, cap. 4, pag. 109; et cap. 21, pag. 279. Leodii 1625.
Gerardus Senensis in suo libro primo in Magistrum sententiarum.
Alphonsus Vargas pariter in libro I, sententiarum.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 103. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 369, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 310. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 276, a num. 5 usque 18 exclusive. In Bologna 1678.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 184. Romae 1704.
Henricus de Urimaria, Ambrosius Coranus, Iacobus Philippus Bergomensis, Hieronimus Seripandus et Aegidius Viterbiensis Cardinalis.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 12, col. I, a Paris 1718.
Franciscus Arisius in Cremona Litterata, tomo II, pag. 377. [P. 205]
Ludovicus Jacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia libro II, pag. 348.
Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 56.
**************************************************************
Cappucci Hieronymus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Romandiolae, Filius Coenobii Imolensis, vixit Saeculo 16. Reliquit in lingua Italica M.S. cujus titulus:Treccia di affettuosi pensieri spiegati a lode del B. Amadeo, già Duca di Savoia, da Frate Gierolamo Cappucci, d’Imola Agostiniano, al Serenissimo Carlo Emanuele, Duca di Savoia.
Josephus Basinus in Codice M. S. S. Bibliothecae Taurinensis.
Joannes Marius Crescimbeni, tomo V, pag. 184.
**************************************************************
Caracciolus Jacobus
, natione Italus, Patria Patricius Neapolitanus, Alumnus Congregationis Carbonariae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, vir rarae scientiae, qui in dilucidandis, enodandisque difficillimis Scripturarum Quaestionibus prae omnibus eminuit, et in perorando nemini cessit. Innocentius VI Pontifex Maximus Jacobum Patriarcham Aquileiensem creavit; verum ante consecrationem anno 1357 Romae vitam deseruit. Et haec praematura mors poterit esse ratio, cur Ferdinandus Ughelli, in Italia Sacra, tomo V, nullam fecerit mentionem de electione nostri Jacobi Caraccioli ad Patriarchatum Aquileiensem, prout pulchre deducit noster Aloysius Torelli, in Saeculis Augustinianis, tomo VI, pag. 31, num. 14. Ostendit enim, quod post obitum Nicolai de Luzenburg, Patriarchae Aquileiensis, non statim, et immediate successerit in Patriarchatu Ludovicus Turriani Mediolanensis, sed noster Caracciolus, qui felicissimi sui ingenii sequentia dedit argumenta, scripsit enim super:Librum primum, secundum, et tertium sententiarum, quod M. S. Ramae in Bibliotheca Angelica existit.
Tractatum de perfectione specierum. M. S. hoc asservatur in nostra Bibliotheca Ratisbonae.
Quaestiones disputatas.
Sermones variarum materiarum.
Nicolaus Tappi nella Bibliotheca Napolitana, pag. 108, col. I.
Chistianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum tomo I, col. 1657.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 58. Roma 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 100. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 16. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiano, tomo I, pag. 426, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 313. Bruxeilis 1654.
[P. 206]
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 31, num. 14. in Bologna 1680.Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustiniani, pag. 189. Roma 1704.
**************************************************************
de Carcassona Joannes
, natione Gallus, Patria Narbonensis, Alumnus Provinciae Narbonae, et Burgundiae vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, tam in Academiis nostris, quam exteriorum publice docendo plurima felicis indolis, atque acutissimi ingenii argumenta dedit, teste Nicolao Beltrando, qui in gestis Tolosanorum in ejus laudes his verbis excurrit: tertius fuit Fr. Joannes de Carcassona Doctor profundae doctrinae, hic Divini Verbi suo tempore Praeco validissimus in civitate Tolosana, et Ecclesiae Dei utilissimus. Scripta, quae ab eo habentur, potiora sunt, quae hic subiiciuntur:Libri quatuor in Evangelia.
Conciones ad populum.
Liber de vita solitaria.
Epistolae ad diversos.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 352, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 419, col. I. Tiguri 1583.
Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis libro IX, pag. 176.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 63, col. II. Patavii 1574.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 210. Romae 1704.
**************************************************************
Carillo Augustinianus
, natione Indus, Patria Oiedanus, Alumnus Provinciae Chillensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister. Erat Moderator Provinciae Chillensis, et apud Romanam curiam Procurator Generalis, e tenebris eruit, et denuo in lucem dedit:Orationes in die S. Augustini, Ordinis Eremitarum Patris, et fundatoris, ac Ecclesiae Doctoris Eximii, habitas a Reverendissimo P. Mag. Fr. Ambrosio Corano, ejusdem Ordinis Priore Generali, coram Pio II Pontifice Optimo Maximo, totoque Cardineo coetu. Romae 1662, in 4.
Angelicus Aprosius nella sua Bibliotheca, pag. 266.
**************************************************************
Carl Amadaeus
, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavariae, vixit Saeculo 18. Fuit per aliquot annos Supprior Conventus Monacensis, postea in Capitulo Provinciali electus est anno 1734 Superior Residentiae Rözensis. [P. 207] Anno 1743 rexit Conventum Seemanshusanum, et anno 1746 Priorem Conventus Rambsaviensis egit. Erat amator linguarum, eapropter in lingua Gallica, et Italica talia jecit fundamenta, ut libros verterit. Monachii die 23 Septembris anno 1751 e corporis custodia liberatus est.P. Mag. Augustini Arpe Giornale de Santi e Beati Agostiniani e lingua Italica in Germanicam vertit. Monachii 1733, II tomuli, in 8.
Speculum innocentiae P. Antonii Girard S. J. ex Idiomate Gallico in Germanicum transtulit. Monachii 1748, in 8.
Item ex eadem lingua in Latinam Cogitationes Christianas in singulos dies mensis distributas. Monachii 1749, typis Jacobi Vötter, in 8.
Omnia in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
Carmagnolensis Nicolaus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Carmagnolensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, in disciplinis Theologicis egregie eruditus, cathedram Theologicam in Universitate Papiensi summa auditorum frequentia rexit. Ab eo habemus:Tractatum de Syllogismo cathegorico.
Item M. S. super Magnificat.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 197, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 503. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Carmoniola Alipius
, natione Italus, Alumnus Congreationis Lombardiae, Filius Coenobii Taurinensis, vixit Saeculo 15. Vir, qui totis viribus animi, et corporis in Sacras Conciones incubuit, sanctosque vitae exemplo auditorum animos ad virtutes accendit. Composuit:Volumina duo Sermonum Super Evangelia, et Epistolas totius anni.
Josephus Pamphilius in Chronicis Ordinis nostri, fol. 85. Romae 1581.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 28. Monachii 1623.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 20. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 55, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Enconomastico Augustiniano, pag. 32. Bruxellis 1654.
**************************************************************
a S. Carolo Ambrosius
, Excalceatus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Italicae, ad initium Saeculi 18, adhuc vixit. Primum enim anno 1715 ab hominibus emigravit. Functus est officio Concionatoris eloquentissimi, et in Scripturis Sacris egregie eruditi, qui non minus vita, quam eloquentia insignis claruit, Congregationemque suam operibus, quae publici juris fecit, non parum illustravit. Sunt autem: [P. 208]Opuscula coelestia, sive explanatio in Cantica Canticorum. Mediolani apud Agnellum 1677, in 4.
Prediche per l’Avvento. Milano per Federico Vigone 1688, in 4.
Discorsi Sacri. Milano 1690, in 4, per eundem.
Prediche Quaresimali. Milano per gli Agnelli 1696, in 4, tom. II.
Discorsi sopra i dolori di Maria Vergine. Milano 1702, in 4.
Discorsi sopra le eccellenze del santissimo Rosario. Milano per Vigone 1711, in 4.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi II, col. 995.
**************************************************************
Carolus Boisschot, vide Lit. B. Boisschot Carolus.
Carolus Ciminellus
, vide inferius Ciminellus Carolus.Carolus Gassner
, vide Lit. G. Gassner, Carolus.Carolus Mulerius
, vide Lit. M. Mulerius Carolus.Carolus Maria Perugia
, vide Lit P. Perugia Carolus Maria.Carolus van Horn
, vide Lit. H. van Horn Carolus.Carolus Veron
, vide Lit. V. Veron Carolus.Carolus Viardot
, vide Lit. V. Viardot Carolus.**************************************************************
Carpentier Petrus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Diesthensis, vixit Saeculo 17. Excitati ingenii Poeta typis evulgavit:Librum de cultu S. Barbarae V. et M. Lovanii 1608.
Lessum Miserere, et de profundis. Lovanii 1652.
Plura etiam Dramata.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 183. Lovanii 1727.
**************************************************************
Carrara Gerardus
, natione Italus, Patriae de Serina alta, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bergomensis S. S. Philippi et Jacobi, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor Parisiensis, vir omnium scientiarum, praecipue Juris Pontificii gloria illustris, a Clemente VI Pontifice Maximo 15 Cal. Augusti anno 1342 Savonensis Ecclesiae, in ditione Genuensium, creatus est Episcopus, cui muneri maxime tempore pestis, quo suis ovibus ut pastor bonus precibus, et eleemosinis succurrebat, per 14 annos non sine magna sanctitatis fama praefuit. Demum die 27 Julii anno 1356 a morte populo suo ereptus, et Bergomi in Ecclesia nostra ante altare majus in sepulchro a se extructo tumulatus fuit. [P. 209] Nominis ejus famam memoriae produnt sequentia scripta:Liber in sextum Decretalium.
Libri IV in Magistrum sententiarum.
Liber in Cantica Canticorum.
Comment. in omnes D. Pauli Epistolas.
Liber in Epistolam ad Hebraeos.
Concordantiae Epislolarum D. Pauli cum Salomone.
Concordantiae Novi cum Veteri Testamento.
Quodlibeta duo Parisiis disputata.
Suorum Antecessorum illustria gesta in unum volumen redegit. Opus hoc cum magno detrimento posterorum periisse constat.
Bartholomaeus de Peregrinis in vinea Bergomensi.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 137. Dilingae 1565.
Raphael Volaterranus libro XXI in Antropologia.
Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo IV, col. 1013, primae editionis.
Sixtus Senensis libro IV Bibliothecae sanctae, pag. 238.
Silvester Marulus in historia Sacra impressa Messanae 1613.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 237, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 282, col. I. Tiguri 1583.
Ioannes Dominicus Mansi in Bibliotheca latina Alberti Fabricii correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 353, col. II. Patavii 1754.
Chistianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum tomo I, col. 1698. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 56. Roma 1581.
Iacobus Philippus Bergomensis in supplemento Chronicorum libro XIII.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 240. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 15. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiano, tomo I, pag. 280, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 240. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 13 a num. 22 usque 31, in Bologna 1680.
Donatus Calvi nella Scena letteraria, pag. 127, in Bergamo 1664.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 132. Romae 1704.
**************************************************************
Carrega Joannes Nicolaus Saulius
, vide Lit. S. Saulius.**************************************************************
de Carvalho Franciscus
, natione Lusitanus, Patria Bragantinus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Bragantini, ad initium Saeculi 18 inter vivos erat. Multis annis Theologiam scholasticam nostris tradidit fundatam in Sacra Scriptura, [P. 210] et Sanctis Patribus, quorum lectione dives fuit, in hujus rei testimonium hosce profundae suae scientiae Theologicae partus consecravit aeternitati:Tractatum de Deo uno, et trino. M.S.
Tractatum de Praedefinatione. M.S.
Tractatum de Incarnatione. M.S.
Tractatum de poenitentia. M.S.
Tracatum de Sponsalibus. M.S.
Anno 1703 die 25 Maji in Conventu Bragantino, in quo praedicta manuscripta existunt, e corporis custodia liberatus est.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo II, pag. 129, col. II, Lisboa 1747.
**************************************************************
de Carusis Bartholomaeus Simonis
, natione Italus, Alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, Filius Coenobii Urbinatensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister. Teste Cherubino Ghiradaccio anno 1331 in Felsinea Universitate publicam illustravit Cathedram, dein non minore laude Parisiensem rexit. In lectione Sanctorum Patrum erat versatissimus, huic studio enim se totum consecravit. Praeterea contra Marsilium, et Ockamum, aliosque Pontificiae Auctoritatis hostes calamo suo egregie decertavit, quare in meritum laborum suorum Clemens VI Summus Pontifex eum 2.do Idus Decembris anno 1347 Episcopum Patriae suae Urbini denominavit, quam Ecclesiam tribus tantum annis gubernavit, nam anno 1350, morte extremum vitae diem confecit. Praeclarissima sui ingenii dedit monumenta, inter quae inprimis admiranda sunt, atque profecto stupenda, quibus tam Divi P. Augustini mare, quam Ambrosii flumen supernatavit, ut Josephus Pamphilus scribit. Utriusque enim Doctoris singula dicta magna plane diligentia in Alphabetum redegit, et opus in unum collectum nominavit:Milleloquium S. P. Augustini ad Clementem VI hoc opus M. S. exstat in sequentibus Bibliothecis: In Vaticana Codex 518, item Codex num. 3639. In Lipsiensi pag. 136. In Regia Parisiis anno 1357 exaratus. Num. 2119 item in duobus voluminibus num. 2120 et num. 3639. In Coisliana Monasterii S. Germani a pratis Benedictinorum Congregationis S. Mauri Lutetiae Parisiorum. Impressum fuit Lugduni 1555 per Senetonios Fratres, in fol. Parisiis illustratum a Joanne Collierio Presbytero Theologo, per Carolum Rouillard 1645, in fol., tomo II, Parisiis per Leonardum typographum regium tomi II, in fol.; ibidem 1672 opera Joannis Coilierii, in fol. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi. Aliqui opus hoc attribuunt nostro Augustino Triumpho Anconitano, et Bartholomaeum furti accusant, sed male. [P. 211] Certum quidem est, quod Aug. Triumphus inceperit, et delineaverit; Bartholomaeus autem corpus formavit, et perfecit, eapropter author hujus operis appellari meretur.
Milleloquium D. Ambrosii, quod M. S. exstat in Bibliotheca regia Parisiis sub num. 1767et 1763 in duobus tomis. Impressum fuit Lugduni 1556 per Senetonios Fratres, in fol.
Index in Milleloquium S. Augustini cum encomiis virorum illustrium de S. P. Augustino. Codex hic exstat M. S. in nostra Bibliotheca Monacensi, sed in fine moncus.
Opus de pugna spirituali. Codex hic M. S. asservatur in nostra Monachii. Incipit: Dixit Jesus discipulis suis, cum jejunasset etc. Est quadragesimale. In fine haec leguntur: Explicit oposculum de pugna spirituali cum tabula Fr. Bartolomaei de Urbino, Ord. F. F. Heremit. S. Augustini Episcopi, et Ecclesiae Doctoris egregii, de quo laudetur Deus, et ejus dulcissima Mater in aeternum. An opus hoc diversum sit ab illo, quod in Bibliotheca regia Parisiis existit, cujus titulus est: Bartholomaei de Urbino, Ordinis Fratrum Eremit. S. Augustini, de re bellica spirituali; vel ab alio intitulato: Memoriale militiae spiritualis? aliis decidendum relinquo. Insuper scripsit:
Comment. tam in Vetus, quam Novum Testamentum ex omnibus S. Augustini lucubrationibus. Basileae 1542 apud Heroagium, tomo II, in fol. Venetiis 1543 apud Joannem Franceium, tomi II, in 4; item apud Valgrisium 1545, tomi II, in 4. De his duabus ultimis editionibus noster Antonuccius, in sua catechesi, pag. 244, haec habet: donec a Religione S. Augustini emendatae, et denuo impressae cum sua authentica Epistola tam in primo, quam secundo tomo, comburantur, ratio hujus est, quia teste Sixto Senensi haec commentaria Joannes Gastius, deleto veteris Authoris nomine in voluminis fronte proposito sibi satis impudenter usurpavit, et quod gravius est, transpositis, detruncatis, ac detortis quibusdam ejusdem operis locis ad Lutheranam haeresim utilissimum, ac piissimum catholici Authoris nomen contaminavit.
Librum de Romani Pontificis Christi Vicarii authoritate.
Tractatum contra errores, qui inventi fuerunt tempore Ludovici Imperatoris. Incipit: Domine labia mea aperies etc. Hoc opusculum Romae in Archivo nostro asservatur.
Tractatum de quatuor novissimis, quem Josephus Pamphilus de quatuor donis, alii de quatuor virtutibus Cardinalibus nominant, nisi diversa sint opuscula.
Evangelia Quadragesimae teste Pamphilo interpretatus est.
Libros Aegidii Romani de Regimine Principum in Compendium redegit.
Bernardus de Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 99, col. II; pag. 103, col. II; pag. 595, col. I; tomo II, pag. 744, col. I; pag. 1084, col. I.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tomo II, pag. 738, col. I; a Paris 1718.
Ludovicus Jacob a S. Carolo in Biblitotheca Pontificia libro II, pag. 278.
Guilielmus Cave in historia Litteraria Scriptorum Ecclesiasticorum, tomo II, in Saeculo Wicklesiano, pag. 44, col. II.
Bernardinus Baldi in tractatu de laudibus civitatis Urbini.
Ferdinandus Ughelli in Italia Sacra, tomo II, col. 865, primae editionis.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 156. Dilingae 1565.
Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta, pag. 217. Coloniae 1586.
Item in Catalogo Expositorum Sanctae Scripturae. [P. 212]
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 90, col. I. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 135. Tiguri 1583.
Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis libro II, pag. 484.
Joannes Dominicus Mansi in eadem Bibliotheca correcta illustrata, et aucta, tomo I, pag. 181, col. II. Patavii 1754.
Christianus Iöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1710. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 53. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 48. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 14. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 105, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 114. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 616, num. 38; in Bologna 1678.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 92. Romae 1704.
**************************************************************
de la Casa Ludovicus
, natione Italus, Patria Ligur, Alumnus Congregationis S. Mariae a Consolatione, Filius Coenobii Genuensis, vixit Saeculo 17. Vir eruditus, qui non tantum in arte dicendi, sed etiam in Poesi excelluit, cujus testes sunt opera nobis relicta, videlicet:Oratio in commendationem S. Catharinae V. et M. eujus titulus: Pallas Christiana. Mediolani 1652.
Sermo dictus in festo inventionis S. Crucis, sub titulo Sanctus Clavus. Mediolani 1660.
Sermo recitatus in expositione Venerabilis Sacramenti altaris. Mediolani 1660.
Panegyris in commentationem S. Thomae a Villa nova. Romae 1666.
Poesis sacra. Mediolani 1660.
Discursus, et fabulae.
Genua pestilentiae morbo lachrymis repleta.
Opus sub alieno nomine Mediolani 1658, cujus titulus: Monodia.
Raphael Soprani in catalogo Scriptorum Liguriae.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico, pag. 405. Perusiae 1680.
Christianus Iöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1613. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Casalius Gaspar
, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis, vel ut alii volunt Sanctaronensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, vir intergerrimae vitae, ingenii praestantissimi, atque Divinarum, humanarumque scientiarum suppelectili instructus, circa annum 1542 Professor primarius S. Theologiae in Universitate Conimbricensi existit. [P. 213] Postea Concionatorem regium Joannis III et Confessarium ejusdem Regis, ac Filii ejus, cum magna aestimatione egit. Anno 1551 Archi Episcopali Fonchialensi Infula, et Primatis dignitate in Indiis Orientalibus, scilicet in Insula de la Madera, fulgebat. Anno 1557 die 20 Decembris ad Episcopatum Leiriensem translatus, postea ad Episcopatum Conimbricensem promovebatur. Bis a Rege Lusitaniae ut Legatus et Orator ad Concilium Tridentinum missus fuit, primo anno 1552 ut Archi Episcopus Fonchialensis et Primas Indiarum Orientis; secundo anno 1563 ut Episcopus Leiriensis. Supremum vitae diem egit anno 1585 vel 1587. In publicum prodire fecit:Libros III de Sacrificio Missae. Antuerpiae apud Libertum Malcotium 1566, item Venetiis 1563.
Libros III de coena, et calice Domini quoad Laicos, et Clericos non celebrantes, ad Pium IV Pontificem Maximum. Venetiis per Jordanum Zilettum 1563, in 4.
Libros III de usu calicis.
Libros III axiomatum Christianorum ex diversis scripturis, et Sanctis Patribus adversus haereticos antiquos, et modernos. Conimbricae 1550, in 4. Venetiis 1563 et Lugduni 1593, in 4.
Libri XI quatripartitae justitiae nuncupati, et in quatuor tomos distincti. Venetiis 1563, apud Jordanum Zilettum. Et ibidem 1565, in fol.
De Justificatione humani generis. Venetiis 1600, in fol.
In Praedicamenta Aristotelis, ejusque libros topicos.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 400, col. II.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tomo II, pag. 125, col. II; a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1414. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 121. Romae 1581.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 76. Anturpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 303, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 230. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 258, num. 20; carte 364, num. 5; carte 400, num. 8; in Bologna 1678.
**************************************************************
Caspar Paganus
, vide Lit. P. Paganus Caspar.Casparus Scheurer
, vide Lit. S. Scheurer Casparus.Casparus
Villaroel, vide Lit. V. Villaroel Casparus.**************************************************************
de Cassia Andreas
, natione Italus, Patria Umber, Alumnus Provinciae vallis Spoleti, vixit Saeculo 15. Vir morum probitate, et doctrina clarus, scripsit ad Martinum V Pontificem Maximum:[P. 214]
Librum contra imaginem nominis tabellulae, quae est imago, et signum Antichristi, nec non contra pseudo christos, quos ait surrexisse in agro Dominico Zizania seminantes, et ad idololatriam Apostolos seducentes. Hunc librum se evolvisse testatur Casimirus Oudin in Bibliotheca regia existentem. Prologus hujus M. S. incipit: Quoniam ad pedum semper oscula beatorum prostratus, nec assurgere prius audeam, quam aures Serenissimi sponsi audiam, quid loquatur in me Dominus etc. Ego Fr. Andreas de Cassia, e Provincia vallis Spoleti, Ord. Eremit. S. Augustini profitens coram Deo, et Sanctis ejus etc. Tractatus incipit: Beatissime Pater, surrexerunt non nulli pseudochristi in agro Dominico Zizania seminantes, et ad idolatriam seducentes. Ita Casimirus Oudin in Comment. de Scriptoribus Ecclesiasticis, tomo III, col. 1331.Ioannes Dominicus Mansi in Bibliotheca latina Alberti Fabricii correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 355, col. II. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1731. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Cassia Angelus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Vallis Spoleti, Filius Coenobii Cassiani, vixit Saeculo 17. Vir a felicitate ingenii, a pia vivendi ratione, et mirifica dicendi facultate maxime commendandus, scriptis consignavit: Sermones Dominicales, et festivos, qui M. S. S. reperiuntur in Conventu nostro Cassiano. Finis secundi libri est: Isti sunt sermones Dominicales, et festivi Fr. Angeli de Cassia, Ord. Heremit. S. Augustini.Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro I, pag. 261.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 100, col. I. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1739. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 66, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 60. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cassia Ludovicus
, vide superius de la Casa Ludovicus.**************************************************************
de Cassia Simon Fidatus
, natione Italus, Patria Umber e nobili Prosapia Fidata, Alumnus Provinciae Vallis Spoleti, Filius Coenobii Cassiani, vixit Saeculo 14. Vir, in quo pietas, et vera Dei scientia pro palma decertarunt, a teneris enim annis indagandae verae Dei scientiae, relicto studio Philosophico, ad Theologica se convertit, et in hac disciplina tam stupendos fecit progressus, ut incredibili cum fructu e rostris Verbum Dei, ardore fere igneo, Bononiensibus, Florentinis, Senensibus, aliisque civitatibus annuntiaverit. Denique aetate venerabilis, eruditione celebris, pietate insignis, virtutibus fulgens, spiritu Prophetiae quam maxime florens, et miraculis illustris, die 2 Februarii anno 1348 Florentiae obiit, et in Ecclesia Monialium ad S. Catharinam corpus ejus terrae mandatum, post multos annos ad Monasterium nostrum Cassianum, teste Aloysio Torelli in Saeculis Augustinianis tomo V, pag. 588, num. 25, translatum est. [P. 215] Posteritati se memorabilem effecit per:Libros XV de gestis Christi, humani generis Assertoris. Opus hoc M. S. exstat in nostra Bibliotheca Mediolani ad S. Ambrosium. Ita Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. Item hic Codex M. S. tribus voluminibus anno 1423 exaratus asservatur in Bibliotheca claustro Neoburgensi. Prima editio probabiliter existit in Bibliotheca publica Portensi, cujus initium est: Incipit liber Venerabilis Fratris Simonis de Cassia, Ordinis Fratrum Heremit. S. Augustini, super totum corpus Evangeliorum. Quem librum incepit ad instantiam et petitionem sui clarissimi amici Domini Thomae de Korsinis, Legum Doctoris de Florentia, anno Domini 1328, die 6 mensis Septembris apud almam urbem. Sed ibidem anno Domini 1347 in vigilia Ascensionis Dominicae infirmatus, et sequenti anno die secunda Februarii defunctus, nec ipsum librum relegere, et ordinare, vel corrigenda corrigere, si quae essent; nec in aliquibus tractatibus, et capitulis hujus libri perficienda perficere potuit, vel complere. In fol. literis Gothicis, sine typographi, loci et anni indicio. Opus hoc anno 1517 impressum fuit Basileae typis Adae Petri de Langendorff, in fol. Anno 1533 prodiit Coloniae ex officina Eucherii Cerviconii, in fol. Item Coloniae anno 1540 ex Officina Novesiana, et apud Cerviconium, in fol. Denique recentissime editum est Ratisbonae anno 1733, cura et studio Prosperi Lucas, Alumni Provinciae nostrae Bavaricae.
Per Librum de stultitiis imprudentium in bello spirituali. Opus hoc in lingua Italica evulgavit noster Sebastianus Broilus, Mediolani apud Moschenos 1556, in 8.
Per Librum de disciplina spirituali, super verba D. Pauli: Si spiritu vivimus etc.
Per quatuor Libros expositionum super Evangelia. Florentiae apud Bartholomaeum Francisci 1496, in fol. Codex hic M. S. asservatur in Archivo Basilicae S. Petri. Romae in lingua Italica, et Iliceti in nostra. Joannes Lami in tractatu de eruditione Apostolorum inter Codices M. S. S. Novi Testamenti Florentiae existentes recenset ordine 208 codicem chartaceum ex Bibliotheca Riccardii continentem Evangelicum commentariis Italicis Fr Simonis de Cassia, interprete Fr. Aegidio, et ordine 237 alium ex Bibliotheca Guadagniana; item ordine 216 Codicem membr. in 4. Bibliothecae Riccardianae continentem Evangelia, quae leguntur a Dominica Palmarum ad Dominicam resurrectionis Fr. Simonis de Cassia.
Per Librum de doctrina Christiana.
Per Expositionem super Evangelia Quadragesimae, in lingua vernacula. Custoditur Bononiae in nostra Bibliotheca.
Per Librum de vita Christiana. Hoc opus non Latine, sed Italice scripsit, ut ex duplici Codice in catalogo Bibliothecae Riccardianae pag. 354 discimus. In titulo ejusdem unius Codicis ita legi monet Lamius: Ordine della vita Christiana compilato da F. Simone da Cascia della Maria dell’Ordine de’ Romitani Frati di S. Agostino intorni agli anni Domini 1333, quando stava in Firenze predicatore. Prima pars M. S. in fol. invenitur in Bibliotheca Caesarea Viennensi, teste Frisio.
Per Librum de cognitione peccati. Extat Romae in nostra Bibliotheca Conventus S. Mariae de populo.
Per Expositionem Symboli. [P. 216]
Per Librum de vita Eremitica.
Per Librum de patientia.
Per Librum de speculo crucis.
Per Librum de conflictu Christiano.
Per Epistolam ad Florentinos anno 1433 dum magna inundatio oppressit Florentiam. Edita est cum opere in Evangelia.
Per Librum Epistolarum ad diversos.
Bernardus de Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 159, col. I; et pag. 523, col. II.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 136. Dilingae 1565.
Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, fol. 247. Coloniae 1546.
Conradus Gesnerus in Bibliotheca, et catalogo universali Scriptorum, fol. 599. Tiguri 1545.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 628, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 755, col. I. Tiguri 1583.
Henricus Warthon in appendice ad Guilielmum Cave in historia literaria Scriptorum Ecclesiasticorum tomo II, pag. 35, col. I.
Raphael Volaterranus libro XXI Antropologiae, col. 765.
Marcus Antonius Coccius Sabellicus libro IX Aeneiade 9, pag. 271.
Hartmannus Schedel in chronicis mundi, pag. 234.
Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 225.
Ioannes Godefridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo II, pag. 164.
Petrus de Alva in Bibliotheca Conceptionis, col. 1410.
Hippolytus Marraccius in Bibliotheca Mariana, tomo II, pag. 368. Coloniae 1683.
Bartholomaeus de Pisis, libro I conformitatum, parte II, fructu II, fol. 151.
Alphonsus Ciacconius in vita Benedicti XII, pag. 885.
Sixtus Senensis in Bibliotheca Sancta, pag. 303.
Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis libro XVIII, pag. 529.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo VI, pag. 187, col. I. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 601. Lipsiae 1750.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 69, col. I, a Paris 1718.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 51. Romae 1581.
Angelus Rocca tomo II, pag. 114. Romae 1719.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 13. Monachii 1623.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 165. Anturpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 377, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 629. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 582, a num. 8 usque 28 exclusive. In Bologna 1678.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 321. Romae 1704.
**************************************************************
[P. 217]
de Castanneda Franciscus, natione Hispanus, Patria Burgensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii ad S. Philippum Madriti, vixit Saeculo 17. In arte perorandi peritissimus, et inter Concionatores suo tempore praecipuus, in lingua vernacula typis submisit:Tratados sobre los Evangelios de las Dominicas, y fiestas de Santos.
Del Adviento, y Pasqua. Primera parte, Madriti 1614, in 4.
Tractatum de purissima Conceptione B. Virginis. Impressum cum libro sermonum Madriti 1614, in 4.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 316, col. II.
Petrus de Alva in sua militia universali.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1739. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 252, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 202. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Castelbranco Simon
, natione Lusitanus, Patria Olyssiponensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Madritensis ad S. Philippum, vixit Saeculo 17. Vir divinae scripturae scientia clarus, Rhetor insignis, et Concionator suae aetatis eloquentissimus, in lingua Lusitana publicavit:Virtudes, y milagros en vida, y muerte del B. P. Fr. Juan de Sahagun. Madriti 1669, in 4.
Trabaios del vicio, y afanas del amor.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 712, col. II. Lisboa 1747.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1741. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Castelleto Petrus
, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Papiensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister, vir variis scientiis exornatus, clarus Poeta, atque Orator perfectissimus, in exsequiis Joannis Galeazii Ducis Mediolanensis orationem funebrem habuit, ab ejus ingenio profecta sunt:Genealogia Vicecomitum Mediolani. M. S. hoc exstat in Bibliotheca regia, et est Codex 9941. Parisiis.
Ecloga ad Franciscum Sfortiam. Hoc M. S. pariter in Bibliotheca regia Parisiis sub num. 6503 asservatur.
Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo II, pag. 890, col. I.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 340.
**************************************************************
[P. 218]
de Castello novo Alvarus, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis, vixit Saeculo 17. Olyssippone die 3 Maji anno 1640 vestem Ordinis nostri induit, et quia a pueritia bonis literis, et puris moribus ornatus, maximi ingenii, acris judiciis, et indefessi laboris erat, brevi tam doctus evasit, ut ad omnem dignitatem promoveri meritus sit, quare a Petro Lusitaniae Rege Archi Episcopus Goanus: et deinde Episcopus portus alacris denominatur; verum Alvarus his dignitatibus vitam, et quietem Religiosam praetulit. Tandem die 28 Februarii anno 1668 in Collegio nostro Olyssipponensi e vita migravit. De re litteraria bene promeruit, scripsit enim:Cursum Theologicum, in fol.
De Praedestinatione, Sacramentis in genere, et specie, in fol.
Synopsim in universam Theologiam speculativam, et moralem, in fol.
Haec M. S. S. exstant in nostra Bibliotheca Coenobii Dominae nostrae de gratia Olyssippone.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo I, pag. 100, col. I. Lisboa 1741.
**************************************************************
de Castelvi Didacus
, natione Hispanus, Patria Castellanus, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 17. Ecclesiastes facundissimus publicam lucem decoravit in lingua Hispanica: Sermonibus de pura, et immaculata Conceptione Virginis sanctissimae Dominae nostrae. Salmanticae 1624, in 4.Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 209, col. I.
Petrus de Alva in sua militia universali.
Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 29, col. II. Coloniae 1683.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 202, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 162. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Castillo vel Castello Franciscus
, natione Hispanus, Patria Gaditanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Valentini, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor erat in Sacra pagina Professor, et Provincialis Provinciae Valentinae octavus, inter Concionatores suo aevo celeberrimus, sequentia ad posteros suarum concionum monumenta in lingua Hispanica transire fecit:Migaias caidas la Mesa de los Santos aplicadas a sus Evangelios. Hispali 1619 apud Gabrielem Ramos.
Para los Evangelios de Quaresma. Pampilone 1619.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 317, col. I. [P. 219]
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1756. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 164, col. I; et tomo II, pag. 528, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 200. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Castillo Antonius
, natione Hispanus, Patria Toletanus, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 17. Erat Socius Reverendissimi D. D. Joannis de Castillo, vel Latine de Castro, Archi Episcopi novae Granatae in Indiis, cujus vitam in lingua Hispanica scripsit sub hoc titulo:La vida del venerabile, y muy religioso P. Don Fray Guan de Castro. Opus hoc noster Dominicus Antonius Gandolfus in Idioma Italicum transtulit, ut prelo daret.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 373. Romae 1704.
**************************************************************
de Castro Augustinus
, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Lisbonensis, vixit Saeculo 16. Olyssippone die 16 Octobris 1637 mundo expositus fuit Patre Ferdinando de Castro, Matre Maria de Ayala, illustribus Parentibus. Habitum S. Augustini die 6 Aprilis anno 1554 e manibus Ven. P. Ludovici de Montoia accepit. In studio Theologico, et via virtutum talia statim dedit specimina, ut ei Provincia concredita fuerit, quam cum magna vigilantia, et prudentia gubernavit. Romam ut Diffinitor ad Capitulum Generale profectus, a Patribus Capitularibus Reformator Constitutionum denominatus est; et quia Gregorium XIII minime latebat, quanta damna ab haereticis in Germania Religiosis inferantur, Augustinum Vicarium Generalem constituit. A Rudolpho II Imperatore ad Archi Episcopatum Bracharensem evectus, duas Synodos convocavit, in quibus non satis laudanda pro tollendis abusibus fecit statuta. Erat Pater pauperum, quibus certos reditus assignavit; nostris Bracharae fundavit monasterium, et aliis Religiosis magnas distribuit eleemosynas, sicut et virginibus non defuit largis fundationibus. Erga Sacratissimum Eucharistiae Sacramentum singulari flagrabat devotione, quare ut semper coram eo quatuor arderent Lampades, fundavit. Tandem finem vitae suae adesse advertens, Ecclesiae Sacramentis munitus pronuntiando Sacratissima nomina Jesus et Maria obdormivit in Domino die 25 Novembris anno 1609, aetatis 72. Sepultus fuit in nostro Conventu, cui Senatus Bracharensis sequens Epitaphium erigi curavit: [P. 220] Illustrissimo D. D. Augustino de Castro Augustinensi, Archi Episcopo, ac Domino Bracharensi, Hispaniarum Primati, olim in Superiori Germania jussu Caesaris Rudolphi II Eremiticae familiae Reformatori, hujus Monasterii fundatori, viro pietate, ac prudentia insigni, Magistratus Bracharae Augustae Pastori suo clementissimo ob innumera beneficia libenti animo fieri curavit anno Domini 1628 Illustrissimo, et Reverendissimo D. D. Roderico de Acunha Archi Praesule. Obiit Bracharae 25 Novembr. anno 1609, annos natus 72. Composuit, et edidit nonnulla praeclara opera, quibus abundantem ingenii sui venam ostendit, e quibus exstant:Epitome rerum ad statum Ecclesiae Bracharensis pertinentium, quas ad sanctissimum Dominum Clementem VIII, referendas censuit D. Augustinus de Castro, ubi late de vera Primatum Bracharensium successione. M. S.
Antiguidades da Orden dos Eremitas.
Constitutiones Archi Episcopatus Bracharensis.
Catalogus Archi Episcoporum Bracharensium.
Noticia dos progressos, que fez na visita das Provincias de Alemanha, propria manu scripta, in 4.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, Olyssippone 1741.
**************************************************************
de Castro vel Castillo Joannes
, natione Hispanus, Patria Toletanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Toletani, Saeculo 17 adhuc inter vivos degebat, nam die I Augusti anno 1611 primum res humanas deseruit. Vir eloquentia, eruditione, et dignitate clarissimus, ornatus enim erat infula Archi Episcopali novae Granatae in Indiis. Noster Basilius Pontius ei sequens elogium sepulchrale composuit: Augustiniani Luminis praeclara soboles / Dominus Frater Joannes de Castro Toletanus / Honore Praesul Granatae novae, timore coram Deo / subjectus omnibus. / Philippi tertii / Communi et insigni fructu vere Evangelicus / Ecclesiastes / vita, et sermone / in illa / diuturna status, Religionis custodia, / largae eleemosynae, vocatur quippe / ad opus, non ad opes / in hoc / [P. 221] Suavitas, nitor, eruditio, ignea vis / Divino in Deum, et proximos flagrante pectore, / meliore sui parte vivit coelo / at sub marmore / Apostolicae tubae spolia praeclarius intonant, / novissima iterum excitanda tuba. / Cum dormisset in Domino meritis centesimus, / aetate fere septuagenarius. / Anno Christi 1611 prima Aug. Mirum est, quod diligentissimus Scriptorum indagator, Nicolaus Antonius Hispalensis, eum in sua Bibliotheca Hispanica non posuerit inter Scriptores Hispanicos, scripsit enim:Vitam venerabilis servi Dei Alphonsi ab Orosco Oropesani 36 capitulis comprehensam.
Librum suarum Meditationum, et soliloquiorum.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 374. Romae 1704.
**************************************************************
a Castro novo Antonius
, natione Italus, Patria Drepanitanus, Alumnus Provinciae Siciliae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, variis ingenii dotibus illustris, nam Philosophus, Theologus, et Mathematicus celeberrimus, Vicarius Generalis, et Censor S. Inquisitionis in Sicilia exstitit. Dolendum tantum, quod in flore aetatis miserabili, et fatali morte absumptus fuerit: dum enim Panormi esset in aedibus Inquisitionis apud castrum ad mare, inopinate pulvis tormentaria ejusdem castri flammis accensus, ingentem ruinam fecit, nosterque Antonius cum aliis a corruentibus aedificiorum muris oppressus interiit. Haec ruina contigit die 19 Augusti anno 1593. Publici juris fecit:Librum adversus antiqua schismata. Romae 1582.
Libros VIII sub titulo: Regnum Christi, sive de Ecclesia Romana.
Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo I, pag. 59.
Leonardus Orlandinus in descriptione Drepani, pag. 50.
**************************************************************
Castrucci Nicolaus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 16. Egregius Orator composuit, et in lucem dedit sequentem orationem sub inscriptione:Oratio habita Bononiae a Fr. Nicolao Castrucci Florentino, Ord. Eremit. S. Augustini, in adventu Reverendissimi, et Amplissimi P. Mag. Gregorii Cleparensis, ejusdem Ordinis Generalis Ministri optime meriti. Bononiae apud Faustum Bonardum 1587, in 4. [P. 222] Dicavit Reverendissimo admodum P. Mag. Andreae Chariteo Florentino, Verbi Dei Concionatori celeberrimo.
Giulio Negri nell’Istoria de gli Scrittori Fiorentini, pag. 423, col. I.
**************************************************************
Cattaneus Jacobus a S. Lucia
, Excalceatus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Italicae, Saeculo 18 adhuc in vita fuit: nam die 16 Februarii anno 1737, dum post peractum Deo Sacro sanctum Missae sacrificium piissime oraret in templo S. S. Cosmae et Damiani in suburbio civitatis Mediolanensis, anima ejus ad coelum avolavit. Fuit famosissimus Concionator, qui, cum in primariis Italicae urbibus per Quadragesimae tempus ultra 37 annos Sacris Concionibus operam daret, adeo commovit universum populum, ut nemo multis ante temporibus majore aut concursu, aut studio auditus fuerit. Quando praecipua aliqua solemnitas celebranda erat, Panegyristam agere debebat, sicut et quando Proceri alicui parentandum erat, a Jacobo funebris laudatio petebatur. Provincialis, ac Secretarii Vicarii Generalis munus magna cum laude peregit. In idiomate Italico sequentia posteris reliquit opera, partim edita, partim inedita:Panegirico fatto in Santa Maria della passione de Canonici Lateranensi di Milano al Giorno, che l’Eccelentissimo Sig. Duca Moles, Ambasciadore di S. M. C. vi fece cantare solennissimo Te Deum etc. per la vittoria di Napoli 1707, 25 Luglio. Milano presso il Monza, in 4.
Altro della santissima Nunziata.
Altro della B. Vergine della Porziuncula. Napoli, in 4. Utramque hanc Panegyrim in eadem urbe in praesentia Pro Regis, et aulae Procerum dixit.
Altro di S. Petronio.
Altro di S. Cattarina da Bologna. Ibidem per Longum 1719, in 4.
Altro in eadem materia. Piacenza per il Zambelli 1724, in 4. Hanc panegyrim Francisco I, Parmae et Placentiae Duci dicavit.
Altro di S. Pellegrino Laziosi e Filippo Benizio, quam recitavit in Ecclesia S. Mariae Servitarum Mediolani, in festo praedictorum Sanctorum. Mediolani per Malatesta 1727, in 4.
Orazione funebre del fu Eminentissimo Principe Pietro Bruili Card. e Vescovo di
Bergomo. Bergomo per il Santini 1728, in 4.
Il cambio delle corone. Discorso per S. Anna recitato in Piacenza nella chiesa di S. Bartolomeo degli Agostiniani Scalzi in occasione di una nobile adunanza fattasi in quella chiesa ad onore di detta Santa. Discursum hunc dedicavit Serenissimae Dorotheae Sophiae Neoburgensi Ducissae Parmae et Placentiae, in 4.
Discorsi II di S. Antonio da Padua. [P. 223]
Discorso per la B. Vergine delle lagrime di Foligno.
Prediche Quaresimali in magno numero M. S. S.
Multa volumina in lingua Italica Sacrorum discursuum M. S. S.
Poesie Italiane, e vari oratori M. S. S. Haec omnia Mediolani in Bibliotheca ad S. S. Cosmam et Damianum ostenduntur.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 401.
**************************************************************
a S. Catharina Michael
, Excalceatus, natione Germanus, Alumnus Congregationis Germanicae, vixit Saeculo 18. Vir non tantum scientia Theologica et Sanctorum Patrum lectione, sed etiam ascesi praestans, in publicum emisit egregium opus, cujus titulus:Trinum perfectum, via, veritas, et vita, seu semita salutis tripartita docens, et ducens de via purgativa per veritatem illuminativam ad vitam unitivam. Tomi III Augustae Vindelicorum 1711, in fol. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi; Ratisbonae vero in Bibliotheca principali ad S. Emmeramum. sequentes habentur editiones: Augustae 1727, 1728 et 1731, sub num. 3535, 3536, 3537, 3538 et 3539. Opus hoc jam est versum in Germanicum et typis excusum.
Edidit etiam meditationes Germanicas, Augustae 1724, in 8.
**************************************************************
a S. Catharina Paulus
, natione Gallus, Patria Avenionensis, Alumnus Provinciae Provinciae, Filius Conventus Avenionensis, vixit Saeculo 17. Vir in omni scientiarum genere, praecipue in Sacra Scriptura et Sanctis Patribus versatus, atque singulari pietate erga Beatissimam Virginem illustris, in publicum commodum evulgavit:Tractatus Sacros super Evangelia, quae tempore Quadragesimae in Ecclesia leguntur. Parisiis 1647, apud Ludovicum Boulanger.
Librum, cujus titulus: Victricis Mariae Deiparae Epicinia de peccato, de serpente, et de morte. Lugduni 1660, in fol.
Hippolytus Marraccius in appendice ad Bibliothecam Marianam, pag. 86, col. I. Coloniae 1683.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 549. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Cavalcantes Aldebrandinus
, natione Italus, Patria Florentinus, Alumnus Provinciae Senarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 14. Erat e nobili familia Florentina S. Theologiae Doctor, qui in habendis ad populum sermonibus suo tempore nulli cessit, Verbum enim Dei cum auditorum applausu, atque progressu disseminavit. Editi ab eo sunt:Sermones Quadragesimales, qui incipiunt: Convertimini ad me etc. Exstant Florentiae in nostra Bibliotheca ad S. Spiritum. [P. 224]
Sermones festivi, seu de Sanctis, quorum initium est: Venite post me, faciam vos etc.
Sermones Dominicales et Historiales, qui M. S. S. teste Bernardo Montfaucon, in nostra Bibliotheca ad S Ambrosium Mediolani asservantur.
Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S. tomo I, pag. 506, col. II.
Giulio Negri nell’Istoria de gli Scrittori Fiorentini.
Raphael Badius in catalogo Theologorum Florentinorum.
Michael Pocciantus in catalogo illustrium Scriptorum Florentinorum.
Antonius Verderius in supplemento Epitomes Bibliothecae Conradi Gesneri, pag. 6, col. I.
Hippolytus Marraccius tomo I Bibliothecae Marianae. Coloniae 1683.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 65. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 13. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 31. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 53, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 26. Bruxellis 1654.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1778. Lipsiae 1750.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 220, num. 10. In Bologna 1680.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 41. Romae 1704.
**************************************************************
Cavalcantini Guilielmus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit adhuc Saeculo 17. Vir in bonis artibus apprime versatus, e variis authoribus collegit, et edi curavit:Vitam S. Guilielmi Aquitaniae Ducis, Comitis Pictaviensis, et postea Eremitae Augustiniani. Florentiae 1605 per Volemarum Riman, in 8.
Giulio Negri nell’Istoria de gli Scrittori Fiorentini, pag. 317, col.I.
**************************************************************
Cavalcantinus Joannes Baptista
, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii Florentini, vixit Saeculo 17. Vir moribus candidus, doctrina clarus, et in indagandis vitis Beatorum Ordinis nostri indefessus elaboravit, et Italice in lucem exire fecit:La vita, o breve relatione del B. Ghese da San Miniato Eremita Agostiniano. Florentiae 1605, typis Volemari Riman.
Ejus Sacra ossa in nostra Ecclesia Luccae venerantur. Ad sepulchrum sequentes leguntur versus: Hoc Eremitarum tumulo pie condite Ghesi / San Miniatensis, Christoque fidelis, / Protege prece tua Luccanos, ac Patriotas.
Giulio Negri nell’Istoria de gli Scrittori Fiorentini, pag. 224, col.I.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 278, col. I. Madriti 1644.
**************************************************************
Cavalieri Joannes Michael
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bergomensis, [P. 225] inter vivos commoratur adhuc, vir incomparabilis eruditionis, et in Sacris ritibus peritissimus, per praelum notitiae posterorum transmisit: Opera Lithurgica, seu Commentaria in Authentica Sacrae Rituum Congregationis Decreta, quinque tomis comprehensa. Venetiis 1758, in fol. Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.**************************************************************
Cavallucci Augustinus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Spoletanae, Filius Coenobii Fulginatensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Baccalaureus, vir doctus, et probae vitae. Ab eo in lingua Italica publicata fuit: Vita della B. Rita da Cassia, dedicata all’Illustrissimo Sig. Cardinal Sauli, Protettore della nostra Religione. In Siena nella stamparia di Matteo Florimi 1610, in 4. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 41. Anturpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 65, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 89. Bruxellis 1654.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 368. Romae 1704.
**************************************************************
de Cavuciis Augustinus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, Aloysius Forelli eum in Saeculis Augustinianis Cautium appellat, vixit Saeculo 15, S. Theologiae Magister. An. 1432 erat Regens studiorum Genuae. Anno 1434 Reverendissimo P. Mag. Generali a Secretis, et anno 1438 Vicarius, et Officialis Celsissimi Episcopi Cremonensis Venturini de Marnis. Insignis Verbi Dei declamator, et Theologus praestantissimus, qui Ordini magnum splendorem attulit. Ab ejus ingenio profecti sunt:Sermones praedicabiles, qui in Conventu nostro ad S. Augustinum Cremonae existunt.
Franciscus Arisius in Cremona Litterata, tomo I, pag. 243.
Antonius Possevinus tomo II apparatus Sacri.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 677, num. 10. In Bologna 1680.
**************************************************************
Cavensis Marianus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii Cavensis ad S. Stephanum, vixit Saeculo 16. Theologus disertus, et Poeta valde celebris carminice edidit: Triumphum Montium, quem Summo Pontifici Julio III dicavit. Reperitur M. S. in Bibliotheca Angelica Romae.Nicolaus Toppi nella Bibliotheca Napolitana, pag. 205, col. II.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 96, col. I. Madriti 1644. [P. 226]
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 338. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 337, num. 16. In Bologna 1686.
**************************************************************
Caxica Joannes
, natione Hispanus, Patria Cantaber, Alumnus Provinciae Tolosanae, vixit Saeculo 16. Hic zelo Indos Christo lucrandi accensus anno 1573 Provinciam Peruanam adiit, ibique cum ingenti animarum fructu ab anno 1584 usque ad annum 1587 Aymaraes verbo Dei pavit. Ab his ad Indos Totorae in Provincia Omasayorum se contulit; postea in Provincia Guamachuci zelosissimum Missionarium egit, donec post annum 1591, teste Antonio de Calancha Caxabambae fatis debitum persolverit. Vir, qui in convertendis Indis, et scribendis libris suam consumpsit vitam: triginta duo etenim praelo apta reliquit volumina, quae Limae in Bibliotheca nostra habentur.Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 514, col. I.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 486, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 338. Bruxellis 1654.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1787. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Cecconus Joannes
, natione Italus, Patria de Monte Cassino, Alumnus Provinciae terrae laboris, vixit Saeculo 16. Vir probitate et gravitate morum admirabilis, atque in Sanctis Patribus peritissimus, die 14 Augusti anno 1621 placido fine quievit. Scriptorum suorum index est subsequens:Corona plagarum Christi.
Corona oratoria B. Virginis.
Vita et miracula B. Angeli a Burgo.
Exercitium in honorem Jesu Christi.
Modus attente recitandi in Choro Divinum Officium.
Tractatus de laudibus B. V. Mariae.
Tractatus de decem Mysteriis in Missa meditandis.
Corona Spiritus Sancti viginti florum.
Corona miraculorum Jesu Christi.
Tractatus de amore, et perfectione Christiana.
Exercitium spirituale pro omnibus horis diurnis et nocturnis.
Liber orationum ad amorem Divinum pro singulis hebdomadae diebus.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1792. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Ceppi Nicolaus Hieronymus
, natione Italus, Patria Romanus, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, Ex Assistens, singularis venerator nostri S. Nicolai de Tolentino, ad promovendam [P. 227] devotionem ergo hunc universae Ecclesiae Patronum in lingua italica typis mandavit:Il sangue miracoloso del santo Protettore di Santa Chiesa Nicolò di Tolentino, dedicata all’Eminentissimo et Reverendissimo Prencipe il Signor Cardinale Nicolò Coscia. Romae 1725, in 8.
Maraviglie trecenta et una operate da Dio per li meriti de Santo Protettore di Santa Chiesa Nicolò di Tolentino. In Roma 1710, nella Stamperia di Gio. Francesco Buagni, in 8.
Gli stimuli Mabilloni per movere li Religiosi ad applicare agli studi. In Roma 1725, in 8.
Haec omnia in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
de la Cerda Emmanuel
, natione Lusitanus, Patria Olyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, et Professor in Universitate Conimbricensi, qui in sua Provincia non minus doctrina, quam pietate, prudentia, et morum honestate resplenduit, quare ei a suis clavus Provinciae demandatus fuit. Publicata ab eo habentur:Comment. in Orationem Jeremiae. Conimbricae 1625.
Quaestiones Quodlibeticae, quarum prima est scholastica de divina voluntate.
II. Positiva, de lachrymis S. Monicae.
III. Scholastica, de iustitia Divina.
IV. Positiva, de corde S. Augustini.
V. Scholastica, de solemnitate voti et distinctione a simplici.
VI. Positiva, de B. Joannis Sahuguntini Eucharistica visione.
VII. Scholastica, de adoratione.
VIII. Positiva, de corde S. Clarae de Monte Falco.
IX. Scholastica, de materia chrismatis.
X. Positiva, de mente S. Augustini circa sex dies orbis conditi. Conimbricae 1619, in fol.
In lingua vernacula autem praelo dedit:
Memorial, o antidoto contra os pos venenosos, que o demonio inventou et pour seus consederados espalhou em odio da Cristiandade. Olissipone 1631, in 4.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 263, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1809. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 216, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 182. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cervantes Gundisalvus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius coenobii Hispalensis, vixit Saeculo 17. [P. 228] Vir tribus ornatus linguis e Societate Iesu ad nostrum Sacrum Ordinem se contulit, nostrosque ut Professor instruxit; verum anno 1609 etiam nostram reliquit Religionem, et Hispali Publicum linguarum Professorem egit, de cuius scriptis subiecta feruntur:Comment, et Theoriae in librum Sapientiae. Hispali 1614, in fol.
In idiomate Hispanico: Parecer de S. Augustin en favor de la concepcion purissima de nuestra Sennora en doze insignes lugares con respuesta a otros doce al parecer encontrados. Hispali 1618, in 4.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 823, col. I.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1814. Lipsiae 1750.
**************************************************************
das Chagas Bonaventura
, natione Lusitanus, Patria Olyssipponensis, Alumnus Vicariatus Indiae Orientalis, Filius Coenobii Goani, vixit Saeculo 17. Derelicta sua Patria transfretavit in Indiam Orientalem, ibique Goae fit Augustianus anno 1624. Absolutis studiis constituitur Lector, suosque Confratres egregie instruxit. Anno 1634 reversus est in Lusitaniam, ubi in Provincia Lusitana varios rexit Conventus cum magna prudentia et suavitate, eapropter anno 1661 dictae Provinciae ut Caput praeficitur. Ab eius ingenio et doctrina profecti sunt sequentes libri:Cursus Philosophicus, in fol.
Compendium totius Theologiae, in fol.
Haec Volumina asservantur in nostra Bibliotheca Dominae nostrae Olyssippone.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et chronologica, tomo I, pag. 539, col. II. Olyssipone 1741.
**************************************************************
Chaureus Joannes
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, et Divini Verbi Praeco facundissimus, in Conventu Salmanticensi officio Prioris magno cum applausu functus est, scripsit, et e pulpito publice declamavit:Panegyres in laudem B. Ignatii Lojolae, in ejus beatificatione.
Prosper Stellartius in Augustinomachia libro II dissertatione 15.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 338. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Charitheus Andreas
, natione Italus, Alumnus Provinciae Pisarum, Filius Coenobii ad S. Spiritum Florentiae, vixit Saeculo 16. Vir magnae scientiae, probitatis ac pietatis, Italis Lugduni degentibus verbum Dei declamavit, et ex optimo ingenii sui thesauro deprompsit:Apologiam ad P. Edmundum Augerium, Lugduni 1570. [P. 229]
Andreas Verderius in supplemento Epitomes Bibliothecae Conradi Gesneri, pag. 7, col. I.
**************************************************************
Chefer Richardus
, natione Anglus, Patria Nordfolcensis, Alumnus Provinciae Angliae, Filius Coenobii Nordoviensis, vixit Saeculo 14. Cantabrigiae cultiores disciplinas cum tam felici absolvit successu, ut mirifica peorandi gratia ingentem sapientiae et eloquentiae gloriam sibi comparaverit, erat enim in praedicando elegantissimus, prout testantur opera nobis relicta, videlicet:Sermones elegantes, qui incipiunt: Buccinate in Neomenia tuba.
In Nativitate Christi: parvulus natus est nobis.
De quatuor novissimis: memorare novissima tua.
Edidit etiam Librum Collationum.
Thomas Tannerus pag. 173. Londini 1748.
Ioannes Baleus in catalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae, centuria VII, pag. 512. Basileae 1559.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 602, col. I. Tiguri 1574.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVII, pag. 211.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo VI, pag. 74, col. II. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1858. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 70. Romae 1581.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 22. Monachii 1623.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 158. Anturpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 347, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 601. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Cherle Prosper
, natione Germanus, Patria Bavarus Gaimershaimensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 17. Theologus et Historicus magni nominis, Conventui Monacensi trina vice praefuit. Dein anno 1671 Rector Provinciae, et anno 1685 Provincialis electus fuit, post annum vero, nempe die 25 Aprilis anno 1686, Monachii mortalitatis vestem una cum Provincialatus dignitate exuit. Ab eo in nostra Bibliotheca Monacensi habemus in lingua Germanica:Eremum thaumaturgam S. P. Augustini (id est) brevem Synopsin vitae S. Patris, et fundati ab eo Ordinis nostri, cum descriptione vitarum aliorum Sanctorum ac Beatorum utriusque fexus praedicti Ordinis, in duas divisam partes. Monachii 1685, per Joannem Jacklinum Bibliopolam, et typographum aulicum, in 4.
Manuale miraculorum thaumaturgae Statuae B. V. Mariae, quae in nostra Ecclesia S. S. Joannis Baptistae et Evangelistae Monachii veneratur. Typis Joannis Jacklini 1671, in 8.
**************************************************************
Cherubinus Chirardaccius
, vide infra Chirardaccius Cherubinus.Cherubinus Lavosus
. Vide Lit. L Lavosus Cherubinus.**************************************************************
[P. 230]
Chinelli Michael Angelus, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, ob celebrem scientiarum praestantiam, et in tractandis negotiis dexteritatem, Mutinae Prior Conventus ad S. Augustinum per electionem constitutus est; exstitit etiam Romae Procurator suae Congregationis, quam acerrime defendit, evulgavit enim librum, cujus titulus: Scrutinium, et clypeus super disputatione contra Congregationem Lombardiae. Mutinae 1618, in 4.Franciscus Arisius in Cremona Litterata, tomo III, pag. 233.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 486. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Christianus Lupus
, vide Lit. L. Lupus Christianus.Christianus Prezner
, vide Lit. P. Prezner Christianus.Christinus Francaeus
, vide Lit. F. Francaeus Christinus.**************************************************************
Christl Leopoldus
, natione Germanus, Patria Austriacus Viennensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Coenobii Viennensis, adhuc vitam agit, et Viennae Concionatorem ordinarium. De facto binae ab eo publicatae sunt panegyres in lingua germanica:Primam habuit die 2 Julii anno 1756 in laudem B. V. Mariae, de bono Consilio, typis haeredum Heyingerianorum, in 4.
Secundam dixit die 4 Decembris anno 1756 Viennae in Capella S. Barbarae in honorem praedictae S. Virginis et Martyris. Apud haeredes Heyingerianos, in 4.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
a Christo Franciscus
, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Conimbricensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor, et Publicus in Academia Conimbricensi vesperarius Professor ab anno 1564 usque ad annum 1583, nec non Decanus Facultatis Theologicae, qui primus in eam scholam methodum tradendi annotationes invexit. Erat variis linguis instructus; anno 1587 die 10 Februarii exutus est corpore, sepultusque in Collegio Conimbricensi cum hac inscriptione sepulchrali: Fr. Franciscus a Christo D. Theologus methodi in hanc Academiam primus invector, et in ea vesperarius Professor emeritus. Obiit anno Domini 1587 die 10 Fabruarii. [P. 231] Nominis ejus famam memoriae prodiderunt opera, quae in communem usum evulgavit, nempe:Liber de fide, spe, et charitate. Conimbricae 1579, apud Antonium de Maris, in fol.
Incitamentum Divini amoris.
Praelectiones, sive Enarrationes admirabilis Divini Verbi Incarnationis, Henrico Portugalliae Infanti S. R. E. Cardinali dicatas, in sex libris consistentes. Typis Joannis Alvavez regii typographi, 1564, in fol.
Volumina II in Symbolum Apostolorum, quae Romae vel M. S. S. vel edita inveniuntur.
Enarrationes in collectanea libri primi sententiarum. Conimbricae 1579, per Antonium de Maris, in fol.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et chronologica, tomo II, pag. 133, col. I. Lisboa 1747.
Ferdinandus Camargo in Chronologia Sacra, fol. 309.
Georgius Cardoso na Agiologio Lusitano, tomo I, pag. 308.
Franciscus Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis nostri, libro II, cap. 15.
Andreas Scotus in Bibliotheca Hispanica, pag. 270.
Emmanuel de Figueiredo in flore Sanctorum Augustinianorum, tomo IV, pag. 130.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 127. Romae 1581.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 318, col. I.
Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri, pag. 579.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1898. Lipsiae 1750.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 68. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 251, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 199. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Christophorus Almeida
, vide Lit. A. Almeida Christophorus.Christophorus Amaroni
, vide Lit A. Amaroni Christophorus.Christophorus de Balneo
, vide Lit. B. de Balneo Christophorus.Christophorus de Bononia
, vide Lit. B. de Bononia Christophorus.Christophorus de Busto
, vide Lit. B. de Busto Christophorus.Christophorus de Fonseca
, Vide Lit. F. de Fonseca Christophorus.Christophorus de Fromesta
, vide Lit. F. de Fromesta Christophorus.Christophorus de S. Onuphrio
, vide Lit. O. de S. Onuphrio Christophorus.Christophorus Patavinus
, vide Lit. P. Patavinus Christophorus.Christophorus Persona
, vide Lit. P. Persona Christophorus.Christophorus Pisaurensis
, vide Lit. P. Pisaurensis Christophorus.Christophorus Sanctotisius
, vide Lit. S. Sanctotisius Christophorus.**************************************************************
[P. 232]
Ciera Paulus, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Marchiae Tarvisinae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister. Romae in Sapientia sacros libros interpretatus est cum tanta satisfactione, ut primo ad Episcopatum civitatis novae promotus, dein ad Mitram Episcopalem Vastinae in regno Neapolitano translatus fuerit. Aeternitati hosce partus scientiae suae consecravit:Tractatum Apologeticum pro statu Romanae Urbis et Curiae. Senis 1608, in 4.
Tractatum de iure Principum. Bononiae 1607.
In librum primum Lombardi Responsiones ad quaesita omnia, quae circa materiam de Unitate et Trinitate, Divinisque Attributis a sapientioribus Scholasticae Theologiae Patribus fieri solent, et eorundem clarissimas resolutiones. Romae 1633, apud Franciscum Gaballum, in 4.
Iacobus Albericus in catalogo illustrium Scriptorum Venetorum.
Leo Allatius in apibus Urbanis.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 289, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 549. Bruxellis 1654.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 135. Romae 1704.
**************************************************************
a S. Clara Abraham
, Excalceatus, natione Germanus, Patria Svevus, Alumnus Congregationis Germaniae, die I Decembris anno 1709 vivere desiit. Erat Concionator Caesareus Viennae, Leopoldo Imperatori acceptissimus, utpote singulari facundia praeditus, et officio Evangelicae praedicationis natus, et ideo in concionibus populo maxime charus. In lingua Germanica sequentia typis subiecit opuscula:Grammaticam Religiosam. Salisburgi 1699 et 1730, in 4. Etiam latine Salisburgi 1699.
Opusculum, cujus titulus: Deo gratias propter cessantem morbum pestiferum, qui Viennae anno 1686 grassabatur. Viennae 1686, in 4. [P. 233]
Judam Nebulonum maximum, vulgo Judas der Graschelm, IV tomi. Bonnae 1687, in 4. Salisburgi tomus I, 1688; tomus II, 1689; tomus III, 1692; tomus IV, 1695; ibidem totum opus 1696 et 1709; item Norimbergae per D. Lochner Bibliopolam 1709, in 4.
Descriptionem peregrinationis ad B. Virginem Mariam de Stella in Taxa Monasterio Excalceatorum, non procul dissito a Monachio in Bavaria, sub titulo: Cact! Cact! Monachii 1688; item Coloniae 1688, in 8.
Opus de virtutibus et vitiis, sub titulo: hun und Dfun der Beld. Herbipoli 1710, in 4.
Opusculum de praeparatione ad mortem, cuius titulus: Sterben, und erben. Pragae 1702, in 8.
Opus, cui titulus: Aliquid pro omnibus hominibus, cum figuris, tres partes. Herbipoli 1711, in 4.
Spiritualia miscellanea, cum figuris. Noribergae 1704, in 4.
Spiritualem tabernam refertam mercibus apostolicis (id est) Conciones miscellaneas germanicas partes II. Herbipoli 1714, in 4.
Centifolium stultorum. Viennae 1714.
Speculum stultarum. Amstelodami 1737, in 4.
Mensam et cibum in Eremo, vulgo Ubrahamische Lauber Sutten, partes III. Viennae 1717, in 4; Noribergae 1723.
Mercurialem (id est) curiosas, historias, fictiones, Symbola, et Biblicos conceptus. Norimbergae 1732, in 4.
Tractatum, cuius titulus: Ubrahamisch Bescheid Essen. Norimbergae 1714, in 4.
Tractatum sub titulo: Ubrahamisch Gehab bids wohl. Viennae 1737, in 4.
Sermonem panegyricum in laudem S. Bernardi Clarevallensis. Graecii 1683, in 4.
Panegyres in honorem S. Georgii. Viennae 1680, in 8.
Exhortationem ad Viennenses, vulgo Merts Bien. Viennae 1710, in 8.
Iudam per diabolum in tentationem ductum. Viennae 1729, in 8.
Cellam vinariam bene repletam, cum figuris. Herbipoli 1710, in 8.
Speculum mortis, cum figuris. Herbipoli 1710, in 8.
Fraternitatem mortis. Herbipoli 1710, in 8.
Nidum stultorum, partes III. Viennae 1737, in 8.
Tractatum: Deus omnia scit et videt. Noribergae 1725, in 12
Theophilus Georgi in Lexico librorum tomo I, pag. 4.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 31. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Claravallensibus Augustinus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Vallis Spoletanae, Filius Coenobii Tudertini, communiter dictus de Monte Falco, vixit Saeculo 16. Vir scientia et pietate insignis, inter alia ingenii sui monumenta in lucem protulit: Vitam B. Clara de Monte Falco. Folignii 1564.Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 58, col. I. Madriti 1644. [P. 234]
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 92. Bruxellis 1654.
**************************************************************
[P. 234]
Clavarius Fabianus, natione Italus, Patria Patricius Genuensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor. Patavii, et variis in studiis nostris per quatuordecim annos Theologiae Lector, et Regens studiorum, tertium Provincialis Congregationis Januensis, sicut et Insubricae Provinciae magna cum laude praefuit. Dein anno 1554 Procurator Generalis destinatus fuit, quo munere usque ad annum 1561 functus est, postea urgente Andrea Auria, Reipublicae Genuensis serenissimo Duce, in Patriam revocatus, Abbas infulatus Genuae ad S. Matthaeum Ordinis S. Benedicti a Nobilibus Genuensibus familiae Auriae dictae Ecclesiae Patronis ad hanc dignitatem promovetur, et obtenta a Reverendissimo P. Mag. Generali licentia die 25 Januarii anno 1563 Abbatiali Infula ornatur, quam octogenarius una cum vita deposuit, die 2 April. anno 1569, nobis relinquens doctrinae suae testimonia:Tractatum de Cambiis, Romae impressum per Antonium Bladum 1555, in 4; deinde Genuae apud Bellonum 1596, in 4; ac in tractatibus iussu Gregorii XV Pontificis Maximi Venetiis editis 1584, in fol., tomo VI, pag. 410, habetur inclusus cum hac Epigraphe: Tractatus de Cambiis absolutissimi Theologi Fabiani Genuensis.
Tractatum de Usuris et restitutionibus nostri Mag. Gerardi Senensis correxit, ac Romae per Antonium Bladum 1556 edidit in 4.
Sicut etiam aliqua opuscula nostri fundatissimi Doctoris Aegidii Columnii purgavit, et praelo evulgavit Romae per Antonium Bladum.
Orationes II recitatas coram Summo Pontifice Paulo IV, cum esset Procurator Generalis. Primam habuit Dominica tertia Adventus anno 1555, alteram Dominica tertia Quadragesimae anno 1556, typis traditas per Antonium Bladum iisdem annis.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico.
Raphael Soprani in Scriptoribus Liguriae.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 384, col. II, a Paris 1718.
Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri, pag. 478.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1937. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 121. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 67. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 38. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 240, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 189. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 391, num. 36; carte 409, num. 3; carte 434, num. 5; carte 446, num. 19 et carte 531, num. 30. In Bologna 1686.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 117. Romae 1704.
**************************************************************
a S. Claudia Joannes Bartholomaeus
, vide Lit. P. Pancerius.**************************************************************
[P. 235]
Claver Martinus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Insularum Philippinarum. Saeculum, quo vixit, mihi ignotum. Erat Diffinitor, et amator Historiae concinnavit in lingua Hispanica:Historia de la Provincia de Filipinas del Orden de S. Agustin.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 80, col. II.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 392, col. I, a Paris 1718.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 1942. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Claponicus Joannes
, natione Anglus, Alumnus Provinciae Angliae, vixit Saeculo 13. In Gymnasiis Anglorum Philosophiae et Theologiae assiduam dedit operam, ac lectione S. Scripturae totus incubuit, atque felicem in hoc studio successum orbi commonstravit. Scripsit enim: In Psalmos Davidicos.Andreas Schottus in catalogo interpretum S. Scripturae.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 339. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Claudius Hilarius
, vide Lit. H Hilarius Claudius.Claudius Supremi
, vide Lit. S Supremi ClaudiusClemens Le Marlier
, vide Lit. M. Le Marlier Clemens.Clemens Mercatoris
, vide Lit. M. Mercatoris Clemens.**************************************************************
Clenaertus Petrus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Antverpiensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Lovanii plurimis annis non sine magno applausu cathedrae Theologicae praefuit, et praeter theses plurimas edidit libellum, cujus titulus:Susanna innocens de avita depositorum Regularium praxi. Lovanii.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 177. Lovanii 1727.
**************************************************************
Clivoth Joannes
, natione Germanus, Alumnus Provinciae Saxonicae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, Scriptor valde celebris, et Ecclesiastes dissertissimus. Ab eo lucem publicam viderunt:Comment. in acta Apostolorum. M. S.
Item in quatuor libros sententiarum. M. S.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 466, col. I. Madriti 1644.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 67. Romae 1581.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 339. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 332, num. 5. In Bologna 1680. [P. 236]
**************************************************************
Coelestinus Brunus
, vide Lit. B. Brunus Coelestinus.Coelestinus Miller
, vide Lit. M. Miller Coelestinus.Coelestinus Sinagra
, vide Lit. S. Sinagra Coelestinus.Collensis Dionysius
, vide Lit. B. Brisenus Dionysius.**************************************************************
[P. 236]
Collensis Julianus, natione Italus, Patria Hetruscus, Alumnus Provinciae Senarum, Filius Coenobii Collensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, Vir in disciplinis Theologicis impense doctus, Patavii Regens studiorum, et Mediolani Theologiae Lectaor Hieronymianorum fuit. Recognovit, et ad prelum promovit: Hexameron nostri Aegidii Romani. Patavii 1546, typis Jacobi Fabriani.Giulio Negri nell’Istoria dei Scrittori Fiorentini, pag. 2, col. II.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 486, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 418. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Collodius Ambrosius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Genuensis, vixit Saeculo 16. Vir in Humanioribus, Theologicis et Juridicis consumatissimus, litterato orbi innotuit per:Comment. in libros Politicorum Aristotelis.
Epitheta ex Poetis Grecis collecta.
Monita politica.
Politicam ad Cornelium Tacitum.
Compendium historiae Petri Matthaei.
Elogia, et Emblemata sub nomine Jungii Philate.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Ligustico.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2019. Lipsiae 1750.
**************************************************************
de Colonia Laurentius
, natione Germanus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor Parisiensis. Anno 1463 moderator, et Prior magni Conventus ad S. Augustinum Parisiis erat, et anno 1464 die I Maii in Provincialem Franciae confirmatus fuit. Anno 1466 Paulus II Pontifex Maximus Laurentium instituit Priorem Commendatarium Prioratus S. Laurentii de Oregiis Cluniacensis Ordinis Aurelianensis Dioecesis. Anno 1482 denominatur Vicarius Generalis Conventus Parisiensis, in quo munere die 25 Maji anno 1489 confirmatus fuit. In registris Ordinis invenitur inter vivos a 1494 cum quo minime stare, et combinari potest, quod Josephus Pamphilus in suis [P. 237] Chronicis fol. 85, scribit: ubi tandem, nempe Parisiis, obiit anno Domini 1493 die 22 Februarii. Virum hunc corpore quidem parvum, (ut fama fert) ingenio vero maximum Chronicon Archi Comitum Oldenburgensium apud Meibonium tomo II, pag. 170, ad annum 1431 ita describit: Iam dudum sua doctrina Parisiensia decoravit Gymnasia, magnus Theologus, dispuator acerrimus, ad cuncta obiecta respondere promptissimus, multa ut accepi, edidit opera; sed quoniam nondum in publicum illa dedit, refero minime.Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XI, pag. 730.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 248, col. II. Patavii 1574.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 85. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 128. Anturpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 28. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 14, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 424. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 155, num. 10. In Bologna 1682.
**************************************************************
Columnius Aegidius
, vulgo Romanus natione Italus, Patria Romanus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Cenobii S. Mariae de populo, Romae vixit Saeculo 13. Ex insigni, veterique familia Columniorum originem traxit, et propter doctrinae praestantiam cognomen Fundatissimi adeptus est. Reverendissimus P. Mag. Generalis Clemens Auximas, quia in Aegidio ingenium sagax, acre judicium, ac memoriam tenacem, et stupendam suspiciebat, eum Parisios nobilissimum scientiarum emporium misit, ubi animum ad scholarum exercitia sub D. Thoma de Aquino tanto conatu appulit, ut aequales omnes sine omni aequalitate superaret. Philippus III cognomento Audax, Galliarum Rex Aegidium tanti fecit, ut eum filio suo Philippo Pulchro, postea Galliarum Regi, Institutorem et Praeceptorem in studiis, moribusque dederit. Anno 1287, cum jam laurea Magistrali ornatus, cathedram theologicam Angelici Doctoris rexisset, in Capitulo Generali Florentiae decretum promulgatum fuit hujus tenoris: quia Venerabilis Mag. nostri Fr. Aegidii doctrina mumdum universum illustrat; definimus, et mandamus inviolabiliter observari, ut opiniones, positiones, et sententias scriptas, et scribendas praedicti Magistri nostri, omnes Ordinis nostri lectores, et studentes recipiant eisdem praebentes assensum, et eius doctrinae omni, qua poterunt, sollicitudine, ut et ipsi illuminati, alios illuminare possint, sint seduli defensores. [P. 238] Philippus Pulcher, novus Galliarum Rex, cui minime latebat, quod post Remensem inunctionem, in adventu suo Parisiis, more scholarum solemni oratione fit excipiendus, Praeceptorem suum Aegidium Oratorem habere voluit, quare hoc negotium ei demandatum fuit. Quia vero Jacobus Gretserus Aegidium reprehendit, quod in dicta oratione barbarice locutus fuerit, necesse esse duxi, utaliorum censurae ipsam orationem suiiciam, et in medium producam ex Paulo Aemylio de gestis Francorum libro I, sic igitur affatus est Regem: E templis, et quasi e colloquio Dei Optimi Maximi venientes, ac continuo abs Te, Indulgentissime Rex, dicere iussi, non minore religione apud Te verba faciemus, quam quanta modo pro Te ante aras vota suscepimus. Te quoque eadem animi pietate auditurum confidimus, qua, ut sacrae scholae verbis orationem faciamus, hortaris: ut quae ultro in mentem Tibi veniunt, ea etiam a Tuis accipias, et Tecum loqui persaepe solitus, vocem etiam nostram, non asperneris. Quid autem apud Novum Regem antiquius, graviusque, quam de regno dici potest? Nomen enim regium non in terris natum, excogitatumve, sed e coelo demissum mihi videri solet. Parens enim rerum Deus, cum genus humanum condidisset, summum quidem in illud imperium, jusque penes se retinuit: sed ut mente in eum sublimes ferremur; ut illud cupidius quaereremus; ut spe, et votis incenderemur, idcirco in terris palam ipse degere, oculisque interea nostris obversari voluit, Reges instituit, qui eius vice, munereque fungerentur: quorum ut quisque probitate ad Deum Optimum Maximum accederet, ita verissime Rex vocaretur. Ita omnes eodem consilio dato, alia tamen alii via ad laudem contenderunt. Permulti singulis singuli virtutibus inclaruere. Audeo praedicare, nullum dum omnibus anteivisse. Non pauci certe compluribus praestitere. Magnus enim campus Regibus patet ad gloriam, et ad eam cuncti mortales, sed maxime omnium Reges studio incitati feruntur. Digissimum enim diademate censuerim, qui quidquid in caeteris pulchri passim aut legerit, aut audierit, id omne sibi universumque expetat: et quod defiderarit in aliis, id praeterea ipse praestet. Non pigebit me, dum Te intueor, magnitudinemque Tuam considero, a Persis exempla repetere: quorum Reges tot gentibus imperitantes, cum liberos suos ipsarum virtutum voce erudiri, instituique non posse cognoscerent, quod proximum erat, conquisitione summorum virorum facta, quatuor viros ex omni numero deligebant, unum justitia clarissimum, alterum prudentia, [P. 239] tertium fortitudine animi, quartum continentia excellentem. Horum praeceptis institui jam inde a pueris Regum filii consueverant. Quae disciplina quamdiu incorrupta permansit, tamdiu illud imperium maximum orbis terrarum exstitit, et tot post Saeculis etiam apud nos memorabile, ac imitatione dignissimum. Sed satis mirari nequeo, id quod multis ante Saeculis admirationi summis sapientiae Professoribus fuisse video; post hominum memoriam summos Reges, maximosque Imperatores, ex rebus gestis, vitaeque instituto, aut fortuna aliqua praeclara sibi cognomenta peperisse; alios Expugnatores, alios Illustres, alios Magnos, alios Felices, alios Augustos, alios Pios dictos, alios alio decore nobilitatos: nullum dum Regum, nullum illorum Imperatorum, qui rerum potiti sunt, Justi cognomen ad hanc diem promeruisse: eam unam justi Regis palmam, cognominisque dignitatem caetenis occupatis, reliquam esse quae petatur, quam primam omnium summa contentione peti oportuisset: cum caetera privatorum hominum, et multo minus salutaria munera sint. Cujus rei causam quis aliam crediderit, quam quod sunt, qui ferant, justum hominem majori aliis, quam sibi, usui esse: quasi Reges loco coelestium instituti, datique idcirco sint, ut sibi non Reipublicae saluti, commodoque prospiciant: cum contra res habeat, Regesque divinitus generi humano dati sint, ut in commune consulant; justitiaque sit ea animi dos, quae universa utilitate conservata, suam cuique tribuit dignitatem, a qua, qui desciscunt, quamvis in regio folio sedeant, Regesque in praesentia vocitentur, tamen adeo a regio nomine judicio sapientum (quo quid majus? quid et gravius?) absunt, ut ne latino quidem nomine nuncupari possint. Externo, et peregrino, et temporibus, auribusque Tuis, et voce, pietateque nostra indigno, nominantur. Ejus igitur culpae ratio eadem est, quae et communis exitii, maximorumque bellorum, quod opibus praestare, id in rebus humanis summum bonum arbitrantur: cum ea demum ac una magnitudo Regia sit, ut cum cupiditati animi modum semel imposueris, quam caeteros mortales magnitudine nominis antecedis, tam benefactis anteire contendas; et ea imprimis excellas virtute, a qua una reliquae jura petunt: ejus nutum intueantur, ad eam omnia referant, ab ejus ore pendeant: cujus fidei aliae rerum summam, arbitriumque mandarint, seque ejus administras, comitesque profiteantur. Ea haud dubie justitia est, pro qua fortitudo, constantia, gravitas nisi depugnet, suum jus, nomenque ac decus amittat, feritas, immanitas, vecordia dicatur: cui sapientia nisi appareat, [P. 240] prastoque sit, malitia, calliditas, fraus, captio necessario vocitetur. Eiusdem est, cum hominum genus ex fera, silvisque in urbes, mansuetudinemque exciverit, legum, ac institutorum vinculis coniunxerit, consociaritque, dare operam, ut probi mores vigeant; pietas, fides, pudor, modestia, continentia, temperantia colatur. Quin ipsa liberalitas, quae prodesse velle se, ac augere multos gloriatur, nisi sine injuria, sine maleficio alterius id faciat, nisi justitiae vestigijs insistat, cujus se germanam, atque maxime geminam praedicat; omnis commendationis, dignitatisque sit expers; priusquam alios spoliet, quam aliis largiatur. Eadem et magnificentiae, et munificentiae est, ut ab injuria procul facessat: et unius justitiae nomine omnes contineantur, ea omnes sit: eam vim suam etiam sanctam mortalibus testetur: quod cum quaenam mortalium generi tuendo debeantur, praescripserit; coelum etiam suspiciens, illi in animis hominum venerationem, cultumque reddat: pietatem, et Religionem, templa, Sacra, Superis impertiat, summumque mundi Artificem velut coram contemplata, imitandum sibi proponat: et quemadmodum ille signa, sidera, coeli motus, temporum vicissitudines, sempiterna, certaque lege devinxit, a qua deficere nequeant; ita ipsa terrestribus his apud nos regnis, si perpetua futura sint, salutares leges juraque praescribat. Haec igitur justitia terris incedens, ac coelum cervice contingens, ita sibi nihil ipsa petens, nihil captans, sua cuique tribuit, ut ei nihilo fecius genus hominum, resque omnes eius beneficio incolumes, sceptra assignent, simul qui justi legitimique Reges a Parentibus, more, instituto, et legibus, consensuque regna acceperint, nulli rei plus quam justitiae debuerint, majus enim certitiusque matrimonium, ac ampliores facultates ab ea acceperunt, quam a Parentibus. Illi enim opes, gazam, arma, arces, praesidia tradere potuere: ut veri, justique Reges sint, haberenturque ipsi, ac liberis deinceps per manus eadem relinquant, id munus ejus Reginae sit. Cur enim Justitiam Reginam vocare dubitemus; quae regna tradat, tueatur, sancta efficiat? adeo ut etiam si id verum credatur, quod et Proceres sapientiae nonnulli dixere; justum plus aliis prodesse quam sibi: dissimulari tamen non possit, veros Reges, eosque inprimis, qui Regibus orti, generaturi Reges sunt, ei Reginae accepta omnia ferre debere: quam et ipsos in se colere, et caeteris praestare conveniat. Et ut omnia semel complectar, Religionis, moderationis, fortitudinis, prudentiae, liberalitatis justitia parens est: nec divelli a Rege potest regio nomine incolumi. Nec difficile est factu, eam praestare, non [P. 241] aeque caetera. Etenim sapientia ingenii indoles est, quam nullus efficere, creareve sibi potest. Naturae bonum, ac Dei donum est. Fortitudo quoque vis quaedam, et magnitudo animi censetur, ac id mentis robur fere, ut cuique insitum est specimen, cernitur. Quid quod continentiam facilem, aut difficilem corporis dos, habitusque praestari videri possit. Justitia aut a sola voluntate proficiscitur, et ut quisque vult justus, secusve est, aut facillime omnium regiis ingeniis se ultra discendam praebet. Forma corporis, oris dignitas, frontis gravitas, vultus majestas, fulgor, vigor, ac lumen oculorum (quando maxime inclyta coelestium munera repudianda, dissimulandaque non sunt) spectantes movet, tenetque, ac admonet, quaenam species primi a Summo artifice initio rerum creati hominis fuerit: qualesque quicunque juste regnarint, futuri sint in illa felici immortalitate. Quod si corporis pulchritudo tanti est, ut quodam sui miraculo reliquos afficiat: quid sentiendum est de illa pulchritudine, quae est animi vere Regii, quae simillimum Superis facit? Age, macte indole animi, speque mortalium, hanc virtutum Reginam Rex in consilium semper admitte. Ejus speciem animo concipe, ad eam te conforma, eamque intuens te compone. Quam ea delectabit? quam mirum sui amorem apud Te excitabit? quam Te coelestibus charum, acceptumque efficiet? quantam Tibi majestatem apud tuos, apud alienos conciliabit? quam Te immortalitati nominis consecrabit? Is demum optimus Rex erit, ac minime rerum inclinationibus, temporumque communium mutationibus, et publicis casibus (qui summis Imperiis, ubi aliquid labat, fere accidere, ut humanis corponibus morbi, consuevere) obnoxius, qui eam semel pectore admiserit, ac deinceps ejus consuetudine tenebitur. Nec ipse modo felix, sed et quod proprium Regum est, suos felices efficiet. Praegustans, quanta, quamque solida futura sit, illa inter Superos summa aeternaque felicitas, quam optimis Regibus, justissimisque designavit Divinum Numen. Hujus ut apud nos partes interea ageres, hoc folio velut editissima terrarum specula sedes. En barbaries latinitatis nostro Aegidio a Gretsero objecta! Aegidius, cui regiae dotes, qualitates, et virtutes Philippi Regis notissimae erant, eidem Ciceronianis verborum lenociniis minime adulari, sed virtutem primariam, nempe justitiam, qua Reges omnes ornatos esse decet, suadere maluit. Anno 1292 Romae in monasterio nostro S. Mariae de populo in Comitiis Generalibus, ingenti omnium Religiosorum applausu, [P. 242] in Priorem Generalem universi Ordinis nostri electus, paulo post Abbas Cistercensium Carobiloni in Aquitania constitutus est. Anno 1295 Bonifacius VIII Pontifex Maximus Aegidium nostrum, ad Archi-Episcopatum Bituricensem promovit, sequenti vero anno Primatem Aquitaniae declaravit, denique anno 1315 Cardinalium Collegio annumeratus fuit, quae promotio morte Summi Pontificis interveniente non fuit promulgata. Avenione anno 1316, die 22 Decembris, ex hac mortali ad immortalem transiit vitam. Corpus ejus juxta ultimam dispositionem Parisios translatum, et in templo nostro Magni Conventus tumulatum fuit cum hoc Epitaphio: Hic jacet aula morum, vitae munditia, / Archi-Philosophiae Aristotelis perspicacissimus Commentator, / Clavis, et Doctor Theologiae, Lux in lucem / reducens dubia / Fr. Aegidius de Roma Ord. Fratrum Eremit. S. Augustini, / Archi-Episcopus Bituricensis, qui obiit / Anno Domini 1316, die 22 Mensis Decembris. Elucubrationum ejus tam editarum, quam ineditarum Catalogus:In tres libros Rhetoricorum Aristotelis. Venetiis apud Georgium Arrivabenium 1515, in fol. M. S. habetur in Bibliotheca regia Parisiis, et in nostra Patavii.
In artem veterem, videlicet: de universalibus, praedicamentis, postpraedicamentis, sex principiis Gilberti Porretani, et Perihermenias. Venetiis 1507, apud Simonem Luere, in fol. Venetiis 1582, per Hieronymum Scotum, in fol. Bergomi 1591, typis Venturae, in 4.
Commentaria in libros Priorum Analyticorum Aristotelis. Venetiis 1459 per Simonem Luere in fol. Venetiis 1504, cum aliorum opusculis, per Bonettum Locatellum. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Viennensi in Austria, in fol. Venetiis 1522, typis Lucae Antonii de Giunta Florentini, in fol.
In libros Posterorum. Venetiis 1488 et 1495, per Bonettum Locatellum, in fol. Venetiis 1500. Ita Michael Maittaire in Annalibus typographicis, parte II, tomi I, pag. 725. Venetiis 1513, per Arrivabenium. Et 1530 apud Haeredes Scoti in fol. M. S. exstat in Bibliotheca Principalis Monasterii ad S. Emmeramum Ratisbonae, Codex 770, item in Bibliotheca Canonicorum Lateranensium ad S. Joannem in Viridario, Patavii.
[P. 243] Expositio in libros Elenchorum a nostro Augustino de Meschiatis, edita Venetiis 1496 per Bonettum Locatellum. Haec editio habetur in nostra Bibliotheca Monacensi in fol.; item Venetiis 1499 per Locatellum in fol.; et 1530 per Luere, in fol.; M. S. exstat in Bibliotheca Monasterii Dunensis Ordinis Cisterciensis in Flandria.
Expositio in 8 libros Physicorum. Patavii 1483, per Hieronymum Durantem, in fol.: Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 449. Item Venetiis 1499, cum medio demonstrationis. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 698. M. S. exstat in Bibliotheca Monasterii Dunensis Ordinis Cisterciensis in Flandria.
De bona fortuna, ac de morte et vita. Venetiis 1496 expensis Octaviani Scoti in fol.; item Venetiis 1551, per haeredes dicti Scoti, in fol. M. S. exstat in Bibliotheca Praedicatorum Claramontensium in Arvernia, et in Bibliotheca Monasterii Dunensis Ordinis Cisterciensis in Flandria.
Super textus Aristotelis de generatione, et corruptione, ac etiam Quaestiones 26 super eundem librum. Venetiis 1498 per Luere, in fol.; postea apud haeredes Scoti 1520 et 1567 in fol. M. S. habetur in Bibliotheca S. Mariae de Becco, et in Bibliotheca Monasterii Dunensis Ordinis Cisterciensis in Flandria.
Expositio subtilissima super tres libros de anima, ad Jacobum Gagetanum Papiae per Christophorum de canibus, rogatu Hieronymi de Durantibus. Venetiis 1496, in fol. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 626. Venetiis per Luere 1500, in fol. M. S. asservatur in Bibliotheca Canonicorum Lateranensium ad S. Joannem in Viridario Patavii, et in Monasterio Dunensi Ordinis Cisterciensis in Flandria.
Tractatus de gradibus formarum, Quaestiones duae de materia coeli. Et unica de intellectus possibilis pluralitate. Paduae 1493, apud Hieronymum de Durantibus, in fol. Venetiis per Luere 1500, in fol.; et 1502 castigatae per Aegidium nostrum Viterbiensem. Et duae ultimae 1552, in fol.
Quaestiones Metaphysicales. Venetiis 1501, in fol. Eadem additis explicationibus locorum Aegidii contradictionis imaginem conferentium a Mag. Jacobo Senensi. Venetiis 1552 apud haeredes Scoti, in fol.; item Venetiis 1499, per Petrum de Parenghis nostro Reverendissimo P. Mag. Generali Gratiano Fulginati a Mag. Joanne Baptista Tolentinate dicatae, in fol.
De formatione corporis humani a Mag. Joanne Benedicto Munceto de Casilione,
Aretino Vicario Generali Franciae et Angliae, Parisiis 1515 editum in 4. Venetiis 1528, in 8, per Jacobum Pencium de Leuco, procurante nostro Mag. Augustino Montefalconio. Arimini 1626, per Simbenium, promovente nostro Mag. Angelo Vantio, in 4.
Libri III de Regimine Principum. Romae 1472, 1473, 1482 per Stephanum Planck de Patavia. In nostra Bibliotheca Monacensi die 27 Januarii 1473 editi. Venetiis 1489 per Simonem Bevilaquam Papiensem, teste Michaele Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 513; item per eundem 1498. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 431. Venetiis per Bernardinum Vercellensem 1502, in fol. Romae 1556 apud Antonium Bladum, in 8. Venetiis 1585, in fol. Romae 1607, per Zanettum, editionem hanc noster Mag. Hieronymus Samarthanus Senensis recognovit. [P. 244] Opus hoc M. S. invenitur in sequentibus Bibliothecis: in Vaticana, Codex num. 1600. In Florentina Laurentiana Codex num. 35. In Caesarea Vindobonensi, Codex num. 225. In Regia Parisiensi Codex num. 5368. In Bodieiana, Codex num. 1593 et num. 2166. In Gemmeticensi, in Bibliotheca monasterii S. Giulielmi de deserto. In Bibliotheca Bellovacensi, in Bibliotheca monasterii S Martini Turonensis. In Bibliotheca Cathedrali Carcassonae. In Bibliotheca Praedicatorum Claramontensium in Arvernia. In Bibliotheca Regis Sardiniae. In Bibliotheca Principalis monasterii ad S. Emmeramum Ratisbonae, Codex num. 770 et num. 755. Exstitit etiam idem opus M. S. germanice in Bibliotheca Caesarea Viennae, latine vero existit bis in nostra Patavii, et in Bibliotheca monasterii S. Gisleni, Ord. S. Benedicti in Hannonia.
Super Authorem de causis nempe Alphabium, cura et opera, nostri Mag. Aegidii Bonsii Patricii Florentini. Venetiis 1550, in 4. Hoc opus Benedicto Cajetano Cardinali, qui postea Summus Pontifex sub nomine Bonifacii VIII electus fuit, dedicavit. M. S. exstat in Bibliotheca principalis Monasterii ad S. Emmeramum Ratisbonae, Codex num. 779.
Primus sententiarum Aegidii a nostro Reverendissimo P. Mag. Generali Anselmo de Monte Falcone, dum erat S. Theologiae Professor, Venetiis die 14 Aprilis 1492, apud Peregrinum de Pasqualibus editus fuit, in fol. Postea Venetiis expensis Scoti 1521 emendatus a nostro Mag. Augustino de Monte Falcone, in fol. Item Venetiis 1571, in fol. M. S. habetur in Bibliotheca Vallis Clericorum, Codex num. 108, et in nostris Patavii, ac Ratisbonae.
In secundum sententiarum Aegidii. Venetiis 1482 per Lucam Dominici Filium, in fol. Michael Maitaire in Annalibus typographicis, parte II, tomi I, pag. 439; item Venetiis 1492 per Pelegrinum de Pasqualibus, in fol. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 553. Opus hoc dicavit Roberto utriusque Siciliae Regi. Postea anno 1581 a nostro Mag. Angelo Rocca illustratum in publicum prodiit, in fol. apud Franciscum Zilletum. Item Venetiis 1582, in fol. M. S. existit in Bibliotheca S. Joannis in Viridario Patavii.
Ejusdem in librum tertium sententiarum Reverendissimus P. Mag. Fulgentius Galluccius, universi nostri Ordinis Generalis, imprimi curavit Romae, apud Alexandrum Zanettum 1623, in fol.
Aegidii super libros sententiarum M. S. S. asservantur in Bibliotheca Cassinensi, Codex 456; et in Bibliotheca S. Antonii Patavii, in fol.
Ejusdem lucubrationes in Petrum Lombardum, et Henrici de Urimaria additiones curante Fr. Daniele Agricola, Ord. Min. Basileae 1516, per Petrum de Langendorf, in fol. Extant in Bibliotheca regia Parisiis.
Ejusdem sex Quodlibeta quinquies impressa fuere. Bononiae 1481 per Dominicum de Lapis, in fol. Venetiis 1496, in fol. Ibidem 1502, per Luere, in fol.; ibidem 1504 per Locatellum, in fol. Haec Quodlibeta abbreviata M. S. S. exstant in Bibliotheca Patrum Claramontensium in Arvernia, et in nostra Patavii.
Defensorium, seu correctorium fundatissimi Doctoris D. Aegidii etc. in corruptorium librorum S. Thomae Aquinatis a quodam aemulo depravatorum. Venetiis 1501. In fol. per Luere. Venetiis 1516 apud haeredes Scoti, in fol. Dicatum Reverendissimo [P. 245] P. Mag. Priori Generali Aegidio Viterbiensi a nostro Augustino Monte Falconio. Item Venetiis 1486.
Noster Mag. Henricus a Streversdorf, illustrissimus Episcopus Ascalonensis, Vicarius Generalis Archi-Episcopi Coloniensis, editionem hujus operis Coloniae 1624, in 8, factam promovit. Demum a Patribus Carmelitis excalceatis Neapoli, apud Franciscum de Thoma 1654, in 4, publici juris factum est. Non video igitur, quomodo aliqui cum Echardo dubitare possint, an opus hoc sit nostri Aegidii? Hi legant dedicationem Quodlibetorum Aegidii ad Reverendissimum nostrum P. Mag. Priorem Generalem Gratianeum Fulginatensem a nostro Jacobo Baptista Alovisiano factam, in hac dedicatione haec verba invenient: Aegidius illustri Columniorum sanguine ortus, in nostra familia censor optime sese ultroneus immiscuit. Adeo virtuti, et summis disciplinis addictus, ut paulo post primario gradu post Augustinum, inquam, insignitus fuerit etc. Novit et Praedicatorum Academia, quantum ingenio valuit, qui Divum Thomam taxabant, ut dilucide per eundem correptorium, quod satius defensorium dicam (bis diebus in lucem missum) acerrime extitit refractarius. Profecto si opus hoc non esset, genuinus partus felicissimi ingenii nostri Aegidii, et de hoc noster Augustinus Montefalconius non fuisset certus, minime ausus esset, opus hoc Reverendissimo nostro P. Mag. Generali AegidioViterbiensi dicare.
Quaestiones tredecim, de esse et essentia. Lipsiae 1493. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 566. Venetiis 1503, per Locatellum. M. S. exstat in in Bibliotheca S. S. Sergii, et Bachi.
Quaestiones 14 de cognitione Angelorum. Quaestiones 10 de mensura Angelorum. Et de subjecto Theologiae. Venetiis 1503 et 1504 per Luere, et Locatellum, in fol.
Viennae in Austria 1641 apud Matthaeum Cosmerovium in 4 sequens collectio recusa est: Quaestiones septem de resurrectione mortuorum. De gradibus formarum accidentalium. De gradibus formarum in ordine ad Christi opera. De intentionibus in medio. De differentia Ethicae, Politicae, et Rhetoricae. De praedestinatione, praescientia, Paradiso, purgatorio, et inferno. De peccato originali. De arca Noe. De articulis fidei. Neapoli per Antonium de Frisis de Corinaldo 1525, in 4. Ex his M. S. S. existunt Quaestiones de resurrectione mortuorum Parisiis in Bibliotheca regia. Tractatus de praedestinatione, praescientia, paradiso, et inferno in nostra Monachii incipit: Nobili militi in Christo multum dilecto Domino etc. In fine: Explicit solemnis tractatus D. Aegidii de Roma, Archi Episcopi Ecclesiae Bituricensis, atque S. Theologiae Professoris Ord. F. F. Heremitarum S. Augustini, de praedestinatione, et praescientia scriptus per Fr. Ioannem Sculteti de Reychembach, ordinis memorati ac studentem Wyennae anno 1418. Tractatus de peccato originali etiam habetur in nostra Monacensi M. S. Initium sic sonat: Incipit tractatus de peccato originali, editus a Fr. Aegidio de Roma, Ord. Heremitarum S. Augustini, ego cum sim pulvis et cinis etc. Item in Bibliotheca Regis Angliae. In Bibliotheca Murbacensi, et in Bibliotheca regia Parisiensi, Codex 5368. De articulis fidei, sive expositio Symboli Apostolorum M. S. existit in nostra Monachii. Incipit: Venite, ambulemus in lucem Dei nostri. In fine: Explicit liber, et est finitus feria secunda post Iudica, in fol.
Romae 1555 per Antonium Bladum in uno tomo sequentia opera Aegidii edita fuere:
Comment. in Epistolas D. Pauli ad Romanos. [P. 246]
Comment. in Cantica Canticorum.
Comment. in Cap. firmiter de Summa Trinitate, et de fide Catholica. M. S. exstat in Bibliotheca S. Michaelis Virdunensi.
Comment. in cap. cum Marthae de celebratione Missarum.
Explanatio in orationem Dominicam, et salutationem Angelicam.
Tractatus de corpore Christi.
Tractatus de distinctione articulorum fidei.
Tractatus de Arca Noe.
Liber de renunciatione Papae.
Tractatus de charactere.
Determinatio, quomodo Reges circa bona ad coronam pertinentie possint liberalitatis opera exercere.
Liber contra exemtos.
Tractatus de Divina influentia in Beatos.
De laudibus Divinae sapientiae. Hic tractatus asservatur M. S. in nostra Bibliotheca Monachii, incipit: Eructavit cor meum verbum bonum etc. In fine: Finit tractatus D. Aegidii de Roma, Archi-Episcopi Bituricensis Ord. F. F. Heremit. S. Augustini de laudibus Divinae Sapientiae comparatus per R. P. Fr. Petrum de Monaco, lectorem pro tunc Provinciae Bavaricae, scriptus per Fr. Iohannem Scultete de Reychmbach, studentem Wyennae 1418. Exstat etiam hic Codex in Bibliotheca Caesarea Viennae.
De derivatione malorum culpae a Verbo. De Praedestinatione, Praescientia, Paradiso et inferno.
Tractatus de peccato originali.
Theoremata 50 de corpore Christi.
Hexameron, seu de mundo sex diebus condito. Haec omnia continentur in uno tomo typis Antonii Bladi.
Ultimum nempe Hexameron a nostro Juliano Colensi, Gymnasii Patavini Regente recognitum, et in lucem editum fuit, quia temporis injuria ferme perierat. Patavii apud Jacobum Fabrianum 1549, in 4. M. S. exstat in Bibliotheca regia Parisiis, et est Codex membr. num. 3160.
Speculum D. V. Mariae extat M. S. in Bibliotheca Canonicorum Regularium Tungrensium in Belgio.
L’Espositione del Maestro Egidio Colonna Romano de gl’Eremitani sopra la Canzone di Guido Cavalcanti Fiorentino etc. Data in luce da Celso Cittadini, Academico Sanese. Senis apud Silvestrum Marcetti 1602, in 8. Reperitur in Bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Imperialis, et in Bibliotheca regia Parisiis.
Aurea theoremata 22 de esse et essentia diversa a quaestionibus ejusdem cum tractatu de genere et specie Augustini Triumphi de Ancona. Edidit noster Augustinus de Fulgineo, S. Theologiae Baccalaureus 1522 Bononiae apud Justinianum de Ruberia, in 4. [P. 247]
Theoremata de Sacramento altaris, industria Lectoris Fr. Simonis de Hungaria et Mag. Joannis de Ripis, Prioris ad S. Jacobum. Bononiae primo impressa fuere apud Balthasarem de Ruberia 1481, in fol. Michael Maittaire in Annalibus typographicis, parte II, tomi I, pag. 428. M. S. exstat in Bibliotheca Canonicorum Lateranensium ad S. Joannem in Viridario Patavii.
Theoremata de hostia consecrata edita sunt Coloniae 1490, in 4. Michael Maittaire in Annalibus typographicis parte II, tomi I, pag. 525. M. S. habent Canonici Lateranenses ad S. Joannem in viridario Patavii.
Postillae super Lucam, et continuatio in Cantica Canticorum Aegidii Romani cum expositionibus proemiorum Bibliorum teste Francisco Arisio in Cremona litterata tomo II, pag. 377. Custodiuntur in nostra Bibliotheca Cremonae.
Comment. in oeconomica Aristotelis M. S. exstat in nostra Bibliotheca ad S. Ambrosium Mediolani.
Expositio vocabulorum Biblicorum ordine alphabetico habetur in Bibliotheca regia Parisiis Codex M. S. num. 312, in fol.
Tractatus de accentu et dubitabilibus quaestionibus Bibliorum. Codex M. S. in primum citata Bibliotheca Parisina, num. 312.
Tractatus de anima, et intellectu extat M. S. in fol. Patavii in Bibliotheca S. Antonii. Incipit: Ex Romanorum etc. Et in Bibliotheca monasterii Dunensis, Ord. Cistercensis in Flandria.
Commentationes Physicae M. S. S. existunt in Bibliotheca Regis Sardiniae.
Liber Elementorum est in Bibliotheca Principalis Monasterii ad S Emmeramum Ratisbonae, codex M. S. 782.
Quaestio in utramque partem pro et contra Pontificiam potestatem seu litteram, sive Bullam Bonifacii VIII Papae ad Philippum Pulchrum Francorum Regem scripta. Reperitur tomo II Monarchii S. R. J. Francofurdiae 1614, a pag. 95 usque ad pag. 107.
De Excellentia Summi Pontificis. Hoc M. S. asservatur Veronae, in Bibliotheca Coenobii nostri.
Ejusdem liber contra exemptiones, sive de potestate Papae quoad exemptiones Monachis, et Capitulis concessas. Exstat inter Codices M. S. S. in Bibliotheca regia Parisiis, Codex 3160 cum ejusdem libri compendio per anonymum adplacitum Narbonensis Archi-Episcopi edito.
Aegidii de Roma tractatus de potestate Ecclesiastica M. S in Bibliotheca regia Parisiis Codex 4229.
Ejusdem de renunciatione Papae, sive Apologia Bonifacii VIII, adversus obtrectatores. Incipit: Non ei placebit vecordia sua etc., tomo II. Bibliothecae Pontificiae Roccaberti.
Tres Sermones de tribus vitiis mundi authore Aegidio Bituricensi Archi Episcopo M. S. S. extant in Bibliotheca Ducali Dresdensi. [P. 248]
Libellus moralis, cujus titulus: Solatium ludi scacorum authore Aegidio de Columna. In Bibliotheca regia Parisiis.
In Biblietheca Vaticana, teste nostro Dominico Antonio Gandolfo in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis pag. 33, sequentia nostri Aegidii de Roma M. S. S. inveniuntur:
Libri II super Epistolas ad Corinthios. Super libros Ethicorum.
Compendium Theologiae. Hoc M. S. exstat etiam Ratisbonae in nostra Bibliotheca.
De Incarnatione Verbi.
Questiones variae de Physica.
Quaestiones an sit dare gradus in formis accidentalibus suppositis gradibus in formis substantialibus? Quomodo infinitas se habeat ad Deum?
De Ideis et formis, num generis, differentiae, speciei, et individui sit tantum una forma Idealis in Deo?
Utrum materia transmutabilis recipiat omnes formas substantiales recessas in ea per eandem potentiam passivam?
Utrum materia transmutabilis secundum aliquam vim aliam a potentia passiva recipiat formam?
Utrum plures formae substantiales possint esse in eodem?
Utrum in aliquo individuo composito possibile sit esse plures formas substantiales simplices, seu formas partiales esse?
Utrum in elementis, et in mixtis inanimatis sint plures formae substantiales?
Utrum in animatis vel animalibus praecipue sit aliqua forma distincta ab anima?
Utrum in homine vegetativum, sensitivum, et intellectivum sint tria secundum substantiam, et virtutem, vel tantum tria secundum virtutem radicata in una substantia animae?
Utrum Christus assumpserit humanam naturam sive propria hypostasi, et supposito ejusdem naturae? vel si potuit aliquam naturam assumere sine propria hypostasi, utrum ponere in natura humana assumpta a Christo tantum unam formam sit ponere repugnans fidei?
Utrum regnum vel civitatem sit melius regi optimo Rege vel optima lege?
In Bibliotheca Angelica Romae existunt sequentes Codices M. S. S. nostri Aegidii:
In quatuor libros de coelo.
In libros Meteorum.
In parva naturalia.
In 12 libros Metaphysicorum.
Libri tres de potestate Ecclesiastica.
Quodlibeta 25, et quaestio de potentia materiae.
[P. 249]
Patavii in Bibliotheca S. Joannis in Viridario exstant M. S. S. Aegidii de Roma de hostia consecrata. De corpore Christi. De duplicitate formarum. De animae excellentia, in fol. 1466.Venetiis in Bibliotheca S. Antonii habentur M. S. S. nostri Aegidii Quaestiones in libros Meteorum.
In duos libros de somno et vigilia.
In parva naturalia.
Summa naturalis Philosophiae.
Item de pulsa.
In nostra vero ad S. Stephanum de compositione mundi.
Insuper Joannes Trithemius, Jordanus de Saxonia, Ambrosius Coranus, Jacobus Philippus Bergomensis, Josephus Pamphilus sequentia opera Aegidio adscribunt:
Comment. in omnes Epistolas D. Pauli.
Comment. in omnes Epistolas canonicas incepit.
Tractatus duos super Evangelium Joannis.
In totum canonem Bibliorum, sufficientiam et excellentiam librorum S. Scripturae.
Librum in illum textum Epistolae Joannis: omne quod est in mundo etc.
Librum de gratiarum actione ad Bonifacium VIII.
Librum, quem terrens fulmen appellavit contra haerereticos.
Librum quomodo Reges et Principes possint possessiones ac bona regni peculiaria Ecclesiis elargiri?
Librum de praedestinatione diversum a tractatu impresso.
Librum de rationibus seminalibus.
Bononiae in nostra Bibliotheca exstabat de compositone, motu et cognitione Angelorum.
In Coenobio S. Augustini oppidi S. Genesii in Piceno erat Commentarius in libros Aristotelis de Physionomia.
Tolosae in nostra Bibliotheca asservatur opus in librum quartum sententiarum.
Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis testatur, quod scripserit libellum occasione Clerici minus sufficienter ad Subdiaconatum promoti.
Jordanus de Saxonia libro II, pag. 278, vitas Fratrum scribit, quod etiam reliquerit Sermones ad Clerum.
Joannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis asserit, quod scripserit Sermones diversos, et Epistolas varias.
Nicolaus Pleneuau tenet Aegidium Authorem compendii Generalium Ordinis nostri esse.
[P. 250]
Jacobus Philippus Thomasinus testatur, quod in nostra Bibliotheca Bononiae Ordo juridicus Aegidii Doctoris Decretorum secundum consuetudinem Bononiae in foro Ecclesiastico M. S. in 4 asservetur.Bernardus de Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S., tomo I, pag. 48, col. II; pag. 50, col. II; pag. 100, col. II; pag. 115, col. I; pag. 193, col. II; pag. 228, col. I; pag. 424, col. I; pag. 434, col. II; pag. 506, col. I; pag. 565, col. I; pag. 627, col. II; pag. 660, col. I; tomo II, pag. 756, col. II; pag. 909, col II; pag. 1177, col. I; pag. 1179, col. II; pag. 1219, col. I; pag. 1240, col. I; pag. 1256, col. I; pag. 1292, col. I; pag. 1300. col. I; pag. 1338. col. II; pag. 1353, col. I; pag. 1355, col. I; pag. 1393, col. I.
Iacobus Philippus Thomasinus in Bibliothecis Patavinis M S. S., pag. 73, col. II; pag. 74, col. I; pag. 77, col. I; pag. 75, col. I; pag. 78, col. I; pag. 79, col. I; pag. 28, col II; pag. 16, col II; pag. 32, col II; pag. 38, col II; pag. 35, col II; pag. 46, col I; pag. 55, col II; pag. 62, col. I.
Antonius Sanderus in Bibliotheca Belgica M. S. S., pagg. 196, 245, 270, 271, 187.
Philippus Labbe tomo II Bibliothecae M. S. S.
Ioannes Trithenius de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 205. Coloniae 1546.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 119. Dilingae 1565.
Caesar Egassius Bulaeus in historia universitatis Parisiensis, tomo III, pag. 671.
Prosper Mandosius in Bibliotheca Romana, pag. 145.
Ludovicus Iacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia libro II, pag. 241.
Ferdinandus Ughelli in libro S. R. E. Cardinalium Columniensis Familiae nobilissimae Card. VII.
Abraham Bzovius tomo XIII Annalium Ecclesisticorum.
Robertus Bellarminus de Scriptoribus Ecclesisticis pag. 261. Coloniae 1622.
Augustinus Oldoinus in Atheneo Romano, pag. 28. Perusiae 1676.
Ioannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo I, pag. 14.
Ioannes Chenu in Chron. Hist. Archiepiscoporum Bituricensium.
Guilelmus Cave in historia litteraria Scriptorum Ecclesisticorum, tomo II, pag. 339, col. II.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 449, col. II, a Paris 1718.
Luduvicus Ellies du Pin dans la Bibliotheque des Auteurs Ecclesiastiques Saeculo 14.
Conradus Gesnerus in sua Bibliotheca Scriptorum fol. 5. Tiguri 1545.
Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 2. Tiguri 1555.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 9, col. II et pag. 78, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 10, col. II. Tiguri 1583.
Antonius Verderius in supplemento Epitomes Bibliothecae Gesnerianae, pag. 5, col. II.
In Bibliotheca latina Alberti Fabricii per Ioannem Dominicum Mansi, correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 20, col. I. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 111. Lipsiae 1750.
Ioannes Clesius in Elencho librorum, pag. 82 et pag. 105.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 32, 41-45. Romae 1581.
Angelus Rocca, tomo II, pag. 115, 116 et 117. Romae 1719.
Iordanus de Saxonia libro II Vitas Fratrum, cap. 12, pag. 277, 278, et 279. Leodii 1625.
[P. 251]
Iacobus Philippus Bergomensis in supplemento Chronici orbis libro III.Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 2. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 12. Monachii 1623.
Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 61. Antuerpiae 1636.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 7, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 15. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 40, num. 10; carte 66, num. 6 et 7; carte 129, num. 3; carte 163, num. 2; carte 344, a num. 4 usque 19. In Bologna 1678.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 20. Romae 1704.
**************************************************************
Comes Joannes
, natione Gallus, Patria Seyselliensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Sorbonicus, vir multarum literarum peritissimus, nec ulli Theologorum secundus, Christinae Lotharingicae Consiliarius Theologicus exstitit, et typis in lucem edidit:Vitam S. Fiacri Ordinis S. Benedicti. Florentiae 1636.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48 et 49. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 458, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 341. Bruxellis 1654.
**************************************************************
De Comitibus Paschasius a S. Francisco
, Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italicae, Filius Coenobii SS. Cosmae et Damiani Mediolani, Saeculo 18 adhuc vita fruebatur, solitudinis singularis amator, quinquaginta annis per sex, vel septem horas confessiones poenitentium excipiebat singulis diebus, dein parcissimo cibo famem expellebat, reliquum diei vel lectioni, vol scriptioni librorum dabat, demum annis, et virtutibus dives Mediolani in Conventu ad SS. Cosmam et Damianum octogenarius piam animam exhalavit. Opera ejus sunt:Primi erudimenti di spirito esposti alle semplici Verginelle. Milano per il Malatesta 1713, in 12.
L’eucharistico pane sminuzzato a semplici. Milano per l’Agnelli 1720, in 12.
Vita di S. Nicolò da Tolentino con il modo di fare li sette giorni a di lui onore. Milano per l’Agnelli 1722, in 12.
Indulgenze concesse alli Confratelli del Rosario e della sacra cintura di Maria Vergine. Mediolani 1723, in 12.
Instruzioni più necessarie per li tre Sagramenti della confessione, communione, e Cresima. Milano per il Malatesta 1724, in 12.
Collectio variorum opusculorum diversorum Authorum summo studio, labore et diligentia disposita. Volumina viginti, in 4. [P. 252]
Alia ejusdem materiae volumina sex, in 8. Exstant in Bibliotheca ad SS. Cosmam et Damianum Mediolani.
Index Authorum omnium in dicta Bibliotheca asservatorum. Volumina duo M. S. S. in quorum primo nomina Scriptorum, in altero vero per materiarum ordinem ad studiosorum commodum libri singuli referuntur.
Kalendarium perpetuum cum pluribus mobilibus Planispheriis ad certam Paschatis diem singulis annis reperiendam, et praecipuas solis, lunaeque periodos in perpetuum inveniendas, additis etiam facillimis tabulis ad dignoscendam quocunque anni tempore divini officii recitandi statutam horam. M. S. in 4, in eadem Bibliotheca.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi II, col. 446.
**************************************************************
De Comitibus Petrus
, natione Italus, Patria Romanus, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, Poeta, Philosophus et Theologus consummatissimus, typis excudi fecit:Theologiam scholasticam 10 tomulis comprehensam, Venetiis 1679, in 12. Extat in nostra Bibliotheca Monacensi.
Organum Philosophicum.
Philosophiam rationalem.
Disputationes Metaphysicas Theologice exagitatas.
Summam Philosophicam.
De Visione beatifica.
Poesim Sacram, et Profanam.
Prosper Mandosus in Bibliotheca Romana.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2038. Lipsiae 1750.
**************************************************************
De Como Aegidius
, natione Italus, Patria Comensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 16. Post emissam solemnem professionem in studiis tam Divinis quam humanis tantos fecit profectus, ut Reipublicae litterariae admirationi esset. Fuit celebris Philosophus, insignis Theologus, eloquentissimus Praedicator, et in scientiis Mathematicis, atque Astrologicis non tantum non habuit suo tempore superiorem, sed neque aequalem, eapropter a vere doctis sincere amabatur; qui vero erant debilis ingenii, et in dictis disciplinis non multum versati, doctrinam ejus ad tribunal Inquisitionis in diversis civitatibus Italiae, imo Romae ad supremum detulerunt. Verum Aegidius ubique innocentiam suae doctrinae tam clare ostendit, ut invidia et ignorantia suorum accusatorum sole clarius detectae fuerunt. Doctissimus hic vir plura opera diversarum scientiarum luce publica donare potuisset, ast ut invidiae aditum praecluderet, [P. 253] unicum tantum opus praelo dedit, nempe: Librum de Astrorum aspectibus, conjunctionibus, et influxibus.Donatus Calvus in memoriis historicis suae Congregationis Lombardiae, pag. 296.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VIII, carte 465, num. 13 et carte 466, num. 14, in Bologna 1686.
**************************************************************
De Conceptione Emmanuel
, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae. Filius Coenobii Dominae nostrae Ulyssiponae, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister ex illustrissimo Comitum in Lusitania genere, vir dissertissimus atque Theologus sui temporis nobilissimus, Romae enim in Gymnasio publico facultatem Theologicam cum tam felici successu multis annis tradidit, ut ex ejus schola plurimi ad dignitatem Cardinalitiam fuerint promoti, vel variis infulis decorati. Anno 1592 erat Provincialis Lusitaniae, et quia non solum in disciplinis Theologicis nulli secundus, sed etiam eloquentia mirabili praeditus erat, Ecclesiastes Regum Philippi II et III denominatus fuit. Demum in Conventu Dominae nostrae de Penna anno 1624 ad aeternam felicitatem abiit aetatis 77. Ejus opera sunt:Sermo funebris in exequiis Illustrissimi et Reverendissimi D. Fr. Alexii Menesii, Archi-Episcopi Goani, Primatis Indiarum, quam in Ecclesia nostra Dominae nostrae de gratia Ulyssippone die 6 Junii anno 1617 habuit. Typis Petri Crasbeeck, in 4.
Sermones quadragesimales, quibus Christi passio explicatur, et elucidatur. Coloniae 1614 et anno 1620, per Petrum Crasbeeck. Prima editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
Sermones de operibus sex dierum. In lucem etiam restituit in tribus tomis Conciones Didaci Payva, avunculi sui. Primus tomus per Petrum Crasbeeck, impressus fuit 1633, secundus 1634, et tertius 1615. Huic operi praemisit vitam Authoris.
Discurso summario da fundaçaon, e antiquidade da Ordem de S. Agostinho, e da sua continuaçaon ate o seu tempo. M. S. in fol.
Relaçaon do principio, que teve a nova casa de Senhora da Penha de França fora dos muros de Lisboa, in 4. Constat 14 Capitulis M. S. existit in Bibliotheca Dominae nostrae de Gratia Olyssipone.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 224, col. II. Lisboa 1752.
Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis nostri libro II, cap. 9.
Ioannes Soarius de Brito in theatro Lusitaniae litteratae. Lit. E, num. 27.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2043. Lipsiae 1750.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 264, col. I.
Antonius a Purificatione in theatro triumphali choro 15. [P. 254]
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 214, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 182. Bruxellis 1654.
**************************************************************
De Conceptione Emmanuel
, diversus a praecedente, natione Lusitanus, Patria Transtaganus a Villa vitiosa, Alumnus Provinciae Lusitaniae. Filius Coenobii Dominae nostrae da Gratia, vixit Saeculo 17. In praedicto Conventu die 4 Januarii anno 1651 professionem emisit, et post illam statim se per studia, ac virtutes a suis Confratribus distinxit, ad majorem enim perfectionem vitae Religiosae semper anhelabat, in quo laudabilissimo obtinendo sine gravissimas oppositiones pati debuit, quas tamen prudenti tolerantia vicit: a Reverendissimo enim Priore Generali Nicolao de Oliva anno 1675 Vicarius Generalis denominatus est. Exstitit etiam Serenissimae Reginae Luisae Franciscae Confessarius, et Consiliarius, nec non institutor Congregationis Excalceatorum in Regno Lusitaniae. Tandem virtutibus, ac meritis cumulatus, in Conventu Excalceatorum Dominae nostrae de Conceptione die 25 Februarii 1682 in coelum transiit, sepultus in medio chori cum hoc eleganti Epitaphio: Sarcophago hoc jacet V. P. Fr. Emanuel a Conceptione totius Magni Parentis familiae splendor et hujus almae Congregationis Institutor in quem Contradictionibus super admirationem constantem Regiis, et Pontificiis protectionibus supra credibilitatem modestum adeo unice conspiravere virtutes ut pro majoratu decertantes omnes nulla minor exstiterit. Maximo omnium desiderio obiit die 25 Februarii anno 1682. Lucem publicam operibus, quae hic subiiciuntur, decoravit, vulgavit enim per praelum in lingua Lusitana:Sermonem panegyricum de S. Francisco Borgia infra Octavam ejusdem Canonizationis Eborae in Ecclesia P. P. S. J. habitum. Ulissipone 1672, per Joannem de Costa, in 4.
[P. 255] Sermonem in festo omnium Sanctorum, quem recitavit in Ecclesia hospitalis regii, Ulyssippone 1673, per Dominicum Carneiro, in 4.
Sermonem in festo spineae coronae dictum in Monasterio B. Clarae, Ulyssippone typis Joannis de Costa 1674.
Modello de perfeito Noviço, e reglas com que deve ordenar sua vida no anno de Noviciado, M. S.
Impulsos amorosos, e resoluçoens de huma alma ferida do amor de Deos, M. S.
Familia dos pueros Fidalgos Irlandezes. M. S.
Estatutos, que observaon as descalças do Mosteiro de S. Agostinho de Lisboa. Opus hoc Priorissae, et reliquis Monialibus dicatum constitit in 30 Capitulis, M. S.
Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 225, col. II. Lisboa 1752.
**************************************************************
Concordiensis Joannes Maria
, natione Italus, Patria foro Juliensis, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, Filius Coenobii Concordiensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, vir omni litteratura doctissimus, et sua aetate eloquentissimus Ecclesiastes, in Germaniam ut Vicarius Generalis missus fuit. Nomen suum non sine gloria ad posteros transmisit per: Sermones quadragesimales typis datos.Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 45. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 488, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 388. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Coninck Petrus Damianus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Lovaniensis, vixit Saeculo 17. S. Thologiae Doctor Lovaniensis. Erat Prior Conventus Bruxellensis, et dein Provincialis, vir incomparabilis ingenii, ac in Theologicis disciplinis clarissimus, typis evulgavit:Certamen bonum B. Alphonsi ab Orosco, Lovanii 1654.
Certamen amoris. Eodem loco et anno. Quodlibeta Aegidii Romani 1646.
Tractatum de Sacramento Confirmationis nostri Basilii Pontii ab erroribus correctum, Lovanii 1646.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 106. Lovanii 1727.
**************************************************************
Conopaeus Paulus
, natione Germanus, Patria Flander, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Antuerpiensis, in Provincia Belgica Augustiniana a Nicolao de Tombeur Paulus Cnopius appellatur. Vixit Saeculo 17. S. Thologiae Baccalaureus disciplinas vere omnes, quas humaniores vocant, optime calluit, [P. 256] easque in Belgio, et Casali docuit. Lippae in Bohemia Gymnasii nostri primus Moderator atque Praefectus, postea predicti Conventus Prior exstitit, in quo Coenobio die 12 Octobris anno 1635 diem obiit, in sui memoriam nobis relinquens:Etymologiam latinae Grammatices nominum praecipue, et verborum proprietatibus facili modo explanatam. Pragae typis Pauli Sessii.
Grammaticam linguae latinae in quatuor libros distributam, et classibus Augustinianis accomodatam.
Rudimenta, sive principia latinae Grammatices, nec non Syntaxim latinae Grammatices perspicuis exemplis, lectissimisque scriptorum sententiis illustratam, quibus pulcherrimas leges pro studiosa juventute (ut scilicet cavere nosset a vitiis, et peccatis, ac virtutibus intenderet, inseruit, typis Lippensibus 1631.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 177. Lovanii 1727.
Nicolaus Crusenius in pricipio sui Monastici Augustiniani. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 288, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 549. Bruxellis 1654.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Bohemiae.
**************************************************************
Conradus Felicianus
, natione Italus, Patria Cremonensis, Alumnus Provinciae Insubriae, vixit Saeculo 16. Vir in Philosophicis, Theologicis, Historicis, Sacra pagina, et jure Canonico doctissimus, nec non Poeta, ac Orator celeberrimus, anno 1554 in Comitiis Vitellianae celebratis communibus votis Provincialis Congregationis Insubriae eligitur, verum officium hoc non completo anno una cum mortalitate deposuit. Ab eo Cremonae in Bibliotheca nostra ad S. Augustinum reperiuntur:Orationes funebres.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 233.
Donatus Calvus in Memoriis historicis Congregationis Insubriae Augustinianae ad annum 1554.
Iosephus Bressianus in corona virorum illustrium libro I, pag. 3.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 370, num. 19, in Bologna 1686.
**************************************************************
Conradus e monte puellarum
, vide Lit. M. e Monte puellarum Conradus.Conradus Tregarius
, vide Lit. T. Tregarius Conradus.Conradus Zenners
, vide Lit. Z. Zenners Conradus.**************************************************************
Consonius Aegidius
, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Coenobii Mediolanensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Magister, vir omnium scientiarum gloria illustris, cujus brevem vitae synopsim Philippus Argelati, [P. 257] in sua Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium his dat verbis: Ab ipso tyrocino nedum morum integritatis, ac innocentiae, verum etiam praecellentis ingenii, tenacissimaeque, ac promptissimae memoriae specimina dedit. Quapropter exacto de more studiorum curriculo, laurea Magistrali donatur. Post moderationem Gymnasii S. Augustini de urbe Officium Procuratoris Generalis totius Ordinis per novem fere annos obivit. Quo in munere ita sedulo, accurate, prudenterque se gessit, ut nulla causa ipso agente interciderit, propterea a Sacrae Congregationis Regularium tunc temporis Secretario Antesignanus et Oraculum Procuratorum Generalium passim nuncupabatur. Tantae porro aestimationis erat cura apud Italos, tum apud exteras nationes, ut ad ipsum imprimis consulendum gravissimis in negotiis quisque accederet: imo et hoc ipsum in mandatis habuere, praestiteruntque duo Lovanienses Doctores Romam profecti ad procurandam ingentis momenti causam. Inter Qualificatores (ut ajunt) supremi Sacrae Inquisitionis tribunalis de urbe a Summo Pontifice adlectus fuit, ac subinde universus Ordinis Augustiniani coetus, quia Aegidii praeclaras dotes optime noverat, praecipueque integerrimi animi firmitatem, ac in rebus gerendis dexteritatem, supremum Praesulem elegissent. In Patriam reversus, totum se dedit Philosophicis, Theologicisque studiis, quibus earundem disciplinarum dissertationes imbuendis nostris tyronibus meditabatur. Interim cognita ab Innocentio X tanti viri urbe absentis jactura, eodem Summo Pontifice jubente, Philippus Vice-Comes, tunc totius Ordinis Augustiniani Praesul Consonium Romam denuo accersivit, ut inter Consultores sanctae supremaeque Inquititionis sederet, ad discutiendas praesertim Jansenias propositiones. Verum dum ad ipsum litterae dantur, infirmatur, dum illi afferuntur, moritur nono aegritudinis die nempe 5 Martii 1650. Multa ejus scripta, quae ad manus Eminentissimi Cardinalis Pallotae pervenerunt, periere; quae adhuc exstant, sunt:Summulae in Logicam ad mentem nostri Aegidii Romani in quatuor partes divisae.
Quaestiones de Logica secundum se.
De ente rationis in communi.
De secunda intentione
De Universalibus in communi.
In Philosophiam de principiis naturae in communi et particulari.
De natura et causis. [P. 258]
De corpore mobili ad ubi
De materia in communi.
De substantia coeli.
De corpore mobili ad formam.
De generatione et corruptione.
In Metaphysicam de essentia et existentia.
Haec M. S. S. in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani se vidisse testatur Philippus Argelati. Sequentia inveniuntur apud nostrum Guilielmum Nicolai et Philippum Picinelli, sunt autem:
In primum sententiarum ad mentem nostri Aegidii de Roma a prima usque ad 26 distinct. de charitate et scientia Dei.
In secundum sententiarum de Deo creatore et glorificatore (hoc est) ultimo fine. De substantia et mensura Angelorum, et plura de gratia.
In tertium sententiarum. De fide, spe et charitate.
In quartum sententiarum de Sacramentis. De Eucharistia. De poenitentia. De visione beatifica.
Quadragesimale, et ad Conciones Sylva.
Orationes habitae coram Summo Pontifice tempore, quo Procuratoris Generalis munere fungeretur.
Volumina IV quorum primum continet propositiones in sancto officio qualificatas.
Secundum complectitur varios conscientiae casus.
Tertium varia dubia circa Pontificale Romanum.
Quartum continet consulta, et decisiones quarundam causarum, dum Procuratoris Generalis Officium obibat.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 450.
Philippus Picinelli nell’Ateneo dei letterati, pag. 167.
Philippus Vice Comes in suo libro de Conventu S. Marci.
**************************************************************
Constantinus de S. Gervasio
, vide Lit. G. de S. Gervasio Constantinus.Constantinus Rosignoli
, vide Lit. R. Rosignoli Constantinus.Constantinus Lodi
, vide Lit. L. Lodi Constantinus.**************************************************************
Contarenus Secundus
, natione Italus, Patria Venetus, Alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Professor, docendo et disputando magnam sibi et Religioni nostrae peperit aestimationem. [P. 259] Correxit Joannem de Gandavo, una cum libris Aristotelis de anima, et Venetiis 1493 per Octavianum Scotum edidit.Michael Maittaire in Annalibus typographicis, parte I, tomi I, pag. 116.
**************************************************************
Cools Joannes
, natione Germanus, Patria Lovaniensis, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Middelburgensis, vixit Saeculo 16. Vir moribus, pietate, prudentia, et tanta eloquentia ornatus erat, ut Flandriae Cicero diceretur, per 40 annos tempore Adventus et quadragesimae incredibili laude concionatus est. Bruxellis politiorum literarum scholas aperuit, et non tantum Coenobium Iprense, et Gandense per 25 annos rexit, sed etiam ipsam Provinciam moderatus est, tandem Gandavi die 25 Januarii anno 1612 vitam efflavit. Teneraemundae asservantur:Conciones manu propria conscriptae, et tempore Adventus, ac Quadragesimae habitae.
Cornelius Curtius in elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 275. Antuerpiae 1636.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 340. Bruxellis 1654.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 208. Lovanii 1727.
**************************************************************
Coquaeus Leonardus
, natione Gallus, Patria Aurelianensis, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Parisiensis, erat Confessarius et Consiliarius Christinae de Lotharingia Magnae Ducis Hetruriae. In Philosophicis et Theologicis scientiis, nec non in lingua Hebraica, ac Graeca ita excelluit, ut similem haberet neminem, quapropter non tantum in Gallia, sed etiam Romae et Florentiae publicum Professorem agere debuit. Typis commisit librum, cujus titulus:Anti Mornaeus (id est) confutatio Mysterii iniquitatis, sive historiae Papatus Philippi Mornaei, in quo elucidata historiae veritate Romani Pontifices vindicantur ab adversarii calumniis, ab erroribus Sacra eorum auctoritas, ac fides orthodoxa asseritur. Imperatorum, Regum, ac Principum jura, tum Bellarminus et Baronius Cardinales defenduntur authore Fr. Leonardo Coquaeo, Ord. Eremitarum S. Augustini, S. Theologiae Doctore, Serenissimae Christinae a Lotharingia, Magnae Hetruriae Duci, a Sacris Confessionibus, tomi II, Mediolani sumptibus haeredum Pacifici Pontii et Joannis Baptistae Piccalci 1616, in fol.
Comment. in libros de civitate Dei S. P. Augustini, Parisiis 1636, in fol.
Apologiam pro Summis Pontificibus, in qua eorum auctoritas, et a B. Petro usquam ad Paulum V, sine ulla interruptione continuata successio demonstratur. Mediolani 1619. Coloniae 1620, in fol.
Examen Praefationis monitoriae Jacobi I, Magnae Britanniae Regis praemissae Apologiae suae pro juramento fidelitatis, in quo examine refellitur, et Apologia ipsa Regis, [P. 260] et Summorum Pontificum Brevia ad Catholicos Anglos defenduntur. Friburgi Brisgoiae 1611 apud Joannem Strasserum, in fol.
Ludovicus Jacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, libro II, pag. 387.
Angelicus Aprosius nella sua Bibliotheca, pag. 514 et 515.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2083. Lipsiae 1750.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 129. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 48. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 18, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 429. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo V, carte 373, num. 11, in Bologna 1678.
**************************************************************
De Cora Ambrosius
, unde Coranus vel Coriolanus communiter nuncupatur, natione Italus, Patria Coranus e Familia Massaria, Alumnus Provinciae Romanae, Filius Coenobii Corani, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, vir doctissimus, Orator, Theologus, et Historicus insignis, nec non editis libris notissimus anno 1463 fungebatur officio Regentis studiorum Perusiae, et anno 1465 Neapoli. Dein anno 1466 laudabilissime moderabatur Provinciam Romanam. Anno 1470 non minore laude egit Procuratorem Generalem. Demum anno 1476 in festo Pentecostes in Comitiis Generalibus Romae celebratis sub Praesidio Cardinalis Rothomagensis, Protectoris totius Augustinianae Familiae, electus est Prior Generalis. Verum anno 1485 invidia et pravitas aemulorum Ambrosium in mole Adriani per mensem detinuit, dein ex hoc loco dimissus monasterium pro carcere assignatum fuit, quod eum ita corpore et animo dejecit, ut die 17 Maij dicti anni fatali absumptus fuerit morte. Causam hujus incarcerationis refert Stephanus Infessura, coaevus in diario urbis Romae, in quo haec leguntur: Generalem Ord. S. Augustini carceravit ob id solum, quod dixisse fertur; Papam Innocentium creatum fuisse in tenebris, et in tenebris manere, seu vivere in tenebris, in tenebris vivit, et in tenebris morietur. Quod Alphonsus Ciacconius in vitis Pontificum his verbis confirmat: anno 1485 Innocentius VIII ob veteres simulantes Fr. Ambrosium Coranum, Generalem Ordinis Eremitarum S. Augustini, carceravit intra arcem S. Angeli, quod dixisse ferebatur, Innocentium VIII in tenebris fuisse natum, et in tenebris vivere, et in tenebris moriturum. Meo judicio has tenebras densioribus cumularunt Paulus Langius, et Abraham Bzovius, qui tomo 18, anno 1484 narrat, quod post Pontificium Decretum anno 1484 promulgatum, et prohibens dissidia inter Canonicos Regulares, [P. 261] et Augustinianos Eremitas, cum Ambrosius Coranus in lucem dedisset Defensorium Ordinis sui, ad preces Lateranensium Canonicorum, praedictus liber igni adjudicatus fuerit, subditque: Idem decrevit Innocentius VIII, Sixti Successor, qui eundem Coriolanum a jurgiis, et contumeliis necdum abstinentem carceri mancipavit. Ut hae opacae tenebrae dissipentur, et veritas elucescat, hic in medium producere liceat percelebrem controversiam, quae Mediolani inter Canonicos Regulares, et nostros tunc agitata fuit, et in qua noster Coranus partes suas egit. Controversiam hanc Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi I, col. 183, his verbis recenset: exornandum erat anno 1477 templi maximi immane aedificium sculptis simulacris quatuor Ecclesiae Doctorum, dataque fuerat artificibus cura, ut illa e marmore educerent, cum ecce ad famae hujus strepitum excitati Canonici Regulares Lateranenses precibus institere apud Archi-Episcopum, fabricaeque Praefectos, ut S. Augustinus eorum Pater habitu Congregationis suae indutus, effingeretur; contra vero nostri ad S. Marcum lapidem omnem movere, ut coreaceo praecinctus cingulo, caputioque ad Ordinis nostri normam exsculptus prodiret: nec calamo temperatum est pugnantibus pro Canonicorum juribus Eusebio Corrado Mediolanensi, et D. Tarvisino; pro nobis vero Ambrosio Corano. In hac partium fervida contentione, quae importunam indicto operi moram iniicere videbatur, captum consilium est utrisque consentientibus, ut collecto gravium, doctorumque hominum coetu, pensatisque ad aequam lancem argumentis, quae hinc inde producebantur, decretoria proferretur sententia, quemadmodum etiam actum est favorabili calculo in nostram partem cedente, ut noster Aloysius Torelli, in suis Saeculis Augustinianis tomo VII, pag. 253, num. 15, testatur. Verum succensus inter utramque partem ignis minime deserbuit. Quinimo cum altius excresceret, Sixtus IV, Pontifex Maximus pastoralis vigilantiae suae munus esse duxit illum compescere, positaque ad radicem falce, futiles hasce controversias penitus resecare. Itaque expeditis anno 1484 brevibus literis utrique parti perpetuum silentium indixit, fulmenque anathematis latae sententiae sedi Apostolicae reservati interposuit, ne imposterum tetra haec revivisceret flamma. Verum quid accidit? ea quae Mediolani efformata fuerant simulacra, tanta mole assurrexerant, ut ponderis magnitudine ruinae timorem incuterent, proinde ad eam avertendam cautum a Praefectis fabricae fuit, [P. 262] ut loco illorum exilioris formae statuae quatuor Ecclesiae Doctorum substituerentur. Hinc vero exortae iterum sunt anno 1495 mutuae contentiones: Canonici Regulares ad Mediolanensem Archi-Episcopum Guidum Antonium Arcimboldum, precibus confugere, ut S. Augustini simulacrum novo exsculpendum opere Canonicis vestibus amiciretur, pronumque ad ea vota Praesulis animum invenerant; nisi obstitissent nostri Fratres, qui ad sedem Apostolicam querelas suas deferentes, obtinuere ab Alexandro VI breves literas ad Mediolanensem Archi-Episcopum datas, quibus eidem injungebatur, si vera forent, quae exponebantur, videlicet sculptam fuisse primam effigiem S. Augustini Eremitico habitu nihil innovari permitteret. Ex his patet, quod Bzovius in annalibus loco superius citato, Spondanus ad eundem annum, et Celsus Rosinus in Lyceo Lateranensi apud Eusebium Corradum, male nostrum Ambrosium traducant, ac si Apologia a nostro Corano, contra Canonicos Regulares elaborata, ac Romae 1481 edita per decretum Sixti IV flammis addicta fuerit, imo ab iisdem asseritur, eapropter Ambrosium jussu Innocentii VIII incarceratum fuisse. Haec omnia falsa esse noster Aloysius Torelli ostendit, qui omnino non negat, nostrum Coranum in vincula fuisse conjectum, sed ob alias causas, quarum duos testes superius produxi. Caeterum de optima hujus praeclarissimi viri fama sufficiens perhibent testimonium opera ab eo elucubrata, quorum index est subsequens:Commmentarius super regulam nostram typis impressus.
Defensorium Ordinis nostri, seu Apologia contra Dominum Tarvisinum, et Eusebium Corradum Mediol. Congregationis Frisonariae Canonicos.
Chronica Ordinis nostri, ubi de viris illustribus sanctitate ac doctrina, et de Generalibus, nec non privilegiis junctim edita Romae 1481 per Georgium Horolt de Bamberga, in fol. Item Argentinae 1490 in fol. Haec chronica exstat M. S. in Bibliotheca Principalis Monasterii ad S. Emmeranum Ratisbonae, Codex num. 580.
Orationes tres in Encomium S. P. Augustini, opera et cura P. Mag. Augustini Carillo apud Romanam curiam Procuratoris Generalis, impressae Romae 1662 in 4, una cum regula nostra carminice versa, quae ita incipit: Incipit Eximii Augustini regula nostri / Patris, Eremitis, quem dedit ille suis. In fine vero: Explicita est Patris Augustini regula Magni, / Quo urbs Hipponensis Praesule clara micat. [P. 263]
Egregia praeclaraque Oratio de Virginis Conceptione Sacre Theologie Professoris Magistri Ambrosii de Cora, Ord. Divi Augustini coram Sixto IV Romanorum Pontifice, et Cardinea, Senatoriaque corona sexto ydus Decembris anno sanctissime Nativitatis Christi millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo in templo Dive Marie de populo Ordinis ejusdem infra urbis menia habita feliciter. Incipit: Necdum erant abyssi etc. M. S. extat in nostra Viennae in Austria.
Inter Codices M. S. S. Saeculi 15 in Bibliotheca regia Parisiis de nostro Ambrosio continentur:
Vita B. Christinae Spoletanae, authore Ambrosio de Cora, Ordinis Heremitarum S. Augustini. Ad calcem subjectae sunt Aurelii de Sublaco et Petri Veronensis ad eandem Epistolae.
Ejusdem Epistola ad Benedictum de Anania.
Ejusdem Oratio de lectoriae gradu.
Ejusdem Principium in legendam Astrologiam.
Ejusdem Oratio de Sacerdotum vita.
Ejusdem Orationes duae de laudibus Theologiae.
Ejusdem ad Paulum II Summum Pontificem Oratio de laudibus Joannis Evangelistae, et de vitae contemplativae celsitudine.
Ejusdem Oratio de laudibus S. Augustini.
Ejusdem Oratio de sapientia et scientia Christi.
Ejusdem Oratio de eligendo novo Generali Bononiae anno 1470 habita.
Ejusdem Oratio de pace.
Ejusdem in illud: erat Iesus eiiciens daemonium.
Josephus Pamphilus in suis Chronicis fol. 95 primum recensitis M. S. S. addit:
De regimine Reipublicae.
De inventione artium.
De sphaera virginis.
De dignitate Sacerdotii.
De immortalitate animae.
De modo orandi.
De Idea.
De veritate fidei Christianae.
De proprietatibus Angelorum.
De essentia Dei.
De ineffabili Verbo Dei.
De Circumcisione Christi. [P. 264]
Super primum Sententiarum.
Super libros Posteriorum Aristotelis.
Super artem veterem.
Super tractatum de Sphera.
De laudibus urbis Romae.
Volumina II Sermonum de diversis materiis, quos coram Summis Pontificibus, sacroque Cardinalium coetu peroravit.
Haec omnia etiam Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 58 Corano tribuit.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte I, tomi I, col. 182.
Diarium Eruditorum Italiae, tomo XIX, pag. 378.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 545, col. I, a Paris 1718.
Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 342. Coloniae 1546.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 174. Dilingae 1565.
Conradus Gesnerus in sua Bibliotheca, et catalogo universali Scriptorum, fol. 32. Tiguri 1545.
In appendice ad suam Bibliothecam, fol. 6. Tiguri 1555.
In eadem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 30, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 35, col. II. Tiguri 1583.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro I, pag. 222 et libro III, pag. 1025 et 1205.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 427, col. II. Patavii 1574.
Ioannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo I, pag. 182.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2085. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 90, 92 et 93. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 24. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 19 et 30. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 41, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 44. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 247, num. 12; carte 249, num. 2; carte 320, num. 24; carte 343, num. 2 et 4, in Bologna 1682.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 56. Romae 1704.
**************************************************************
a Corbenis Martinus
, natione Gallus, Patria Tolosanus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 15. Eluxit acutus Philosophus, in divinis Scripturis versatus, in saeecularibus literis eruditus, ac eloquentia dissertus. Erat illustrissimo ac Reverendissimo D. D. Bernardo de Rossergo, Archi-Episcopo Tolosano acceptus. Ab eo prostant: [P. 265]Liber super artem veterem Grammaticae Aelii Donati.
Libri II super Priora Aristotelis.
Libri II super Posteriora ejusdem.
Libri II super Elenchos.
Liber de medio demonstrationis.
Libri VIII in Physicam Aristotelis.
Libri II de generatione, et corruptione.
Liber de parvis naturalibus.
Liber in Canonem Bibliorum.
Comment. in Cantica Canticorum.
Comment. in D. Paulum ad Romanos.
Libri II Sermonum ad Clerum et populum.
Libri IV super Magistrum sententiarum.
Liber de Summa Trinitatis.
Liber de fide catholica.
Liber in Decretalem de celebratione Missae.
Nicolaus Bertrandus in gestis Tolosanorum.
Henricus Warthon in appendice ad historiam literariam Guilielmi Cave, pag 191, col. I.
In Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 482, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 579, col. I. Tiguri 1583.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XII, pag. 116.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo V, pag. 38, col. I. Patavii 1574.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2088. Lipsiae 1750.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 133. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 90, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 469. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 829, num. 14, in Bologna 1680.
**************************************************************
Corbellini Aurelius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii S. Germani, vixit Saeculo 16 teste Andrea Rossoti, erat Lector Theologiae, ac Consultor Sacri Officii, Christianus Jöcher vero eum insignem Poetam fuisse asserit, cujus Rhythmi, et fabulae in uno opere anno 1603 impressi in publicum prodiere, praeterea multa typis evulgavit; num autem sequens M. S. in lingua vernacula emiserit, Rossotus non audet affirmare, ejus titulus est: [P. 266]Imagine del vero Principe da Frate Aurelio Corbellini.
Andreas Rossoti in Syllabo Scriptorum Pedemontanorum, pag. 92.
Josephus Bassinus in Codice, M. S. S.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2088. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Corbicon Joannes
, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Doctor, Carolo V Galliarum Regi a Sacris Confessionibus, vir eruditione, et eloquentia clarus, Philosophus perfectissimus, Theologus Sacrarum legum exercitatissimus, tractatum Bartholomaei de Glandville de proprietatibus rerum ex idiomate latino in Gallicum vertit sub hoc titulo:Traite de proprietés de chaque substance traduit de latin en François par Frere Jean Corbichon, a Lion par Mathieu Huts maitre en l’art d’impression 1491, in fol. Codex Autographus exstat in Bibliotheca regia Parisiis.
Antonius Verdier dans la Bibliotheque Françoise.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 357, col. II. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 425, col. II. Tiguri 1583.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 110. Antuerpiae 1613.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2089. Lipsiae 1750.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 341. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Corbinianus Maurer
, vide Lit. M. Maurer Corbinianus.**************************************************************
de Corduba Alphonsus Martinus
, natione Hispanus, Patria Cordubensis, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Complutensis, vixit Saeculo 16. S. Theologiae Doctor Parisiensis creatus, in Patriam suam redire statuit, profectus igitur est Complutum, ibique habitum nostrum recepit, et finito probationis anno in dicta Universitate publicus Professor constitutus fuit, ab hac Universitate ad Salmanticensem se contulit, et in ea anno 1538 doctrinae Nominalium januam aperuit, rexit enim Cathedram Gregorii Ariminensis. Audiit tunc temporis Professor omnium doctissimus, et Ecclesiastes dissertissimus, in viro hoc humilitas cum doctrina contendebat, oblatum enim ei Pacensem Episcopatum recusavit. Abulae demum anno 1542 extremum spiritum effudit. Ex ingenii sui monumentis posteritatis memoriae consecravit:Principia Dialectices in terminos, fuppositiones, cousequentias, parva exponibilia distincta. Salamanticae 1519, in 4. [P. 267]
Lectiones Theologicas juxta mentem authentici Doctoris Ariminensis.
In libros Aristotelis Ethicorum, Oecumenicorum, et Politicorum.
Hexameron, seu Expositionem in Genesis priora capita de opere sex dierum.
Comment. in Epistolas D. Pauli.
Explanationes Apocalypsis.
Vergel de nobles Doncellas, ad Elisabetham tunc Infantem Henrici IV sororem, 1542, in 4.
Alabaneas de la Verginidad, ad Virgines Deo Sacras.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 15, col. I.
In Bibliotheca latina Alberti Fabricii mediae et infimae aetatis per Ioannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo V, pag. 37, col. II. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 298. Lipsiae 1750.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 114. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 134. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 37. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 61, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 35. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 218, num. 15 et carte 259, num. 23, in Bologna 1686.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 46. Romae 1704.
**************************************************************
de Corduba Josephus
, natione Hispanus, Patria Abulensis, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salmanticensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir praestantis ingenii, in Theologia versatissimus, et Concionator praecipuus, publico communicavit:Tomos IV in Divum Thomam.
Sermones de Adviento, et de Quaresma, 1642.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 616, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1970. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 491, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 413. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Corduba Lucas
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Bethicae, Filius Coenobii Cordubensis, vixit Saeculo 16. Vir insigni, spectataque virtute praeditus, et pulcherrimis moribus ornatus author est:Vitae S. Guilielmi, impressae Perpiniani, 1588.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 335, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 2560. Lipsiae 1750. [P. 268]
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 23, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 435. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Coriolanus Melidonius
, vide Lit. M. Melidonius Coriolanus.**************************************************************
Coronel Franciscus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Philippinarum, Filius Coenobii Manillani, vixit Saeculo 17, insignis Missionarius in dictis insulis, qui ob Zelum in convertendis infidelibus magnam assecutus est laudem. Scripsit in lingua Pampanga, et praelo typographico subjecit:Catecismo, y doctrina Christiana. Macabebe, 1621.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 319, col. I.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2110. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 252, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 200. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Corneio Martinus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Madritensis, vixit Saeculo 16. Vir non minus propter vitae integritatem, quam doctrinam, praesertim scientiam historicam semper in pretio habitus, composuit in lingua Hispanica opus sic inscriptum: Cifras de la vida de S. Augustin, y del origen, y fondacion de los Eremitanos de la Religion, Madriti 1623, in 8.Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 80, col. II.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2104. Lipsiae 1750.
**************************************************************
Cornelius de Bye
, vide Lit. B. de Bye Cornelius.Cornelius Dielman
, vide Lit. D. Dielman Cornelius.**************************************************************
Cornelius Joannes
, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 16. Vir eximiae pietatis, haud vulgaris scientiae, et amator charitatis magno cum studio conscripsit, et typis publicis emisit: Tractatum de origine, et natura invidiae cum remedio contra eandem. Parisiis per Nicolaum Chesneau, 1580.Antonius du Verdier dans la Bibliotheque contenant le catalogue de tout ceux, qui ont ecrit, ou traduit en françois.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 341. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Cornelius Lancelotus
, vide Lit. L. Lancelotus Cornelius.**************************************************************
Coronalten Aurelius
, natione Helvetus, vixit Saeculo 16. Vir fama doctrinae per totam Helvetiam inclytus, [P. 269] in cujus laudes divagari supervacaneum duco, quia hoc sufficit, quod cum Oratore Helvetorum Concilio Tridentino interfuerit, in eoque orationem dixerit.Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 124. Romae 1581.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 39. Monachii 1623.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 106. Bruxellis 1654.
**************************************************************
Cornel Gregorius
, vide Lit. N. Nunnius.**************************************************************
Cortade Germanus
, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, in Gallia inter concionatores sui aevi fere primus, et erga B. V. Mariam in cultu, ac devotione nulli secundus in lingua Gallica evulgavit opus inscriptum:Marial, ou Panegyriques de toutes les festes de la sainte Vierge avec les Sermons des quatre Confrairies des Medians, et du nome de Marie, a Toulouse par Bernhard Bose, 1676, in 8. Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
Panegyriques des Saints choisis de toutes les Ordres, et Etats de l’Eglise, a Paris 1668, per Pierre Josse, in 8.
**************************************************************
de Corte Franciscus
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Brugensis, adhuc in vivis erat Saeculo 18, tum eruditionis, tum historiae fama vir insignis Antuerpiae imprimi curavit:Syntagma de annulis.
Item vitam S. Nicolai Tolentinatis, cum descriptione emanati sanguinis ex brachiis ejusdem 1706.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 125. Lovanii 1727.
**************************************************************
Cortivo Joannes Baptista
, natione Germanus, Patria Austriacus Fluminensis, Alumnus Provinciae Austriae et Hungariae, Filius Conventus Fluminensis, adhuc inter vivos numeratur S. Theologiae Doctor, vir in Graecis, Hebraicis, et Latinis literis eruditus, Philosophiam, et Theologiam Viennae, et Graecii docuit, dein Regentem studiorum egit, demum in Provincialem electus fuit, modo existit Professor publicus in universitate Graecensi. De facto ab eo lucem publicam aspexerunt:Dissertatio de Divinis nominibus, quorum disputantibus de Trinitate frequens est usus. Viennae in Austria apud haeredes Heyngerianas, 1754, in 4.
Dissertatio de prodigio stationis Solis et Lunae imperante Josua, in consessu Theologico dicta, et subinde aucta. Viennae in Austria typis Haeredum Heyngerianarum, 1755, in 4. [P. 270]
Lucubratio Theologica Augustini Germanum exhibens dogma de nobilissimis status innocentiae dotibus, supernisque praerogativis, sanctitate, integritate, immortalitateque. Graecii, 1762. Apud haeredes Widmanstadii, in 8.
Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.
**************************************************************
Corwist Matthaeus
, vide Lit. Z. Zerbst Matthaeus.**************************************************************
de Coscoiales Joannes
, natione Hispanus, Patria Cantaber. Saeculum quo vixit mihi ignotum, nam apud Gerhardum Ernestum de Frankenau, in Bibliotheca Hispanica pag. 216 haec habentur: Fr. Joannes de Coscoiales, Cantaber Ordinis Eremit. S. Augustini sodalis magnae molis, multorumque annorum operae construxit opus: Historia de Viscaia, Alava, y Guipuiscoa. Opus hoc non minus mille quadringentis chartae foliis constat, et non tantum geographicam, historicamque Dominorum istorum enarrationem absolvit, sed et Nobilium illic degentium familiarum origines, seriemque deducit. Authenticum ejus exemplar asservatur in nostro monasterio Bilboae, teste oculari Josepho Pellicerio.Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 516.
Gerardus Ernestus de Frankenau in Bibliotheca Hispanica, pag. 216. Lipsiae 1724.
**************************************************************
Cosmas Schmalfus
, vide Lit. S. Schmalfus Cosmas.**************************************************************
Cosme Alvarus
, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, vixit Saeculo 13. Insignis Theologus, acerrimus defensor fidei catholicae in Anglia, ubi Eminentissimo Cardinali D. D. Thomae Ubrit tit. de S. Cruce in Jerusalem, qui primarius fundator Universitatis Cantuariensis exstitit, a Sacris Confessionibus fuit. Richardus Wandalic in chronica lib. I, cap. 20, hujus rei testem agit his verbis: in temporis occasione (nempe 1257) quidam pessimi, et insolentes haeretici erant, qui aperte corporum resurrectionem abnegabant, in quos venerabilis Archi-Episcopus Cardinalis magnam posuit vigilantiam, et adjutorem adhibuit Reverendissimum dignissimumque Alvarum Cosme Lusitanum Augustini Eremitam, qui litteris, scientia, et dexteritate ingenii quinque conscripsit argumenta, ut eos ab erroribus vindicaret etc. His efficacissimis remediis tota haeresis relegata est, et civitas Cantuariensis ab execrandis criminibus mansit liberata.Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo I, pag. 101, col. I. Lisboa 1741.
Antonius a Purificatione in Chronica Provinciae Portugalliae, parte II, libro VI, tit. V, § 4 et de viris illustribus Ordinis nostri libro II, cap. 3.
**************************************************************
Cotta Basilius
, vide Lit. M. Monaldi Basilius.**************************************************************
[P. 271]
Cotta da Tenda Joannes Baptista, natione Italus, Alumnus Congregationis S. Mariae de Consolatione, vixit adhuc Saeculo 18. S. Theologiae Magister humanis literis, et versificandi laude valde celebris, in lingua Italica in lucem dedit:Dio Sonetti ed inni in Genova, 1709, in 8.
Vitta dell’amirabile servo di Dio B. Antonio della Torre, in Perugio 1730, in 4, utrumque in nostra Bibliotheca Monachii.
**************************************************************
Coutinho Paulus
, natione Lusitanus, Patria Conimbricensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de gratia Ulissippone, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Conimbricensis. Multis animi dotibus exornatus, de numero insignium Poetarum, et profunde doctorum Theologorum erat. Ab eo publicatae sunt: Comoediae quatuor. Prima de S. Clemente. Secunda de S. Laurentio. Tertia de B. Rita de Cassia. Et quarta de victoria Septae obtenta.Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 519, col. II. Lisboa 1752.
Emmanuel Figueiredo in flore Sanctorum Augusti tomo IV, pag. 150.
**************************************************************
Crabbius Joannes
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Lovaniensis, vixit Saeculo 16. Vir, qui ob stupendam eloquentiam, et admirabilem prudentiam tam apud suos, quam exteros maxima floruit gratia, ob zelum pro fide catholica sub perduelli Lumeio una cum P. Guardiano Ord. S. Francisci tetri carceris squallorem gravibus conpedibus onustus per integros duos annos sustinere debuit, ope igitur haud infimi loci Virorum in avita religione perseverantium e custodia dimissus, Lovanium perexit, ibique se concionibus suis acerrimum fidei catholicae propugnatorem probavit. Erat Dordraci, et Lovanii per 10 annos, atque Bruxellis primus Prior, postea per 6 annos Provinciae summa cum integritatis laude praeluxit. Tandem die 13 Octobris anno 1598 mortali vitae terminum imposuit. Magno cum studio conscripsit:Diarium Controversiarum, quas cum haeretici habuit.
Tractatum de Sacramento Eucharistiae.
Tractatum de cultu Sanctorum, et imaginum.
Tractatum de Ecclesia Romana.
Librum de Hispanico imperio. [P. 272]
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 595, col. II, a Paris 1718.
Aubertus Miraeus in Elogiis illustrium Belgii Scriptorum.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2161. Lipsiae 1750.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 43 et 45. Monachii 1623.
Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri pag. 239. Antuerpiae 1636.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 341. Bruxellis 1654.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 105. Lovanii 1727.
**************************************************************
Crapols Aegidius
, natione Italus, Patria Liburnus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Bononiensis, Saeculo 18 adhuc vitam egit. S. Theologiae Magister, vir a doctrina et pietate, devotioneque erga S. Nicolaum Tolentinatem maxime laudandus, in lingua Italica praelo subjecit:Sunccinte notitie della vita ammirabile e stupendi miracoli del Protettore da San chiesa Nicola di Tolentino, consagrate all’Illustrissimo Signor Marchese Nicolò Maria Pallavicino, in Roma nella stamperia di Antonio di Rossi, 1713.
Exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.
**************************************************************
de Crema Gabriel
, natione Italus, Patria Venetiis, Alumnus Congregationis Lombardiae Venetae. Vixit Saeculo 16. Fuit Vicarius Generalis, vir a mirifica dicendi facultate immortali laude dignus, in publicum emisit librum aureum in lingua vernacula, sub hoc titulo:Modo che usar devono i predicatori per Convertire gli Eretici, e confermare i fedeli.
Item Ideam perfecti Concionatoris.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VIII, carte 555, num. 24 et num. 25 in Bologna 1686.
**************************************************************
de Cremona Albertinus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, inter Concionatores suo tempore notissimus composuisse memoratur: Sermones praedicabiles, et pro mortuis. M. S. hoc asservatur in nostra Bibliotheca Cremonensi ad S. Augustinum.Franciscus Arisius in Cremona litterata, pag. 329.
Antonius Possevinus tomo II apparatus Sacri.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag 21. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cremona Angelus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 15. Vir pro honore Religionis nulli parcens labori in historia, et antiquis Ordinis nostri monumentis grandem adeptus est notitiam, et ideo contra calumniatores nostros congessit:Apologiam in defensionem Ordinis nostri. [P. 273]
Franciscus Arisius in Cremona litterata, pag. 330.
In Bibliotheca latina mediae, it infimae aetatis sive latinitatis per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata et aucta, tomo I, pag. 100, col. II. Patavii 1754.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 413. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 55, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 61. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VII, carte 302, num. 20, in Bologna 1682.
**************************************************************
de Cremona Augustinus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, vir non tantum scientia Sacrae Scripturae, sed etiam disciplinis Theologicis imbutus, officio Regentis studiorum Genuae, et Romae Secretarii Ordinis magno honore functus est. Varia scripsisse perhibetur, inter quae nota sunt:Comment. in Orationem Dominicam, et salutationem Angelicam.
Sermones praedicabiles, qui in nostra Bibliotheca Cremonae existunt.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 378.
Angelus Rocca tomo II, pag. 117. Romae 1719.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 53, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 93. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cremona Gregorius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister, in habendis ad populum Concionibus nulli palmam cedens incepit scribere:Sermones festivos, sed non complevit. Exstant in nostra Bibliotheca Cremonae.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 378.
Antonius Possevinus tomo II apparatus Sacri.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 308, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 248. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo V, carte 618, num. 45, in Bologna 1678.
**************************************************************
de Cremona Guilielmus
, vide Lit. A. Amidanus Guilielmus Cremonensis.**************************************************************
de Cremona Joannes
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 13. Centumcellae 14 Kal. Decembr. Anno 1275 in Comitiis Provincialibus creatur Provincialis Provinciae Romanae, vir Sacrarum literarum scientia, eruditione, et studio historico excellens posteritatis memoriae consecravit: Historiam Ecclesiasticam, vel scholasticam. [P. 274]Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome III, pag. 73, col. I, a Paris 1718.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 31. Romae 1581.
**************************************************************
de Cremona Laurentius
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit adhuc ad initium Saeculi 16. S. Theologiae Magister, fuit Socius Vicarii Generalis, et anno 1507 per electionem constituebatur Vicarius Generalis Lombardiae, dein Procurator Generalis, ac postea Provincialis Congregationis Insubriae, atque ultimo Prior Conventus S. Mariae de populo, in quo munere Romae anno 1511 e corporis vinculis evolavit nobis relinquens:Sermones Quadragesimales et alia opera.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 475.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani tomo VII, carte 618, num. 576.
**************************************************************
de Cremona Lucas Joannes
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 15. Vir eloquentia mirabili praedictus reliquit:Sermones Quadragesimales. M. S. S. exstant apud Baruffaldum, sub hoc titulo: Joannis Lucae de Cremona, Ord. F. F. Heremitarum S. Augustini, sermones Quadragesimales, incoepti 1482.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo III, pag. 148.
**************************************************************
de Cremona Nicolaus
, sive Nicolaus, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, praeter Theologiae scientiam, qua excelluit, concionandi munere praeclare functus est. Erat anno 1430 Provincialis Lombardiae. Anno 1434 vero interfuit Concilio Basileensi. Congessit:Sermones, qui custodiuntur in nostra Bibliotheca Cremonae.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 231.
Antonius Possevinus tomo II apparatus Sacri.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 193, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 505. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cremona Petrus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Seculo 14. Vir in arte oratoria, et perorandi facundia paucis aequandus, composuit: [P. 275]Sermones, qui M. S. S. exstant Cremonae in nostro Conventu, sub hoc titulo: Istud opus compilatum fuit per Fr. Petrum de Cremona tunc Praedicatorem Conventu Laudae, Ord. F. F. Heremit. S. Augustini, in 4.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 378.
Antonius Possevinus in Appendice, tomi II apparatus Sacri.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 565. Bruxellis 1654.
**************************************************************
de Cremona Fhiloteus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Seculo 16. Vir in Theologia et Sanctis Patribus versatissimus, nec non Sacrae Scripturae Interpres profundus, anno 1594 in Comitiis Cremenensibus per electionem Socius Vicarii Generalis evasit. Exaravit opus ita inscriptum:Concionatoria P. Philotei a Cremona M. S. asservatur in nostra Bibliotheca Cremonae.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 434.
Donatus Calvus in Memoriis gistoricis in annum 1593.
**************************************************************
de Cremona Simon
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Cremonensis, vixit Saeculo 14. S. Theologiae Magister. Vir omnibus artibus liberalibus instructus, praecipue Sacrarum literarum peritissimus, apud omnes praecipue Venetos tum propter mentis subtilitatem, tum eloquentiae spendorem, et quod maximum est, propter vitae, et morum candorem summo loco habitus, et alter Paulus proclamatus fuit. Credibile est, quod anno 1390 Patavii mortem ceperit, et in nostra Ecclesia spultus fuerit, nam post hunc annum de eo in Registris Generalium nulla amplius fit mentio. Nomen suum non sine gloria ad posteros transmisit per opera sequentia, scripsit enim:Opus super Evangeliis, et Epistolis omnium Dominicarum, cujus titulus: Postilla Symonis de Cremona super Evangeliis et Epistolis omnium Dominicarum. In fine haec leguntur: Gratias igitur et merito agimus altissimo, quod postillarum opus P. devoti Symonis de Cremona super Evangeliis, omniumque Dominicarum Epistolis. Ad laudem Dei et profectum proximi hoc sacro Rogatianum tempore in Reuttlingen perfecimus die vicesima sexta Maij anni millesimi quadringentesimi octuagesimi quarti. Opus foliorum 342 quod paucis ex integro est cognitum: Christianus enim Schoetgenius in continuatione Bibliothecae latinae mediae et infimae aetatis, sive latinitatis Alberti Fabricii libro XIX, pag 530, producit solum Sermones in Evangelia, Reuttlingae anno 1484, impressos; Dominicus Antonius Gandolfus autem sermones tantum super Epistolas Dominicales, neutri igitur utraque pars nota fuisse videtur. Christianus Schoetgenius asserit, quod opus a se productum contineat sermones 55, quorum titulus est: Opus praedicabile de Evangeliis, ac Epistolis omnium Dominicarum totius anni compilatum per Fr. Symonem de Cremona, Ord. Fratrum Heremitarum S. Augustini. Incipit: Ex Cremonensium spectabili prosapia oriundo. Suo dilecto Germano presbytero Anthonio Fr. Symon Cremonensis Ord. Fratrum Heremitarum S. Augustini salutem et munus pacis. Alter vero scribit, quod opus, seu Postillae super Epistolas Dominiales complectantur sermones 52, sub titulo: [P. 276] Opus praedicabile de Epistolis Symonis Cremonensis, cujus initium: Fr. Symon de Cremona, Ord. Fratrum Heremitarum S. Augustini. Viro magnae honestatis, majoris castitatis. Maxime charitatis. Patri Anthonio ejus dem civitatis salutem, et osculum pacis. Quia Divina coadjuvante gratia opus predicabile super Evangelia dicta Dominicarum totius anni vestro me perurgente amore dudum a me compositum vestrae destinavi paternitati. In cujus operis exordio spopondi me completurum etiam opus Epistolarum Dominicalium totius anni per me tunc inceptum. Ideo eadem etiam praeveniente gratia, et subsequente, ac perficienti illud completum vobis gratiose offero. Ad cujus compilationem quatuor me impulerunt scilicet vestri zeli immensitas. Dicti veri necessitas. Mei studii utilitas. Nostri gaudii felicitas. Hujus partis secundae M. S. exstat in Bibliotheca Caesarea Academica Viennae, in 4.
Pars prima, seu opus predicabile super Evangeliis scriptum per Stephanum Schmidhauer anno 1467, in fol., custoditur in nostro Conventu Ratisbonae.
Sermones alios, qui incipiunt: Isti sunt sermones compilati per R. P. Simonem de Cremona Sacrae paginae Professorem Ord. Fratrum Heremitarum S. Augustini 1380 die quarta cinerum tomi II, in 4.
Collationes mortuorum in Evangelia, et Epistolas totius anni exaratae per Nicolatium Montisfalconium. Exstant in Bibliotheca Ducum de Altemps Romae.
Harmoniam in quatuor Evangelistas.
Quadragesimale, partes II in Bibliotheca nostra Cremonae, teste Francisco Arisio, in 4. M.S.
Super Epistolas D. Pauli.
In quatuor libros sententiarum M. S. in Bibliotheca nostra Cremonensi ita Franciscus Arisius.
Lecturam super textum Magistri M. S. exstat in nostra Bibliotheca Cremonensi, teste primum citato Arisio.
Sermones per totum annum de Sanctis ad Antonium Presbyterum Germanum suum. Incipiunt: Levate capita vestra. Existunt in nostris Patavii, et Cremonae. Ita Hippolytus Marraccius, et Franciscus Arisius.
Questiones de Sanguine Christi.
Questiones de indulgentiis Portiunculae, in fol.
Libros Sanctorum, quibus additae sunt Constitutiones Clementis V.
Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 246. Coloniae 1546.
Guilielmus Eysengrein in catalogo testium veritatis, fol. 151. Dilingae 1565.
In Bibliotheca Conradi Gesneri per Iosiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 629, col. I. Tiguri 1574.
In eadem Bibliotheca per Ioannem Iacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 755, col. II. Tiguri 1583.
Antonius Verderius in supplemento Epitomes Bibliothecae Conradi Gesneri, pag. 48, col. II.
Peregrinus Merula in opusculo virorum Cremonensium sanctitate insignium, pag. 32.
Franciscus Arisius in Cremona litterata, tomo II, pag. 377.
Casimirus Oudinus de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo II, pag. 114 et 115. [P. 277]
Paulus Langius in Chronica ad annum 1342.
Ioannes Gottfridus Olearius in Bibliotheca Scriptorum Ecclesisticorum, tomo II, pag. 168.
Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro XVIII, pag. 530.
In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo VI, pag. 188, col. I. Patavii 1574.
Iacobus Philippus Thomasinus in Bibliothecis Patavinis M. S. S. pag. 75, col. I.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 51. Romae 1581.
Angelus Rocca tomo II, pag. 114 et 115. Romae 1719.
Felix Milensius in Alphabeto pag. 283. Pragae 1613.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 166. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 13 et 21. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 396, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 626. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 288, num. 26, in Bologna 1680.
Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 319. Romae 1704.
**************************************************************
Creyterius Joannes
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Diesthensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir admirabilis eloquentiae, et ad stuporem facundus, nec non in libris S. Augustini versatissimus in publicum emisit: Conciones sub hac Epigraphe: S. Augustinus praedicans, seu conciones praeter Sacras literas ex solo fere Augustino concinnatas. Partes II, Trajecti 1713. Extant in Bibliotheca Monasterii nostri Monacensis.Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 183. Lovanii 1727.
**************************************************************
Crippa Cyrillus a S. Maria
, Excalceatus, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Italicae, Seculo 18, adhuc vita fruebatur; e Cathedra theologica tam feliciter, et docte loquebatur, ut plures ex ejus discipulis Magisterio insigniti fuerint, totum enim se docendo, et scribendo consecravit, donec meritis, et annis plenus, e vivis gloriose excesserit anno 1733. Opera ejus sunt:Theologia juxta sacras Scripturas, concilia, et Sanctos Patres scholasticis, dogmaticisque ratiociniis communita, ex collegio Salmanticensi ad compendiosiorem methodum redacta, auctore P. Cyrillo a S. Maria Augustiniano Excalceato. Tomus I de visione, et incomprehensibilitate, scientia, et voluntate Dei, atque de praedestinatione et reprobatione. Cremonae 1720, apud Petrum Richini, in 4.
Complementum dicti cursus Theologici. M. S.
Consultationes variae tam in jure Canonico, quam in aliis rebus. M. S.
Decisiones plures de casibus ad Theologiam moralem spectantibus. M. S. [P. 278]
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 514.
**************************************************************
de Crispis Albertus
, natione Italus, Alumnus Provinciae Lombardiae, Filius Conventus Papiensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Magister, vir a pietate, a doctrina, et agendi dexteritate maxime commendatus, a Concilio Basileensi, cui interfuit, ad Joannem Plaeologum Imperatorem Constantinopolim missus fuit. Erat Provincialis Lombardiae, et de eo in Registris Generalium ad annum 1438, legitur, quod Reverendissimus P. Mag. Prior licentiam dederit pro edendis suis operibus habendi scriptorem.Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 55, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 22. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 556, num. 7; carte 641, num. 7 et 8; carte 695, num. 15, in Bologna 1680.
**************************************************************
de Critana Joannes Gonzalez
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor, vir moribus candidus, ingenio acutus, et in praedicando eloquentissimus, sequentia in lingua vernacula scripsisse perhibetur:El perfecto Christiano.
Manual de Jesus, Maria.
Despertador del alma dormida para orar a Dios, y despertar el bombre del scienno en qual esta.
De la Archiconfradia de la cinta de S. Augustin, y Monica.
Un tratado contra las comedias.
Vitam S. Nicolai de Tolentino.
Oratorium sanctum.
Malleum haereticorum.
Celsitudinem Religionis Christianae.
Epitomen historicam vitae monasticae magni Antistitis Augustini, institutionis sacrae Eremitanae familiae, antiquitatis, et continuationis ejusdem, quam Gregorius Dayneff in linguam latinam vertit.
Sylvam comparationem vel similium per alphabetum locorum communium.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2202. Lipsiae 1750.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 113. Antuerpiae 1613.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 488, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 378. Bruxellis 1654.
**************************************************************
[P. 279]
de Croy Carolus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, vixit Saeculo 17. Vir ingenio praestans, et in humanis, Sacrisque literis jugi studio exercitatus, praelo evulgavit librum sic inscriptum:Arma falsorum amorum. Parisiis 1612, apud Simonem Vostre.
Franciscus de la Croix du Maine dans la Bibliotheque des Auteurs, qui ont ecrit en Francois, pag. 43.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 682. Bruxellis 1654.
**************************************************************
a vera Cruce Alphonsus
, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Mexicanae, vixit Saeculo 16. Compluti Professorem artium liberalium egit, dein ad Indos delatus in portu ipsius verae crucis habitum nostrum suscepit, unde velut a nova Patria cognominari in posterum voluit. Anno 1548 Vicarius Provincialis Indiarum eligitur. Anno 1551, in oppido Atotonilco novae Hispaniae e Theologis primus ad legendum constituitur. Anno 1557 in congregatione Provinciali in monasterio de Ocoitocon Indiae novae Hispaniae electus fuit in Provincialem Vicarium. In schola Mexicana recens erecta non tantum Scripturae Sacrae interpres, sed et Theologiae scholasticae primarius Lector ad finem vitae mansit, tandem laboribus exhaustus, anno 1564 de vita exiit. Diversus igitur est ab Alphonso a vera cruce cognomento Guitierrez, nam hic Mexici anno 1584 e vivis excessit. Josephus Pamphilus in suis Chronicis de primo agit fol. 116, 119 et 120. De secundo autem nempe de Alphonso Guitierrez fol. 130 sub anno 1575. Primus orbi litterato haud ignotus est ob insignes ingenii sui partus, qui sunt:Cursus artium (id est) recognitio Summularum cum textu Petri Hispani, et Aristotelis.
Resolutio Dialectica Aristotelis.
Liber de tropicis Dialecticis.
Liber de Elenchis.
Speculatio Physicae Aristotelis cum tractatu de animae immortalitate.
Tractatus de caelo.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 42, col. II.
Ioannes Clesius in Elencho librorum, pag. 83.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 116, 119 et 120. Romae 1581.
**************************************************************
a Cruce Joannes
, natione Gallus, Alumnus Provinciae Franciae, Filius Coenobii Ambianensis, vixit Saeculo 16. [P. 280] Doctor excellentissimus, et Sacrarum literarum peritissimus, suum clarum et felix ingenium, dicendique gratiam abundanter ostendit per suas posteritatis memoriae consecratas: Homilias in Dominicas et dies festos totius anni. Diem clausit extremum Parisiis 1525.Antonius Possevinus tomo I apparatus Sacri.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 104. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 110. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 476, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 351. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 128, num. 84, in Bologna 1686.
**************************************************************
a Cruce Ludovicus
, natione Lusitanus, Patria Ulyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Lisbonae, ad initium Saeculi 18 nimirum die 27 Octobris anno 1720 Ulyssipone fatis concessit. In Collegio S. Augustini anno 1654 Philosophiam docuit, dein electus fuit Prior Eboracensis, et postea ob suam literaturam et prudentiam toti Provinciae praefuit. Composuit:Librum de Summo Pontifice, M. S. in fol.
Responsionem ad Edictum D. D. Episcopi Portalegrensis die 21 Junii 1714. M. S.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 91, col. II. Lisboa 1752.
**************************************************************
a Cruce Martinus
, Excalceatus, natione Hispanus, Alumnus Congregationis Hispanicae, ad initium Saeculi 17 adhuc in vivis erat. Officium obibat Procuratoris generalis, in omnibus scientiis versatus, typis publicis emisit in lingua patria:Espanna restaurada en Aragon por el valar de las mugeres de Jaca, y Sangre de Santa Orosia. Caesar Augustae 1627 apud Petrum Cabarte. Opus hoc non est Martini, sed anonymi cujusdam nostri Ordinis, qui a suis Superioribus impulsus in Martini manum, et nomen hunc laborem ire permisit.
El privado de Faraon Redentor de Egipto Joseph.
Trionfos celestiales de Aragon.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 81, col. I.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2224. Lipsiae 1750.
**************************************************************
a S. Cruce Rodericus
, natione Lusitanus, Patria Ulyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae gratiarum Lisbonensis, vixit adhuc ad initium Saeculi 16, nam anno 1509 vivere desiit. [P. 281] S. Theologiae Doctor, ab Emmanuele Rege Lusitaniae, cui acceptus erat ob eminentem in Philosophicis et Theologicis disciplinis scientiam in Universitate Olyssipponensi Publicus Professor denominatus fuit, cujus sicut et Joannis II Regis Concionator et Confessarius exstitit. Anno 1498 propter suum admirabile ingenium, singularem doctrinam, exquisitam eruditionem, eximiam vitae integritatem, prudentiam, et pietatem Provincialis proclamatus fuit, felici calamo scripsit tomos II:In Magistrum sententiarum, et Aristotelem. Haec M. S. S. exstant in Bibliotheca Conventus Dominae nostrae de gratia Olyssippone.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 640, col. II. Lisboa 1752.
Ioannes Soarius de Brito in theatro Lusitaniae literatae, Lit. R., num. 5.
Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 218, col. I.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome V, pag. 107, col. II, a Paris 1718.
Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 108. Romae 1581.
Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 260. Antuerpiae 1613.
Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 35. Monachii 1623.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 334, col. I. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 608. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 517, num. 8, in Bologna 1682.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 312. Romae 1704.
**************************************************************
a S. Cruce Simeon
, Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italiae, Vixit Saeculo 17. Erat anno 1677 Romae Lector Theologiae, vir propter vivax, subtileque ingenium ad enodandas Quaestiones, et difficultates Theologicas aptissimus, praelo tradidit: Memoriale Theologicum, seu Compendium Theologiae, tomuli II, Romae 1642, in 12. Exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.**************************************************************
Crusenius Nicolaus
, natione Germanus, Patria Belga Mosae Trajectensis, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Trajectensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Doctor Academiae Papiensis, erat Visitator Apostolicus Ordinis Praemonstratensis in Flandria, et anno 1612, authoritate Apostolica Praeses Capituli Tongrensis Congregationis Windesimensis Canonicorum Regularium S. Augustini, rexit etiam ut Prior Conventum Bruxellensem, ac Trajectensem. In Bavaria vero anno 1619 exstitit Commissarius Generalis. Anno 1623 in quo Monasticum suum Monachii per Joannem Hertsroy typographum bono commisit publico, fuit Visitator Generalis per Bohemiam, Austriam, et Styriam, nec non Ferdinandi Imperatoris Consiliarius, ac Historiographus. Demum anno 1624 Provincialis Bohemiae, publici juris fecit:[P. 282]
Monasticon Augustinianum, complectens omnes Ordines sub D. Augustini regula militantes, in tres partes divisum, in quarum prima agit de fundatione Ordinis Augustiniani. In secunda de dispersione, et in tertia de collectione, ac restauratione. Monachii 1623, in fol.Constitutiones Ordinis nostri, cum notis. Monachii 1620, in 8.
Intendebat etiam historias Austriacas exarare, et amatoribus historiae per praelum offerre, sed mors calamum deponere jussit; Viennae enim in Austria die 10 Novembris anno 1629, diem clausit extremum.
Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo II, pag. 905, col. I.
Franciscus Swertius in Athenis Belgicis pag. 575, editis 1628.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 639, col. II, a Paris 1718.
Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1629.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2232. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 191, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 504. Bruxellis 1654.
**************************************************************
van der Cruycen Joannes Baptista
, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Conventus Bruxellensis, vixit Saeculo 17. Vir propter historiam Sacram, et bonarum literarum cognitionem semper magni habitus, composuisse memoratur:Genealogiam Patriarcharum.
Librum de pueritia mundi.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 170. Lovanii 1727.
**************************************************************
Culin Patritius
, natione Hibernus, Alumnus Provinciae Angliae, vixit Saeculo 16. Vir, qui per magnam vitae sanctimoniam, et singularem doctrinam utpote Divinis humanisque literis egregie instructus, in tota Hibernia magnam adeptus est aestimationem. Fit 1516 Episcopus Clochorensis, in hac dignitate usque ad annum 1534, in quo lethum oppetiit, rnagna cum laude stetit. Formavit a Cassiodoro Archidiacono Ecclesiae Clochorensis, adjutus: [P. 283]Catalogum Episcoporum Clochorensium. Item scripsit de rebus Ecclesiae suae.
Habetur etiam hymnus ab eo descriptus de S. Maccartino, dictae Ecclesiae Episcopo, qui in ejus festo cantari solet, et incipit: Sanctum virum venerantes Maccartinum et laudantes, exaudi nos Trinitas.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 545. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VIII, carte 43, num. 37, in Bologna 1686.
**************************************************************
de Cumis vel Como Augustinus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Mediolanensis, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, vir, qui subtilitate ingenii, et scientiarum peritia absque aequali suspiciebatur. Circa annum 1451 fato cessit relictis Monasterio ad S. Marcum Mediolani suis M. S. S. consistentibus:In libro de quatuor virtutibus Cardinalibus.
In tractatu de septem peccatis mortalibus.
In tractatu de oculo morali.
In variis sermonibus.
Philippus Picinelli nell’Ateneo dei letterati Milanense, pag. II.
Ioannes Baptista Carisius in theatro Sacro.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2248. Lipsiae 1750.
Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 54, col. II. Madriti 1644.
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 93. Bruxellis 1654.
Luigi Torelli ne’ Secoli Agostiniani, tomo VI, carte 817, num. 26, in Bologna 1680.
Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 73. Romae 1704.
**************************************************************
da Cunha Franciscus
, Lusitanus natione, Patria Ulyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssiponensis. Saeculo 18 nimirum die 6 Martii anno 1714 Religionem nostram professus est, et studiis scholasticis applicatus, in eis adeo profecit, ut suis Confratribus non solum Ulyssipone, sed etiam in Conventu Leiriensi ut Lector praepositus fuerit, postea dicti Conventus Prior eligitur, et propter suam prudentiam, et capacitatem Romae Procuratorem suae Provinciae egit. Fuit etiam Vicarius Provinciae Algarbiae, et Examinator Synodalis dicti Episcopatus magna sua talenta manifestavit in substratis operibus, quae sunt:Oraçaon funebre laudatoria, historica, e Panegyrica nas exequias do Sumno Pontifice Benedicto XIII, de gloriosa memoria, que na fe da cidade Faro Reyno do Algarve mandou celebraro Eminentissimo Senhor Cardeal Pereira do titulo de santa Susana, do Conselho de S. Magestade, dignissimo Bispo do dito Bispado fazendo nedas Pontifical. Lisboa na officina Augustiniana 1730, in 4.
Sermaon Panegyrico, do glorioso, grande, ou mayor Santo S. Jozé fundado no decreto da Sagrada Congregaçaon dos Eminentissimos Cardeaes em 19 de Decembro de 1726 pelo qual semanda por S. Jozè na Ladainha dos Santos depois de S. Joaon Bautista pregado ne fe de Faro. Lisboa na mesmo Officina 1731, in 4. [P. 284]
Oraçaon Academica Panegyrica, Historica, Encomiastica Profano Sacra pelos felicissimos successos, e vitoriosas Armas da Serenissima Rainha de Bohemia com a descripçaon de mesmo Reyno, e corte de Praga, e das duas vitorias do Panaro, e meno adornada de varias poesias; e multos versos dos melhores engenhos Portuguezes. Lisboa na officina Alvarense 1744, in 4.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo II, pag. 140, col. I. Lisboa 1752.
**************************************************************
da Cunha Theodosius
, natione Lusitanus, Patria Olyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Ulyssipone, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Doctor Conimbricensis, in qua Universitate anno 1718 Expositor S. Scripturae. Dein anno 1726 Professor Publicus S. Theologiae secundarius, seu vesperarius, et postea primarius fuit. Anno 1715, die 11 Maij, eligebatur Provincialis. Tandem studiis, et annis exhaustus die 26 Aprilis anno 1742 cursum suae vitae consummavit aetatis 80. De cujus scriptis subjecta feruntur:Proëmialia Theologiae universae.
De Incarnatione.
De adoratione.
De Resurrectione.
In lingua Lusitana Constituiçoens das Religiosas da Ordem dos Eremitas de S. Agostinho tirados das Constituiçoens geraes da Ordem, e por isso naon so uteis para as Religiosas sicieitas aos illustrissimos Ordinarios, mas tambem para as que faon subditas do Reverendo P. Geral confirmadas, e mandadas imprimir para as Religiosas da mesma Ordem do Convento de santa Anna da citade de Coimbra. Coimbra no Collegio des artes 1734, in 4.
Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 732, col. I. Lisboa 1752.
**************************************************************
Curtius Augustinus
, natione Italus, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Mediolanensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister, humanis, Divinisque scientiis decoratus per plures annos in nostris Gymnasiis officium Regentis Studiorum insigniter fecit. Dein ei munus Provincialis Provinciae Lombardiae demandatum fuit, in qua obedientia ad finem Saeculi 17 ad aliam vitam properavit. Ab eo Mediolani in nostra Bibliotheca ad S. Marcum exstant:Comment. in primam partem D. Thomae, vol. II, in 4. M. S.
Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 528.
**************************************************************
[P. 285]
Curtius Cornelius, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Bruxellensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Licentiatus. Ob raram diligentiam, prudentiam, et regendi dexteritatem diversis Coenobiis nempe Ingolstadensi in Bavaria, Viennensi in Austria, Pragensi in Bohemia et Bruxellensi praefectus fuit. Postea anno 1621 electus est Provincialis Provinciae Belgicae. Erat etiam Visitator, et Vicarius Generalis Provinciarum Austriae et Bavariae, nec non Ferdinandi II Imperatoris Historiographus, et Consiliarius. Virum hunc longiore vita dignissimum praematura mors in Abbatia Monialium West Monasteriensium in Wasia Ordinis nostri anno aetatis 48, die 9 Octobris anno 1638 abripuit. De re literaria per sequentia opera optime promeruit, per prelum enim divulgavit:Vitas S. S. Ruperti et Virgilii Antistitum Salisburgensium. Ingolstadii 1621.
Epistolas familiares ibidem eodem anno.
Disputationem Theologicam de Ecclesiastica Hierarchia et Sacris Ordinibus. Ingolstadii 1622.
Poemata varia. Antuerpiae 1629.
Vitas B. Clarae de Monte Falco, Ritae de Cassia, Christinae sive Oringae, Christinae de Vice Comitibus, et Christinae de Aquila. Coloniae 1636.
Amphitheatrum amoris Fonsecae ex Hispanica lingua in latinam transtulit. Ingolstadii 1623. Item ejusdem Ponsecae.
Conciones Quadragesimales, Coloniae 1628.
De clavis Domini. Ingolstadii 1632 et Antuerpiae eodem anno, ac ibidem 1670.
Elogia quorundam virorum illustrium Ordinis nostri. Antuerpiae 1636, apud Joannem Cnobbarum, cum fig., in 4.
Vitas S. Nicolai de Tolentino, et aliquot Beatorum ex Ordine nostro. Antuerpiae 1637.
Insuper praelo paratum habebat Syntagma de annulis. Vitam B. Joannis Boni.
Miracula B. V. Mariae Monachii in Ecclesia nostra. Vitam S. Evasii Cosalensis Episcopi et Mart. sceno cornice digestam.
Chronicon universale Monasticum a Prospero Stellartio olim inchoatum ingenti Volumine suppletum.
Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 198, col. II.
Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome II, pag. 651, col. II, a Paris 1718.
David Clement dans la Bibliotheque curieuse, historique, et critique, tomo VII, pag. 386.
Henningus Witte in Diario Biographico ad annum 1633.
Christianus Jöcher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 2261. Lipsiae 1750. [P. 286]
Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 155. Bruxellis 1654.
Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 169. Lovanii 1727.
**************************************************************
Cyprianus de Herrera
, vide Lit. H. de Herrera Cyprianus.Cyprianus Morellus
, vide Lit. M. Morellus Cyprianus.Cyprianus de Pineda
, vide Lit P. Pineda da Cyprianus.Cyrillus a S. Maria Crippa
, vide supra Crippa Cyrillus a S. Maria.===========================================================